Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de ingressu religionis. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo,
utrum illi qui non sunt exercitati in observantia praeceptorum, debeant religionem
ingredi. Secundo, utrum liceat aliquos voto obligare ad religionis ingressum. Tertio,
utrum illi qui voto obligantur ad religionis ingressum, teneantur votum implere. Quarto,
utrum illi qui vovent religionem intrare, teneantur ibi perpetuo remanere. Quinto,
utrum pueri sint recipiendi in religione. Sexto, utrum propter parentum obsequium
aliqui debeant retrahi a religionis ingressu. Septimo, utrum presbyteri curati vel
archidiaconi possint ad religionem transire octavo, utrum de una religione possit
aliquis transire ad aliam. Nono, utrum aliquis debeat alios inducere ad religionis
ingressum. Decimo, utrum requiratur magna deliberatio cum consanguineis et amicis
ad religionis ingressum. (IIa-IIae, q. 189 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant religionem ingredi nisi qui sunt
in praeceptis exercitati. Dominus enim consilium perfectionis dedit adolescenti qui
dixerat se praecepta a iuventute servasse. Sed a Christo sumpsit initium omnis religio.
Ergo videtur quod non sunt ad religionem admittendi nisi qui sunt in praeceptis exercitati. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., nemo repente fit summus, sed in bona conversatione
a minimis quis inchoat, ut ad magna perveniat. Sed magna sunt consilia, quae pertinent
ad perfectionem vitae, minora autem sunt praecepta, quae pertinent ad communem iustitiam.
Ergo videtur quod non debent aliqui, ad observantiam consiliorum, religionem intrare,
nisi prius fuerint in praeceptis exercitati. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 arg. 2)
Praeterea, sicut sacri ordines habent quandam excellentiam in Ecclesia, ita et status
religionis. Sed sicut Gregorius scribit Siagrio episcopo, et habetur in decretis,
dist. XLVIII, ordinate ad ordines accedendum est, nam casum appetit qui ad summi loci
fastigia, postpositis gradibus, per abrupta quaerit ascensum. Scimus enim quod aedificati
parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi a novitatis suae humore siccentur,
ne, si ante pondera quam solidentur accipiant, cunctam simul fabricam deponant. Ergo
videtur quod non debent aliqui ad religionem transire nisi in praeceptis exercitati. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 arg. 3)
Praeterea, super illud Psalmi, sicut ablactatus super matre sua, dicit Glossa, in
utero matris Ecclesiae primo concipimur, dum fidei rudimentis instruimur; deinde in
lucem edimur, dum per Baptismum regeneramur; deinde quasi manibus Ecclesiae portamur
et lacte nutrimur, cum post Baptismum bonis operibus informamur et lacte spiritualis
doctrinae nutrimur, proficiendo donec, iam grandiusculi, a lacte matris accedamus
ad mensam patris; idest, a simplici doctrina, ubi praedicatur verbum caro factum,
accedamus ad verbum patris in principio apud Deum. Et postea subdit quod nuper baptizati
in sabbato sancto, quasi manibus Ecclesiae gestantur et lacte nutriuntur usque ad
Pentecosten, quo tempore nulla difficilia indicuntur, non ieiunatur, non media nocte
surgitur, postea, spiritu Paraclito confirmati, quasi ablactati, incipiunt ieiunare
et alia difficilia servare. Multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici et schismatici,
se ante tempus a lacte separantes, unde exstinguuntur. Sed hunc ordinem pervertere
videntur illi qui religionem intrant, vel alios ad intrandum inducunt, antequam sint
in faciliori observantia praeceptorum exercitati. Ergo videtur quod sint haeretici
vel schismatici. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 arg. 4)
Praeterea, a prioribus ad posteriora est transeundum. Sed praecepta sunt priora consiliis,
quia sunt communiora, utpote a quibus non convertitur consequentia essendi, quicumque
enim servat consilia, servat praecepta, sed non convertitur. Congruus autem ordo est
ut a prioribus ad posteriora transeatur. Ergo non debet aliquis transire ad observantiam
consiliorum in religione, nisi prius sit exercitatus in praeceptis. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 arg. 5)
Sed contra est quod dominus Matthaeum publicanum, qui in observantia praeceptorum
exercitatus non erat, advocavit ad consiliorum observantiam, dicitur enim Luc. V,
quod, relictis omnibus, secutus est eum. Ergo non est necessarium quod ante aliquis
exerceatur in observantia praeceptorum quam transeat ad perfectionem consiliorum. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, status religionis est quoddam
spirituale exercitium ad consequendum perfectionem caritatis, quod quidem fit inquantum
per religionis observantias auferuntur impedimenta perfectae caritatis. Haec autem
sunt quae implicant affectum hominis ad terrena. Per hoc autem quod affectus hominis
implicatur ad terrena, non solum impeditur perfectio caritatis, sed interdum etiam
ipsa caritas perditur, dum per inordinatam conversionem ad bona temporalia homo avertitur
ab incommutabili bono mortaliter peccando. Unde patet quod religionis observantiae,
sicut tollunt impedimenta perfectae caritatis, ita etiam tollunt occasiones peccandi,
sicut patet quod per ieiunium et vigilias et obedientiam et alia huiusmodi, retrahitur
homo a peccatis gulae et luxuriae, et a quibuscumque aliis peccatis. Et ideo ingredi
religionem non solum expedit his qui sunt exercitati in praeceptis, ut ad maiorem
perfectionem perveniant, sed etiam his qui non sunt exercitati, ut facilius peccata
vitent et perfectionem assequantur. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus dicit, super Matth., mentitus est adolescens
dicens, haec omnia servavi a iuventute mea. Si enim quod positum est in mandatis,
diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset, quomodo postea, audiens, vade
et vende omnia quae habes et da pauperibus, tristis recessit? Sed intelligendum est
eum mentitum esse quantum ad perfectam observantiam huius praecepti. Unde Origenes,
super Matth., dicit quod scriptum est in Evangelio secundum Hebraeos, quod cum dominus
dixisset ei, vade et vende omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum. Et
dixit ad eum dominus, quomodo dicis, feci legem et prophetas? Est in lege, diliges
proximum tuum sicut teipsum, et ecce, multi fratres tui, filii Abrahae, amicti sunt
stercore, morientes prae fame; et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur
aliquid omnino ex ea ad eos. Itaque dominus, redarguens eum, dicit, si vis perfectus
esse, et cetera. Impossibile est enim implere mandatum quod dicit, diliges proximum
tuum sicut teipsum, et esse divitem, et maxime, tantas possessiones habere. Quod est
intelligendum de perfecta impletione huius praecepti. Imperfecte autem et communi
modo verum est eum observasse praecepta. Perfectio enim principaliter in observantia
praeceptorum caritatis consistit, ut supra habitum est. Ut ergo dominus ostenderet
perfectionem consiliorum utilem esse et innocentibus et peccatoribus, non solum vocavit
adolescentem innocentem, sed etiam Matthaeum peccatorem. Et tamen Matthaeus secutus
est vocantem, non autem adolescens, quia facilius convertuntur ad religionem peccatores
quam illi qui de sua innocentia praesumunt, quibus dicit dominus, Matth. XXI, publicani
et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod summum et infimum tripliciter accipi potest. Uno modo, in
eodem statu et in eodem homine. Et sic manifestum est quod nemo repente fit summus,
quia unusquisque recte vivens toto tempore vitae suae proficit, ut ad summum perveniat.
Alio modo, per comparationem ad diversos status. Et sic non oportet ut quicumque vult
ad superiorem statum pervenire, a minori incipiat, sicut non oportet ut qui vult esse
clericus, prius in laicali vita exerceatur. Tertio modo, quantum ad diversas personas.
Et sic manifestum est quod unus statim incipit, non solum ab altiori statu, sed etiam
ab altiori gradu sanctitatis quam sit summum ad quod alius pervenit per totam vitam
suam. Unde Gregorius dicit, in II Dialog., omnes cognoscant, Benedictus puer conversationis
gratiam a quanta perfectione coepisset. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sacri ordines praeexigunt sanctitatem,
sed status religionis est exercitium quoddam ad sanctitatem assequendam. Unde pondus
ordinum imponendum est parietibus iam per sanctitatem desiccatis, sed pondus religionis
desiccat parietes, idest homines, ab humore vitiorum. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod, sicut manifeste ex verbis illius Glossae apparet, principaliter
loquitur de ordine doctrinae, prout transeundum est a facilioribus ad difficiliora.
Unde quod dicit haereticos et schismaticos hunc ordinem pervertere, manifestum est
ex sequentibus ad ordinem doctrinae pertinere. Sequitur enim, hic vero se servasse,
scilicet praedictum ordinem, dicit, constringens se maledicto, sic, quasi, non modo
in aliis fui humilis, sed etiam in scientia. Quia humiliter sentiebam, prius nutritus
lacte, quod est verbum caro factum, ut sic crescerem ad panem Angelorum, idest ad
verbum quod est in principio apud Deum. Exemplum autem quod in medio interponitur,
quod noviter baptizatis non indicitur ieiunium usque ad Pentecosten, ostendit quod
non sunt ex necessitate ad difficilia cogendi antequam per spiritum sanctum interius
ad hoc instigentur ut difficilia propria voluntate assumant. Unde et post Pentecosten,
post receptionem spiritus sancti, ieiunium celebrat Ecclesia. Spiritus autem sanctus,
sicut Ambrosius dicit, super Luc., non arcetur aetatibus, non finitur morte, non excluditur
alvo. Et Gregorius dicit, in homilia Pentecostes, implet citharaedum puerum, et Psalmistam
facit, implet puerum abstinentem, et iudicem senum facit. Et postea subdit, nulla
ad discendum mora agitur, omne quod voluerit, mox ut tetigerit mentem, docet. Et sicut
dicitur Eccle. VIII, non est in hominis ditione prohibere spiritum. Et apostolus,
I ad Thess. V, monet, spiritum nolite extinguere. Et Act. VII, contra quosdam dicitur,
vos semper spiritui sancto restitistis. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 ad 4)
Ad quintum dicendum quod praeceptorum quaedam sunt principalia, quae sunt fines et
praeceptorum et consiliorum, scilicet praecepta caritatis. Ad quae consilia ordinantur,
non ita quod sine consiliis servari non possint, sed ut per consilia perfectius observentur.
Alia vero sunt praecepta secundaria, quae ordinantur ad praecepta caritatis ut sine
quibus caritatis praecepta observari non possunt omnino. Sic igitur perfecta observantia
praeceptorum caritatis praecedit intentione consilia, sed interdum tempore sequitur.
Hic est enim ordo finis respectu eorum quae sunt ad finem. Observantia vero praeceptorum
caritatis secundum communem modum, et similiter alia praecepta, comparantur ad consilia
sicut commune ad proprium, quia observantia praeceptorum potest esse sine consiliis,
sed non convertitur. Sic ergo observantia praeceptorum communiter sumpta, praecedit
naturae ordine consilia, non tamen oportet quod tempore, quia non est aliquid prius
in genere quam sit in aliqua specierum. Observantia vero praeceptorum sine consiliis
ordinatur ad observantiam praeceptorum cum consiliis sicut species imperfecta ad perfectam,
sicut animal irrationale ad rationale. Perfectum autem est naturaliter prius imperfecto,
natura enim, ut Boetius dicit, a perfectis sumit initium. Nec tamen oportet quod prius
observentur praecepta sine consiliis et postea cum consiliis, sicut non oportet quod
aliquis prius sit asinus quam sit homo, vel quod prius sit coniugatus quam sit virgo.
Et similiter non oportet quod aliquis prius servet praecepta in saeculo quam transeat
ad religionem, praesertim quia conversatio saecularis non disponit ad perfectionem
religionis, sed magis impedit. (IIa-IIae, q. 189 a. 1 ad 5)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeant aliqui voto obligari ad religionis
ingressum. Per professionem enim aliquis voto religioni adstringitur. Sed ante professionem
conceditur annus probationis, secundum regulam beati Benedicti, et secundum statutum
Innocentii IV, qui etiam prohibuit, ante annum probationis completum, eos per professionem
religioni adstringi. Ergo videtur quod multo minus adhuc in saeculo existentes debeant
voto ad religionem obligari. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, in registro, et habetur in decretis, dist. XLV, quod Iudaei,
non vi, sed libera voluntate ut convertantur suadendi sunt. Sed implere id quod vovetur,
necessitatis est. Ergo non sunt aliqui obligandi ad religionis ingressum. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 arg. 2)
Praeterea, nullus debet alteri praebere occasionem ruinae, unde Exod. XXI dicitur,
si quis aperuerit cisternam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae
reddet pretium iumentorum. Sed ex hoc quod aliqui obligantur ad religionem per votum,
frequenter aliqui ruunt in desperationem et in diversa peccata. Ergo videtur quod
non sint aliqui ad religionis ingressum voto obligandi. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod in Psalmo dicitur, vovete, et reddite domino Deo vestro, ubi dicit
Glossa quod quaedam sunt vota propria singulorum, ut castitas, virginitas et huiusmodi,
ad haec ergo vovenda nos invitat. Sed Scriptura sacra non invitat nisi ad id quod
est melius. Ergo melius est quod aliquis voto se obliget ad religionis ingressum. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto ageretur, unum et idem
opus ex voto factum est laudabilius quam si sine voto fiat. Tum quia vovere est actus
religionis, quae habet quandam excellentiam inter virtutes. Tum quia per votum firmatur
voluntas hominis ad bonum faciendum, et sicut peccatum est gravius ex hoc quod procedit
ex voluntate obstinata in malum, ita bonum opus est laudabilius ex hoc quod procedit
ex voluntate confirmata in bonum per votum. Et ideo obligari voto ad religionis ingressum
est secundum se laudabile. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod duplex est religionis votum. Unum solemne, quod hominem
facit monachum vel alterius religionis fratrem, quod vocatur professio. Et tale votum
debet praecedere annus probationis, ut probat obiectio. Aliud autem est votum simplex,
ex quo aliquis non fit monachus vel religiosus, sed solum obligatus ad religionis
ingressum. Et ante tale votum non oportet praecedere probationis annum. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa Gregorii intelligitur de violentia absoluta.
Necessitas autem quae ex obligatione voti requiritur, non est necessitas absoluta,
sed necessitas ex fine, quia scilicet, post votum, non potest aliquis finem salutis
consequi nisi impleat votum. Talis autem necessitas non est vitanda, quinimmo, ut
Augustinus dicit, ad Armentarium et Paulinam, felix est necessitas quae ad meliora
transmittit. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod vovere religionis ingressum est quaedam confirmatio voluntatis
ad meliora. Et ideo, quantum est de se, non dat homini occasionem ruinae, sed magis
subtrahit. Sed si aliquis voti transgressor gravius ruat, hoc non derogat bonitati
voti, sicut nec derogat bonitati Baptismi quod aliqui post Baptismum gravius peccant. (IIa-IIae, q. 189 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ille qui obligatus est voto ad religionis
ingressum, non teneatur intrare. Dicitur enim in decretis, XVII, qu. II, Consaldus
presbyter, quondam infirmitatis passione pressus, monachum se fieri promisit, non
tamen monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, sed beneficium
Ecclesiae in manu advocati refutavit, ac postquam convaluit, monachum se negavit fieri.
Et postea subdit, iudicamus ut praefatus presbyter beneficium et altaria recipiat
et quiete retineat. Hoc autem non esset, si teneretur religionem intrare. Ergo videtur
quod non teneatur aliquis implere votum quo se ad religionis ingressum obligavit. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 arg. 1)
Praeterea, nullus tenetur facere id quod non est in sua potestate. Sed quod aliquis
religionem ingrediatur, non est in potestate ipsius, sed requiritur ad hoc assensus
eorum ad quos debet transire. Ergo videtur quod non teneatur aliquis implere votum
quo se ad religionis ingressum obligavit. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 arg. 2)
Praeterea, per votum minus utile non potest derogari voto magis utili. Sed per impletionem
voti religionis impediri posset impletio voti crucis in subsidium terrae sanctae,
quod videtur esse utilius, quia per hoc votum consequitur homo remissionem peccatorum.
Ergo videtur quod votum quo quis se obligavit ad religionis ingressum, non sit ex
necessitate implendum. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Eccle. V, si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, displicet
enim Deo infidelis et stulta promissio. Et super illud Psalmi, vovete et reddite domino
Deo vestro, dicit Glossa, vovere voluntati consulitur, sed post voti promissionem,
redditio necessario exigitur. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto ageretur, votum est promissio
Deo facta de his quae ad Deum pertinent. Ut autem Gregorius dicit, in epistola ad
Bonifacium, si inter homines solent bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi,
quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit.
Et ideo ad implendum id quod homo vovit, ex necessitate tenetur, dummodo sit aliquid
quod ad Deum pertineat. Manifestum est autem quod ingressus religionis maxime ad Deum
pertinet, quia per hoc homo totaliter se mancipat divinis obsequiis, ut ex supra dictis
patet. Unde relinquitur quod ille qui se obligat ad religionis ingressum, teneatur
religionem ingredi, secundum quod se voto obligare intendit, ita scilicet quod, si
intendit se absolute obligare, tenetur quam citius poterit ingredi, legitimo impedimento
cessante; si autem ad certum tempus, vel sub certa conditione, tenetur religionem
ingredi tempore adveniente, vel conditione existente. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ille presbyter non fecerat votum solemne, sed simplex.
Unde non erat monachus effectus, ut cogi deberet de iure in monasterio remanere et
Ecclesiam dimittere. Tamen in foro conscientiae esset sibi consulendum quod, omnibus
dimissis, religionem intraret. Unde extra, de voto et voti Redempt., cap. per tuas,
consulitur episcopo Gratianopolitano, qui post votum religionis episcopatum assumpserat,
voto non impleto, ut, si suam sanare desideraret conscientiam, regimen Ecclesiae resignaret,
et redderet altissimo vota sua. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto ageretur, ille qui
se voto obligavit ad certae religionis ingressum, tenetur facere quantum in se est
ut in illa religione recipiatur. Et si quidem intendit se simpliciter ad religionem
obligare, si non recipitur in una religione, tenetur ire ad aliam. Si vero intendit
se obligare specialiter ad unam solum, non tenetur nisi secundum modum suae obligationis. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod votum religionis, cum sit perpetuum, est maius quam votum
peregrinationis terrae sanctae, quod est temporale. Et sicut Alexander III dicit,
et habetur extra, de voto et voti Redempt., reus fracti voti aliquatenus non habetur
qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare. Rationabiliter
autem dici potest quod etiam per ingressum religionis aliquis consequatur remissionem
omnium peccatorum. Si enim aliquibus eleemosynis factis homo potest statim satisfacere
de peccatis suis, secundum illud Dan. IV, peccata tua eleemosynis redime; multo magis
in satisfactionem pro omnibus peccatis sufficit quod aliquis se totaliter divinis
obsequiis mancipet per religionis ingressum, quae excedit omne genus satisfactionis,
etiam publicae poenitentiae, ut habetur in decretis, XXXIII Caus., qu. II, cap. admonere;
sicut etiam holocaustum excedit sacrificium, ut Gregorius dicit, super Ezech. Unde
in vitis patrum legitur quod eandem gratiam consequuntur religionem ingredientes quam
consequuntur baptizati. Si tamen non absolverentur per hoc ab omni reatu poenae, nihilominus
ingressus religionis utilior est quam peregrinatio terrae sanctae quantum ad promotionem
in bonum, quae praeponderat absolutioni a poena. (IIa-IIae, q. 189 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ille qui vovet religionem ingredi, teneatur
perpetuo in religione permanere. Melius est enim religionem non ingredi quam post
ingressum exire, secundum illud II Pet. II, melius erat illis veritatem non cognoscere
quam post agnitam retroire. Et Luc. IX dicitur, nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens
retro, aptus est regno Dei. Sed ille qui voto se obligavit ad religionis ingressum,
tenetur ingredi, ut dictum est. Ergo etiam tenetur perpetuo remanere. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 arg. 1)
Praeterea, quilibet debet vitare id ex quo scandalum sequitur et aliis datur malum
exemplum. Sed ex hoc quod aliquis, post religionis ingressum, egreditur et ad saeculum
redit, malum exemplum et scandalum aliis generatur, qui retrahuntur ab ingressu et
provocantur ad exitum. Ergo videtur quod ille qui ingreditur religionem ut votum impleat
quod prius fecit, teneatur ibi perpetuo remanere. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 arg. 2)
Praeterea, votum religionis reputatur votum perpetuum, et ideo temporalibus votis
praefertur, ut dictum est. Hoc autem non esset, si aliquis, voto religionis emisso,
ingrederetur cum proposito exeundi. Videtur ergo quod ille qui vovet religionis ingressum,
teneatur in religione etiam perpetuo remanere. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 arg. 3)
Sed contra est, quia votum professionis, propter hoc quod obligat hominem ad hoc quod
perpetuo in religione remaneat, praeexigit annum probationis, qui non praeexigitur
ad votum simplex quo aliquis se obligat ad religionis ingressum. Ergo videtur quod
ille qui vovet religionem intrare, propter hoc non teneatur ibi perpetuo remanere. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod obligatio voti ex voluntate procedit, nam vovere voluntatis
est, ut Augustinus dicit. In tantum ergo fertur obligatio voti in quantum se extendit
voluntas et intentio voventis. Si igitur vovens intendit se obligare non solum ad
ingressum religionis, sed ad perpetuo remanendum, tenetur perpetuo remanere. Si autem
intendit se obligare ad ingressum religionis causa experiendi, cum libertate remanendi
vel non remanendi, manifestum est quod remanere non tenetur. Si vero in vovendo simpliciter
de ingressu religionis cogitavit, absque hoc quod cogitaret de libertate exitus vel
de perpetuitate remanendi, videtur obligari ad ingressum secundum formam iuris communis,
quae est ut ingredientibus detur probationis annus. Unde non tenetur perpetuo in religione
remanere. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod melius est intrare religionem animo probandi, quam penitus
non intrare, quia per hoc disponitur ad perpetuo remanendum. Nec tamen intelligitur
aliquis retro ire vel aspicere, nisi quando praetermittit id ad quod se obligavit.
Alioquin quicumque per aliquod tempus facit aliquod bonum opus, si non semper id faciat,
esset ineptus regno Dei, quod patet esse falsum. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ille qui religionem ingreditur, si exeat, praesertim ex
aliqua rationabili causa, non generat scandalum nec dat malum exemplum. Et si alius
scandalizatur, erit scandalum passivum ex parte eius, non autem scandalum activum
ex parte exeuntis, quia fecit quod licitum erat ei facere, et quod expediebat propter
rationabilem causam, puta infirmitatem aut debilitatem aut aliquid huiusmodi. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ille qui intrat ut statim exeat, non videtur satisfacere
voto suo, quia ipse in vovendo hoc non intendit. Et ideo tenetur mutare propositum,
ut saltem velit experiri an ei expediat in religione remanere. Non autem tenetur ad
perpetuo remanendum. (IIa-IIae, q. 189 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod pueri non sint recipiendi in religione. Quia
extra, de regularibus et Transeunt. ad Relig., dicitur, nullus tondeatur, nisi legitima
aetate et spontanea voluntate. Sed pueri non videntur habere legitimam aetatem nec
spontaneam voluntatem, quia non habent perfecte usum rationis. Ergo videtur quod non
sint in religione recipiendi. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 arg. 1)
Praeterea, status religionis videtur esse status poenitentiae, unde et religio dicitur
a religando vel reeligendo, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Sed pueris non convenit
poenitentia. Ergo videtur quod non debeant religionem intrare. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 arg. 2)
Praeterea, sicut aliquis obligatur iuramento, ita et voto. Sed pueri, ante annos quatuordecim,
non debent obligari iuramento, ut habetur in decretis, XXII Caus., qu. V, cap. pueri,
et cap. honestum. Ergo videtur quod nec etiam sint voto obligandi. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 arg. 3)
Praeterea, illicitum videtur esse obligare aliquem tali obligatione quae posset iuste
irritari. Sed si aliqui impuberes obligant se religioni, possunt retrahi a parentibus
vel tutoribus, dicitur enim in decretis, XX Caus., qu. II, quod puella si ante duodecim
aetatis annos sponte sua sacrum velamen assumpserit, possunt statim parentes eius
vel tutores id factum irritum facere, si voluerint. Illicitum est ergo pueros, praesertim
ante pubertatis annos, ad religionem recipere vel obligare. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 arg. 4)
Sed contra est quod dominus, Matth. XIX, dicit, sinite parvulos, et nolite eos prohibere
venire ad me. Quod exponens Origenes, super Matth., dicit quod discipuli Iesu, priusquam
discant rationem iustitiae, reprehendunt eos qui pueros et infantes offerunt Christo,
dominus autem exhortatur discipulos suos condescendere utilitatibus puerorum. Hoc
ergo attendere debemus, ne, aestimatione sapientiae excellentioris, contemnamus, quasi
magni, pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros venire ad Iesum. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est religionis votum. Unum
simplex, quod consistit in sola promissione Deo facta, quae ex interiori mentis deliberatione
procedit. Et hoc votum habet efficaciam ex iure divino. Quae tamen dupliciter tolli
potest. Uno modo, per defectum deliberationis, ut patet in furiosis, quorum vota non
sunt obligatoria, ut habetur extra, de regularibus et Transeunt. ad Relig., cap. sicut
tenor. Et eadem est ratio de pueris qui nondum habent debitum usum rationis, per quem
sunt doli capaces, quem quidem pueri habent, ut frequentius, circa quartumdecimum
annum, puellae vero circa duodecimum, qui dicuntur anni pubertatis. In quibusdam tamen
anticipatur, et in quibusdam tardatur, secundum diversam dispositionem naturae. Alio
modo impeditur efficacia simplicis voti, si aliquis Deo voveat quod non est propriae
potestatis, puta si servus, etiam usum rationis habens, voveat se religionem intrare,
aut etiam ordinetur, ignorante domino; potest enim hoc dominus revocare, ut habetur
in decretis, dist. LIV, cap. si servus. Et quia puer vel puella, infra pubertatis
annos, naturaliter sunt in potestate patris quantum ad dispositionem suae vitae, poterit
pater votum eorum revocare vel acceptare, si sibi placuerit, ut expresse dicitur de
muliere, Num. XXX. Sic igitur si puer, ante annos pubertatis, simplex votum emittat,
antequam habeat plenum usum rationis, non obligatur ex voto. Si autem habeat usum
rationis ante annos pubertatis, obligatur quidem quantum in se est, ex suo voto, tamen
potest obligatio removeri per auctoritatem patris, in cuius potestate adhuc existit;
quia ordinatio legis, qua unus homo subditur alteri, respicit id quod in pluribus
accidit. Si vero annos pubertatis excedat, non potest revocari auctoritate parentum;
si tamen nondum haberet plenum usum rationis, non obligaretur quoad Deum. Aliud autem
est votum solemne, quod facit monachum vel religiosum. Quod quidem subditur ordinationi
Ecclesiae, propter solemnitatem quam habet annexam. Et quia Ecclesia respicit id quod
in pluribus est, professio ante tempus pubertatis facta, quantumcumque aliquis habeat
usum rationis plenum, ut sit doli capax, non habet suum effectum, ut faciat profitentem
esse iam religiosum. Et tamen, licet ante annos pubertatis profiteri non possint,
possunt tamen, cum voluntate parentum, in religione recipi ut nutriantur ibidem, sicut
de Ioanne Baptista legitur, Luc. I, quod puer crescebat, et confortabatur spiritu,
et erat in desertis. Unde, sicut Gregorius dicit, in II Dialog., beato Benedicto Romani
nobiles suos filios omnipotenti Deo nutriendos dare coeperunt. Quod est valde expediens,
secundum illud Thren. III, bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua.
Unde ex communi consuetudine pueri applicantur illis officiis vel artibus in quibus
sunt vitam acturi. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod legitima aetas ad hoc quod aliquis tondeatur cum voto
solemni religionis, est tempus pubertatis, in quo homo potest uti spontanea voluntate.
Sed ante annos pubertatis potest esse legitima aetas ad hoc quod aliquis tondeatur
in religione nutriendus. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod religionis status principaliter ordinatur ad perfectionem
consequendam, ut supra habitum est. Et secundum hoc, convenit pueris, qui de facili
imbuuntur. Ex consequenti autem dicitur esse status poenitentiae, inquantum per observantiam
religionis peccatorum occasiones tolluntur, ut supra dictum est. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod pueri, sicut non coguntur ad iurandum, ut canon dicit, ita
non coguntur ad vovendum. Si tamen voto vel iuramento se adstrinxerint ad aliquid
faciendum, obligantur quoad Deum, si habeant usum rationis, licet non obligentur quoad
Ecclesiam ante quatuordecim annos. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 ad 3)
Ad quartum dicendum quod Num. XXX non reprehenditur mulier in puellari aetate constituta,
si voveat absque consensu parentum, potest tamen revocari a parentibus. Ex quo patet
quod non peccat vovendo, sed intelligitur se voto obligare quantum in se est, absque
praeiudicio auctoritatis paternae. (IIa-IIae, q. 189 a. 5 ad 4)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod propter obsequium parentum debeant aliqui retrahi
ab ingressu religionis. Non enim licet praetermittere id quod est necessitatis, ut
fiat id quod est liberum voluntati. Sed obsequi parentibus cadit sub necessitate praecepti
quod datur de honoratione parentum, Exod. XX, unde et apostolus dicit, I ad Tim. V,
si qua vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam
vicem reddere parentibus. Ingredi autem religionem est liberum voluntati. Ergo videtur
quod non debeat aliquis praetermittere parentum obsequium propter religionis ingressum. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 arg. 1)
Praeterea, maior videtur esse subiectio filii ad parentes quam servi ad dominum, quia
filiatio est naturalis; servitus autem ex maledictione peccati, ut patet Gen. IX.
Sed servus non potest praetermittere obsequium domini sui ut religionem ingrediatur
aut sacrum ordinem assumat, sicut habetur in decretis, dist. LIV, si servus. Ergo
multo minus filius potest obsequium patris praetermittere ut ingrediatur religionem. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 arg. 2)
Praeterea, maiori debito obligatur aliquis parentibus quam his quibus debet pecuniam.
Sed illi qui debent pecuniam aliquibus, non possunt religionem ingredi, dicit enim
Gregorius, in Regist., et habetur in decretis, dist. LIII, quod si hi qui sunt rationibus
publicis obligati, quandoque monasterium petunt, nullo modo suscipiendi sunt, nisi
prius a negotiis publicis fuerint absoluti. Ergo videtur quod multo minus filii possunt
religionem ingredi, praetermisso paterno obsequio. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod Matth. IV dicitur quod Iacobus et Ioannes, relictis retibus et
patre, secuti sunt dominum. Ex quo, ut Hilarius dicit, docemur, Christum secuturi,
et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus consuetudine non teneri. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de pietate ageretur, parentes
habent rationem principii, inquantum huiusmodi, et ideo per se eis convenit ut filiorum
curam habeant. Et propter hoc, non liceret alicui filios habenti religionem ingredi,
omnino praetermissa cura filiorum idest, non proviso qualiter educari possint, dicitur
enim I ad Tim. V, quod si quis suorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli
deterior. Per accidens tamen parentibus convenit ut a filiis adiuventur, inquantum
scilicet sunt in necessitate aliqua constituti. Et ideo dicendum est quod, parentibus
in necessitate existentibus ita quod eis commode aliter quam per obsequium filiorum
subveniri non possit, non licet filiis, praetermisso parentum obsequio, religionem
intrare. Si vero non sint in tali necessitate ut filiorum obsequio multum indigeant,
possunt, praetermisso parentum obsequio, filii religionem intrare, etiam contra praeceptum
parentum, quia post annos pubertatis, quilibet ingenuus libertatem habet quantum ad
ea quae pertinent ad dispositionem sui status, praesertim in his quae sunt divini
obsequii; et magis est obtemperandum patri spirituum, ut vivamus, quam parentibus
carnis, ut apostolus, Heb. XII, dicit. Unde dominus, ut legitur Matth. VIII et Luc.
IX, reprehendit discipulum qui nolebat eum statim sequi intuitu paternae sepulturae,
erant enim alii per quos illud opus impleri poterat, ut Chrysostomus dicit. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum de honoratione parentum non solum se extendit
ad corporalia obsequia, sed etiam ad spiritualia, et ad reverentiam exhibendam. Et
ideo etiam illi qui sunt in religione implere possunt praeceptum de honoratione parentum,
pro eis orando, et eis reverentiam et auxilium impendendo, secundum quod religiosos
decet. Quia etiam illi qui in saeculo vivunt, diversimode parentes honorant, secundum
eorum conditionem. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, quia servitus est in poenam peccati inducta, ideo per servitutem
aliquid adimitur homini quod alias ei competeret, ne scilicet libere de sua persona
possit disponere, servus enim id quod est, domini est. Sed filius non patitur detrimentum
ex hoc quod subiectus est patri, quin possit de sua persona libere disponere transferendo
se ad obsequium Dei, quod maxime pertinet ad hominis bonum. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ille qui est obligatus ad aliquid certum, non potest illud
licite praetermittere, facultate exstante. Et ideo si aliquis sit obligatus ut alicui
rationem ponat, vel ut certum debitum reddat, non potest hoc licite praetermittere
ut religionem ingrediatur. Si tamen debeat aliquam pecuniam et non habeat unde reddat,
tenetur facere quod potest, ut scilicet cedat bonis suis creditori. Propter pecuniam
autem persona liberi hominis, secundum iura civilia, non obligatur, sed solum res,
quia persona liberi hominis superat omnem aestimationem pecuniae. Unde potest licite,
exhibitis rebus suis, religionem intrare, nec tenetur in saeculo remanere ut procuret
unde debitum reddat. Filius autem non tenetur ad aliquod speciale debitum patri, nisi
forte in casu necessitatis, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 189 a. 6 ad 3)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod presbyteri curati non possunt licite religionem
ingredi. Dicit enim Gregorius, in Pastoral., quod ille qui curam animarum suscipit,
terribiliter admonetur cum dicitur, fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti
apud extraneum manum tuam. Et subdit, spondere namque pro amico est animam alienam
in periculo suae conversationis accipere. Sed ille qui obligatur homini pro aliquo
debito, non potest intrare religionem nisi solvat id quod debet, si possit. Cum ergo
sacerdos possit curam animarum agere, ad quam se obligavit in periculo animae suae,
videtur quod non liceat ei, praetermissa cura animarum, religionem intrare. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 arg. 1)
Praeterea, quod uni licet, pari ratione omnibus similibus licet. Sed si omnes presbyteri
habentes curam animarum religionem intrarent, remanerent plebes absque cura pastorum,
quod esset inconveniens. Ergo videtur quod presbyteri curati non possint licite religionem
intrare. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 arg. 2)
Praeterea, inter actus ad quos religiones ordinantur, praecipui sunt illi quibus aliquis
contemplata aliis tradit. Huiusmodi autem actus competunt presbyteris curatis et archidiaconis,
quibus ex officio competit praedicare et confessiones audire. Ergo videtur quod non
liceat presbytero curato vel archidiacono transire ad religionem. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 arg. 3)
Sed contra est quod in decretis, XIX Caus., qu. II, cap. duae sunt leges, dicitur,
si quis clericorum in Ecclesia sua sub episcopo populum retinet et saeculariter vivit,
si, afflatus spiritu sancto, in aliquo monasterio vel regulari canonica salvari se
voluerit, etiam episcopo suo contradicente, eat liber, nostra auctoritate. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, obligatio voti perpetui praefertur
omni alii obligationi. Obligari autem voto perpetuo et solemni ad vacandum divinis
obsequiis, competit proprie episcopis et religiosis. Presbyteri autem curati et archidiaconi
non obligantur voto perpetuo et solemni ad curam animarum retinendam, sicut ad hoc
obligantur episcopi. Unde episcopi praesulatum non possunt deserere quacumque occasione,
absque auctoritate Romani pontificis, ut habetur extra, de regularibus et Transeuntib.
ad Relig., cap. licet, archidiaconi autem et presbyteri curati possunt libere abrenuntiare
episcopo curam eis commissam, absque speciali licentia Papae, qui solus potest in
votis perpetuis dispensare. Unde manifestum est quod archidiaconis et presbyteris
curatis licet ad religionem transire. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod presbyteri curati et archidiaconi obligaverunt se ad
curam agendam subditorum quandiu retinent archidiaconatum vel parochiam. Non autem
obligaverunt se ad hoc quod perpetuo archidiaconatum vel parochiam teneant. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, contra Vigilantium, quamvis a te
linguae vipereae morsus saevissimos patiantur, scilicet religiosi, quibus argumentaris,
et dicis, si omnes se clauserint et fuerint in solitudine, quis celebrabit Ecclesias?
Quis saeculares homines lucrifaciet? Quis peccantes ad virtutes poterit exhortari?
Hoc enim modo, si omnes tecum fatui sint, sapiens esse quis poterit? Et virginitas
non erit approbanda, si enim virgines omnes fuerint et nuptiae non erunt, interibit
genus humanum. Rara est virtus, nec a pluribus appetitur. Patet ergo quod hic timor
stultus est, puta, sicut si aliquis timeret haurire aquam, ne flumen deficeret. (IIa-IIae, q. 189 a. 7 ad 2)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non liceat de una religione transire ad aliam,
etiam arctiorem. Dicit enim apostolus, Heb. X, neque deserentes collectionem nostram,
sicut est consuetudinis quibusdam, Glossa, qui scilicet vel timore persecutionis cedunt,
vel propria praesumptione a peccatoribus vel imperfectis, ut iusti videantur, recedunt.
Sed hoc videntur facere qui de una religione transeunt ad aliam perfectiorem. Ergo
videtur hoc esse illicitum. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 arg. 1)
Praeterea, professio monachorum est arctior quam professio regularium canonicorum,
ut habetur extra, de statu Monach. et Canonic. Regul. cap. quod Dei timorem. Sed non
licet alicui transire de statu canonicorum regularium ad statum monachorum, dicitur
enim in decretis, XIX Caus., qu. III, mandamus, et universaliter interdicimus, ne
quis canonicus regulariter professus, nisi, quod absit, publice lapsus fuerit, monachus
efficiatur. Ergo videtur quod non liceat alicui transire de una religione ad aliam
maiorem. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 arg. 2)
Praeterea, tandiu aliquis obligatur ad implendum quod vovit, quandiu potest licite
illud implere, sicut, si aliquis vovit continentiam servare, etiam post contractum
matrimonium per verba de praesenti, ante carnalem copulam, tenetur implere votum,
quia hoc potest facere religionem intrando. Si ergo aliquis licite potest de una religione
transire ad aliam, tenebitur hoc facere, si ante hoc voverit existens in saeculo.
Quod videtur esse inconveniens, quia ex hoc plerumque scandalum generari posset. Ergo
non potest aliquis religiosus de una religione transire ad aliam arctiorem. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur in decretis, XX Caus., qu. IV, virgines sacrae si, pro
lucro animae suae, propter districtiorem vitam, ad aliud monasterium pergere disposuerunt,
ibique commanere decreverunt, synodus concedit. Et eadem ratio videtur esse de quibuscumque
religiosis. Ergo potest aliquis licite transire de una religione ad aliam. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod transire de religione ad religionem, nisi propter magnam utilitatem
vel necessitatem, non est laudabile. Tum quia ex hoc plerumque scandalizantur illi
qui relinquuntur. Tum etiam quia facilius proficit aliquis in religione quam consuevit,
quam in illa quam non consuevit, ceteris paribus. Unde in collationibus patrum abbas
Nesteros dicit, unicuique utile est ut secundum propositum quod elegit, summo studio
ac diligentia ad operis arrepti perfectionem pervenire festinet, et nequaquam a sua,
quam semel elegit, professione discedat. Et postea, rationem assignans, subdit, impossibile
namque est unum eumdemque hominem simul universis fulciri virtutibus. Quas si quis
voluerit pariter attentare, in id incidere eum necesse est ut, dum omnem sequitur,
nullam integre consequatur. Diversae enim religiones praeeminent secundum diversa
virtutum opera. Potest tamen aliquis laudabiliter de una religione transire ad aliam,
triplici ex causa. Primo quidem, zelo perfectioris religionis. Quae quidem excellentia,
ut supra dictum est, non attenditur secundum solam arctitudinem, sed principaliter
secundum id ad quod religio ordinatur; secundario vero secundum discretionem observantiarum
debito fini proportionatarum. Secundo, propter declinationem religionis debita perfectione.
Puta, si in aliqua religione altiori incipiant religiosi remissius vivere, laudabiliter
transit aliquis ad religionem etiam minorem, si melius observetur, sicut in collationibus
patrum dicit abbas Ioannes de seipso quod a vita solitaria, in qua professus fuerat,
transiit ad minorem, scilicet eorum qui vivunt in societate, propter hoc quod vita
eremitica coeperat declinare et laxius observari. Tertio, propter infirmitatem vel
debilitatem, ex qua interdum provenit quod non potest aliquis arctioris religionis
statuta servare, posset autem observare statuta religionis laxioris. Sed in his tribus
casibus est differentia. Nam in primo casu, debet quidem, propter humilitatem, licentiam
petere, quae tamen ei negari non potest, dummodo constet illam religionem esse altiorem;
si vero de hoc probabiliter dubitetur, est in hoc superioris iudicium requirendum;
ut habetur extra, de Regular. et Transeunt. ad Relig., cap. licet. Similiter requiritur
superioris iudicium in secundo casu. In tertio vero casu est etiam dispensatio necessaria. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illi qui ad altiorem religionem transeunt, non faciunt
hoc praesumptuose, ut iusti videantur, sed devote, ut iustiores fiant. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod utraque religio, scilicet monachorum et canonicorum regularium,
ordinatur ad opera vitae contemplativae. Inter quae praecipua sunt ea quae aguntur
in divinis mysteriis, ad quae ordinatur directe ordo canonicorum regularium, quibus
per se competit ut sint clerici religiosi. Sed ad religionem monachorum non per se
competit quod sint clerici, ut habetur in decretis, XVI, qu. I. Et ideo, quamvis ordo
monachorum sit arctioris observantiae, si monachi essent laici, liceret transire ab
ordine monachorum ad ordinem canonicorum regularium, secundum illud Hieronymi, ad
rusticum monachum, sic vive in monasterio ut clericus esse merearis, non autem e converso,
ut habetur in decretis, XIX Caus., qu. III, in decreto inducto. Sed si monachi sint
clerici sacris mysteriis obsequentes, habent id quod est canonicorum regularium cum
maiori arctitudine. Et ideo transire licitum erit de ordine canonicorum regularium
ad ordinem monachorum, petita tamen superioris licentia, ut dicitur XIX, qu. III,
cap. statuimus. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod votum solemne quo quis obligatur minori religioni, est fortius
quam votum simplex quo quis adstringitur maiori religioni, post votum enim simplex,
si contraheret aliquis matrimonium, non dirimeretur, sicut post votum solemne. Et
ideo ille qui iam professus est in minori religione, non tenetur implere votum simplex
quod emisit de intrando maiorem religionem. (IIa-IIae, q. 189 a. 8 ad 3)
Articulus 9.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod nullus debeat alios inducere ad religionem intrandum.
Mandat enim beatus Benedictus, in regula sua, quod venientibus ad religionem non sit
facilis praebendus ingressus, sed probandum est an spiritus a Deo sint. Et hoc etiam
docet Cassianus, in IV Lib. de institutis Coenob. Multo ergo minus licet aliquem ad
religionem inducere. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 arg. 1)
Praeterea, Matth. XXIII, dominus dicit, vae vobis. Qui circuitis mare et aridam ut
faciatis unum proselytum, et, cum factus fuerit, facitis eum filium Gehennae duplo
quam vos. Sed hoc videntur facere qui homines ad religionem inducunt. Ergo videtur
hoc esse vituperabile. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 arg. 2)
Praeterea, nullus debet inducere aliquem ad id quod pertinet ad eius detrimentum.
Sed ille qui inducit aliquem ad religionem, quandoque ex hoc incurrit detrimentum,
quia quandoque sunt obligati ad maiorem religionem. Ergo videtur quod non sit laudabile
inducere aliquos ad religionem. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Exod. XXVI, cortina cortinam trahat. Debet ergo unus homo
alium trahere ad Dei obsequium. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 s. c.)
Respondeo dicendum quod inducentes alios ad religionem non solum non peccant, sed
magnum praemium merentur, dicitur enim Iac. ult., qui converti fecerit peccatorem
ab errore viae suae, liberat animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum;
et Dan. XII dicitur, qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas
aeternitates. Posset tamen contingere circa huiusmodi inductionem triplex inordinatio.
Primo quidem, si violenter aliquis alium ad religionem cogeret, quod prohibetur, in
decretis, XX, qu. III. Secundo, si aliquis simoniace alium ad religionem trahat, muneribus
datis, ut prohibetur in decretis, qu. II, cap. quam pio. Nec tamen ad hoc pertinet
si aliquis alicui pauperi necessaria ministret in saeculo, nutriens eum ad religionem,
vel si, sine pacto, aliqua munuscula tribuat ad familiaritatem captandam. Tertio,
si mendaciis eum alliciat. Imminet enim sic inducto periculum ne, cum se deceptum
invenerit, retrocedat; et sic fiant novissima hominis illius peiora prioribus, ut
dicitur Matth. XII. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illis qui ad religionem inducuntur, nihilominus reservatur
probationis tempus, in quo difficultates religionis experiuntur. Et sic non facilis
aditus eis datur ad religionis ingressum. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, secundum Hilarium, verbum illud domini praenuntiativum
fuit perversi studii Iudaeorum quo, post Christi praedicationem, gentiles vel etiam
Christianos ad Iudaicum ritum trahendo, faciunt dupliciter Gehennae filios, quia scilicet
et peccata pristina quae commiserunt, eis in Iudaismo non dimittuntur et nihilominus
incurrunt Iudaicae perfidiae reatum. Et secundum hoc, non facit ad propositum. Secundum
Hieronymum autem, hoc refertur ad Iudaeos etiam pro statu illo in quo legalia observari
licebat, quantum ad hoc quod ille qui ab eis ad Iudaismum convertebatur, dum esset
gentilis, simpliciter errabat; videns autem magistrorum vitia, revertitur ad vomitum
suum, et, gentilis factus, quasi praevaricator, maiori poena fit dignus. Ex quo patet
quod trahere alios ad cultum Dei, vel ad religionem, non vituperatur, sed hoc solum
quod aliquis ei quem convertit det malum exemplum, unde peior efficiatur. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in maiori includitur minus. Et ideo ille qui est obligatus
voto vel iuramento ad ingressum minoris religionis, potest licite induci ad hoc quod
ad maiorem religionem transeat, nisi sit aliquid speciale quod impediat, puta infirmitas,
vel spes maioris profectus in minori religione. Ille vero qui est obligatus voto vel
iuramento ad ingressum maioris religionis, non potest licite induci ad minorem religionem,
nisi ex aliqua speciali causa evidenti, et hoc cum dispensatione superioris. (IIa-IIae, q. 189 a. 9 ad 3)
Articulus 10.
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non sit laudabile quod aliquis religionem
ingrediatur absque multorum consilio, et diuturna deliberatione praecedente. Dicitur
enim I Ioan. IV, nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus, si ex Deo sunt.
Sed quandoque propositum religionis intrandae non est ex Deo, cum frequenter per exitum
religionis dissolvatur; dicitur autem Act. V, si est ex Deo consilium hoc aut opus,
non poteritis dissolvere illud. Ergo videtur quod, magna examinatione praecedente,
debeant aliqui religionem intrare. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 arg. 1)
Praeterea, Prov. XXV dicitur, causam tuam tracta cum amico tuo. Sed maxime videtur
hominis esse causa quae pertinet ad mutationem status. Ergo videtur quod non debeat
aliquis religionem intrare, nisi prius cum amicis suis tractet. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 arg. 2)
Praeterea, dominus, Luc. XIV, inducit similitudinem de homine qui vult turrim aedificare,
quod prius sedens computat sumptus qui sunt ei necessarii, si habeat ad perficiendum,
ne insultetur ei, quia hic homo incoepit aedificare, et non potuit consummare. Sumptus
autem ad turrim aedificandam, ut Augustinus dicit, in epistola ad Laetum, nihil est
aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius. Contingit autem quandoque
quod hoc multi non possunt, et similiter alias religionis observantias portare, in
cuius figura, I Reg. XVII dicitur quod David non poterat incedere cum armis Saulis,
quia non habebat usum. Ergo videtur quod non debeat aliquis religionem intrare, nisi
diuturna deliberatione praemissa, et multorum consilio habito. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Matth. IV, quod ad vocationem domini, Petrus et Andreas,
continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Ubi Chrysostomus dicit, super Matth.,
talem obedientiam Christus quaerit a nobis ut neque instanti tempore remoremur. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 s. c.)
Respondeo dicendum quod diuturna deliberatio et multorum consilia requiruntur in magnis
et dubiis, ut philosophus dicit, in III Ethic., in his autem quae sunt certa et determinata,
non requiritur consilium. Circa ingressum autem religionis tria possunt considerari.
Primo quidem, ipse religionis ingressus secundum se. Et sic certum est quod ingressus
religionis est melius bonum, et qui de hoc dubitat, quantum est in se, derogat Christo,
qui hoc consilium dedit. Unde Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., vocat te oriens,
idest Christus, et tu attendis occidentem, idest ad hominem mortalem et errare potentem.
Alio modo potest considerari religionis ingressus per comparationem ad vires eius
qui est religionem ingressurus. Et sic etiam non est locus dubitationis de ingressu
religionis, quia illi qui religionem ingrediuntur, non confidunt sua virtute se posse
subsistere, sed auxilio virtutis divinae; secundum illud Isaiae XL, qui sperant in
domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient. Si tamen sit aliquod speciale impedimentum, puta infirmitas
corporalis vel onera debitorum, vel aliqua huiusmodi, in his requiritur deliberatio,
et consilium cum his de quibus speratur quod prosint et non impediant. Unde dicitur
Eccli. XXXVII, cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia,
quasi dicat, non, unde sequitur, non attendas his in omni consilio, sed cum viro sancto
assiduus esto. In quibus tamen non est diuturna deliberatio habenda. Unde Hieronymus
dicit, in epistola ad Paulinum, festina, quaeso, te, et haerenti in salo naviculae
funem magis praecide quam solve. Tertio autem potest considerari modus religionem
intrandi, et quam religionem aliquis ingredi debeat. Et de talibus potest etiam haberi
consilium cum his qui non impediant. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, probate spiritus si ex Deo sunt, locum
habet in his quae dubia sunt utrum spiritus Dei sit. Sicut dubium potest esse his
qui iam sunt in religione, utrum ille qui religioni se offert, spiritu Dei ducatur,
an simulate accedat, et ideo debent accedentem probare, utrum divino spiritu moveatur.
Sed illi qui ad religionem accedit, non potest esse dubium an propositum de ingressu
religionis in corde eius exortum sit a spiritu Dei, cuius est ducere hominem in terram
rectam. Nec propter hoc ostenditur non esse ex Deo, quod aliqui retrocedunt. Non enim
omne quod est a Deo, est incorruptibile, alioquin, creaturae corruptibiles non essent
ex Deo, ut Manichaei dicunt; neque etiam aliqui qui habent a Deo gratiam, possent
illam amittere, quod etiam est haereticum. Sed consilium Dei est indissolubile, quo
etiam corruptibilia et mutabilia facit, secundum illud Isaiae XLVI, consilium meum
stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et ideo propositum de ingressu religionis non
indiget probatione utrum sit a Deo, quia certa discussione non egent, ut dicit Glossa,
super illud I ad Thess. ult., omnia probate. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur Galat.
V; ita etiam frequenter amici carnales adversantur profectui spirituali, secundum
illud Mich. VII, inimici hominis domestici eius. Unde Cyrillus, exponens illud Luc.
IX, permitte me renuntiare his qui domi sunt, dicit, quaerere renuntiare his qui domi
sunt, ostendit quod utcumque divisus sit, nam communicare proximis, et consulere nolentes
aequa sapere, indicat adhuc utcumque languentem et recedentem. Propter quod, audit
a domino, nemo, cum posuerit manum ad aratrum et aspexerit retro, habilis est ad regnum
Dei. Aspicit enim retro qui dilationem quaerit occasione redeundi domum et cum propinquis
conferendi. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 ad 2)
Ad tertium dicendum quod per aedificationem turris significatur perfectio Christianae
vitae. Abrenuntiatio autem propriorum est sumptus ad aedificandam turrim. Nullus autem
dubitat vel deliberat an velit habere sumptus, vel an possit turrim aedificare si
sumptus habeat, sed hoc sub deliberatione ponitur, an aliquis sumptus habeat. Similiter
sub deliberatione cadere non oportet utrum aliquis debeat abrenuntiare omnibus quae
possidet, vel si, hoc faciendo, ad perfectionem pervenire possit. Sed hoc cadit sub
deliberatione, utrum hoc quod facit, sit abrenuntiare omnibus quae possidet, quia
nisi abrenuntiaverit, quod est sumptus habere, non potest, ut ibidem subditur, Christi
esse discipulus, quod est turrim aedificare. Timor autem eorum qui trepidant an per
religionis ingressum possint ad perfectionem pervenire, est irrationabilis; et multorum
exemplo convincitur. Unde Augustinus dicit, VIII Confess., aperiebatur ab ea parte
qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, honeste
blandiens ut venirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum
pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae; ibi iuventus
multa et omnis aetas, et graves viduae et virgines anus. Irridebat me irrisione exhortatoria,
quasi diceret, tu non poteris quod isti et istae? An isti et istae in semetipsis possunt,
et non in domino Deo suo? Quid in te stas, et non stas? Proiice te in eum. Noli metuere,
non se subtrahet, ut cadas. Proiice te securus, et excipiet te et sanabit te. Exemplum
autem illud quod inducitur de David, non facit ad propositum. Quia arma Saulis, sicut
Glossa dicit, sunt legis sacramenta, tanquam onerantia, religio autem est suave iugum
Christi, quia, ut Gregorius dicit, in IV Moral., quid grave mentis nostrae cervicibus
imponit qui vitare omne desiderium quod perturbat praecipit, qui declinari laboriosa
mundi huius itinera monet? Quod quidem suave iugum super se tollentibus refectionem
divinae fruitionis repromittit, et sempiternam requiem animarum. Ad quam nos perducat
ipse qui promisit, Iesus Christus, dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus
in saecula. Amen. (IIa-IIae, q. 189 a. 10 ad 3)