Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu.
Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum circa exteriorem apparatum possit esse virtus
et vitium. Secundo, utrum mulieres mortaliter peccent in superfluo ornatu. (IIa-IIae, q. 169 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod circa exteriorem ornatum non possit esse virtus
et vitium. Exterior enim ornatus non est in nobis a natura, unde et secundum diversitatem
temporum et locorum variantur. Unde Augustinus dicit, in III de Doct. Christ., quod
talares et manicatas tunicas habere apud veteres Romanos flagitium erat, nunc autem
honesto loco natis non eas habere flagitium est. Sed sicut philosophus dicit, in II
Ethic., naturalis inest nobis aptitudo ad virtutes. Ergo circa huiusmodi non est virtus
et vitium. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 arg. 1)
Praeterea, si circa exteriorem cultum esset virtus et vitium, oporteret quod superfluitas
in talibus esset vitiosa, et etiam defectus vitiosus. Sed superfluitas in cultu exteriori
non videtur esse vitiosa, quia etiam sacerdotes et ministri altaris in sacro ministerio
pretiosissimis vestibus utuntur. Similiter etiam defectus in talibus non videtur esse
vitiosus, quia in laudem quorundam dicitur, Heb. XI, circuierunt in melotis et in
pellibus caprinis. Non ergo videtur quod in talibus possit esse virtus et vitium. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omnis virtus aut est theologica, aut moralis, aut intellectualis. Sed circa
huiusmodi non consistit virtus intellectualis, quae perficit in aliqua cognitione
veritatis. Similiter etiam nec est ibi virtus theologica, quae habet Deum pro obiecto.
Nec etiam est ibi aliqua virtutum moralium quas philosophus tangit. Ergo videtur quod
circa huiusmodi cultum non possit esse virtus et vitium. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 arg. 3)
Sed contra, honestas ad virtutem pertinet. Sed in exteriori cultu consideratur quaedam
honestas, dicit enim Ambrosius, in I de Offic., decor corporis non sit affectatus,
sed naturalis; simplex, neglectus magis quam expeditus; non pretiosis et albentibus
adiutus vestimentis, sed communibus, ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil
accedat nitori. Ergo in exteriori cultu potest esse virtus et vitium. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod in ipsis rebus exterioribus quibus homo utitur, non est aliquod
vitium, sed ex parte hominis qui immoderate utitur eis. Quae quidem immoderantia potest
esse dupliciter. Uno quidem modo, per comparationem ad consuetudinem hominum cum quibus
aliquis vivit. Unde dicit Augustinus, in III Confess., quae contra mores hominum sunt
flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt, ut pactum inter se civitatis et gentis
consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis
enim est omnis pars universo suo non congruens. Alio modo potest esse immoderatio
in usu talium rerum ex inordinato affectu utentis, ex quo quandoque contingit quod
homo nimis libidinose talibus utatur, sive secundum consuetudinem eorum cum quibus
vivit, sive etiam praeter eorum consuetudinem. Unde Augustinus dicit, in III de Doct.
Christ., in usu rerum abesse oportet libidinem, quae non solum ipsa eorum inter quos
vivit consuetudine nequiter abutitur; sed etiam saepe fines eius egressa, foeditatem
suam, quae inter claustra morum solemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.
Contingit autem ista inordinatio affectus tripliciter, quantum ad superabundantiam.
Uno modo, per hoc quod aliquis ex superfluo cultu vestium hominum gloriam quaerit,
prout scilicet vestes et alia huiusmodi pertinent ad quendam ornatum. Unde Gregorius
dicit, in quadam homilia, sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium
non putant esse peccatum. Quod videlicet si culpa non esset nequaquam sermo Dei tam
vigilanter exprimeret quod dives qui torquebatur apud Inferos, bysso et purpura indutus
fuisset. Nemo quippe vestimenta pretiosa, scilicet excedentia proprium statum, nisi
ad inanem gloriam quaerit. Alio modo, secundum quod homo per superfluum cultum vestium
quaerit delicias, secundum quod vestis ordinatur ad corporis fomentum. Tertio modo,
secundum quod nimiam sollicitudinem apponit ad exteriorem vestium cultum, etiam si
non sit aliqua inordinatio ex parte finis. Et secundum hoc, Andronicus ponit tres
virtutes circa exteriorem cultum. Scilicet, humilitatem, quae excludit intentionem
gloriae. Unde dicit quod humilitas est habitus non superabundans in sumptibus et praeparationibus.
Et per se sufficientiam, quae excludit intentionem deliciarum. Unde dicit quod per
se sufficientia est habitus contentus quibus oportet, et determinativa eorum quae
ad vivere convenit (secundum illud apostoli, I ad Tim. ult., habentes alimenta et
quibus tegamur, his contenti simus). Et simplicitatem, quae excludit superfluam sollicitudinem
talium. Unde dicit quod simplicitas est habitus contentus his quae contingunt. Ex
parte autem defectus similiter potest esse duplex inordinatio secundum affectum. Uno
quidem modo, ex negligentia hominis qui non adhibet studium vel laborem ad hoc quod
exteriori cultu utatur secundum quod oportet. Unde philosophus dicit, in VII Ethic.,
quod ad mollitiem pertinet quod aliquis trahat vestimentum per terram, ut non laboret
elevando ipsum. Alio modo, ex eo quod ipsum defectum exterioris cultus ad gloriam
ordinant. Unde dicit Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, non in solo rerum
corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus et luctuosis esse posse
iactantiam, et eo periculosiorem quo sub nomine servitutis Dei decipit. Et philosophus
dicit, in IV Ethic., quod superabundantia et inordinatus defectus ad iactantiam pertinet. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ipse cultus exterior non sit a natura, tamen
ad naturalem rationem pertinet ut exteriorem cultum moderetur. Et secundum hoc, innati
sumus hanc virtutem suscipere, quae exteriorem cultum moderatur. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illi qui in dignitatibus constituuntur, vel etiam ministri
altaris, pretiosioribus vestibus quam ceteri induuntur, non propter sui gloriam, sed
ad significandam excellentiam sui ministerii vel cultus divini. Et ideo in eis non
est vitiosum. Unde Augustinus dicit, in III de Doct. Christ., quisquis sic utitur
exterioribus rebus ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut
aliquid significat, aut flagitiosus est, dum scilicet propter delicias vel ostentationem
talibus utitur. Similiter etiam ex parte defectus contingit esse peccatum, non tamen
semper qui vilioribus quam ceteri vestibus utitur, peccat. Si enim hoc faciat propter
iactantiam vel superbiam, ut se ceteris praeferat, vitium superstitionis est. Si autem
hoc faciat propter macerationem carnis vel humiliationem spiritus, ad virtutem temperantiae
pertinet. Unde Augustinus dicit, in III de Doct. Christ., quisquis restrictius rebus
utitur quam se habeant mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus
est. Praecipue autem competit vilibus vestimentis uti his qui alios verbo et exemplo
ad poenitentiam hortantur, sicut fuerunt prophetae, de quibus apostolus ibi loquitur.
Unde quaedam Glossa dicit, Matth. III, qui poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae
praetendit. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod huiusmodi exterior cultus indicium quoddam est conditionis
humanae. Et ideo excessus et defectus et medium in talibus possunt reduci ad virtutem
veritatis, quam philosophus ponit circa facta et dicta quibus aliquid de statu hominis
significatur. (IIa-IIae, q. 169 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ornatus mulierum non sit sine peccato mortali.
Omne enim quod est contra praeceptum divinae legis, est peccatum mortale. Sed ornatus
mulierum est contra praeceptum divinae legis, dicitur enim I Pet. III, quarum, scilicet
mulierum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum
cultus. Ubi dicit Glossa Cypriani, serico et purpura indutae Christum sincere induere
non possunt, auro et margaritis adornatae et monilibus, ornamenta mentis et corporis
perdiderunt. Sed hoc non fit nisi per peccatum mortale. Ergo ornatus mulierum non
potest esse sine peccato mortali. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Cyprianus dicit, in libro de habitu Virgin., non virgines tantum aut viduas,
sed et nuptas puto et omnes omnino feminas admonendas, quod opus Dei et facturam eius
et plasma adulterare nullo modo debeant, adhibito flavo colore vel nigro pulvere vel
rubore, aut quolibet lineamenta nativa corrumpente medicamine. Et postea subdit, manus
Deo inferunt, quando illud quod ille formavit, reformare contendunt. Impugnatio ista
est divini operis, praevaricatio est veritatis. Deum videre non poteris, quando oculi
tibi non sunt quos Deus fecit, sed quos Diabolus infecit, de inimico tuo compta, cum
illo pariter arsura. Sed hoc non debetur nisi peccato mortali. Ergo ornatus mulieris
non est sine peccato mortali. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 arg. 2)
Praeterea, sicut non congruit mulieri quod veste virili utatur, ita etiam ei non competit
quod inordinato ornatu utatur. Sed primum est peccatum, dicitur enim Deut. XXII, non
induatur mulier veste virili, nec vir veste muliebri. Ergo videtur quod etiam superfluus
ornatus mulierum sit peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quia secundum hoc videretur quod artifices huiusmodi ornamenta praeparantes
mortaliter peccarent. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod circa ornatum mulierum sunt eadem attendenda quae supra communiter
dicta sunt circa exteriorem cultum, et insuper quiddam aliud speciale, quod scilicet
muliebris cultus viros ad lasciviam provocat, secundum illud Prov. VII, ecce, mulier
occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas. Potest tamen mulier
licite operam dare ad hoc quod viro suo placeat, ne per eius contemptum in adulterium
labatur. Unde dicitur I ad Cor. VII, quod mulier quae nupta est cogitat quae sunt
mundi, quomodo placeat viro. Et ideo si mulier coniugata ad hoc se ornet ut viro suo
placeat, potest hoc facere absque peccato. Illae autem mulieres quae viros non habent,
nec volunt habere, et sunt in statu non habendi, non possunt absque peccato appetere
placere virorum aspectibus ad concupiscendum, quia hoc est dare eis incentivum peccandi.
Et si quidem hac intentione se ornent ut alios provocent, ad concupiscentiam, mortaliter
peccant. Si autem ex quadam levitate, vel etiam ex vanitate propter quandam iactantiam,
non semper est peccatum mortale, sed quandoque veniale. Et eadem ratio, quantum ad
hoc, est de viris. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Possidium, nolo ut de ornamentis
auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi in eos qui neque
coniugati sunt, neque coniugari cupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illi
autem cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus, vel mulieres maritis,
nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare apostolus iubet, nec maritatas
decet. In quo tamen possent aliquae a peccato excusari, quando hoc non fieret ex aliqua
vanitate, sed propter contrariam consuetudinem, quamvis talis consuetudo non sit laudabilis. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, mulieres eorum qui in tribulatione
erant, contemnebant viros, et ut aliis placerent, se pulchre ornabant, quod fieri
apostolus prohibet. In quo etiam casu loquitur Cyprianus, non autem prohibet mulieribus
coniugatis ornari ut placeant viris, ne detur eis occasio peccandi cum aliis. Unde
I ad Tim. dicit apostolus, mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate
ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro aut margaritis aut veste pretiosa, per
quod datur intelligi quod sobrius et moderatus ornatus non prohibetur mulieribus,
sed superfluus et inverecundus et impudicus. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod mulierum fucatio, de qua Cyprianus loquitur, est quaedam
species fictionis, quae non potest esse sine peccato. Unde Augustinus dicit, in epistola
ad Possidium, fucari figmentis, quo rubicundior vel candidior appareat, adulterina
fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae
sunt feminae ornari, secundum veniam, non secundum imperium. Non tamen semper talis
fucatio est cum peccato mortali, sed solum quando fit propter lasciviam, vel in Dei
contemptum, in quibus casibus loquitur Cyprianus. Sciendum tamen quod aliud est fingere
pulchritudinem non habitam, et aliud est occultare turpitudinem ex aliqua causa provenientem,
puta aegritudine vel aliquo huiusmodi. Hoc enim est licitum, quia secundum apostolum,
I ad Cor., quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem
circundamus. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, cultus exterior debet competere conditioni
personae secundum communem consuetudinem. Et ideo de se vitiosum est quod mulier utatur
veste virili aut e converso, et praecipue quia hoc potest esse causa lasciviae. Et
specialiter prohibetur in lege, quia gentiles tali mutatione habitus utebantur ad
idololatriae superstitionem. Potest tamen quandoque hoc fieri sine peccato propter
aliquam necessitatem, vel causa occultandi ab hostibus, vel propter defectum alterius
vestimenti, vel propter aliquid aliud huiusmodi. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod, si qua ars est ad faciendum aliqua opera quibus homines
uti non possunt absque peccato, per consequens artifices talia faciendo peccarent,
utpote praebentes directe aliis occasionem peccandi, puta si quis fabricaret idola,
vel aliqua ad cultum idololatriae pertinentia. Si qua vero ars sit cuius operibus
homines possunt bene et male uti, sicut gladii, sagittae et alia huiusmodi, usus talium
artium non est peccatum, et eae solae artes sunt dicendae. Unde Chrysostomus dicit,
super Matth., eas solas oportet artes vocare quae necessariorum, et eorum quae continent
vitam nostram, sunt tributivae et constructivae. Si tamen operibus alicuius artis
ut pluries aliqui male uterentur, quamvis de se non sint illicitae, sunt tamen per
officium principis a civitate extirpandae, secundum documenta Platonis. Quia ergo
mulieres licite se possunt ornare, vel ut conservent decentiam sui status, vel etiam
aliquid superaddere ut placeant viris; consequens est quod artifices talium ornamentorum
non peccant in usu talis artis, nisi forte inveniendo aliqua superflua et curiosa.
Unde Chrysostomus dicit, super Matth., quod etiam ab arte calceorum et textorum multa
abscidere oportet. Etenim ad luxuriam deduxerunt necessitatem eius corrumpentes, artem
male arti commiscentes. (IIa-IIae, q. 169 a. 2 ad 4)