Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de luxuriae partibus. Et circa hoc quaeruntur duodecim. Primo,
de divisione partium luxuriae. Secundo, utrum fornicatio simplex sit peccatum mortale.
Tertio, utrum sit maximum peccatorum. Quarto, utrum in tactibus et osculis et aliis
huiusmodi illecebris consistat peccatum mortale. Quinto, utrum nocturna pollutio sit
peccatum. Sexto, de stupro. Septimo, de raptu. Octavo, de adulterio. Nono, de incestu.
Decimo, de sacrilegio. Undecimo, de peccato contra naturam. Duodecimo, de ordine gravitatis
in praedictis speciebus. (IIa-IIae, q. 154 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur sex species luxuriae,
scilicet, fornicatio simplex, adulterium, incestus, stuprum, raptus et vitium contra
naturam. Diversitas enim materiae non diversificat speciem. Sed praedicta divisio
sumitur secundum materiae diversitatem, prout scilicet aliquis commiscetur coniugatae,
vel virgini, vel alterius conditionis mulieri. Ergo videtur quod per hoc species luxuriae
non diversificentur. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 arg. 1)
Praeterea, species vitii unius non videntur diversificari per ea quae pertinent ad
aliud vitium. Sed adulterium non differt a simplici fornicatione nisi in hoc quod
aliquis accedit ad eam quae est alterius, et sic iniustitiam committit. Ergo videtur
quod adulterium non debet poni species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 arg. 2)
Praeterea, sicut contingit quod aliquis commiscetur mulieri quae est alteri viro per
matrimonium obligata, ita etiam contingit quod aliquis commiscetur mulieri quae est
obligata Deo per votum. Sicut ergo adulterium ponitur species luxuriae, ita et sacrilegium
species luxuriae poni debet. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 arg. 3)
Praeterea, ille qui est matrimonio iunctus non solum peccat si ad aliam mulierem accedat,
sed etiam si sua coniuge inordinate utatur. Sed hoc peccatum sub luxuria continetur.
Ergo deberet inter species luxuriae computari. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 arg. 4)
Praeterea, apostolus, II ad Cor. XII, dicit, ne iterum, cum venero, humiliet me Deus
apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam
super immunditia et fornicatione et impudicitia quam gesserunt. Ergo videtur quod
etiam immunditia et impudicitia debeant poni species luxuriae, sicut et fornicatio. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 arg. 5)
Praeterea, divisum non condividitur dividentibus. Sed luxuria condividitur praedictis,
dicitur enim Galat. V, manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia,
impudicitia, luxuria. Ergo videtur quod inconvenienter fornicatio ponatur species
luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 arg. 6)
Sed contra est quod praedicta divisio ponitur in decretis, XXXVI Caus., qu. I. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccatum luxuriae consistit in hoc quod
aliquis non secundum rectam rationem delectatione venerea utitur. Quod quidem contingit
dupliciter, uno modo, secundum materiam in qua huiusmodi delectationem quaerit; alio
modo, secundum quod, materia debita existente, non observantur aliae debitae conditiones.
Et quia circumstantia, inquantum huiusmodi, non dat speciem actui morali, sed eius
species sumitur ab obiecto, quod est materia actus; ideo oportuit species luxuriae
assignari ex parte materiae vel obiecti. Quae quidem potest non convenire rationi
rectae dupliciter. Uno modo, quia habet repugnantiam ad finem venerei actus. Et sic,
inquantum impeditur generatio prolis, est vitium contra naturam, quod est in omni
actu venereo ex quo generatio sequi non potest. Inquantum autem impeditur debita educatio
et promotio prolis natae, est fornicatio simplex, quae est soluti cum soluta. Alio
modo materia in qua exercetur actus venereus, potest esse non conveniens rationi rectae
per comparationem ad alios homines. Et hoc dupliciter. Primo quidem, ex parte ipsius
feminae cui aliquis commiscetur, quia ei debitus honor non servatur. Et sic est incestus,
qui consistit in abusu mulierum consanguinitate vel affinitate iunctarum. Secundo,
ex parte eius in cuius potestate est femina. Quia si est in potestate viri, est adulterium,
si autem est in potestate patris, est stuprum, si non inferatur violentia; raptus
autem, si inferatur. Diversificantur autem istae species magis ex parte feminae quam
viri. Quia in actu venereo femina se habet sicut patiens et per modum materiae, vir
autem per modum agentis. Dictum est autem quod praedictae species secundum differentiam
materiae assignantur. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod praedicta diversitas materiae habet annexam diversitatem
formalem obiecti, quae accipitur secundum diversos modos repugnantiae ad rationem
rectam, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet in eodem actu diversorum vitiorum deformitates
concurrere, ut supra dictum est. Et hoc modo adulterium continetur sub luxuria et
sub iniustitia. Nec deformitas iniustitiae omnino per accidens se habet ad luxuriam.
Ostenditur enim luxuria gravior quae in tantum concupiscentiam sequitur quod etiam
in iniustitiam ducat. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod mulier vovens continentiam quoddam spirituale matrimonium
facit cum Deo. Et ideo sacrilegium quod committitur in violatione talis mulieris,
est quoddam adulterium spirituale. Et similiter alii modi sacrilegii reducuntur ad
alias species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod peccatum coniugati cum sua uxore non est secundum indebitam
materiam, sed secundum alias circumstantias quae non constituunt speciem moralis actus,
ut dictum est. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 ad 4)
Ad quintum dicendum quod, sicut dicit Glossa ibidem, immunditia ponitur pro luxuria
contra naturam. Impudicitia autem est quae fit cum liberis a viro, unde videtur ad
stuprum pertinere. Vel potest dici quod impudicitia pertinet ad quosdam actus circumstantes
actum venereum, sicut sunt oscula, tactus et alia huiusmodi. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 ad 5)
Ad sextum dicendum quod luxuria sumitur ibidem pro quacumque superfluitate, ut Glossa
ibidem dicit. (IIa-IIae, q. 154 a. 1 ad 6)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fornicatio simplex non sit peccatum mortale.
Ea enim quae simul connumerantur, videntur esse unius rationis. Sed fornicatio connumeratur
quibusdam quae non sunt peccata mortalia, dicitur enim Act. XV, abstineatis vos ab
immolatis simulacrorum, et sanguine et suffocato, et fornicatione; illorum autem usus
non est peccatum mortale, secundum illud I ad Tim. IV, nihil reiiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur. Ergo fornicatio non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 arg. 1)
Praeterea, nullum peccatum mortale cadit sub praecepto divino. Sed Osee I praecipitur
a domino, vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac filios fornicationum. Ergo
fornicatio non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 arg. 2)
Praeterea, nullum peccatum mortale in Scriptura sacra absque reprehensione commemoratur.
Sed fornicatio simplex commemoratur in Scriptura in antiquis patribus sine reprehensione,
sicut legitur Gen. XVI de Abraham quod accessit ad Agar, ancillam suam; et infra,
XXX, legitur de Iacob quod accessit ad ancillas uxorum suarum Balam et Zelpham; et
infra, XXXVIII, legitur quod Iudas accessit ad Thamar, quam aestimavit meretricem.
Ergo fornicatio simplex non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 arg. 3)
Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur caritati. Sed fornicatio simplex non
contrariatur caritati, neque quantum ad dilectionem Dei, quia non est directe peccatum
contra Deum; nec etiam quantum ad dilectionem proximi, quia per hoc homo nulli homini
facit iniuriam. Ergo fornicatio simplex non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 arg. 4)
Praeterea, omne peccatum mortale ducit in perditionem aeternam. Hoc autem non facit
fornicatio simplex, quia super illud I ad Tim. IV, pietas ad omnia utilis est, dicit
Glossa Ambrosii, omnis summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est.
Quam aliquis sequens, si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, sed non peribit.
Ergo fornicatio simplex non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 arg. 5)
Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de Bon. Coniug., quod est cibus ad salutem
corporis, hoc est concubitus ad salutem generis. Sed non omnis inordinatus usus ciborum
est peccatum mortale. Ergo nec omnis inordinatus concubitus. Quod maxime videtur de
fornicatione simplici, quae minima est inter species enumeratas. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 arg. 6)
Sed contra est quod dicitur Tobiae IV, attende tibi ab omni fornicatione, et praeter
uxorem tuam, non patiaris crimen scire. Crimen autem importat peccatum mortale. Ergo
fornicatio, et omnis concubitus qui est praeter uxorem, est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 s. c. 1)
Praeterea, nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Fornicatio autem excludit,
ut patet per apostolum, Galat. V, ubi, praemissa fornicatione, et quibusdam aliis
vitiis, subdit, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ergo fornicatio simplex
est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 s. c. 2)
Praeterea, in decretis dicitur, XXII Caus., qu. I, nosse debent talem de periurio
poenitentiam imponi debere qualem de adulterio et fornicatione, et de homicidio sponte
commisso, et de ceteris criminalibus vitiis. Ergo fornicatio simplex est peccatum
criminale, sive mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 s. c. 3)
Respondeo dicendum quod absque omni dubio tenendum est quod fornicatio simplex sit
peccatum mortale, non obstante quod Deut. XXIII, super illud, non erit meretrix etc.,
dicit Glossa, ad eas prohibet accedere quarum est venialis turpitudo. Non enim debet
dici venialis, sed venalis, quod est proprium meretricum. Ad huius autem evidentiam,
considerandum est quod peccatum mortale est omne peccatum quod committitur directe
contra vitam hominis. Fornicatio autem simplex importat inordinationem quae vergit
in nocumentum vitae eius qui est ex tali concubitu nasciturus. Videmus enim in omnibus
animalibus in quibus ad educationem prolis requiritur cura maris et feminae, quod
in eis non est vagus concubitus, sed maris ad certam feminam, unam vel plures, sicut
patet in omnibus avibus. Secus autem est in animalibus in quibus sola femina sufficit
ad educationem fetus in quibus est vagus concubitus, ut patet in canibus et aliis
huiusmodi animalibus. Manifestum est autem quod ad educationem hominis non solum requiritur
cura matris, a qua nutritur, sed multo magis cura patris, a quo est instruendus et
defendendus, et in bonis tam interioribus quam exterioribus promovendus. Et ideo contra
naturam hominis est quod utatur vago concubitu, sed oportet quod sit maris ad determinatam
feminam, cum qua permaneat, non per modicum tempus, sed diu, vel etiam per totam vitam.
Et inde est quod naturaliter est maribus in specie humana sollicitudo de certitudine
prolis, quia eis imminet educatio prolis. Haec autem certitudo tolleretur si esset
vagus concubitus. Haec autem determinatio certae feminae matrimonium vocatur. Et ideo
dicitur esse de iure naturali. Sed quia concubitus ordinatur ad bonum commune totius
humani generis; bona autem communia cadunt sub determinatione legis, ut supra habitum
est, consequens est quod ista coniunctio maris ad feminam, quae matrimonium dicitur,
lege aliqua determinetur. Qualiter autem sit apud nos determinatum, in tertia parte
huius operis agetur, cum de matrimonii sacramento tractabitur. Unde, cum fornicatio
sit concubitus vagus, utpote praeter matrimonium existens, est contra bonum prolis
educandae. Et ideo est peccatum mortale. Nec obstat si aliquis fornicando aliquam
cognoscens, sufficienter provideat proli de educatione. Quia id quod cadit sub legis
determinatione, iudicatur secundum id quod communiter accidit, et non secundum id
quod in aliquo casu potest accidere. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod fornicatio illis connumeratur, non quia habeat eandem
rationem culpae cum aliis, sed quantum ad hoc, quod ex his quae ibi ponuntur similiter
poterat dissidium generari inter Iudaeos et gentiles, et eorum unanimis consensus
impediri. Quia apud gentiles fornicatio simplex non reputabatur illicita, propter
corruptionem naturalis rationis, Iudaei autem, ex lege divina instructi, eam illicitam
reputabant. Alia vero quae ibi ponuntur, Iudaei abominabantur propter consuetudinem
legalis conversationis. Unde apostoli ea gentilibus interdixerunt, non quasi secundum
se illicita, sed quasi Iudaeis abominabilia, ut etiam supra dictum est. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod fornicatio dicitur esse peccatum, inquantum est contra rationem
rectam. Ratio autem hominis recta est secundum quod regulatur voluntate divina, quae
est prima et summa regula. Et ideo quod homo facit ex voluntate Dei, eius praecepto
obediens, non est contra rationem rectam, quamvis videatur esse contra communem ordinem
rationis, sicut etiam non est contra naturam quod miraculose fit virtute divina, quamvis
sit contra communem cursum naturae. Et ideo, sicut Abraham non peccavit filium innocentem
volendo occidere, propter hoc quod obedivit Deo, quamvis hoc, secundum se consideratum,
sit communiter contra rectitudinem rationis humanae; ita etiam Osee non peccavit fornicando
ex praecepto divino. Nec talis concubitus proprie fornicatio debet dici, quamvis fornicatio
nominetur referendo ad cursum communem. Unde Augustinus dicit, III Confess., cum Deus
aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum
est. Et postea subdit, sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas
minori ad obediendum praeponitur, ita Deus omnibus. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Abraham et Iacob ad ancillas accesserunt non quasi fornicario
concubitu, ut infra patebit, cum de matrimonio agetur. Iudam autem non est necessarium
a peccato excusare, qui etiam auctor fuit venditionis Ioseph. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod fornicatio simplex contrariatur dilectioni proximi quantum
ad hoc, quod repugnat bono prolis nasciturae, ut ostensum est, dum scilicet dat operam
generationi non secundum quod convenit proli nasciturae. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 ad 4)
Ad quintum dicendum quod per opera pietatis ille qui lubricum carnis patitur liberatur
a perditione aeterna, inquantum per huiusmodi opera disponitur ad hoc quod gratiam
consequatur per quam poeniteat, et inquantum per huiusmodi opera satisfacit de lubrico
carnis commisso. Non autem ita quod, si in lubrico carnis perseveret impoenitens usque
ad mortem, per pietatis opera liberetur. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 ad 5)
Ad sextum dicendum quod ex uno concubitu potest unus homo generari. Et ideo inordinatio
concubitus, quae impedit bonum prolis nasciturae, ex ipso genere actus est peccatum
mortale, et non solum ex inordinatione concupiscentiae. Ex una autem comestione non
impeditur bonum totius vitae unius hominis, et ideo actus gulae ex suo genere non
est peccatum mortale. Esset tamen si quis scienter cibum comederet qui totam conditionem
vitae eius immutaret, sicut patet de Adam. Nec tamen fornicatio est minimum peccatorum
quae sub luxuria continentur. Minus enim est concubitus cum uxore qui fit ex libidine. (IIa-IIae, q. 154 a. 2 ad 6)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fornicatio sit gravissimum peccatum. Tanto
enim videtur peccatum gravius, quanto ex maiori libidine procedit. Sed maxima libido
est in fornicatione dicitur enim in Glossa, I ad Cor. VI, quod ardor libidinis in
luxuria est maximus. Ergo videtur quod fornicatio sit gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 arg. 1)
Praeterea, tanto aliquis gravius peccat, quanto in rem sibi magis coniunctam delinquit,
sicut gravius peccat qui percutit patrem quam qui percutit extraneum. Sed sicut dicitur
I Cor. VI, qui fornicatur, in corpus suum peccat, quod est homini coniunctissimum.
Ergo videtur quod fornicatio sit gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 arg. 2)
Praeterea, quanto aliquod bonum est maius, tanto peccatum quod contra illud committitur
videtur esse gravius. Sed peccatum fornicationis videtur esse contra bonum totius
humani generis, ut ex praedictis patet. Est etiam contra Christum, secundum illud
I ad Cor. VI, tollens membra Christi, faciam membra meretricis? Ergo fornicatio est
gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit quod peccata carnalia sunt minoris culpae quam
peccata spiritualia. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod gravitas peccati alicuius attendi potest dupliciter, uno modo,
secundum se; alio modo, secundum accidens. Secundum se quidem attenditur gravitas
peccati ex ratione suae speciei, quae consideratur secundum bonum cui peccatum opponitur.
Fornicatio autem est contra bonum hominis nascituri. Et ideo est gravius peccatum
secundum speciem suam peccatis quae sunt contra bona exteriora, sicut est furtum et
alia huiusmodi, minus autem peccatis quae sunt directe contra Deum, et peccato quod
est contra vitam hominis iam nati, sicut est homicidium. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod libido quae aggravat peccatum est quae consistit in inclinatione
voluntatis. Libido autem quae est in appetitu sensitivo diminuit peccatum, quia quanto
aliquis ex maiori passione impulsus peccat, tanto levius est peccatum. Et hoc modo
in fornicatione libido est maxima. Et inde est quod Augustinus dicit, in libro de
agone Christiano, quod inter omnia Christianorum certamina, duriora sunt praelia castitatis,
ubi est quotidiana pugna, sed rara victoria. Et Isidorus dicit, in libro de summo
bono, quod magis per carnis luxuriam humanum genus subditur Diabolo quam per aliquod
aliud, quia scilicet difficilius est vincere vehementiam huius passionis. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ille qui fornicatur dicitur peccare in corpus suum, non
solum quia fornicationis delectatio consummatur in carne, quod etiam in gula accidit,
sed etiam quia contra bonum proprii corporis agit qui fornicatur, inquantum scilicet
indebite illud resolvit et inquinat, et alteri commiscet. Nec tamen propter hoc sequitur
quod fornicatio sit peccatum gravissimum, quia ratio in homine praevalet corpori;
unde, si sit peccatum magis repugnans rationi, gravius erit. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod peccatum fornicationis est contra bonum speciei humanae inquantum
impedit generationem singularem unius hominis nascituri. Magis autem pertingit ad
rationem speciei qui actu iam participat speciem quam qui est potentia homo. Et secundum
hoc etiam homicidium est gravius quam fornicatio et omnes luxuriae species, tanquam
magis bono speciei humanae repugnans. Bonum etiam divinum est maius bono speciei humanae.
Et ideo etiam peccata quae sunt contra Deum, sunt maiora. Nec fornicatio est directe
peccatum in Deum, quasi fornicator Dei offensam intendat, sed ex consequenti, sicut
et omnia peccata mortalia. Sicut enim membra corporis nostri sunt membra Christi,
ita etiam et spiritus noster est unum cum Christo, secundum illud I ad Cor. VI, qui
adhaeret Deo, unus spiritus est. Unde etiam peccata spiritualia sunt magis contra
Christum quam fornicatio. (IIa-IIae, q. 154 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in tactibus et osculis non consistat peccatum
mortale. Apostolus enim, ad Ephes. V, dicit, fornicatio autem et omnis immunditia,
aut avaritia, ne nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Subdit autem, aut turpitudo,
Glossa, ut in osculis et amplexibus; aut stultiloquium, ut blanda verba; aut scurrilitas,
quae a stultis curialitas dicitur, idest iocularitas. Postea autem subdit, hoc enim
scitote, intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum
servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, ubi non replicat de turpitudine,
sicut nec de stultiloquio aut scurrilitate. Ergo ista non sunt peccata mortalia. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 arg. 1)
Praeterea, fornicatio dicitur esse peccatum mortale ex hoc quod per eam impeditur
bonum prolis generandae et educandae. Sed ad hoc nihil operantur oscula et tactus,
sive amplexus. Ergo in his non contingit esse peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 arg. 2)
Praeterea, illa quae sunt secundum se peccata mortalia, nunquam possunt bene fieri.
Sed oscula et tactus et huiusmodi possunt quandoque fieri absque peccato. Ergo non
sunt secundum se peccata mortalia. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 arg. 3)
Sed contra, minus est aspectus libidinosus quam tactus, amplexus vel osculum. Sed
aspectus libidinosus est peccatum mortale, secundum illud Matth. V, qui viderit mulierem
ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Ergo multo magis osculum
libidinosum, et alia huiusmodi, sunt peccata mortalia. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 s. c. 1)
Praeterea, Cyprianus, ad Pomponium de virginitate, dicit, certe ipse concubitus, ipse
amplexus, ipsa confabulatio et osculatio, et coniacentium duorum turpis et foeda dormitio,
quantum dedecoris et criminis confitentur. Ergo per praedicta homo fit reus criminis,
idest peccati mortalis. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 s. c. 2)
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse peccatum mortale dupliciter. Uno modo,
secundum speciem suam. Et hoc modo osculum, amplexus vel tactus, secundum suam rationem
non nominant peccatum mortale. Possunt enim haec absque libidine fieri, vel propter
consuetudinem patriae, vel propter aliquam necessitatem aut rationabilem causam. Alio
modo dicitur aliquid esse peccatum mortale ex sua causa, sicut ille qui dat eleemosynam
ut aliquem inducat ad haeresim, mortaliter peccat propter intentionem corruptam. Dictum
est autem supra quod consensus in delectationem peccati mortalis est peccatum mortale,
et non solum consensus in actum. Et ideo, cum fornicatio sit peccatum mortale, et
multo magis aliae luxuriae species, consequens est quod consensus in delectationem
talis peccati sit peccatum mortale, et non solum consensus in actum. Et ideo, cum
oscula et amplexus et huiusmodi propter delectationem huiusmodi fiant, consequens
est quod sint peccata mortalia. Et sic solum dicuntur libidinosa. Unde huiusmodi,
secundum quod libidinosa sunt, sunt peccata mortalia. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ideo non resumit illa tria, quia non habent
rationem peccati nisi secundum quod ordinantur ad praecedentia. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod oscula et tactus, quamvis secundum se non impediant bonum
prolis humanae, procedunt tamen ex libidine, quae est radix huius impedimenti. Et
ex hoc habent rationem peccati mortalis. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod huiusmodi non sunt peccata secundum
suam speciem. (IIa-IIae, q. 154 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nocturna pollutio sit peccatum. Meritum enim
et demeritum habent fieri circa idem. Sed dormiens potest mereri, sicut patet de Salomone,
qui dormiens a domino donum sapientiae impetravit, ut dicitur III Reg. III, et II
Paralip. I. Ergo in dormiendo potest aliquis demereri. Et ita videtur quod nocturna
pollutio sit peccatum. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 arg. 1)
Praeterea, quicumque habet usum rationis, potest peccare. Sed in dormiendo aliquis
habet usum rationis, quia frequenter aliquis in somnis ratiocinatur, et praeeligit
unum alteri, consentiens vel dissentiens. Ergo in dormiendo potest aliquis peccare.
Et ita propter somnum nocturna pollutio non impeditur quin sit peccatum, cum ex genere
actus sit peccatum. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 arg. 2)
Praeterea, frustra increpatur et instruitur qui non potest vel agere secundum rationem
vel contra rationem. Sed homo in somnis instruitur a Deo et increpatur, secundum illud
Iob XXXIII, per somnium, in visione nocturna, quando sopor solet occupare homines,
tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Ergo in somnis potest
aliquis agere secundum rationem vel contra rationem, quod est bene agere vel peccare.
Et sic videtur quod pollutio nocturna sit peccatum. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., ipsa phantasia quae
fit in cogitatione sermocinantis, cum expressa fuerit in visione somniantis, ut inter
illam et veram coniunctionem corporum non discernatur, continue movetur caro et sequitur
quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a vigilantibus
dicitur quod, ut diceretur, sine dubio cogitatum est. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod nocturna pollutio dupliciter potest considerari. Uno modo,
secundum se. Et hoc modo non habet rationem peccati. Omne enim peccatum dependet ex
iudicio rationis, quia etiam primus motus sensualitatis non habet quod sit peccatum
nisi inquantum iudicio rationis reprimi potest. Et ideo, sublato iudicio rationis,
tollitur ratio peccati. In dormiendo autem ratio non habet liberum iudicium, nullus
enim est dormiens qui non intendat aliquibus similitudinibus phantasmatum velut rebus
ipsis, ut patet ex his quae in primo dicta sunt. Et ideo id quod agit homo dormiens,
qui non habet liberum iudicium rationis, non imputatur ei ad culpam, sicut nec illud
quod agit furiosus aut amens. Alio modo potest considerari nocturna pollutio per comparationem
ad suam causam. Quae potest esse triplex. Una quidem corporalis. Cum enim humor seminalis
superabundat in corpore; vel cum facta est humoris resolutio, vel per nimiam calefactionem
corporis, vel per quamcumque aliam commotionem; somniat dormiens ea quae pertinent
ad expulsionem huiusmodi humoris abundantis vel resoluti, sicut etiam accidit quando
natura gravatur ex aliqua alia superfluitate; ita quod quandoque formantur in imaginatione
phantasmata pertinentia ad emissionem talium superfluitatum. Si igitur superabundantia
talis humoris sit ex causa culpabili, puta cum est ex superfluitate cibi vel potus;
tunc nocturna pollutio habet rationem culpae ex sua causa. Si autem superabundantia
vel resolutio talis humoris non sit ex aliqua causa culpabili, tunc nocturna pollutio
non est culpabilis, nec in se nec in causa sua. Alia vero causa nocturnae pollutionis
potest esse animalis interior, puta cum ex cogitatione praecedenti contingit aliquem
dormientem pollui. Cogitatio autem quae in vigilia praecessit, quandoque est pure
speculativa, puta cum aliquis causa disputationis cogitat de peccatis carnalibus,
quandoque autem est cum aliqua affectione vel concupiscentiae vel horroris. Contingit
autem magis pollutio nocturna ex cogitatione carnalium vitiorum quae fuit cum concupiscentia
talium delectationum, quia ex hoc remanet quoddam vestigium et inclinatio in anima,
ita quod dormiens facilius inducitur in sua imaginatione ad assentiendum actibus ex
quibus sequitur pollutio. Secundum hoc philosophus dicit, in I Ethic., quod inquantum
paulatim pertranseunt quidam motus a vigilantibus ad dormientes, meliora fiunt phantasmata
studiosorum quam quorumlibet, et Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., quod propter
bonam animae affectionem, quaedam eius merita etiam in somnis clarent. Et sic patet
quod nocturna pollutio habet rationem culpae ex parte suae causae. Quandoque tamen
contingit quod ex praecedenti cogitatione carnalium actuum etiam speculativa, vel
si sit cum horrore, sequitur in somnis pollutio. Et tunc non habet rationem culpae,
nec in se nec in sua causa. Tertia vero causa est spiritualis extrinseca, puta cum
ex operatione Daemonis commoventur phantasmata dormientis in ordine ad talem effectum.
Et hoc quidem quandoque est cum peccato praecedenti, scilicet negligentia praeparandi
se contra Daemonis illusiones, unde et in sero cantatur, hostemque nostrum comprime,
ne polluantur corpora. Quandoque vero est absque omni culpa hominis, ex sola nequitia
Daemonis, sicut in collationibus patrum legitur de quodam quod semper in diebus festis
pollutionem nocturnam patiebatur, hoc Diabolo procurante, ut impediretur a sacra communione.
Sic igitur patet quod nocturna pollutio nunquam est peccatum, quandoque tamen est
sequela peccati praecedentis. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Salomon non meruit in dormiendo sapientiam a Deo, sed
fuit signum praecedentis desiderii, propter quod dicitur talis petitio Deo placuisse,
ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, secundum quod vires sensitivae interiores magis vel minus
opprimuntur a somno, propter vaporis turbulentiam vel puritatem, secundum hoc usus
rationis magis vel minus impeditur in dormiendo. Semper tamen quantum ad aliquid impeditur,
ut non possit omnino liberum iudicium habere, ut in prima parte dictum est. Et ideo
non imputatur ei ad culpam quod tunc agit. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod apprehensio rationis non ita impeditur in somno sicut eius
iudicium, quod perficitur per conversionem ad sensibilia, quae sunt prima principia
cognitionis humanae. Et ideo nihil prohibet hominem secundum rationem apprehendere
aliquid de novo in dormiendo, vel ex ipsis reliquiis praecedentium cogitationum et
phantasmatibus oblatis, vel etiam ex revelatione divina, aut immissione Angeli boni
vel mali. (IIa-IIae, q. 154 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod stuprum non debeat poni una species luxuriae.
Stuprum enim importat illicitam virginum deflorationem; ut habetur in decretis, XXXVI
Caus., qu. I. Sed hoc potest esse soluti cum soluta, quod pertinet ad fornicationem.
Ergo stuprum non debet poni species luxuriae a fornicatione distincta. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 arg. 1)
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de patriarchis, nemo sibi blandiatur de legibus
hominum, omne stuprum adulterium est. Sed specierum ex opposito divisarum una non
continetur sub alia. Cum ergo adulterium ponatur species luxuriae, videtur quod stuprum
species luxuriae poni non debet. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 arg. 2)
Praeterea, inferre alicui iniuriam videtur magis ad iniustitiam quam ad luxuriam pertinere.
Sed ille qui stuprum committit, iniuriam facit alteri, scilicet patri puellae quam
corrumpit, qui potest ad animum suam iniuriam revocare, et agere actione iniuriarum
contra stupratorem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod stuprum proprie consistit in actu venereo quo virgo defloratur.
Cum igitur luxuria proprie sit circa venerea, videtur quod stuprum sit species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod ubi circa materiam alicuius vitii occurrit aliqua specialis
deformitas, ibi debet poni determinata species illius vitii. Luxuria autem est peccatum
circa venerea existens, ut supra dictum est. In virgine autem sub custodia patris
existente quaedam deformitas specialis occurrit si corrumpatur. Tum ex parte puellae,
quae, ex hoc quod violatur, nulla pactione coniugali praecedente, impeditur a legitimo
matrimonio consequendo et ponitur in via meretricandi, a quo retrahebatur ne signaculum
virginitatis amitteret. Tum etiam ex parte patris, qui de eius custodia sollicitudinem
gerit, secundum illud Eccli. XLII, super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando
faciat te in opprobrium venire inimicis. Et ideo manifestum est quod stuprum, quod
importat illicitam virginum deflorationem sub cura parentum existentium, est determinate
luxuriae species. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis virgo sit soluta a vinculo matrimoniali, non
tamen est soluta a patria potestate. Habet etiam speciale impedimentum fornicarii
concubitus virginitatis signum, quod non debet nisi per matrimonium auferri. Unde
stuprum non est fornicatio simplex, sed concubitus qui fit cum meretricibus, idest
mulieribus iam corruptis, ut patet per Glossam, II ad Cor. XII, super illud, qui non
egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et cetera. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Ambrosius ibi aliter accipit stuprum, prout scilicet communiter
sumitur pro omni peccato luxuriae. Unde stuprum ibi nominat concubitum viri coniugati
cum quacumque alia muliere praeter uxorem. Quod patet ex hoc quod subdit, nec viro
licet quod mulieri non licet. Et hoc modo etiam accipitur Num. V, ubi dicitur, si
latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro, et
cetera. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet unum peccatum ex adiunctione alterius deformius
fieri. Fit autem deformius peccatum luxuriae ex peccato iniustitiae, quia videtur
concupiscentia esse inordinatior quae a delectabili non abstinet ut iniuriam vitet.
Habet autem duplicem iniuriam annexam. Unam quidem ex parte virginis, quam etsi non
vi corrumpat, tamen eam seducit; et sic tenetur ei satisfacere. Unde dicitur Exod.
XXII, si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit
eam, et habebit uxorem. Si autem pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta
modum dotis quam virgines accipere consueverunt. Aliam vero iniuriam facit patri puellae.
Unde et ei secundum legem tenetur ad poenam. Dicitur enim Deut. XXII, si invenerit
vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa,
et res ad iudicium venerit, dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos
argenti, et habebit eam uxorem, et quia humiliavit illam, non poterit dimittere eam
cunctis diebus vitae suae. Et hoc ideo, ne videatur ludibrium fecisse, ut Augustinus
dicit. (IIa-IIae, q. 154 a. 6 ad 3)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod raptus non sit species luxuriae distincta
a stupro. Dicit enim Isidorus, in libro Etymol., quod stuprum, idest raptus, proprie
est illicitus coitus, a corrumpendo dictus, unde et qui raptu potitur, stupro fruitur.
Ergo videtur quod raptus non debeat poni species luxuriae distincta a stupro. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 arg. 1)
Praeterea, raptus videtur quandam violentiam importare, dicitur enim in decretis,
XXXVI Caus., qu. I, quod raptus committitur cum puella violenter a domo patris abducitur,
ut, corrupta, in uxorem habeatur. Sed hoc quod violentia alicui inferatur, per accidens
se habet ad luxuriam, quae per se respicit delectationem concubitus. Ergo videtur
quod raptus non debeat poni determinata species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 arg. 2)
Praeterea, peccatum luxuriae per matrimonium cohibetur, dicitur enim I ad Cor. VII,
propter fornicationem, unusquisque suam habeat. Sed raptus impedit matrimonium sequens,
dicitur enim in Concilio Meldensi, placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur
vel seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamvis eas postmodum nuptialiter cum
consensu parentum suorum susceperint. Ergo raptus non est determinata species luxuriae
a stupro distincta. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 arg. 3)
Praeterea, aliquis potest cognoscere suam sponsam absque peccato luxuriae. Sed raptus
potest committi si aliquis violenter sponsam suam auferat de domo parentum et eam
carnaliter cognoscat. Ergo raptus non debet poni determinata species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 arg. 4)
Sed contra est quod raptus est illicitus coitus, ut Isidorus dicit. Sed hoc pertinet
ad peccatum luxuriae. Ergo raptus est species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod raptus, prout nunc de eo loquimur, est species luxuriae. Et
quandoque quidem in idem concurrit cum stupro; quandoque autem invenitur raptus sine
stupro; quandoque vero stuprum sine raptu. Concurrunt quidem in idem, quando aliquis
violentiam infert ad virginem illicite deflorandam. Quae quidem violentia quandoque
infertur tam ipsi virgini quam patri, quandoque autem infertur patri, sed non virgini,
puta cum ipsa consentit ut per violentiam de domo patris abstrahatur. Differt etiam
violentia raptus alio modo, quia quandoque puella violenter abducitur a domo parentum
et violenter corrumpitur; quandoque autem, etsi violenter abducatur, non tamen violenter
corrumpitur, sed de voluntate virginis, sive corrumpatur fornicario concubitu, sive
matrimoniali. Qualitercumque enim violentia adsit, salvatur ratio raptus. Invenitur
autem raptus sine stupro, puta si aliquis rapiat viduam vel puellam corruptam. Unde
Symmachus Papa dicit, raptores viduarum vel virginum, ob immanitatem facinoris tanti,
detestamur. Stuprum vero sine raptu invenitur, quando aliquis absque violentiae illatione
virginem illicite deflorat. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, quia raptus plerumque cum stupro in idem concurrit,
ideo quandoque unum pro alio ponitur. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illatio violentiae videtur procedere ex magnitudine concupiscentiae,
ex qua aliquis non refugit periculo se iniicere violentiae inferendae. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 ad 2)
Ad tertium dicendum quod aliter est dicendum in raptu puellarum quae sunt aliis desponsatae,
et aliter de raptu illarum quae non sunt aliis desponsatae. Illae enim quae sunt aliis
desponsatae restituendae sunt sponsis, qui in eis ex ipsa desponsatione ius habent.
Illae autem quae non sunt aliis desponsatae, restituendae sunt primo patriae potestati,
et tunc, de voluntate parentum, licite possunt eas in uxores accipere. Si tamen aliter
fiat, illicite matrimonium contrahitur, tenetur enim quicumque rem rapit ad eius restitutionem.
Nec tamen raptus dirimit matrimonium iam contractum, etsi impediat contrahendum. Quod
autem dicitur in praedicto Concilio, dictum est in detestationem illius criminis,
et est abrogatum. Unde Hieronymus contrarium dicit. Tria, inquit, legitima coniugia
in Scripturis leguntur. Primum est, virgo casta in virginitate viro data legitime.
Secundum est, virgo in civitate deprehensa a viro et illi per vim copulata, si voluerit
pater eius, dotabit eam iste vir quantum iudicaverit pater, et dabit pretium pudicitiae
eius. Tertium autem est, quando aufertur ei et alteri traditur de voluntate patris.
Vel potest intelligi de illis quae sunt aliis desponsatae, et maxime per verba de
praesenti. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 ad 3)
Ad quartum dicendum quod sponsus ex ipsa desponsatione habet aliquod ius in sua sponsa.
Et ideo, quamvis peccet violentiam inferendo, excusatur tamen a crimine raptus. Unde
Gelasius Papa dicit, lex illa praeteritorum principum ibi raptum dixit esse commissum,
ubi puella de cuius nuptiis nihil actum fuerat, videbatur abducta. (IIa-IIae, q. 154 a. 7 ad 4)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod adulterium non sit determinata species luxuriae
ab aliis distincta. Dicitur enim adulterium ex eo quod aliquis ad alteram accedit
praeter suam, sicut dicit quaedam Glossa super Exodum. Sed alia mulier praeter suam
potest esse diversarum conditionum, scilicet vel virgo in potestate patris existens,
vel meretrix, vel cuiuscumque alterius conditionis. Ergo videtur quod adulterium non
sit species luxuriae ab aliis distincta. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 arg. 1)
Praeterea, Hieronymus dicit quod nihil interest ex qua causa quis insaniat. Unde Sixtus
Pythagoricus, adulter, inquit, est amator ardentior in suam uxorem. Et pari ratione,
in quamlibet aliam mulierem. Sed in omni luxuria est amor ardentior debito. Ergo adulterium
invenitur in omni luxuria. Non ergo debet poni luxuriae species. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 arg. 2)
Praeterea, ubi est eadem ratio deformitatis, ibi non videtur esse alia species peccati.
Sed in stupro et adulterio videtur esse eadem ratio deformitatis, quia utrobique violatur
mulier alienae potestati subiecta. Ergo adulterium non est determinata species luxuriae
ab aliis distincta. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 arg. 3)
Sed contra est quod Leo Papa dicit quod adulterium committitur cum, propriae libidinis
instinctu vel alienae consensu, cum altero vel altera contra pactum coniugale concumbitur.
Sed hoc importat specialem deformitatem luxuriae. Ergo adulterium est determinata
species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod adulterium, sicut ipsum nomen sonat, est accessus ad alienum
torum. In quo quidem dupliciter contra castitatem et humanae generationis bonum aliquis
delinquit, primo quidem, inquantum accedit ad mulierem non sibi matrimonio copulatam,
quod requiritur ad bonum prolis propriae educandae; alio modo, quia accedit ad mulierem
alteri per matrimonium copulatam, et sic impedit bonum prolis alienae. Eadem ratio
est de muliere coniugata quae per adulterium corrumpitur. Unde dicitur Eccli. XXIII,
omnis mulier relinquens virum suum, peccabit, primo enim, in lege altissimi incredibilis
fuit, in qua scilicet praecipitur, non moechaberis; et secundo, virum suum derelinquit,
in quo facit contra certitudinem prolis eius; tertio, in adulterio fornicata est,
et ex alio viro filios statuit sibi, quod est contra bonum propriae prolis. Sed primum
est commune in omnibus peccatis mortalibus, alia vero duo specialiter pertinent ad
deformitatem adulterii. Unde manifestum est quod adulterium est determinata species
luxuriae, utpote specialem deformitatem habens circa actus venereos. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ille qui habet uxorem, si ad aliam accedit, peccatum
eius potest denominari vel ex parte sua, et sic semper est adulterium, quia contra
fidem matrimonii agit, vel ex parte mulieris ad quam accedit. Et sic quandoque est
adulterium, puta cum coniugatus accedit ad uxorem alterius, quandoque autem habet
rationem stupri, vel alicuius alterius, secundum diversas conditiones mulierum ad
quas accedit. Dictum est autem supra quod species luxuriae accipiuntur secundum diversas
mulierum conditiones. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod matrimonium specialiter est ordinatum ad bonum humanae prolis,
sicut dictum est. Adulterium autem specialiter matrimonio contrariatur, inquantum
violat matrimonii fidem, quam quis coniugi debet. Et quia ille qui est ardentior amator
uxoris, facit contra bonum matrimonii, inhoneste eo utens, licet fidem non violet;
ideo aliqualiter potest adulter nominari; et magis quam ille qui est ardentior amator
alterius mulieris. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod uxor est in potestate viri sicut ei matrimonio copulata,
puella autem est sub potestate patris sicut per eum matrimonio copulanda. Et ideo
alio modo contra bonum matrimonii est peccatum adulterii, et alio modo peccatum stupri.
Et propter hoc ponuntur diversae luxuriae species. De aliis autem ad adulterium pertinentibus
dicetur in tertia parte, cum de matrimonio tractabitur. (IIa-IIae, q. 154 a. 8 ad 3)
Articulus 9.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod incestus non sit species determinata luxuriae.
Incestus enim dicitur per privationem castitatis. Sed castitati universaliter opponitur
luxuria. Ergo videtur quod incestus non sit species luxuriae, sed sit universaliter
ipsa luxuria. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 arg. 1)
Praeterea, in decretis dicitur, XXXVI, qu. I, quod incestus est consanguinearum vel
affinium abusus. Sed affinitas differt a consanguinitate. Ergo incestus non est una
species luxuriae, sed plures. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 arg. 2)
Praeterea, illud quod de se non importat aliquam deformitatem, non constituit aliquam
determinatam speciem vitii. Sed accedere ad consanguineas vel affines non est secundum
se deforme, alias, nullo tempore licuisset. Ergo incestus non est determinata species
luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 arg. 3)
Sed contra est quod species luxuriae distinguuntur secundum conditiones mulierum quibus
aliqui abutuntur. Sed incestu importatur specialis conditio mulierum, quia est abusus
consanguinearum vel affinium, ut dictum est. Ergo incestus est determinata species
luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ibi necesse est inveniri determinatam speciem
luxuriae, ubi invenitur aliquid repugnans debito usui venereorum. In usu autem consanguinearum
vel affinium invenitur aliquid incongruum commixtioni venereae, triplici ratione.
Primo quidem, quia naturaliter homo debet quandam honorificentiam parentibus, et per
consequens aliis consanguineis, qui ex eisdem parentibus de propinquo originem trahunt,
in tantum quod apud antiquos, ut maximus Valerius refert, non erat fas filium simul
cum patre balneari, ne scilicet se invicem nudos conspicerent. Manifestum est autem
secundum praedicta quod in actibus venereis maxime consistit quaedam turpitudo honorificentiae
contraria, unde de his homines verecundantur. Et ideo incongruum est quod commixtio
venerea fiat talium personarum ad invicem. Et haec causa videtur exprimi Levit. XVIII,
ubi dicitur, mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. Et idem postea dicit
in aliis. Secunda ratio est quia personas sanguine coniunctas necesse est ad invicem
simul conversari. Unde si homines non arcerentur a commixtione venerea, nimia opportunitas
daretur hominibus venereae commixtionis, et sic animi hominum nimis emollescerent
per luxuriam. Et ideo in veteri lege illae personae specialiter videntur esse prohibitae
quas necesse est simul commorari. Tertia ratio est quia per hoc impediretur multiplicatio
amicorum, dum enim homo uxorem extraneam accipit, iunguntur sibi quadam speciali amicitia
omnes consanguinei uxoris, ac si essent consanguinei sui. Unde Augustinus dicit, XV
de Civ. Dei, habita est ratio rectissima caritatis ut homines, quibus esset utilis
atque honesta concordia, diversarum vicissitudinum vinculis necterentur, nec unus
in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos. Addit autem Aristoteles
quartam rationem, in II Politic., quia cum naturaliter homo consanguineam diligat,
si adderetur amor qui est ex commixtione venerea, fieret nimius ardor amoris, et maximum
libidinis incentivum; quod castitati repugnat. Unde manifestum est quod incestus est
determinata luxuriae species. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 co.)
Ad primum ergo dicendum quod abusus coniunctarum personarum maxime induceret corruptelam
castitatis, tum propter opportunitatem; tum etiam propter nimium ardorem amoris, ut
dictum est. Et ideo antonomastice abusus talium personarum vocatur incestus. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 ad 1)
Ad secundum dicendum quod persona affinis coniungitur alicui propter personam consanguinitate
coniunctam. Et ideo, quia unum est propter alterum, eiusdem rationis inconvenientiam
facit consanguinitas et affinitas. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in commixtione personarum coniunctarum aliquid est quod est
secundum se indecens et repugnans naturali rationi, sicut quod commixtio fiat inter
parentes et filios, quorum est per se et immediata cognatio, nam filii naturaliter
honorem debent parentibus. Unde philosophus dicit, in IX de Animal., quod quidam equus,
quia deceptus fuit ut matri commisceretur, seipsum praecipitavit, quasi prae horrore,
eo quod etiam animalibus aliquibus inest naturalis reverentia ad parentes. Aliae vero
personae quae non coniunguntur secundum seipsas, sed per ordinem ad parentes, non
habent ita ex seipsis indecentiam sed variatur circa hoc decentia vel indecentia secundum
consuetudinem et legem humanam vel divinam. Quia, ut dictum est, usus venereorum,
quia ordinatur ad bonum commune, subiacet legi. Et ideo, sicut Augustinus dicit, XV
de Civ. Dei, commixtio sororum et fratrum, quanto fuit antiquior, compellente necessitate,
tanto postea facta est damnabilior, religione prohibente. (IIa-IIae, q. 154 a. 9 ad 3)
Articulus 10.
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacrilegium non possit esse species luxuriae.
Eadem enim species non invenitur sub diversis generibus non subalternatim positis.
Sed sacrilegium est species irreligiositatis, ut supra habitum est. Ergo sacrilegium
non potest poni species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 arg. 1)
Praeterea, in decretis, XXXVI Caus., qu. I, sacrilegium non ponitur inter alia quae
ponuntur species luxuriae. Ergo videtur quod non sit luxuriae species. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 arg. 2)
Praeterea, sicut per luxuriam contingit aliquid fieri contra aliquam rem sacram, ita
etiam per alia vitiorum genera. Sed sacrilegium non ponitur species gulae, aut alterius
alicuius huiusmodi vitii. Ergo etiam non debet poni species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de Civ. Dei, quod sicut iniquum est aviditate
possidendi transgredi limitem agrorum, ita etiam iniquum est libidine concumbendi
subvertere limitem morum. Sed transgredi limitem agrorum in rebus sacris est peccatum
sacrilegii. Ergo, pari ratione, subvertere limitem morum libidine concumbendi in rebus
sacris, facit sacrilegii vitium. Sed libido concumbendi pertinet ad luxuriam. Ergo
sacrilegium est luxuriae species. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus unius virtutis vel vitii ordinatus
ad finem alterius, assumit speciem illius, sicut furtum quod propter adulterium committitur,
transit in speciem adulterii. Manifestum est autem quod observatio castitatis secundum
quod ordinatur ad cultum Dei, sit actus religionis, ut patet in illis qui vovent et
servant virginitatem, ut patet per Augustinum, in libro de virginitate. Unde manifestum
est quod etiam luxuria, secundum quod violat aliquid ad divinum cultum pertinens,
pertinet ad speciem sacrilegii. Et secundum hoc, sacrilegium potest poni species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 co.)
Ad primum ergo dicendum quod luxuria secundum quod ordinatur ad finem alterius vitii,
efficitur illius vitii species. Et sic aliqua luxuriae species potest etiam esse species
irreligiositatis, sicut cuiusdam superioris generis. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ibi enumerantur illa quae sunt species luxuriae secundum
seipsa, sacrilegium autem est species luxuriae secundum quod ordinatur ad finem alterius
vitii. Et potest concurrere cum diversis speciebus luxuriae. Si enim aliquis abutatur
persona coniuncta sibi secundum spiritualem cognationem, committit sacrilegium ad
modum incestus. Si autem abutatur virgine Deo sacrata, inquantum est sponsa Christi,
est sacrilegium per modum adulterii; inquantum vero est sub spiritualis patris cura
constituta, erit quoddam spirituale stuprum; et si violentia inferatur, erit spiritualis
raptus, qui etiam secundum leges civiles gravius punitur quam alius raptus. Unde Iustinianus
imperator dicit, si quis, non dicam rapere, sed attentare tantummodo, matrimonii iungendi
causa, sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sacrilegium committitur in re sacrata. Res autem sacrata
est vel persona sacrata quae concupiscitur ad concubitum, et sic pertinet ad luxuriam.
Vel quae concupiscitur ad possidendum, et sic pertinet ad iniustitiam. Potest etiam
ad iram pertinere sacrilegium, puta si aliquis ex ira iniuriam inferat personae sacrae.
Vel, si gulose cibum sacratum assumat, sacrilegium committit. Specialius tamen sacrilegium
attribuitur luxuriae, quae opponitur castitati, ad cuius observantiam aliquae personae
specialiter consecrantur. (IIa-IIae, q. 154 a. 10 ad 3)
Articulus 11.
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod vitium contra naturam non sit species luxuriae.
Quia in praedicta enumeratione specierum luxuriae nulla fit mentio de vitio contra
naturam. Ergo non est species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 arg. 1)
Praeterea, luxuria opponitur virtuti, et ita sub malitia continetur. Sed vitium contra
naturam non continetur sub malitia, sed sub bestialitate, ut patet per philosophum,
in VII Ethic. Ergo vitium contra naturam non est species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 arg. 2)
Praeterea, luxuria consistit circa actus ad generationem humanam ordinatos, ut ex
supra dictis patet. Sed vitium contra naturam consistit circa actus ex quibus non
potest generatio sequi. Ergo vitium contra naturam non est species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 arg. 3)
Sed contra est quod, II ad Cor. XII, connumeratur aliis luxuriae speciebus, ubi dicitur,
non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, ubi dicit
Glossa, immunditia, idest, luxuria contra naturam. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ibi est determinata luxuriae species
ubi specialis ratio deformitatis occurrit quae facit indecentem actum venereum. Quod
quidem potest esse dupliciter. Uno quidem modo, quia repugnat rationi rectae, quod
est commune in omni vitio luxuriae. Alio modo, quia etiam, super hoc, repugnat ipsi
ordini naturali venerei actus qui convenit humanae speciei, quod dicitur vitium contra
naturam. Quod quidem potest pluribus modis contingere. Uno quidem modo, si absque
omni concubitu, causa delectationis venereae, pollutio procuretur, quod pertinet ad
peccatum immunditiae, quam quidam mollitiem vocant. Alio modo, si fiat per concubitum
ad rem non eiusdem speciei, quod vocatur bestialitas. Tertio modo, si fiat per concubitum
ad non debitum sexum, puta masculi ad masculum vel feminae ad feminam, ut apostolus
dicit, ad Rom. I, quod dicitur sodomiticum vitium. Quarto, si non servetur naturalis
modus concumbendi, aut quantum ad instrumentum non debitum; aut quantum ad alios monstruosos
et bestiales concumbendi modos. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ibi enumerantur species luxuriae quae non repugnant humanae
naturae. Et ideo praetermittitur vitium contra naturam. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 ad 1)
Ad secundum dicendum quod bestialitas differt a malitia, quae humanae virtuti opponitur,
per quendam excessum circa eandem materiam. Et ideo ad idem genus reduci potest. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 ad 2)
Ad tertium dicendum quod luxuriosus non intendit generationem humanam, sed delectationem
veneream, quam potest aliquis experiri sine actibus ex quibus sequitur humana generatio.
Et hoc est quod quaeritur in vitio contra naturam. (IIa-IIae, q. 154 a. 11 ad 3)
Articulus 12.
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod vitium contra naturam non sit maximum peccatum
inter species luxuriae. Tanto enim aliquod peccatum est gravius, quanto magis contrariatur
caritati. Sed magis videntur contrariari caritati proximi adulterium et stuprum et
raptus, quae vergunt in iniuriam proximi, quam peccata contra naturam, per quae nullus
alteri iniuriatur. Ergo peccatum contra naturam non est maximum inter species luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 arg. 1)
Praeterea, illa peccata videntur esse gravissima quae contra Deum committuntur. Sed
sacrilegium directe committitur contra Deum, quia vergit in iniuriam divini cultus.
Ergo sacrilegium est gravius peccatum quam vitium contra naturam. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 arg. 2)
Praeterea, tanto aliquod peccatum videtur esse gravius, quanto exercetur in personam
quam magis diligere debemus. Sed secundum ordinem caritatis magis debemus diligere
personas nobis coniunctas, quae polluuntur per incestum, quam personas extraneas,
quae interdum polluuntur per vitium contra naturam. Ergo incestus est gravius peccatum
quam vitium contra naturam. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 arg. 3)
Praeterea, si vitium contra naturam est gravissimum, videtur quod tanto est gravius
quanto est magis contra naturam. Sed maxime videtur esse contra naturam peccatum immunditiae
seu mollitiei, quia hoc maxime videtur esse secundum naturam, ut alterum sit agens
et alterum patiens. Ergo, secundum hoc, immunditia esset gravissimum inter vitia contra
naturam. Hoc autem est falsum. Non ergo vitia contra naturam sunt gravissima inter
peccata luxuriae. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 arg. 4)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Adulterin. coniugiis, quod omnium
horum, peccatorum scilicet quae ad luxuriam pertinent, pessimum est quod contra naturam
fit. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 s. c.)
Respondeo dicendum quod in quolibet genere pessima est principii corruptio, ex quo
alia dependent. Principia autem rationis sunt ea quae sunt secundum naturam, nam ratio,
praesuppositis his quae sunt a natura determinata, disponit alia secundum quod convenit.
Et hoc apparet tam in speculativis quam in operativis. Et ideo, sicut in speculativis
error circa ea quorum cognitio est homini naturaliter indita, est gravissimus et turpissimus;
ita in agendis agere contra ea quae sunt secundum naturam determinata, est gravissimum
et turpissimum. Quia ergo in vitiis quae sunt contra naturam transgreditur homo id
quod est secundum naturam determinatum circa usum venereum, inde est quod in tali
materia hoc peccatum est gravissimum. Post quod est incestus, qui, sicut dictum est,
est contra naturalem reverentiam quam personis coniunctis debemus. Per alias autem
luxuriae species praeteritur solum id quod est secundum rationem rectam determinatum,
ex praesuppositione tamen naturalium principiorum. Magis autem repugnat rationi quod
aliquis venereis utatur non solum contra id quod convenit proli generandae, sed etiam
cum iniuria alterius. Et ideo fornicatio simplex, quae committitur sine iniuria alterius
personae, est minima inter species luxuriae. Maior autem iniuria est si quis abutatur
muliere alterius potestati subiecta ad usum generationis, quam ad solam custodiam.
Et ideo adulterium est gravius quam stuprum. Et utrumque aggravatur per violentiam.
Propter quod, raptus virginis est gravius quam stuprum, et raptus uxoris quam adulterium.
Et haec etiam omnia aggravantur secundum rationem sacrilegii, ut supra dictum est. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ordo rationis rectae est ab homine, ita ordo naturae
est ab ipso Deo. Et ideo in peccatis contra naturam, in quibus ipse ordo naturae violatur,
fit iniuria ipsi Deo, ordinatori naturae. Unde Augustinus dicit, III Confess., flagitia
quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia
Sodomitarum fuerunt, quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege
tenerentur, quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe
ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura cuius ille auctor est,
libidinis perversitate polluitur. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 ad 1)
Ad secundum dicendum quod etiam vitia contra naturam sunt contra Deum, ut dictum est.
Et tanto sunt graviora quam sacrilegii corruptela, quanto ordo naturae humanae inditus
est prior et stabilior quam quilibet alius ordo superadditus. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 ad 2)
Ad tertium dicendum quod unicuique individuo magis est coniuncta natura speciei quam
quodcumque aliud individuum. Et ideo peccata quae fiunt contra naturam speciei, sunt
graviora. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 ad 3)
Ad quartum dicendum quod gravitas in peccato magis attenditur ex abusu alicuius rei
quam ex omissione debiti usus. Et ideo inter vitia contra naturam infimum locum tenet
peccatum immunditiae, quod consistit in sola omissione concubitus ad alterum. Gravissimum
autem est peccatum bestialitatis, ubi non servatur debita species. Unde super illud
Gen. XXXVII, accusavit fratres suos crimine pessimo, dicit Glossa, quod cum pecoribus
miscebantur. Post hoc autem est vitium sodomiticum, ubi non servatur debitus sexus.
Post hoc autem est peccatum ex eo quod non servatur debitus modus concumbendi. Magis
autem si non sit debitum vas, quam si sit inordinatio secundum aliqua alia pertinentia
ad modum concubitus. (IIa-IIae, q. 154 a. 12 ad 4)