Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de litigio. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum opponatur
virtuti amicitiae. Secundo, de comparatione eius ad adulationem. (IIa-IIae q. 116 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod litigium non opponatur virtuti amicitiae vel
affabilitatis. Litigium enim ad discordiam pertinere videtur, sicut et contentio.
Sed discordia opponitur caritati, sicut dictum est. Ergo et litigium. (IIa-IIae q. 116 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Prov. XXVI dicitur, homo iracundus incendit litem. Sed iracundia opponitur
mansuetudini. Ergo et lis, sive litigium. (IIa-IIae q. 116 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Iac. IV dicitur, unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis
vestris, quae militant in membris vestris? Sed sequi concupiscentias videtur opponi
temperantiae. Ergo videtur quod litigium non opponatur amicitiae, sed temperantiae. (IIa-IIae q. 116 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus, in IV Ethic., litigium opponit amicitiae. (IIa-IIae q. 116 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod proprie litigium in verbis consistit, cum scilicet unus verbis
alterius contradicit. In qua quidem contradictione duo possunt attendi. Quandoque
enim contingit contradictio propter personam dicentis cui contradicens consentire
recusat propter defectum amoris animos unientis. Et hoc videtur ad discordiam pertinere,
caritati contrariam. Quandoque vero contradictio oritur ratione personae quam aliquis
contristare non veretur. Et sic fit litigium, quod praedictae amicitiae vel affabilitati
opponitur, ad quam pertinet delectabiliter aliis convivere. Unde philosophus dicit,
in IV Ethic., quod illi qui ad omnia contrariantur causa eius quod est contristare,
neque quodcumque curantes, discoli et litigiosi vocantur. (IIa-IIae q. 116 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod contentio magis proprie pertinet ad contradictionem discordiae,
litigium autem ad contradictionem quae fit intentione contristandi. (IIa-IIae q. 116 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod directa oppositio vitiorum ad virtutes non attenditur secundum
causas, cum contingat unum vitium ex diversis causis oriri, sed attenditur secundum
speciem actus. Licet autem quandoque litigium ex ira oriatur, potest tamen ex multis
aliis causis oriri. Unde non oportet quod directe opponatur mansuetudini. (IIa-IIae q. 116 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Iacobus loquitur ibi de concupiscentia secundum quod est
generale malum, ex quo omnia vitia oriuntur, prout dicit Glossa Rom. VII, bona est
lex, quae, dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. (IIa-IIae q. 116 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod litigium sit minus peccatum quam contrarium
vitium, scilicet placiditatis vel adulationis. Quanto enim aliquod peccatum plus nocet,
tanto peius esse videtur. Sed adulatio plus nocet quam litigium, dicitur enim Isaiae
III, popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum
dissipant. Ergo adulatio est gravius peccatum quam litigium. (IIa-IIae q. 116 a. 2 arg. 1)
Praeterea, in adulatione videtur esse quaedam dolositas, quia aliud adulator dicit
ore, aliud habet in corde. Litigiosus autem caret dolo, quia manifeste contradicit.
Ille autem qui cum dolo peccat, turpior est, ut philosophus dicit, in VII Ethic. Ergo
gravius peccatum est adulatio quam litigium. (IIa-IIae q. 116 a. 2 arg. 2)
Praeterea, verecundia est timor de turpi, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Sed
magis verecundatur homo esse adulator quam litigiosus. Ergo litigium est minus peccatum
quam adulatio. (IIa-IIae q. 116 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod tanto aliquod peccatum videtur esse gravius quanto spirituali
statui magis repugnat. Sed litigium magis repugnare videtur spirituali, dicitur enim
I ad Tim. III, quod oportet episcopum non litigiosum esse; et II ad Tim. II, servum
domini non oportet litigare. Ergo litigium videtur esse gravius peccatum. (IIa-IIae q. 116 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod de utroque istorum peccatorum loqui possumus dupliciter. Uno
modo, considerando speciem utriusque peccati. Et secundum hoc, tanto aliquod vitium
est gravius quanto magis repugnat oppositae virtuti. Virtus autem amicitiae principalius
tendit ad delectandum quam ad contristandum. Et ideo litigiosus, qui superabundat
in contristando, gravius peccat quam placidus vel adulator, qui superabundat in delectando.
Alio modo possunt considerari secundum aliqua exteriora motiva. Et secundum hoc, quandoque
adulatio est gravior, puta quando intendit per deceptionem indebite honorem vel lucrum
acquirere. Quandoque vero litigium est gravius, puta quando homo intendit vel veritatem
impugnare, vel dicentem in contemptum adducere. (IIa-IIae q. 116 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod sicut adulator potest nocere occulte decipiendo, ita
litigiosus potest interdum nocere manifeste impugnando. Gravius autem est, ceteris
paribus, manifeste alicui nocere, quasi per violentiam, quam occulte, unde rapina
est gravius peccatum quam furtum, ut supra dictum est. (IIa-IIae q. 116 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non semper in actibus humanis illud est gravius quod est
turpius. Decor enim hominis est ex ratione, et ideo turpiora sunt peccata carnalia,
quibus caro dominatur rationi, quamvis peccata spiritualia sint graviora, quia procedunt
ex maiori contemptu. Et similiter peccata quae fiunt ex dolo sunt turpiora, inquantum
videntur ex quadam infirmitate procedere, et ex quadam falsitate rationis, cum tamen
peccata manifesta quandoque sint ex maiori contemptu. Et ideo adulatio, quasi cum
dolo existens videtur esse turpior, sed litigium, quasi ex maiori contemptu procedens,
videtur esse gravius. (IIa-IIae q. 116 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, verecundia respicit turpitudinem peccati.
Unde non semper magis verecundatur homo de graviori peccato, sed de magis turpi peccato.
Et inde est quod magis verecundatur homo de adulatione quam de litigio, quamvis litigium
sit gravius. (IIa-IIae q. 116 a. 2 ad 3)