QuaestioArticulus

Secunda Secundae. Quaestio 163.

Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling

Prooemium

Deinde conſiderandum eſt de peccato primi hominis, quod fuit per ſuperbiam. Et primo, de peccato eius; ſecundo, de poena peccati; tertio, de tentatione qua inductus eſt ad peccandum. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum primum peccatum hominis fuerit ſuperbia. Secundo, quid primus homo peccando appetierit. Tertio, utrum eius peccatum fuerit gravius omnibus aliis peccatis. Quarto, quis plus peccaverit, utrum vir vel mulier. (IIa-IIae, q. 163 pr.)

Articulus 1.

Ad primum ſic proceditur. Videtur quod ſuperbia non fuerit primi hominis peccatum. Dicit enim apoſtolus, Rom. V, quod per inobedientiam unius hominis peccatores conſtituti ſunt multi. Sed primi hominis peccatum eſt ex quo omnes peccatores conſtituti ſunt originali peccato. Ergo inobedientia fuit primi hominis peccatum, et non ſuperbia. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 arg. 1)

Praeterea, Ambroſius dicit, ſuper Luc., quod eo ordine Diabolus Chriſtum tentavit quo primum hominem deiecit. Sed Chriſtus primo tentatus eſt de gula, ut patet Matth. IV, cum ei dictum eſt, ſi filius Dei es, dic ut lapides iſti panes fiant. Ergo primum peccatum primi hominis non fuit ſuperbia, ſed gula. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 arg. 2)

Praeterea, homo Diabolo ſuggerente peccavit. Sed Diabolus tentans hominem ſcientiam repromiſit, ut patet Gen. III. Ergo prima inordinatio hominis fuit per appetitum ſcientiae, quod pertinet ad curioſitatem. Ergo curioſitas fuit peccatum primum, et non ſuperbia. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 arg. 3)

Praeterea, ſuper illud I ad Tim. II, mulier ſeducta in praevaricatione fuit, dicit Gloſſa, hanc ſeductionem proprie appellavit apoſtolus, per quam id quod ſuadebatur, cum falſum eſſet, verum putatum eſt, ſcilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quod ſciebat eos, ſi tetigiſſent, velut deos futuros; tanquam eis divinitatem invideret qui eos homines fecerat. Sed hoc credere pertinet ad infidelitatem. Ergo primum peccatum hominis fuit infidelitas, et non ſuperbia. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 arg. 4)

Sed contra eſt quod dicitur Eccli. X, initium omnis peccati ſuperbia. Sed peccatum primi hominis eſt initium omnis peccati, ſecundum illud Rom. V, per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. Ergo primum peccatum hominis fuit ſuperbia. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod ad unum peccatum multi motus concurrere poſſunt, inter quos ille habet rationem primi peccati in quo primo inordinatio invenitur. Manifeſtum eſt autem quod primo invenitur inordinatio in motu interiori animae quam in actu exteriori corporis, quia, ut Auguſtinus dicit, in I de Civ. Dei, non amittitur corporis ſanctitas manente animae ſanctitate. Inter motus autem interiores, prius movetur appetitus in finem quam in id quod quaeritur propter finem. Et ideo ibi fuit primum peccatum hominis ubi potuit eſſe primus appetitus inordinati finis. Sic autem homo erat in ſtatu innocentiae inſtitutus ut nulla eſſet rebellio carnis ad ſpiritum. Unde non potuit eſſe prima inordinatio appetitus humani ex hoc quod appetierit aliquod ſenſibile bonum, in quod carnis concupiſcentia tendit praeter ordinem rationis. Relinquitur igitur quod prima inordinatio appetitus humani fuit ex hoc quod aliquod bonum ſpirituale inordinate appetiit. Non autem inordinate appetiviſſet, appetendo illud ſecundum ſuam menſuram ex divina regula praeſtitutam. Unde relinquitur quod primum peccatum eius fuit in hoc quod appetiit quoddam ſpirituale bonum ſupra ſuam menſuram. Quod pertinet ad ſuperbiam. Unde manifeſtum eſt quod primum peccatum hominis fuit ſuperbia. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 co.)

Ad primum ergo dicendum quod hoc quod homo divino praecepto non obediret, non fuit propter ſe ab eo volitum, quia hoc non poſſet contingere niſi praeſuppoſita inordinatione voluntatis. Relinquitur ergo quod voluerit propter aliquid aliud. Primum autem quod inordinate voluit fuit propria excellentia. Et ideo inobedientia in eo cauſata fuit ex ſuperbia. Et hoc eſt quod Auguſtinus dicit, ad Oroſium, quod homo elatus ſuperbia, ſuaſioni ſerpentis obediens, praecepta Dei contempſit. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod in peccato primorum parentum etiam gula locum habuit, dicitur enim Gen. III, vidit mulier quod lignum eſſet bonum ad veſcendum, et pulchrum oculis, aſpectuque delectabile, et tulit de fructu eius, et comedit. Non tamen ipſa bonitas et pulchritudo cibi fuit primum motivum ad peccandum, ſed potius ſuaſio ſerpentis, qui dixit, aperientur oculi veſtri, et eritis ſicut dii; quod appetendo, ſuperbiam mulier incurrit. Et ideo peccatum gulae derivatum eſt ex peccato ſuperbiae. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 ad 2)

Ad tertium dicendum quod appetitus ſcientiae cauſatus fuit in primis parentibus ex inordinato appetitu excellentiae. Unde et in verbis ſerpentis praemittitur, eritis ſicut dii; et poſtea ſubditur, ſcientes bonum et malum. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 ad 3)

Ad quartum dicendum quod, ſicut Auguſtinus dicit, XI ſuper Gen. ad Litt., verbis ſerpentis mulier non crederet a bona atque utili re divinitus ſe fuiſſe prohibitos, niſi iam ineſſet menti amor ille propriae poteſtatis, et quaedam de ſe ſuperba praeſumptio. Quod non eſt ſic intelligendum quaſi ſuperbia praeceſſerit ſuaſionem ſerpentis, ſed quia ſtatim poſt ſuaſionem ſerpentis, invaſit mentem eius elatio, ex qua conſecutum eſt ut crederet verum eſſe quod Daemon dicebat. (IIa-IIae, q. 163 a. 1 ad 4)

Articulus 2.

Ad ſecundum ſic proceditur. Videtur quod ſuperbia primi hominis non fuerit in hoc quod appetierit divinam ſimilitudinem. Nullus enim peccat appetendo id quod ſibi competit ſecundum ſuam naturam. Sed ſimilitudo Dei competit homini ſecundum ſuam naturam, dicitur enim Gen. I, faciamus hominem ad imaginem et ſimilitudinem noſtram. Ergo non peccavit divinam ſimilitudinem appetendo. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 arg. 1)

Praeterea, in hoc videtur primus homo divinam ſimilitudinem appetiiſſe, ut ſcientia boni et mali potiretur, hoc enim ei a ſerpente ſuggerebatur, eritis ſicut dii, ſcientes bonum et malum. Sed appetitus ſcientiae eſt homini naturalis, ſecundum illud philoſophi, in principio Metaphys., omnes homines natura ſcire deſiderant. Ergo non peccavit appetendo divinam ſimilitudinem. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 arg. 2)

Praeterea, nullus ſapiens eligit id quod eſt impoſſibile. Primus autem homo ſapientia praeditus erat, ſecundum illud Eccli. XVII, diſciplina intellectus replevit illos. Cum ergo omne peccatum conſiſtat in appetitu deliberato, qui eſt electio, videtur quod primus homo non peccaverit appetendo aliquid impoſſibile. Sed impoſſibile eſt eſſe hominem ſimilem Deo, ſecundum illud Exodi XV, quis ſimilis tui in fortibus, domine? Ergo primus homo non peccavit appetendo divinam ſimilitudinem. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 arg. 3)

Sed contra eſt quod ſuper illud Pſalmi, quae non rapui, tunc exſolvebam, dicit Auguſtinus, Adam et Eva rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod duplex eſt ſimilitudo. Una omnimodae aequiparantiae. Et hanc ſimilitudinem ad Deum primi parentes non appetierunt, quia talis ſimilitudo ad Deum non cadit in apprehenſione, praecipue ſapientis. Alia autem eſt ſimilitudo imitationis, qualis poſſibilis eſt creaturae ad Deum, inquantum videlicet participat aliquid de ſimilitudine ipſius ſecundum ſuum modum. Unde Dionyſius dicit, in IX cap. de Div. Nom., eadem ſimilia ſunt Deo, et diſſimilia, hoc quidem ſecundum contingentem imitationem; hoc autem ſecundum quod cauſata minus habent a cauſa. Quodlibet autem bonum in creatura exiſtens eſt quaedam participata ſimilitudo primi boni. Et ideo ex hoc ipſo quod homo appetiit aliquod ſpirituale bonum ſupra ſuam menſuram, ut dictum eſt, conſequens eſt quod appetierit divinam ſimilitudinem inordinate. Conſiderandum tamen eſt quod appetitus proprie eſt rei non habitae. Bonum autem ſpirituale ſecundum quod creatura rationalis participat divinam ſimilitudinem, poteſt ſecundum tria attendi. Primo quidem, ſecundum ipſum eſſe naturae. Et talis ſimilitudo ab ipſo creationis principio fuit impreſſa et homini, de quo dicitur, Gen. I, quod fecit Deus hominem ad imaginem et ſimilitudinem ſuam; et Angelo, de quo dicitur, Ezech. XXVIII, tu ſignaculum ſimilitudinis. Secundo vero, quantum ad cognitionem. Et hanc etiam ſimilitudinem in ſui creatione Angelus accepit, unde in praemiſſis verbis, cum dictum eſſet, tu ſignaculum ſimilitudinis, ſtatim ſubditur, plenus ſapientia. Sed primus homo in ſua creatione iſtam ſimilitudinem nondum actu adeptus erat, ſed ſolum in potentia. Tertio, quantum ad poteſtatem operandi. Et hanc ſimilitudinem nondum erant in actu aſſecuti neque Angelus neque homo in ipſo creationis principio, quia utrique reſtabat aliquid agendum quo ad beatitudinem perveniret. Et ideo cum uterque, ſcilicet Diabolus et primus homo, inordinate divinam ſimilitudinem appetierint, neuter eorum peccavit appetendo ſimilitudinem naturae. Sed primus homo peccavit principaliter appetendo ſimilitudinem Dei quantum ad ſcientiam boni et mali, ſicut ſerpens ei ſuggeſſit, ut ſcilicet per virtutem propriae naturae determinaret ſibi quid eſſet bonum et quid malum ad agendum; vel etiam ut per ſeipſum praecognoſceret quid ſibi boni vel mali eſſet futurum. Et ſecundario peccavit appetendo ſimilitudinem Dei quantum ad propriam poteſtatem operandi, ut ſcilicet virtute propriae naturae operaretur ad beatitudinem conſequendam, unde Auguſtinus dicit, XI ſuper Gen. ad Litt., quod menti mulieris inhaeſit amor propriae poteſtatis. Sed Diabolus peccavit appetendo ſimilitudinem Dei quantum ad poteſtatem, unde Auguſtinus dicit, in libro de vera Relig., quod magis voluit ſua potentia frui quam Dei. Veruntamen quantum ad aliquid uterque Deo aequiparari appetiit, inquantum ſcilicet uterque ſibi inniti voluit, contempto divinae regulae ordine. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 co.)

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de ſimilitudine naturae, ex cuius appetitu homo non peccavit, ut dictum eſt. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod appetere ſimilitudinem Dei abſolute quantum ad ſcientiam, non eſt peccatum. Sed appetere huiuſmodi ſimilitudinem inordinate, ideſt ſupra ſuam menſuram, peccatum eſt. Unde ſuper illud Pſalmi, Deus quis ſimilis erit tibi, dicit Auguſtinus, qui per ſe vult eſſe Deus, perverſe vult eſſe ſimilis Deo, ut Diabolus, qui noluit ſub eo eſſe; et homo, qui ut ſervus noluit tenere praecepta. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 ad 2)

Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de ſimilitudine aequiparantiae. (IIa-IIae, q. 163 a. 2 ad 3)

Articulus 3.

Ad tertium ſic proceditur. Videtur quod peccatum primorum parentum fuerit ceteris gravius. Dicit enim Auguſtinus, XIV de Civ. Dei, magna fuit in peccando iniquitas, ubi tanta fuit in non peccando facilitas. Sed primi parentes maximam habuerunt facilitatem ad non peccandum, quia nihil habebant intrinſecus quod eos ad peccandum impelleret. Ergo peccatum primorum parentum fuit ceteris gravius. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 arg. 1)

Praeterea, poena proportionatur culpae. Sed peccatum primorum parentum graviſſime eſt punitum, quia ex ipſo mors introivit in hunc mundum, ut apoſtolus dicit, Rom. V. Ergo peccatum illud fuit gravius aliis peccatis. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 arg. 2)

Praeterea, primum in quolibet genere videtur eſſe maximum, ut dicitur in II Metaphys. Sed peccatum primorum parentum fuit primum inter alia peccata hominum. Ergo fuit maximum. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 arg. 3)

Sed contra eſt quod Origenes dicit, non arbitror quod aliquis ex his qui in ſummo perfectoque conſtiterunt gradu, ad ſubitum evacuetur ac decidat, ſed paulatim et per partes defluere eum neceſſe eſt. Sed primi parentes in ſummo perfectoque gradu conſiſtebant. Non ergo eorum primum peccatum fuit maximum omnium peccatorum. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod duplex gravitas in peccato attendi poteſt. Una quidem, ex ipſa ſpecie peccati, ſicut dicimus adulterium eſſe gravius peccatum ſimplici fornicatione. Alia autem eſt gravitas peccati quae attenditur ſecundum aliquam circumſtantiam loci, vel perſonae, aut temporis. Prima autem gravitas eſſentialior eſt peccato, et principalior. Unde ſecundum eam magis peccatum dicitur grave quam ſecundum aliam. Dicendum eſt igitur quod peccatum primi hominis non fuit gravius omnibus aliis peccatis humanis ſecundum ſpeciem peccati. Etſi enim ſuperbia ſecundum ſuum genus habeat quandam excellentiam inter alia peccata, maior tamen eſt ſuperbia qua quis Deum negat vel blaſphemat, quam ſuperbia qua quis inordinate divinam ſimilitudinem appetit, qualis fuit ſuperbia primorum parentum, ut dictum eſt. Sed ſecundum conditionem perſonarum peccantium, peccatum illud habuit maximam gravitatem, propter perfectionem ſtatus ipſorum. Et ideo dicendum eſt quod illud peccatum fuit quidem ſecundum quid graviſſimum, ſed non ſimpliciter. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 co.)

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de gravitate peccati ex circumſtantia peccantis. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod magnitudo poenae quae conſecuta eſt ad illud primum peccatum, non correſpondet ei ſecundum quantitatem propriae ſpeciei, ſed inquantum fuit primum, quia ex hoc interrupta eſt innocentia primi ſtatus, qua ſubtracta, deordinata eſt tota natura humana. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 ad 2)

Ad tertium dicendum quod in his quae ſunt per ſe ordinata, oportet id quod eſt primum eſſe maximum. Talis autem ordo non attenditur in peccatis, ſed unum per accidens ſequitur poſt aliud. Unde non ſequitur quod primum peccatum ſit maximum. (IIa-IIae, q. 163 a. 3 ad 3)

Articulus 4.

Ad quartum ſic proceditur. Videtur quod peccatum Adae fuit gravius quam peccatum Evae. Dicitur enim I ad Tim. II, quod Adam non eſt ſeductus, mulier autem ſeducta in praevaricatione fuit, et ſic videtur quod peccatum mulieris fuerit ex ignorantia, peccatum autem viri ex certa ſcientia. Sed huiuſmodi peccatum eſt gravius, ſecundum illud Luc. XII, ille ſervus qui cognovit voluntatem domini ſui et non fecit ſecundum voluntatem eius, vapulabit multis, qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Ergo Adam gravius peccavit quam Eva. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 arg. 1)

Praeterea, Auguſtinus dicit, in libro de decem chordis, ſi caput eſt vir, melius debet vivere, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem ſuam, ut illa imitetur virum. Sed ille qui melius debet facere, ſi peccet, gravius peccat. Ergo Adam gravius peccavit quam Eva. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 arg. 2)

Praeterea, peccatum in ſpiritum ſanctum videtur eſſe graviſſimum. Sed Adam videtur in ſpiritum ſanctum peccaſſe, quia peccavit cogitans de divina miſericordia, quod pertinet ad peccatum praeſumptionis. Ergo videtur quod Adam gravius peccavit quam Eva. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 arg. 3)

Sed contra eſt quod poena reſpondet culpae. Sed mulier gravius eſt punita quam vir, ut patet Gen. III. Ergo gravius peccavit quam vir. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod, ſicut dictum eſt, gravitas peccati principalius attenditur ſecundum peccati ſpeciem quam ſecundum perſonae circumſtantiam. Dicendum eſt ergo quod, ſi conſideremus conditionem perſonae utriuſque, ſcilicet mulieris et viri, peccatum viri eſt gravius, quia erat perfectior muliere. Sed quantum ad ipſum genus peccati, utriuſque peccatum aequale dicitur, quia utriuſque peccatum fuit ſuperbia. Unde Auguſtinus dicit, XI ſuper Gen. ad Litt., quod mulier excuſavit peccatum ſuum in impari ſexu, ſed pari faſtu. Sed quantum ad ſpeciem ſuperbiae, gravius peccavit mulier, triplici ratione. Primo quidem, quia maior elatio fuit mulieris quam viri. Mulier enim credidit verum eſſe quod ſerpens ſuaſit, ſcilicet quod Deus prohibuit ligni eſum ne ad eius ſimilitudinem pervenirent, et ita, dum per eſum ligni vetiti Dei ſimilitudinem conſequi voluit, ſuperbia eius ad hoc ſe erexit quod contra Dei voluntatem aliquid voluit obtinere. Sed vir non credidit hoc eſſe verum. Unde non voluit conſequi divinam ſimilitudinem contra Dei voluntatem, ſed in hoc ſuperbivit, quod voluit eam conſequi per ſeipſum. Secundo, quia mulier non ſolum ipſa peccavit, ſed etiam viro peccatum ſuggeſſit. Unde peccavit et in Deum et in proximum. Tertio, in hoc quod peccatum viri diminutum eſt ex hoc quod in peccatum conſenſit amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus ne homo ex amico fiat inimicus, quod eum facere non debuiſſe divinae ſententiae exitus indicavit, ut Auguſtinus dicit, XI Sup. Gen. ad litteram. Et ſic patet quod peccatum mulieris fuit gravius quam peccatum viri. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 co.)

Ad primum ergo dicendum quod illa ſeductio mulieris ex praecedenti elevatione ſubſecuta eſt. Et ideo talis ignorantia non excuſat, ſed aggravat peccatum, inquantum ſcilicet ignorando in maiorem elationem erecta eſt. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod ratio illa procedit ex circumſtantia conditionis perſonae, ex qua peccatum viri fuit gravius ſecundum quid. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 ad 2)

Ad tertium dicendum quod vir non cogitavit de divina miſericordia uſque ad contemptum divinae iuſtitiae, quod facit peccatum in ſpiritum ſanctum, ſed quia, ut Auguſtinus dicit, XI ſuper Gen. ad Litt., inexpertus divinae ſeveritatis, credidit illud peccatum eſſe veniale, id eſt de facili remiſſibile. (IIa-IIae, q. 163 a. 4 ad 3)