Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de partibus quasi integralibus iustitiae quae sunt facere
bonum et declinare a malo, et de vitiis oppositis. Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo, utrum duo praedicta sint partes iustitiae. Secundo, utrum transgressio sit
speciale peccatum. Tertio, utrum omissio sit speciale peccatum. Quarto, de comparatione
omissionis ad transgressionem. (IIa-IIae q. 79 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod declinare a malo et facere bonum non sint partes
iustitiae. Ad quamlibet enim virtutem pertinet facere bonum opus et vitare malum.
Sed partes non excedunt totum. Ergo declinare a malo et facere bonum non debent poni
partes iustitiae, quae est quaedam virtus specialis. (IIa-IIae q. 79 a. 1 arg. 1)
Praeterea, super illud Psalm., diverte a malo et fac bonum, dicit Glossa, illud vitat
culpam, scilicet divertere a malo; hoc meretur vitam et palmam, scilicet facere bonum.
Sed quaelibet pars virtutis meretur vitam et palmam. Ergo declinare a malo non est
pars iustitiae. (IIa-IIae q. 79 a. 1 arg. 2)
Praeterea, quaecumque ita se habent quod unum includitur in alio, non distinguuntur
ab invicem sicut partes alicuius totius. Sed declinare a malo includitur in hoc quod
est facere bonum, nullus enim simul facit malum et bonum. Ergo declinare a malo et
facere bonum non sunt partes iustitiae. (IIa-IIae q. 79 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus, in libro de Corrept. et Grat., ponit ad iustitiam
legis pertinere declinare a malo et facere bonum. (IIa-IIae q. 79 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod si loquamur de bono et malo in communi, facere bonum et vitare
malum pertinet ad omnem virtutem. Et secundum hoc non possunt poni partes iustitiae,
nisi forte iustitia accipiatur prout est omnis virtus. Quamvis etiam iustitia hoc
modo accepta respiciat quandam rationem boni specialem, prout scilicet est debitum
in ordine ad legem divinam vel humanam. Sed iustitia secundum quod est specialis virtus,
respicit bonum sub ratione debiti ad proximum. Et secundum hoc ad iustitiam specialem
pertinet facere bonum sub ratione debiti in comparatione ad proximum, et vitare malum
oppositum, scilicet quod est nocivum proximo. Ad iustitiam vero generalem pertinet
facere bonum debitum in ordine ad communitatem vel ad Deum, et vitare malum oppositum.
Dicuntur autem haec duo partes iustitiae generalis vel specialis quasi integrales,
quia utrumque eorum requiritur ad perfectum actum iustitiae. Ad iustitiam enim pertinet
aequalitatem constituere in his quae sunt ad alterum, ut ex supradictis patet. Eiusdem
autem est aliquid constituere, et constitutum conservare. Constituit autem aliquis
aequalitatem iustitiae faciendo bonum, idest reddendo alteri quod ei debetur. Conservat
autem aequalitatem iustitiae iam constitutae declinando a malo, idest nullum nocumentum
proximo inferendo. (IIa-IIae q. 79 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod bonum et malum hic accipiuntur sub quadam speciali ratione,
per quam appropriantur iustitiae. Ideo autem haec duo ponuntur partes iustitiae secundum
aliquam propriam rationem boni et mali, non autem alterius alicuius virtutis moralis,
quia aliae virtutes morales consistunt circa passiones, in quibus bonum facere est
venire ad medium, quod est declinare ab extremis quasi a malis, et sic in idem redit
quantum ad alias virtutes, facere bonum et declinare a malo. Sed iustitia consistit
circa operationes et res exteriores, in quibus aliud est facere aequalitatem, et aliud
est factam non corrumpere. (IIa-IIae q. 79 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod declinare a malo, secundum quod ponitur pars iustitiae,
non importat negationem puram, quod est non facere malum, hoc enim non meretur palmam,
sed solum vitat poenam. Importat autem motum voluntatis repudiantis malum, ut ipsum
nomen declinationis ostendit. Et hoc est meritorium, praecipue quando aliquis impugnatur
ut malum faciat, et resistit. (IIa-IIae q. 79 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod facere bonum est actus completivus iustitiae, et quasi pars
principalis eius. Declinare autem a malo est actus imperfectior, et secundaria pars
eius. Et ideo est quasi pars materialis, sine qua non potest esse pars formalis completiva. (IIa-IIae q. 79 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod transgressio non sit speciale peccatum. Nulla
enim species ponitur in definitione generis. Sed transgressio ponitur in communi definitione
peccati, dicit enim Ambrosius quod peccatum est transgressio legis divinae ergo transgressio
non est species peccati. (IIa-IIae q. 79 a. 2 arg. 1)
Praeterea, nulla species excedit suum genus. Sed transgressio excedit peccatum, quia
peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut patet per Augustinum,
XXII contra Faust.; transgressio est etiam contra naturam vel consuetudinem. Ergo
transgressio non est species peccati. (IIa-IIae q. 79 a. 2 arg. 2)
Praeterea, nulla species continet sub se omnes partes in quas dividitur genus. Sed
peccatum transgressionis se extendit ad omnia vitia capitalia, et etiam ad peccata
cordis, oris et operis. Ergo transgressio non est speciale peccatum. (IIa-IIae q. 79 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod opponitur speciali virtuti, scilicet iustitiae. (IIa-IIae q. 79 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod nomen transgressionis a corporalibus motibus ad morales actus
derivatum est. Dicitur autem aliquis secundum corporalem motum transgredi ex eo quod
graditur trans terminum sibi praefixum. Terminus autem praefigitur homini, ut ultra
non transeat, in moralibus per praeceptum negativum. Et ideo transgressio proprie
dicitur ex eo quod aliquis agit aliquid contra praeceptum negativum. Quod quidem materialiter
potest esse commune omnibus speciebus peccatorum, quia per quamlibet speciem peccati
mortalis homo transgreditur aliquod praeceptum divinum. Sed si accipiatur formaliter,
scilicet secundum hanc specialem rationem quod est facere contra praeceptum negativum,
sic est speciale peccatum dupliciter. Uno quidem modo, secundum quod opponitur ad
genera peccatorum opposita aliis virtutibus, sicut enim ad propriam rationem iustitiae
legalis pertinet attendere debitum praecepti, ita ad propriam rationem transgressionis
pertinet attendere contemptum praecepti. Alio modo, secundum quod distinguitur ab
omissione, quae contrariatur praecepto affirmativo. (IIa-IIae q. 79 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod sicut iustitia legalis est omnis virtus subiecto et quasi
materialiter, ita etiam iniustitia legalis est materialiter omne peccatum. Et hoc
modo peccatum definivit Ambrosius, secundum scilicet rationem iniustitiae legalis. (IIa-IIae q. 79 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod inclinatio naturae pertinet ad praecepta legis naturalis.
Consuetudo etiam honesta habet vim praecepti, quia ut Augustinus dicit, in epistola
de ieiunio sabbati mos populi Dei pro lege habendus est. Et ideo tam peccatum quam
transgressio potest esse contra consuetudinem honestam et contra inclinationem naturalem. (IIa-IIae q. 79 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod omnes enumeratae species peccatorum possunt habere transgressionem
non secundum proprias rationes, sed secundum quandam specialem rationem, ut dictum
est. Peccatum tamen omissionis omnino a transgressione distinguitur. (IIa-IIae q. 79 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omissio non sit speciale peccatum. Omne enim
peccatum aut est originale aut actuale. Sed omissio non est originale peccatum, quia
non contrahitur per originem. Nec est actuale, quia potest esse absque omni actu,
ut supra habitum est, cum de peccatis in communi ageretur. Ergo omissio non est speciale
peccatum. (IIa-IIae q. 79 a. 3 arg. 1)
Praeterea, omne peccatum est voluntarium. Sed omissio quandoque non est voluntaria,
sed necessaria, puta cum mulier corrupta est quae virginitatem vovit; vel cum aliquis
amittit rem quam restituere tenetur; vel cum sacerdos tenetur celebrare et habet aliquod
impedimentum. Ergo omissio non semper est peccatum. (IIa-IIae q. 79 a. 3 arg. 2)
Praeterea, cuilibet speciali peccato est determinare aliquod tempus quando incipit
esse. Sed hoc non est determinare in omissione, quia quandocumque non facit similiter
se habet, nec tamen semper peccat. Ergo omissio non est speciale peccatum. (IIa-IIae q. 79 a. 3 arg. 3)
Praeterea, omne peccatum speciale speciali virtuti opponitur. Sed non est dare aliquam
specialem virtutem cui omissio opponitur. Tum quia bonum cuiuslibet virtutis omitti
potest. Tum quia iustitia, cui specialius videtur opponi, semper requirit aliquem
actum, etiam in declinatione a malo, ut dictum est, omissio autem potest esse absque
omni actu. Ergo omissio non est speciale peccatum. (IIa-IIae q. 79 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod dicitur Iac. IV, scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. (IIa-IIae q. 79 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod omissio importat praetermissionem boni, non autem cuiuscumque,
sed boni debiti. Bonum autem sub ratione debiti pertinet proprie ad iustitiam, ad
legalem quidem, si debitum accipiatur in ordine ad legem divinam vel humanam; ad specialem
autem iustitiam, secundum quod debitum consideratur in ordine ad proximum. Unde eo
modo quo iustitia est specialis virtus, ut supra habitum est, et omissio est speciale
peccatum distinctum a peccatis quae opponuntur aliis virtutibus. Eo vero modo quo
facere bonum, cui opponitur omissio, est quaedam specialis pars iustitiae distincta
a declinatione mali, cui opponitur transgressio, etiam omissio a transgressione distinguitur. (IIa-IIae q. 79 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod omissio non est peccatum originale, sed actuale, non
quia habeat aliquem actum sibi essentialem; sed secundum quod negatio actus reducitur
ad genus actus. Et secundum hoc non agere accipitur ut agere quoddam, sicut supra
dictum est. (IIa-IIae q. 79 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod omissio, sicut dictum est, non est nisi boni debiti, ad
quod aliquis tenetur. Nullus autem tenetur ad impossibile. Unde nullus, si non facit
id quod facere non potest, peccat per omissionem. Mulier ergo corrupta quae virginitatem
vovit, non omittit virginitatem non habendo, sed non poenitendo de peccato praeterito,
vel non faciendo quod potest ad votum adimplendum per continentiae observantiam. Sacerdos
etiam non tenetur dicere Missam nisi supposita debita opportunitate, quae si desit,
non omittit. Et similiter aliquis tenetur ad restitutionem, supposita facultate, quam
si non habet nec habere potest, non omittit, dummodo faciat quod potest. Et idem dicendum
est in aliis. (IIa-IIae q. 79 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sicut peccatum transgressionis opponitur praeceptis negativis,
quae pertinent ad declinandum a malo, ita peccatum omissionis opponitur praeceptis
affirmativis, quae pertinent ad faciendum bonum. Praecepta autem affirmativa non obligant
ad semper, sed ad tempus determinatum. Et pro illo tempore peccatum omissionis incipit
esse. Potest tamen contingere quod aliquis tunc sit impotens ad faciendum quod debet.
Quod quidem si sit praeter eius culpam, non omittit, ut dictum est. Si vero sit propter
eius culpam praecedentem, puta cum aliquis de sero se inebriavit et non potest surgere
ad matutinas ut debet, dicunt quidam quod tunc incoepit peccatum omissionis quando
aliquis applicat se ad actum illicitum et incompossibilem cum illo actu ad quem tenetur.
Sed hoc non videtur verum. Quia, dato quod excitaretur per violentiam et iret ad matutinas,
non omitteret. Unde patet quod praecedens inebriatio non fuit omissio, sed omissionis
causa. Unde dicendum est quod omissio incipit ei imputari ad culpam quando fuit tempus
operandi, tamen propter causam praecedentem, ex qua omissio sequens redditur voluntaria. (IIa-IIae q. 79 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod omissio directe opponitur iustitiae, ut dictum est, non enim
est omissio boni alicuius virtutis nisi sub ratione debiti, quod pertinet ad iustitiam.
Plus autem requiritur ad actum virtutis meritorium quam ad demeritum culpae, quia
bonum est ex integra causa, malum autem ex singularibus defectibus. Et ideo ad iustitiae
meritum requiritur actus, non autem ad omissionem. (IIa-IIae q. 79 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccatum omissionis sit gravius quam peccatum
transgressionis. Delictum enim videtur idem esse quod derelictum, et sic per consequens
videtur idem esse omissioni. Sed delictum est gravius quam peccatum transgressionis,
quia maiori expiatione indigebat, ut patet Levit. V. Ergo peccatum omissionis est
gravius quam peccatum transgressionis. (IIa-IIae q. 79 a. 4 arg. 1)
Praeterea, maiori bono maius malum opponitur, ut patet per philosophum, in VIII Ethic.
Sed facere bonum, cui opponitur omissio, est nobilior pars iustitiae quam declinare
a malo, cui opponitur transgressio, ut ex supradictis patet. Ergo omissio est gravius
peccatum quam transgressio. (IIa-IIae q. 79 a. 4 arg. 2)
Praeterea, peccatum commissionis potest esse et veniale et mortale. Sed peccatum omissionis
videtur esse semper mortale, quia opponitur praecepto affirmativo. Ergo omissio videtur
esse gravius peccatum quam sit transgressio. (IIa-IIae q. 79 a. 4 arg. 3)
Praeterea, maior poena est poena damni, scilicet carentia visionis divinae, quae debetur
peccato omissionis, quam poena sensus, quae debetur peccato transgressionis, ut patet
per Chrysostomum super Matth. Sed poena proportionatur culpae. Ergo gravius est peccatum
omissionis quam transgressionis. (IIa-IIae q. 79 a. 4 arg. 4)
Sed contra est quod facilius est abstinere a malo faciendo quam implere bonum. Ergo
gravius peccat qui non abstinet a malo faciendo, quod est transgredi, quam qui non
implet bonum, quod est omittere. (IIa-IIae q. 79 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod peccatum intantum est grave inquantum a virtute distat. Contrarietas
autem est maxima distantia, ut dicitur in X Metaphys. unde contrarium magis distat
a suo contrario quam simplex eius negatio, sicut nigrum plus distat ab albo quam simpliciter
non album; omne enim nigrum est non album, sed non convertitur. Manifestum est autem
quod transgressio contrariatur actui virtutis, omissio autem importat negationem ipsius,
puta peccatum omissionis est si quis parentibus debitam reverentiam non exhibeat,
peccatum autem transgressionis si contumeliam vel quamcumque iniuriam eis inferat.
Unde manifestum est quod, simpliciter et absolute loquendo, transgressio est gravius
peccatum quam omissio, licet aliqua omissio possit esse gravior aliqua transgressione. (IIa-IIae q. 79 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod delictum communiter sumptum significat quamcumque omissionem.
Quandoque tamen stricte accipitur pro eo quod omittitur aliquid de his quae pertinent
ad Deum, vel quando scienter et quasi cum quodam contemptu derelinquit homo id quod
facere debet. Et sic habet quandam gravitatem, ratione cuius maiori expiatione indiget. (IIa-IIae q. 79 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ei quod est facere bonum opponitur et non facere bonum,
quod est omittere, et facere malum, quod est transgredi, sed primum contradictorie,
secundum contrarie, quod importat maiorem distantiam. Et ideo transgressio est gravius
peccatum. (IIa-IIae q. 79 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sicut omissio opponitur praeceptis affirmativis, ita transgressio
opponitur praeceptis negativis. Et ideo utrumque, si proprie accipiatur, importat
rationem peccati mortalis. Potest autem large dici transgressio vel omissio ex eo
quod aliquid sit praeter praecepta affirmativa vel negativa, disponens ad oppositum
ipsorum. Et sic utrumque, large accipiendo, potest esse peccatum veniale. (IIa-IIae q. 79 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod peccato transgressionis respondet et poena damni, propter
aversionem a Deo; et poena sensus, propter inordinatam conversionem ad bonum commutabile.
Similiter etiam omissioni non solum debetur poena damni, sed etiam poena sensus, secundum
illud Matth. VII, omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem
mittetur. Et hoc propter radicem ex qua procedit, licet non habeat ex necessitate
actualem conversionem ad aliquod bonum commutabile. (IIa-IIae q. 79 a. 4 ad 4)