Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis oppositis. Et primo, de iracundia, quae opponitur
mansuetudini; secundo, de crudelitate, quae opponitur clementiae. Circa iracundiam
quaeruntur octo. Primo, utrum irasci possit aliquando esse licitum. Secundo, utrum
ira sit peccatum. Tertio, utrum sit peccatum mortale. Quarto, utrum sit gravissimum
peccatorum. Quinto, de speciebus irae. Sexto, utrum ira sit vitium capitale. Septimo,
quae sint filiae eius. Octavo, utrum habeat vitium oppositum. (IIa-IIae, q. 158 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod irasci non possit esse licitum. Hieronymus
enim, exponens illud Matth. V, qui irascitur fratri suo etc., dicit, in quibusdam
codicibus additur, sine causa, ceterum in veris definita sententia est, et ira penitus
tollitur. Ergo irasci nullo modo est licitum. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 arg. 1)
Praeterea, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom., malum animae est sine ratione
esse. Sed ira semper est sine ratione. Dicit enim philosophus, in VII Ethic., quod
ira non perfecte audit rationem. Et Gregorius dicit, V Moral., quod cum tranquillitatem
mentis ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque perturbat. Et Cassianus dicit,
in libro de institutis coenobiorum, qualibet ex causa iracundiae motus effervens,
excaecat oculum cordis. Ergo irasci semper est malum. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 arg. 2)
Praeterea, ira est appetitus vindictae, ut dicit Glossa super Levit. XIX, non oderis
fratrem tuum in corde tuo. Sed appetere ultionem non videtur esse licitum, sed hoc
Deo est reservandum, secundum illud Deut. XXXII, mea est ultio. Ergo videtur quod
irasci semper sit malum. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 arg. 3)
Praeterea, omne illud quod abducit nos a divina similitudine, est malum. Sed irasci
semper abducit nos a divina similitudine, quia Deus cum tranquillitate iudicat, ut
habetur Sap. XII. Ergo irasci semper est malum. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., qui sine causa irascitur, reus
erit, qui vero cum causa, non erit reus. Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit,
nec iudicia stant, nec crimina compescuntur. Ergo irasci non semper est malum. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod ira, proprie loquendo, est passio quaedam appetitus sensitivi,
a qua vis irascibilis denominatur, ut supra habitum est, cum de passionibus ageretur.
Est autem hoc considerandum circa passiones animae, quod dupliciter in eis potest
malum inveniri. Uno modo, ex ipsa specie passionis. Quae quidem consideratur secundum
obiectum passionis. Sicut invidia secundum suam speciem importat quoddam malum, est
enim tristitia de bono aliorum, quod secundum se rationi repugnat. Et ideo invidia,
mox nominata, sonat aliquid mali, ut philosophus dicit, in II Ethic. Hoc autem non
convenit irae, quae est appetitus vindictae, potest enim vindicta et bene et male
appeti. Alio modo invenitur malum in aliqua passione secundum quantitatem ipsius,
idest secundum superabundantiam vel defectum ipsius. Et sic potest malum in ira inveniri,
quando scilicet aliquis irascitur plus vel minus, praeter rationem rectam. Si autem
aliquis irascatur secundum rationem rectam, tunc irasci est laudabile. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Stoici iram et omnes alias passiones nominabant affectus
quosdam praeter ordinem rationis existentes, et secundum hoc, ponebant iram et omnes
alias passiones esse malas, ut supra dictum est, cum de passionibus ageretur. Et secundum
hoc accipit iram Hieronymus, loquitur enim de ira qua quis irascitur contra proximum
quasi malum eius intendens. Sed secundum Peripateticos, quorum sententiam magis approbat
Augustinus, in IX de Civ. Dei, ira et aliae passiones animae dicuntur motus appetitus
sensitivi, sive sint moderatae secundum rationem sive non. Et secundum hoc, ira non
semper est mala. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ira dupliciter se potest habere ad rationem. Uno quidem
modo, antecedenter. Et sic trahit rationem a sua rectitudine, unde habet rationem
mali. Alio modo, consequenter prout scilicet appetitus sensitivus movetur contra vitia
secundum ordinem rationis. Et haec ira est bona, quae dicitur ira per zelum. Unde
Gregorius dicit, in V Moral., curandum summopere est ne ira, quae ut instrumentum
virtutis assumitur, menti dominetur, ne quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad
obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Haec autem ira, etsi in ipsa executione
actus iudicium rationis aliqualiter impediat, non tamen rectitudinem rationis tollit.
Unde Gregorius, ibidem, dicit quod ira per zelum turbat rationis oculum, sed ira per
vitium excaecat. Non autem est contra rationem virtutis ut intermittatur deliberatio
rationis in executione eius quod est a ratione deliberatum. Quia etiam ars impediretur
in suo actu si, dum debet agere, deliberaret de agendis. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod appetere vindictam propter malum eius qui puniendus est,
illicitum est. Sed appetere vindictam propter vitiorum correctionem et bonum iustitiae
conservandum, laudabile est. Et in hoc potest tendere appetitus sensitivus inquantum
movetur a ratione. Et dum vindicta secundum ordinem iudicii fit, a Deo fit, cuius
minister est potestas puniens, ut dicitur Rom. XIII. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod Deo assimilari possumus et debemus in appetitu boni, sed
in modo appetendi ei omnino assimilari non possumus; quia in Deo non est appetitus
sensitivus, sicut in nobis, cuius motus debet rationi deservire. Unde Gregorius dicit,
in V Moral., quod tunc robustius ratio contra vitia erigitur, cum ira subdita rationi
famulatur. (IIa-IIae, q. 158 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ira non sit peccatum. Peccando enim demeremur.
Sed passionibus non demeremur, sicut neque vituperamur, ut dicitur in II Ethic. Ergo
nulla passio est peccatum. Ira autem est passio, ut supra habitum est, cum de passionibus
ageretur. Ergo ira non est peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 arg. 1)
Praeterea, in omni peccato est conversio ad aliquod commutabile bonum. Sed per iram
non convertitur aliquis ad aliquod bonum commutabile, sed in malum alicuius. Ergo
ira non est peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 arg. 2)
Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest, ut Augustinus dicit. Sed iram
homo vitare non potest, quia super illud Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit
Glossa quod motus irae non est in potestate nostra. Philosophus etiam dicit, in VII
Ethic., quod iratus cum tristitia operatur, tristitia autem est contraria voluntati.
Ergo ira non est peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 arg. 3)
Praeterea, peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit, in II libro. Sed irasci
non est contra naturam hominis, cum sit actus naturalis potentiae quae est irascibilis.
Unde et Hieronymus dicit, in quadam epistola, quod irasci est hominis. Ergo ira non
est peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. IV, omnis indignatio et ira tollatur
a vobis. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod ira, sicut dictum est, proprie nominat quandam passionem.
Passio autem appetitus sensitivi intantum est bona inquantum ratione regulatur, si
autem ordinem rationis excludat, est mala. Ordo autem rationis in ira potest attendi
quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad appetibile in quod tendit, quod est vindicta.
Unde si aliquis appetat quod secundum ordinem rationis fiat vindicta, est laudabilis
irae appetitus, et vocatur ira per zelum. Si autem aliquis appetat quod fiat vindicta
qualitercumque contra ordinem rationis; puta si appetat puniri eum qui non meruit,
vel ultra quam meruit, vel etiam non secundum legitimum ordinem, vel non propter debitum
finem, qui est conservatio iustitiae et correctio culpae, erit appetitus irae vitiosus.
Et nominatur ira per vitium. Alio modo attenditur ordo rationis circa iram quantum
ad modum irascendi, ut scilicet motus irae non immoderate fervescat, nec interius
nec exterius. Quod quidem si praetermittatur, non erit ira absque peccato, etiam si
aliquis appetat iustam vindictam. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, quia passio potest esse regulata ratione vel non regulata,
ideo secundum passionem absolute consideratam non importatur ratio meriti vel demeriti,
seu laudis vel vituperii. Secundum tamen quod est regulata ratione, potest habere
rationem meritorii et laudabilis, et e contrario, secundum quod non est regulata ratione,
potest habere rationem demeriti et vituperabilis. Unde et philosophus ibidem dicit
quod laudatur vel vituperatur qui aliqualiter irascitur. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod iratus non appetit malum alterius propter se, sed propter
vindictam, in quam convertitur appetitus eius sicut in quoddam commutabile bonum. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod homo est dominus suorum actuum per arbitrium rationis. Et
ideo motus qui praeveniunt iudicium rationis, non sunt in potestate hominis in generali,
ut scilicet nullus eorum insurgat, quamvis ratio possit quemlibet singulariter impedire
ne insurgat. Et secundum hoc dicitur quod motus irae non est in potestate hominis,
ita scilicet quod nullus insurgat. Quia tamen aliqualiter est in hominis potestate,
non totaliter perdit rationem peccati, si sit inordinatus. Quod autem philosophus
dicit, iratum cum tristitia operari, non est sic intelligendum quasi tristetur de
eo quod irascitur, sed quia tristatur de iniuria quam aestimat sibi illatam, et ex
hac tristitia movetur ad appetendum vindictam. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod irascibilis in homine naturaliter subiicitur rationi. Et
ideo actus eius intantum est homini naturalis inquantum est secundum rationem, inquantum
vero est praeter ordinem rationis, est contra hominis naturam. (IIa-IIae, q. 158 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnis ira sit peccatum mortale. Dicitur enim
Iob V, virum stultum interficit iracundia, et loquitur de interfectione spirituali,
a qua peccatum mortale denominatur. Ergo ira est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 arg. 1)
Praeterea, nihil meretur damnationem aeternam nisi peccatum mortale. Sed ira meretur
damnationem aeternam, dicit enim dominus, Matth. V, omnis qui irascitur fratri suo,
reus erit iudicio; ubi dicit Glossa quod per illa tria, quae ibi tanguntur, scilicet,
iudicium, Concilium et Gehennam, diversae mansiones in aeterna damnatione, pro modo
peccati, singulariter exprimuntur. Ergo ira est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 arg. 2)
Praeterea, quidquid contrariatur caritati est peccatum mortale. Sed ira de se contrariatur
caritati, ut patet per Hieronymum, super illud Matth. V, qui irascitur fratri suo
etc., ubi dicit quod hoc est contra proximi dilectionem. Ergo ira est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod super illud Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa,
venialis est ira quae non perducitur ad effectum. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod motus irae potest esse inordinatus et peccatum dupliciter,
sicut dictum est. Uno modo, ex parte appetibilis, utpote cum aliquis appetit iniustam
vindictam. Et sic ex genere suo ira est peccatum mortale, quia contrariatur caritati
et iustitiae. Potest tamen contingere quod talis appetitus sit peccatum veniale propter
imperfectionem actus. Quae quidem imperfectio attenditur vel ex parte appetentis,
puta cum motus irae praevenit iudicium rationis, vel etiam ex parte appetibilis, puta
cum aliquis appetit in aliquo modico se vindicare, quod quasi nihil est reputandum,
ita quod etiam si actu inferatur, non esset peccatum mortale; puta si aliquis parum
trahat aliquem puerum per capillos, vel aliquid huiusmodi. Alio modo potest esse motus
irae inordinatus quantum ad modum irascendi, utpote si nimis ardenter irascatur interius,
vel si nimis exterius manifestet signa irae. Et sic ira secundum se non habet ex suo
genere rationem peccati mortalis. Potest tamen contingere quod sit peccatum mortale,
puta si ex vehementia irae aliquis excidat a dilectione Dei et proximi. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate non habetur quod omnis ira sit peccatum
mortale, sed quod stulti per iracundiam spiritualiter occiduntur, inquantum scilicet,
non refrenando per rationem motum irae, dilabuntur in aliqua peccata mortalia, puta
in blasphemiam Dei vel in iniuriam proximi. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod dominus verbum illud dixit de ira, quasi superaddens ad
illud verbum legis, qui occiderit, reus erit iudicio. Unde loquitur ibi dominus de
motu irae quo quis appetit proximi occisionem, aut quamcumque gravem laesionem, cui
appetitui si consensus rationis superveniat, absque dubio erit peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in illo casu in quo ira contrariatur caritati, est peccatum
mortale, sed hoc non semper accidit, ut ex dictis patet. (IIa-IIae, q. 158 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ira sit gravissimum peccatum. Dicit enim Chrysostomus
quod nihil est turpius visu furentis, et nihil deformius severo visu, et multo magis,
anima. Ergo ira est gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 arg. 1)
Praeterea, quanto aliquod peccatum est magis nocivum, tanto videtur esse peius, quia
sicut Augustinus dicit, in Enchirid., malum dicitur aliquid quod nocet. Ira autem
maxime nocet, quia aufert homini rationem, per quam est dominus sui ipsius; dicit
enim Chrysostomus quod irae et insaniae nihil est medium, sed ira temporaneus est
quidam Daemon, magis autem et Daemonium habente difficilius. Ergo ira est gravissimum
peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 arg. 2)
Praeterea, interiores motus diiudicantur secundum exteriores effectus. Sed effectus
irae est homicidium, quod est gravissimum peccatum. Ergo ira est gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod ira comparatur ad odium sicut festuca ad trabem, dicit enim Augustinus,
in regula, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca. Non ergo ira est
gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, inordinatio irae secundum duo attenditur,
scilicet secundum indebitum appetibile, et secundum indebitum modum irascendi. Quantum
igitur ad appetibile quod iratus appetit, videtur esse ira minimum peccatorum. Appetit
enim ira malum poenae alicuius sub ratione boni quod est vindicta. Et ideo ex parte
mali quod appetit, convenit peccatum irae cum illis peccatis quae appetunt malum proximi,
puta cum invidia et odio, sed odium appetit absolute malum alicuius, inquantum huiusmodi;
invidus autem appetit malum alterius propter appetitum propriae gloriae; sed iratus
appetit malum alterius sub ratione iustae vindictae. Ex quo patet quod odium est gravius
quam invidia, et invidia quam ira, quia peius est appetere malum sub ratione mali
quam sub ratione boni; et peius est appetere malum sub ratione boni exterioris, quod
est honor vel gloria, quam sub ratione rectitudinis iustitiae. Sed ex parte boni sub
cuius ratione appetit iratus malum, convenit ira cum peccato concupiscentiae, quod
tendit in aliquod bonum. Et quantum ad hoc etiam, absolute loquendo, peccatum irae
videtur esse minus quam concupiscentiae, quanto melius est bonum iustitiae, quod appetit
iratus, quam bonum delectabile vel utile, quod appetit concupiscens. Unde philosophus
dicit, in VII Ethic., quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens
irae. Sed quantum ad inordinationem quae est secundum modum irascendi, ira habet quandam
excellentiam, propter vehementiam et velocitatem sui motus, secundum illud Proverb.
XXVII, ira non habet misericordiam, nec erumpens furor, et impetum concitati spiritus
ferre quis poterit? Unde Gregorius dicit, in V Moral., irae suae stimulis accensum
cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi,
et nequaquam recognoscuntur noti, ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquitur,
ignorat. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus loquitur de turpitudine quantum ad gestus
exteriores, qui proveniunt ex impetu irae. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum inordinatum motum irae, qui
provenit ex eius impetu, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod homicidium non minus provenit ex odio vel invidia quam ex
ira. Ira tamen levior est, inquantum attendit rationem iustitiae, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 158 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter determinentur species iracundiae
a philosopho, in IV Ethic., ubi dicit quod iracundorum quidam sunt acuti, quidam amari,
quidam difficiles sive graves. Quia secundum ipsum, amari dicuntur quorum ira difficile
solvitur et multo tempore manet. Sed hoc videtur pertinere ad circumstantiam temporis.
Ergo videtur quod etiam secundum alias circumstantias possunt accipi aliae species
irae. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 arg. 1)
Praeterea, difficiles, sive graves, dicit esse quorum ira non commutatur sine cruciatu
vel punitione. Sed hoc etiam pertinet ad insolubilitatem irae. Ergo videtur quod idem
sint difficiles et amari. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 arg. 2)
Praeterea, dominus, Matth. V, ponit tres gradus irae, cum dicit, qui irascitur fratri
suo; et, qui dixerit fratri suo, raca; et, qui dixerit fratri suo, fatue qui quidem
gradus ad praedictas species non referuntur. Ergo videtur quod praedicta divisio irae
non sit conveniens. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit quod tres sunt irascibilitatis species,
scilicet ira quae vocatur fellea; et mania, quae dicitur insania; et furor. Quae tria
videntur esse eadem tribus praemissis, nam iram felleam dicit esse quae principium
et motum habet, quod philosophus attribuit acutis; maniam vero dicit esse iram quae
permanet et in vetustatem devenit, quod philosophus attribuit amaris; furorem autem
dicit esse iram quae observat tempus in supplicium, quod philosophus attribuit difficilibus.
Et eandem etiam divisionem ponit Damascenus, in II libro. Ergo praedicta philosophi
distinctio est conveniens. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod praedicta distinctio potest referri vel ad passionem irae,
vel etiam ad ipsum peccatum irae. Quomodo autem referatur ad passionem irae, supra
habitum est, cum de passione irae ageretur. Et sic praecipue videtur poni a Gregorio
Nysseno et Damasceno. Nunc autem oportet accipere distinctionem harum specierum secundum
quod pertinent ad peccatum irae, prout ponitur a philosopho. Potest enim inordinatio
irae ex duobus attendi. Primo quidem, ex ipsa irae origine. Et hoc pertinet ad acutos,
qui nimis cito irascuntur, et ex qualibet levi causa. Alio modo, ex ipsa irae duratione,
eo scilicet quod ira nimis perseverat. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno modo,
quia causa irae, scilicet iniuria illata, nimis manet in memoria hominis, unde ex
hoc homo diutinam tristitiam concipit; et ideo sunt sibi ipsis graves et amari. Alio
modo contingit ex parte ipsius vindictae, quam aliquis obstinato appetitu quaerit
et hoc pertinet ad difficiles sive graves, qui non dimittunt iram quousque puniant. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in speciebus praedictis non principaliter consideratur
tempus, sed facilitas hominis ad iram, vel firmitas in ira. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod utrique, scilicet amari et difficiles, habent iram diuturnam,
sed propter aliam causam. Nam amari habent iram permanentem propter permanentiam tristitiae,
quam interius tenent clausam, et quia non prorumpunt ad exteriora iracundiae signa,
non possunt persuaderi ab aliis; nec ex seipsis recedunt ab ira, nisi prout diuturnitate
temporis tristitia aboletur, et sic deficit ira. Sed in difficilibus est ira diuturna
propter vehemens desiderium vindictae. Et ideo tempore non digeritur, sed per solam
punitionem quiescit. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod gradus irae quos dominus ponit, non pertinent ad diversas
irae species, sed accipiuntur secundum processum humani actus. In quibus primo aliquid
in corde concipitur. Et quantum ad hoc dicit, qui irascitur fratri suo. Secundum autem
est cum per aliqua signa exteriora manifestatur exterius, etiam antequam prorumpat
in effectum. Et quantum ad hoc dicit, qui dixerit fratri suo, raca, quod est interiectio
irascentis. Tertius gradus est quando peccatum interius conceptum ad effectum perducitur.
Est autem effectus irae nocumentum alterius sub ratione vindictae. Minimum autem nocumentorum
est quod fit solo verbo. Et ideo quantum ad hoc dicit, qui dixerit fratri suo, fatue.
Et sic patet quod secundum addit supra primum, et tertium supra utrumque. Unde si
primum est peccatum mortale, in casu in quo dominus loquitur, sicut dictum est, multo
magis alia. Et ideo singulis eorum ponuntur correspondentia aliqua pertinentia ad
condemnationem. Sed in primo ponitur iudicium, quod minus est, quia, ut Augustinus
dicit, in iudicio adhuc defensionis locus datur. In secundo vero ponit Concilium,
in quo iudices inter se conferunt quo supplicio damnari oporteat. In tertio ponit
Gehennam ignis, quae est certa damnatio. (IIa-IIae, q. 158 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ira non debeat poni inter vitia capitalia.
Ira enim ex tristitia nascitur. Sed tristitia est vitium capitale, quod dicitur acedia.
Ergo ira non debet poni vitium capitale. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 arg. 1)
Praeterea, odium est gravius peccatum quam ira. Ergo magis debet poni vitium capitale
quam ira. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 arg. 2)
Praeterea, super illud Proverb. XXIX, vir iracundus provocat rixas, dicit Glossa,
ianua est omnium vitiorum iracundia, qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies;
aperta, ad omne facinus armabitur animus. Nullum autem vitium capitale est principium
omnium peccatorum, sed quorundam determinate. Ergo ira non debet poni inter vitia
capitalia. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit iram inter vitia capitalia. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut ex praemissis patet, vitium capitale dicitur ex quo
multa vitia oriuntur. Habet autem hoc ira, quod ex ea multa vitia oriri possint, duplici
ratione. Primo, ex parte sui obiecti, quod multum habet de ratione appetibilitatis,
inquantum scilicet vindicta appetitur sub ratione iusti et honesti, quod sua dignitate
allicit, ut supra habitum est. Alio modo, ex suo impetu, quo mentem praecipitat ad
inordinata quaecumque agenda. Unde manifestum est quod ira est vitium capitale. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illa tristitia ex qua oritur ira, ut plurimum, non est
acediae vitium, sed passio tristitiae, quae consequitur ex iniuria illata. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, ad rationem vitii capitalis
pertinet quod habeat finem multum appetibilem, ut sic propter appetitum eius multa
peccata committantur. Ira autem, quae appetit malum sub ratione boni, habet finem
magis appetibilem quam odium, quod appetit malum sub ratione mali. Et ideo magis est
vitium capitale ira quam odium. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ira dicitur esse ianua vitiorum per accidens, scilicet removendo
prohibens, idest impediendo iudicium rationis, per quod homo retrahitur a malis. Directe
autem et per se est causa aliquorum specialium peccatorum, quae dicuntur filiae eius. (IIa-IIae, q. 158 a. 6 ad 3)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur sex filiae irae,
quae sunt rixa, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio, blasphemia. Blasphemia
enim ponitur ab Isidoro filia superbiae. Non ergo debet poni filia irae. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 arg. 1)
Praeterea, odium nascitur ex ira, ut Augustinus dicit, in regula. Ergo deberet numerari
inter filias irae. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 arg. 2)
Praeterea, tumor mentis videtur idem esse quod superbia. Superbia autem non est filia
alicuius vitii, sed mater omnium vitiorum, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Ergo tumor
mentis non debet numerari inter filias irae. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., assignat has filias irae. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod ira potest tripliciter considerari. Uno modo, secundum quod
est in corde. Et sic ex ira nascuntur duo vitia. Unum quidem ex parte eius contra
quem homo irascitur, quem reputat indignum ut sibi tale quid fecerit. Et sic ponitur
indignatio. Aliud autem vitium est ex parte sui ipsius, inquantum scilicet excogitat
diversas vias vindictae, et talibus cogitationibus animum suum replet, secundum illud
Iob XV, nunquid sapiens implebit ardore stomachum suum. Et sic ponitur tumor mentis.
Alio modo consideratur ira secundum quod est in ore. Et sic ex ira duplex inordinatio
procedit. Una quidem secundum hoc quod homo in modo loquendi iram suam demonstrat,
sicut dictum est de eo qui dicit fratri suo, raca. Et sic ponitur clamor, per quem
intelligitur inordinata et confusa locutio. Alia autem est inordinatio secundum quod
aliquis prorumpit in verba iniuriosa. Quae quidem si sint contra Deum, erit blasphemia;
si autem contra proximum, contumelia. Tertio modo consideratur ira secundum quod procedit
usque ad factum. Et sic ex ira oriuntur rixae, per quas intelliguntur omnia nocumenta
quae facto proximis inferuntur ex ira. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod blasphemia in quam aliquis prorumpit deliberata mente,
procedit ex superbia hominis contra Deum se erigentis, quia, ut dicitur Eccli. X,
initium superbiae hominis apostatare a Deo; idest, recedere a veneratione eius est
prima superbiae pars, et ex hoc oritur blasphemia. Sed blasphemia in quam aliquis
prorumpit ex commotione animi, procedit ex ira. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod odium, etsi aliquando nascatur ex ira, tamen habet aliquam
priorem causam ex qua directius oritur, scilicet tristitiam, sicut e contrario amor
nascitur ex delectatione. Ex tristitia autem illata quandoque in iram, quandoque in
odium aliquis movetur. Unde convenientius fuit quod odium poneretur oriri ex acedia
quam ex ira. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 ad 2)
Ad tertium dicendum quod tumor mentis non accipitur hic pro superbia, sed pro quodam
conatu sive audacia hominis intentantis vindictam. Audacia autem est vitium fortitudini
oppositum. (IIa-IIae, q. 158 a. 7 ad 3)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sit aliquod vitium oppositum iracundiae,
proveniens ex defectu irae. Nihil enim est vitiosum per quod homo Deo similatur. Sed
per hoc quod homo omnino est sine ira, similatur Deo, qui cum tranquillitate iudicat.
Ergo non videtur quod sit vitiosum omnino ira carere. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 arg. 1)
Praeterea, defectus eius quod ad nihil est utile, non est vitiosus. Sed motus irae
ad nihil est utilis, ut probat Seneca in libro quem fecit de ira. Ergo videtur quod
defectus irae non sit vitiosus. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 arg. 2)
Praeterea, malum hominis, secundum Dionysium, est praeter rationem esse. Sed, subtracto
omni motu irae, adhuc remanet integrum iudicium rationis. Ergo nullus defectus irae
vitium causat. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 arg. 3)
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., qui cum causa non irascitur,
peccat. Patientia enim irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum
malos, sed etiam bonos invitat ad malum. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod ira dupliciter potest intelligi. Uno modo, simplex motus voluntatis
quo aliquis non ex passione, sed ex iudicio rationis poenam infligit. Et sic defectus
irae absque dubio est peccatum. Et hoc modo ira accipitur in verbis Chrysostomi, qui
dicit ibidem, iracundia quae cum causa est, non est iracundia, sed iudicium. Iracundia
enim proprie intelligitur commotio passionis, qui autem cum causa irascitur, ira illius
non est ex passione. Ideo iudicare dicitur, non irasci. Alio modo accipitur ira pro
motu appetitus sensitivi, qui est cum passione et transmutatione corporali. Et hic
quidem motus ex necessitate consequitur in homine ad simplicem motum voluntatis, quia
naturaliter appetitus inferior sequitur motum appetitus superioris, nisi aliquid repugnet.
Et ideo non potest totaliter deficere motus irae in appetitu sensitivo, nisi per subtractionem
vel debilitatem voluntarii motus. Et ideo ex consequenti etiam defectus passionis
irae vitiosus est, sicut et defectus voluntarii motus ad puniendum secundum iudicium
rationis. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ille qui totaliter non irascitur cum debet irasci, imitatur
quidem Deum quantum ad carentiam passionis, non autem quantum ad hoc quod Deus ex
iudicio punit. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod passio irae utilis est, sicut et omnes alii motus appetitus
sensitivi, ad hoc quod homo promptius exequatur id quod ratio dictat. Alioquin, frustra
esset in homine appetitus sensitivus, cum tamen natura nihil faciat frustra. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in eo qui ordinate agit, iudicium rationis non solum est
causa simplicis motus voluntatis, sed etiam passionis appetitus sensitivi, ut dictum
est, et ideo, sicut remotio effectus est signum remotionis causae, ita etiam remotio
irae est signum remotionis iudicii rationis. (IIa-IIae, q. 158 a. 8 ad 3)