Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de studiositate, et curiositate sibi opposita. Circa studiositatem
autem quaeruntur duo. Primo, quae sit materia studiositatis. Secundo, utrum sit pars
temperantiae. (IIa-IIae, q. 166 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod materia studiositatis non sit proprie cognitio.
Studiosus enim dicitur aliquis ex eo quod adhibet studium aliquibus rebus. Sed in
qualibet materia debet homo studium adhibere, ad hoc quod recte faciat quod est faciendum.
Ergo videtur quod non sit specialis materia studiositatis cognitio. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 arg. 1)
Praeterea, studiositas curiositati opponitur. Sed curiositas, quae a cura dicitur,
potest esse etiam circa ornatum vestium, et circa alia huiusmodi quae pertinent ad
corpus, unde apostolus dicit, Rom. XIII, carnis curam ne feceritis in desideriis.
Ergo studiositas non est solum circa cognitionem. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Ierem. VI dicitur, a minori usque ad maiorem, omnes avaritiae student.
Sed avaritia non est proprie circa cognitionem, sed magis circa possessionem divitiarum,
ut supra habitum est. Ergo studiositas, quae a studio dicitur, non est proprie circa
cognitionem. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Prov. XXVII, stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor
meum, ut possis respondere sermonem. Sed eadem studiositas est quae laudatur ut virtus,
et ad quam lex invitat. Ergo studiositas proprie est circa cognitionem. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod studium praecipue importat vehementem applicationem mentis
ad aliquid. Mens autem non applicatur ad aliquid nisi cognoscendo illud. Unde per
prius mens applicatur ad cognitionem, secundario autem applicatur ad ea in quibus
homo per cognitionem dirigitur. Et ideo studium per prius respicit cognitionem, et
per posterius quaecumque alia ad quae operanda directione cognitionis indigemus. Virtutes
autem proprie sibi attribuunt illam materiam circa quam primo et principaliter sunt,
sicut fortitudo pericula mortis, et temperantia delectationem tactus. Et ideo studiositas
proprie dicitur circa cognitionem. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod circa alias materias non potest aliquid recte fieri,
nisi secundum quod est praeordinatum per rationem cognoscentem. Et ideo per prius
studiositas cognitionem respicit, cuicumque materiae studium adhibeatur. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ex affectu hominis trahitur mens eius ad intendendum his
ad quae afficitur, secundum illud Matth. VI, ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor
tuum. Et quia ad ea quibus caro fovetur, maxime homo afficitur, consequens est quod
cogitatio hominis versetur praecipue circa ea quibus caro fovetur, ut scilicet homo
inquirat qualiter homo optime possit carni suae subvenire. Et secundum hoc, curiositas
ponitur circa ea quae ad carnem pertinent, ratione eorum quae ad cognitionem pertinent. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod avaritia inhiat ad lucra conquirenda, ad quod maxime necessaria
est quaedam peritia terrenarum rerum. Et secundum hoc, studium attribuitur his quae
ad avaritiam spectant. (IIa-IIae, q. 166 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod studiositas non sit temperantiae pars. Studiosus
enim dicitur aliquis secundum studiositatem. Sed universaliter omnis virtuosus vocatur
studiosus, ut patet per philosophum, qui frequenter sic utitur nomine studiosi. Ergo
studiositas est generalis virtus, et non est pars temperantiae. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 arg. 1)
Praeterea, studiositas, sicut dictum est, ad cognitionem pertinet. Sed cognitio non
pertinet ad virtutes morales, quae sunt in appetitiva animae parte, sed magis ad intellectuales,
quae sunt in parte cognoscitiva, unde et sollicitudo est actus prudentiae, ut supra
habitum est. Ergo studiositas non est pars temperantiae. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 arg. 2)
Praeterea, virtus quae ponitur pars alicuius principalis virtutis, assimilatur ei
quantum ad modum. Sed studiositas non assimilatur temperantiae quantum ad modum. Quia
temperantiae nomen sumitur ex quadam refrenatione, unde magis opponitur vitio quod
est in excessu. Nomen autem studiositatis sumitur e contrario ex applicatione animae
ad aliquid, unde magis videtur opponi vitio quod est in defectu, scilicet negligentiae
studendi, quam vitio quod est in excessu, scilicet curiositati. Unde, propter horum
similitudinem, dicit Isidorus, in libro Etymol., quod studiosus dicitur quasi studiis
curiosus. Ergo studiositas non est pars temperantiae. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle., curiosi esse prohibemur,
quod magnae temperantiae munus est. Sed curiositas prohibetur per studiositatem moderatam.
Ergo studiositas est pars temperantiae. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad temperantiam pertinet moderari
motum appetitus, ne superflue tendat in id quod naturaliter concupiscitur. Sicut autem
naturaliter homo concupiscit delectationes ciborum et venereorum secundum naturam
corporalem, ita secundum animam naturaliter desiderat cognoscere aliquid, unde et
philosophus dicit, in I Metaphys., quod omnes homines naturaliter scire desiderant.
Moderatio autem huius appetitus pertinet ad virtutem studiositatis. Unde consequens
est quod studiositas sit pars potentialis temperantiae, sicut virtus secundaria ei
adiuncta ut principali virtuti. Et comprehenditur sub modestia, ratione superius dicta. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod prudentia est completiva omnium virtutum moralium, ut
dicitur in VI Ethic. Inquantum igitur cognitio prudentiae ad omnes virtutes pertinet,
intantum nomen studiositatis, quae proprie circa cognitionem est, ad omnes virtutes
derivatur. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod actus cognoscitivae virtutis imperatur a vi appetitiva,
quae est motiva omnium virium, ut supra habitum est. Et ideo circa cognitionem duplex
bonum potest attendi. Unum quidem, quantum ad ipsum actum cognitionis. Et tale bonum
pertinet ad virtutes intellectuales, ut scilicet homo circa singula aestimet verum.
Aliud autem est bonum quod pertinet ad actum appetitivae virtutis, ut scilicet homo
habeat appetitum rectum applicandi vim cognoscitivam sic vel aliter, ad hoc vel ad
illud. Et hoc pertinet ad virtutem studiositatis. Unde computatur inter virtutes morales. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Ethic., ad hoc quod homo
fiat virtuosus, oportet quod servet se ab his ad quae maxime inclinat natura. Et inde
est quod, quia natura praecipue inclinat ad timendum mortis pericula et ad sectandum
delectabilia carnis, quod laus virtutis fortitudinis praecipue consistit in quadam
firmitate persistendi contra huiusmodi pericula, et laus virtutis temperantiae in
quadam refrenatione a delectabilibus carnis. Sed quantum ad cognitionem, est in homine
contraria inclinatio. Quia ex parte animae, inclinatur homo ad hoc quod cognitionem
rerum desideret, et sic oportet ut homo laudabiliter huiusmodi appetitum refrenet,
ne immoderate rerum cognitioni intendat. Ex parte vero naturae corporalis, homo inclinatur
ad hoc ut laborem inquirendi scientiam vitet. Quantum igitur ad primum, studiositas
in refrenatione consistit, et secundum hoc ponitur pars temperantiae. Sed quantum
ad secundum laus huius virtutis consistit in quadam vehementia intentionis ad scientiam
rerum percipiendam, et ex hoc nominatur. Primum autem est essentialius huic virtuti
quam secundum. Nam appetitus cognoscendi per se respicit cognitionem, ad quam ordinatur
studiositas. Sed labor addiscendi est impedimentum quoddam cognitionis, unde respicitur
ab hac virtute per accidens, quasi removendo prohibens. (IIa-IIae, q. 166 a. 2 ad 3)