Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de comparatione vitae activae ad contemplativam. Et circa
hoc quaeruntur quatuor. Primo, quae sit potior sive dignior. Secundo, quae sit maioris
meriti. Tertio, utrum vita contemplativa impediatur per activam. Quarto, de ordine
utriusque. (IIa-IIae, q. 182 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod vita activa sit potior quam contemplativa.
Quod enim est meliorum, videtur esse melius, ut philosophus dicit, in III Topic. Sed
vita activa pertinet ad maiores, scilicet ad praelatos, qui sunt in honore et potestate
constituti, unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod in actione non amandus est
honor in hac vita, sive potentia. Ergo videtur quod vita activa sit potior quam contemplativa. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 arg. 1)
Praeterea, in omnibus habitibus et actibus praecipere pertinet ad potiorem, sicut
militaris, tanquam potior, praecipit frenorum factrici. Sed ad vitam activam pertinet
disponere et praecipere de contemplativa, ut patet per id quod dicitur Moysi, Exod.
XIX, descende, et contestare populum, ne forte velit transcendere propositos terminos
ad videndum Deum. Ergo vita activa est potior quam contemplativa. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 arg. 2)
Praeterea, nullus debet abstrahi a maiori ut applicetur minoribus, apostolus enim
dicit, I ad Cor. XII, aemulamini charismata meliora. Sed aliqui abstrahuntur a statu
vitae contemplativae et occupantur circa vitam activam, ut patet de illis qui transferuntur
ad statum praelationis. Ergo videtur quod vita activa sit potior quam contemplativa. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dominus dicit, Luc. X, Maria optimam partem elegit, quae non auferetur
ab ea. Per Mariam autem significatur vita contemplativa. Ergo contemplativa vita potior
est quam activa. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquid secundum se esse excellentius quod
tamen secundum aliquid ab alio superatur. Dicendum est ergo quod vita contemplativa
simpliciter melior est quam activa. Quod philosophus, in X Ethic., probat octo rationibus.
Quarum prima est, quia vita contemplativa convenit homini secundum illud quod est
optimum in ipso, scilicet secundum intellectum, et respectu propriorum obiectorum,
scilicet intelligibilium, vita autem activa occupatur circa exteriora. Unde Rachel,
per quam significatur vita contemplativa, interpretatur visum principium, vita autem
activa significatur per Liam, quae erat lippis oculis, ut Gregorius dicit, VI Moral.
Secundo, quia vita contemplativa potest esse magis continua, licet non quantum ad
summum contemplationis gradum, sicut supra dictum est. Unde et Maria, per quam significatur
vita contemplativa, describitur secus pedes domini assidue sedens. Tertio, quia maior
est delectatio vitae contemplativae quam activae. Unde Augustinus dicit, in libro
de verbis Dom., quod Martha turbabatur, Maria epulabatur. Quarto, quia in vita contemplativa
est homo magis sibi sufficiens, quia paucioribus ad eam indiget. Unde dicitur Luc.
X, Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Quinto, quia vita contemplativa
magis propter se diligitur, vita autem activa ad aliud ordinatur. Unde in Psalmo dicitur,
unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae
meae, ut videam voluntatem domini. Sexto, quia vita contemplativa consistit in quadam
vacatione et quiete, secundum illud Psalmi, vacate, et videte quoniam ego sum Deus.
Septimo, quia vita contemplativa est secundum divina, vita autem activa secundum humana.
Unde Augustinus dicit, in libro de verbis Dom., in principio erat verbum, ecce quod
Maria audiebat. Verbum caro factum est, ecce cui Martha ministrabat. Octavo, quia
vita contemplativa est secundum id quod est magis proprium homini, idest secundum
intellectum, in operationibus autem vitae activae communicant etiam inferiores vires,
quae sunt nobis et brutis communes. Unde in Psalmo, postquam dictum est, homines et
iumenta salvabis, domine, subditur id quod est hominibus speciale, in lumine tuo videbimus
lumen. Nonam rationem addit dominus, Luc. X, cum dicit, optimam partem elegit Maria,
quae non auferetur ab ea. Quod exponens Augustinus, in libro de verbis Dom., dicit,
non tu malam, sed illa meliorem. Audi unde meliorem, quia non auferetur ab ea. A te
auferetur aliquando onus necessitatis, aeterna est dulcedo veritatis. Secundum quid
tamen, et in casu, magis est eligenda vita activa, propter necessitatem praesentis
vitae. Sicut etiam philosophus dicit, in III Topic., quod philosophari est melius
quam ditari, sed ditari melius est necessitatem patienti. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ad praelatos non solum pertinet vita activa, sed etiam
debent esse excellentes in vita contemplativa. Unde Gregorius dicit, in pastorali,
sit rector actione praecipuus, prae cunctis in contemplatione suspensus. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod vita contemplativa in quadam animi libertate consistit.
Dicit enim Gregorius, super Ezech., quod vita contemplativa ad quandam mentis libertatem
transit, temporalia non cogitans, sed aeterna. Et Boetius dicit, in V de Consolat.,
humanas animas liberiores esse necesse est cum se in mentis divinae speculatione conservant,
minus vero, cum dilabuntur ad corpora. Unde patet quod vita activa non directe praecipit
vitae contemplativae, sed, disponendo ad vitam contemplativam, praecipit quaedam opera
vitae activae; in quo magis servit contemplativae vitae quam dominetur. Et hoc est
quod Gregorius dicit, super Ezech., quod activa vita servitus, contemplativa autem
libertas vocatur. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ad opera vitae activae interdum aliquis a contemplatione
avocatur propter aliquam necessitatem praesentis vitae, non tamen hoc modo quod cogatur
aliquis totaliter contemplationem deserere. Unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei,
otium sanctum quaerit caritas veritatis, negotium iustum, scilicet vitae activae,
suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque
intuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est, propter caritatis
necessitatem. Sed nec sic omnino veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur
illa suavitas, et opprimat ista necessitas. Et sic patet quod, cum aliquis a contemplativa
vita ad activam vocatur, non hoc fit per modum subtractionis, sed per modum additionis. (IIa-IIae, q. 182 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vita activa sit maioris meriti quam contemplativa.
Meritum enim dicitur respectu mercedis. Merces autem debetur labori, secundum illud
I ad Cor. III, unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Sed vitae
activae attribuitur labor, contemplativae vero quies, dicit enim Gregorius, super
Ezech., omnis qui ad Deum convertitur, prius necesse est ut desudet in labore, idest
Liam accipiat, ut post ad videndum principium in Rachel amplexibus requiescat. Ergo
vita activa est maioris meriti quam contemplativa. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 arg. 1)
Praeterea, vita contemplativa est quaedam inchoatio futurae felicitatis. Unde super
illud Ioan. ult., sic eum volo manere donec veniam, dicit Augustinus, hoc apertius
dici potest, perfecta me sequatur actio, informata meae passionis exemplo, inchoata
vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Et Gregorius dicit,
super Ezech., quod contemplativa vita hic incipitur, ut in caelesti patria perficiatur.
Sed in illa futura vita non erit status merendi, sed recipiendi pro meritis. Ergo
vita contemplativa minus videtur habere de ratione meriti quam vita activa, sed plus
habet de ratione praemii. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., quod nullum sacrificium est Deo magis acceptum
quam zelus animarum. Sed per zelum animarum aliquis se convertit ad studia activae
vitae. Ergo videtur quod vita contemplativa non sit maioris meriti quam activa. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, in VI Moral., magna sunt activae vitae merita,
sed contemplativae potiora. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod radix merendi est caritas, sicut supra habitum est. Cum autem
caritas consistat in dilectione Dei et proximi, sicut supra habitum est, diligere
Deum secundum se est magis meritorium quam diligere proximum, ut ex supra dictis patet.
Et ideo illud quod directius pertinet ad dilectionem Dei, magis est meritorium ex
suo genere quam id quod directe pertinet ad dilectionem proximi propter Deum. Vita
autem contemplativa directe et immediate pertinet ad dilectionem Dei, dicit enim Augustinus,
XIX de Civ. Dei, quod otium sanctum, scilicet contemplativae vitae, quaerit caritas
veritatis, scilicet divinae; cui potissime vita contemplativa insistit, sicut dictum
est. Vita autem activa ordinatur directius ad dilectionem proximi, quia satagit circa
frequens ministerium, ut dicitur Luc. X. Et ideo ex suo genere contemplativa vita
est maioris meriti quam activa. Et hoc est quod Gregorius dicit, in III Homil. Ezech.,
contemplativa est maior merito quam activa, quia haec in usu praesentis operis laborat,
in quo scilicet necesse est proximis subvenire; illa vero sapore intimo venturam iam
requiem degustat, scilicet in contemplatione Dei. Potest tamen contingere quod aliquis
in operibus vitae activae plus meretur quam alius in operibus vitae contemplativae,
puta si propter abundantiam divini amoris, ut eius voluntas impleatur propter ipsius
gloriam, interdum sustinet a dulcedine divinae contemplationis ad tempus separari.
Sicut apostolus dicebat, Rom. IX, optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus
meis, quod exponens Chrysostomus, in libro de Compunct., dicit, ita totam mentem eius
demerserat amor Christi, ut etiam hoc quod ei prae ceteris omnibus amabilius erat,
esse cum Christo, rursus idipsum, quia ita placeret Christo, contemneret. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod labor exterior operatur ad augmentum praemii accidentalis,
sed augmentum meriti respectu praemii essentialis consistit principaliter in caritate.
Cuius quoddam signum est labor exterior toleratus propter Christum, sed multo expressius
eius signum est quod aliquis, praetermissis omnibus quae ad hanc vitam pertinent,
soli divinae contemplationi vacare delectetur. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in statu felicitatis futurae homo pervenit ad perfectum,
et ideo non relinquitur locus proficiendi per meritum. Si tamen relinqueretur, esset
efficacius meritum, propter caritatem maiorem. Sed contemplatio praesentis vitae cum
quadam imperfectione est, et adhuc habet quo proficiat. Et ideo non tollit rationem
merendi, sed augmentum meriti facit, propter maius exercitium caritatis divinae. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sacrificium spiritualiter Deo offertur cum aliquid ei exhibetur.
Inter omnia autem bona hominis Deus maxime acceptat bonum humanae animae, ut hoc sibi
in sacrificium offeratur. Offerre autem debet aliquis Deo, primo quidem, animam suam,
secundum illud Eccli. XXX, miserere animae tuae placens Deo, secundo autem, animas
aliorum, secundum illud Apoc. ult., qui audit, dicat, veni. Quanto autem homo animam
suam vel alterius propinquius Deo coniungit, tanto sacrificium est Deo magis acceptum.
Unde magis acceptum est Deo quod aliquis animam suam et aliorum applicet contemplationi,
quam actioni. Per hoc ergo quod dicitur quod nullum sacrificium est Deo magis acceptum
quam zelus animarum, non praefertur meritum vitae activae merito vitae contemplativae,
sed ostenditur magis esse meritorium si quis offerat Deo animam suam et aliorum, quam
quaecumque alia exteriora dona. (IIa-IIae, q. 182 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vita contemplativa impediatur per activam.
Ad vitam enim contemplativam necessaria est quaedam vacatio mentis, secundum illud
Psalmi, vacate, et videte quoniam ego sum Deus. Sed vita activa habet inquietudinem,
secundum illud Luc. X, Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Ergo
vita activa contemplativam impedit. (IIa-IIae, q. 182 a. 3 arg. 1)
Praeterea, ad vitam contemplativam requiritur claritas visionis. Sed vita activa impedit
visionis claritatem, dicit enim Gregorius, super Ezech., quod lippa est et fecunda,
quia, dum occupatur in opere, minus videt. Ergo vita activa impedit contemplativam. (IIa-IIae, q. 182 a. 3 arg. 2)
Praeterea, unum contrariorum impeditur per aliud. Sed vita activa et contemplativa
videntur contrarietatem habere ad invicem, quia vita activa occupatur circa plurima,
vita autem contemplativa insistit ad contemplandum unum, unde et ex opposito dividuntur.
Ergo videtur quod vita contemplativa impediatur per activam. (IIa-IIae, q. 182 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, in VI Moral., qui contemplationis arcem tenere
desiderant, prius se in campo per exercitium operis probent. (IIa-IIae, q. 182 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod vita activa potest considerari quantum ad duo. Uno modo, quantum
ad ipsum studium et exercitium exteriorum actionum. Et sic manifestum est quod vita
activa impedit contemplativam, inquantum impossibile est quod aliquis simul occupetur
circa exteriores actiones, et divinae contemplationi vacet. Alio modo potest considerari
vita activa quantum ad hoc quod interiores animae passiones componit et ordinat. Et
quantum ad hoc, vita activa adiuvat ad contemplationem, quae impeditur per inordinationem
interiorum passionum. Unde Gregorius dicit, in VI Moral., cum contemplationis arcem
aliqui tenere desiderant, prius se in campo per exercitium operis probent, ut sollicite
sciant si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant,
si obiectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subtractis non
nimio maerore sauciantur. Ac deinde perpendant si, cum ad semetipsos introrsus redeunt,
in eo quod spiritualia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt,
vel fortasse tractas manu discretionis abigunt. Ex hoc ergo exercitium vitae activae
confert ad contemplativam, quod quietat interiores passiones, ex quibus phantasmata
proveniunt, per quae contemplatio impeditur. (IIa-IIae, q. 182 a. 3 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam rationes illae procedunt quantum ad ipsam
occupationem exteriorum actuum, non autem quantum ad effectum, qui est moderatio passionum. (IIa-IIae, q. 182 a. 3 ad arg.)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vita activa non sit prior quam contemplativa.
Vita enim contemplativa directe pertinet ad dilectionem Dei, vita autem activa ad
dilectionem proximi. Sed dilectio Dei praecedit dilectionem proximi, inquantum proximus
propter Deum diligitur. Ergo videtur quod etiam vita contemplativa sit prior quam
activa. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., sciendum est quod, sicut bonus ordo vivendi
est ut ab activa in contemplativam tendatur, ita plerumque utiliter a contemplativa
animus ad activam reflectitur. Non ergo simpliciter vita activa est prior quam contemplativa. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 arg. 2)
Praeterea, ea quae diversis competunt, non videntur ex necessitate ordinem habere.
Sed vita activa et contemplativa diversis competunt, dicit enim Gregorius, in VI Moral.,
saepe qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt, et saepe
qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis extincti sunt. Non
ergo vita activa prior est quam contemplativa. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, in III Homil. Ezech., activa vita prior est tempore
quam contemplativa, quia ex bono opere tenditur ad contemplationem. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse prius dupliciter. Uno modo, secundum
suam naturam. Et hoc modo vita contemplativa est prior quam activa, inquantum prioribus
et melioribus insistit. Unde et activam vitam movet et dirigit, ratio enim superior,
quae contemplationi deputatur, comparatur ad inferiorem, quae deputatur actioni, sicut
vir ad mulierem, quae est per virum regenda, ut Augustinus dicit, XII de Trin. Alio
modo est aliquid prius quoad nos, quod scilicet est prius in via generationis. Et
hoc modo vita activa est prior quam contemplativa, quia disponit ad contemplativam,
ut ex supra dictis patet. Dispositio enim in via generationis praecedit formam, quae
simpliciter et secundum naturam est prior. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod vita contemplativa non ordinatur ad qualemcumque Dei
dilectionem, sed ad perfectam. Sed vita activa necessaria est ad dilectionem proximi
qualemcumque. Unde Gregorius dicit, in III Homil. Ezech., sine contemplativa vita
intrare possunt ad caelestem patriam qui bona quae possunt, operari non negligunt,
sine activa autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. Ex
quo etiam patet quod vita activa praecedit contemplativam, sicut id quod est commune
omnium, praecedit in via generationis id quod est proprium perfectorum. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod a vita activa proceditur ad vitam contemplativam secundum
ordinem generationis, a vita autem contemplativa reditur ad vitam activam per viam
directionis, ut scilicet vita activa per contemplationem dirigatur. Sicut etiam per
operationes acquiritur habitus, et per habitum acquisitum perfectius aliquis operatur,
ut dicitur in II Ethic. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt proni ad passiones propter eorum impetum ad
agendum, sunt similiter magis apti ad vitam activam propter spiritus inquietudinem.
Unde dicit Gregorius, in VI Moral., quod nonnulli ita inquieti sunt ut, si vacationem
laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant,
quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Quidam vero habent naturaliter animi puritatem
et quietem, per quam ad contemplationem sunt apti, qui si totaliter actionibus deputentur,
detrimentum sustinebunt. Unde Gregorius dicit, in VI Moral., quod quorundam hominum
ita otiosae mentes sunt ut, si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operationis
inchoatione succumbant. Sed, sicut ipse postea subdit, saepe et pigras mentes amor
ad opus excitat; et inquietas in contemplatione timor refrenat. Unde et illi qui sunt
magis apti ad activam vitam, possunt per exercitium activae ad contemplativam praeparari,
et illi nihilominus qui sunt magis ad contemplativam apti, possunt exercitia vitae
activae subire, ut per hoc ad contemplationem paratiores reddantur. (IIa-IIae, q. 182 a. 4 ad 3)