Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de obedientia. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum
homo debeat homini obedire. Secundo, utrum obedientia sit specialis virtus. Tertio,
de comparatione eius ad alias virtutes. Quarto, utrum Deo sit in omnibus obediendum.
Quinto, utrum subditi suis praelatis teneantur in omnibus obedire. Sexto, utrum fideles
teneantur saecularibus potestatibus obedire. (IIa-IIae q. 104 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod unus homo non teneatur alii obedire. Non enim
est aliquid faciendum contra institutionem divinam. Sed hoc habet divina institutio,
ut homo suo consilio regatur, secundum illud Eccli. XV, Deus ab initio constituit
hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Ergo non tenetur unus homo alteri
obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 1 arg. 1)
Praeterea, si aliquis alicui teneretur obedire, oporteret quod haberet voluntatem
praecipientis tanquam regulam suae actionis. Sed sola divina voluntas, quae semper
est recta, est regula humanae actionis. Ergo non tenetur homo obedire nisi Deo. (IIa-IIae q. 104 a. 1 arg. 2)
Praeterea, servitia, quanto sunt magis gratuita, tanto sunt magis accepta. Sed illud
quod homo ex debito facit non est gratuitum. Si ergo homo ex debito teneretur aliis
obedire in bonis operibus faciendis, ex hoc ipso redderetur minus acceptabile opus
bonum quod ex obedientia fieret. Non ergo tenetur homo alteri obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod praecipitur ad Heb. ult., obedite praepositis vestris, et subiacete
eis. (IIa-IIae q. 104 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod sicut actiones rerum naturalium procedunt ex potentiis naturalibus,
ita etiam operationes humanae procedunt ex humana voluntate. Oportuit autem in rebus
naturalibus ut superiora moverent inferiora ad suas actiones, per excellentiam naturalis
virtutis collatae divinitus. Unde etiam oportet in rebus humanis quod superiores moveant
inferiores per suam voluntatem, ex vi auctoritatis divinitus ordinatae. Movere autem
per rationem et voluntatem est praecipere. Et ideo, sicut ex ipso ordine naturali
divinitus instituto inferiora in rebus naturalibus necesse habent subdi motioni superiorum,
ita etiam in rebus humanis, ex ordine iuris naturalis et divini, tenentur inferiores
suis superioribus obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Deus reliquit hominem in manu consilii sui, non quia
liceat ei facere omne quod velit, sed quia ad id quod faciendum est non cogitur necessitate
naturae, sicut creaturae irrationales, sed libera electione ex proprio consilio procedente.
Et sicut ad alia facienda debet procedere proprio consilio, ita etiam ad hoc quod
obediat suis superioribus, dicit enim Gregorius, ult. Moral., quod dum alienae voci
humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. (IIa-IIae q. 104 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod divina voluntas est prima regula, qua regulantur omnes rationales
voluntates, cui una magis appropinquat quam alia, secundum ordinem divinitus institutum.
Et ideo voluntas unius hominis praecipientis potest esse quasi secunda regula voluntatis
alterius obedientis. (IIa-IIae q. 104 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod aliquid potest iudicari gratuitum dupliciter. Uno modo, ex
parte ipsius operis, quia scilicet ad id homo non obligatur. Alio modo, ex parte operantis,
quia scilicet libera voluntate hoc facit. Opus autem redditur virtuosum et laudabile
et meritorium praecipue secundum quod ex voluntate procedit. Et ideo, quamvis obedire
sit debitum, si prompta voluntate aliquis obediat, non propter hoc minuitur eius meritum,
maxime apud Deum, qui non solum exteriora opera, verum etiam interiorem voluntatem
videt. (IIa-IIae q. 104 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obedientia non sit specialis virtus. Obedientiae
enim inobedientia opponitur. Sed inobedientia est generale peccatum, dicit enim Ambrosius
quod peccatum est inobedientia legis divinae. Ergo obedientia non est specialis virtus,
sed generalis. (IIa-IIae q. 104 a. 2 arg. 1)
Praeterea, omnis virtus specialis aut est theologica, aut moralis. Sed obedientia
non est virtus theologica, quia neque continetur sub fide, neque sub spe, neque sub
caritate. Similiter etiam non est virtus moralis, quia non est in medio superflui
et diminuti; quanto enim aliquis est magis obediens, tanto magis laudatur. Ergo obedientia
non est specialis virtus. (IIa-IIae q. 104 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia tanto magis est meritoria
et laudabilis quanto minus habet de suo. Sed quaelibet specialis virtus tanto magis
laudatur quanto magis habet de suo, eo quod ad virtutem requiritur ut sit volens et
eligens, sicut dicitur in II Ethic. Ergo obedientia non est specialis virtus. (IIa-IIae q. 104 a. 2 arg. 3)
Praeterea, virtutes differunt specie secundum obiecta. Obiectum autem obedientiae
esse videtur superioris praeceptum, quod multipliciter diversificari videtur, secundum
diversos superioritatis gradus. Ergo obedientia est virtus generalis sub se multas
virtutes speciales comprehendens. (IIa-IIae q. 104 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod obedientia a quibusdam ponitur pars iustitiae, ut supra dictum
est. (IIa-IIae q. 104 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod ad omnia opera bona quae specialem laudis rationem habent,
specialis virtus determinatur, hoc enim proprie competit virtuti, ut opus bonum reddat.
Obedire autem superiori debitum est secundum divinum ordinem rebus inditum, ut ostensum
est, et per consequens est bonum, cum bonum consistat in modo, specie et ordine, ut
Augustinus dicit, in libro de Nat. boni. Habet autem hic actus specialem rationem
laudis ex speciali obiecto. Cum enim inferiores suis superioribus multa debeant exhibere,
inter cetera hoc est unum speciale, quod tenentur eius praeceptis obedire. Unde obedientia
est specialis virtus, et eius speciale obiectum est praeceptum tacitum vel expressum.
Voluntas enim superioris, quocumque modo innotescat, est quoddam tacitum praeceptum,
et tanto videtur obedientia promptior quanto praeceptum expressum obediendo praevenit,
voluntate superioris intellecta. (IIa-IIae q. 104 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet duas speciales rationes, ad quas duae
speciales virtutes respiciunt, in uno et eodem materiali obiecto concurrere, sicut
miles, defendendo castrum regis, implet opus fortitudinis non refugiens mortis pericula
propter bonum, et opus iustitiae debitum servitium domino suo reddens. Sic igitur
ratio praecepti, quam attendit obedientia, concurrit cum actibus omnium virtutum,
non tamen cum omnibus virtutum actibus, quia non omnes actus virtutum sunt in praecepto,
ut supra habitum est. Similiter etiam quaedam quandoque sub praecepto cadunt quae
ad nullam aliam virtutem pertinent, ut patet in his quae non sunt mala nisi quia prohibita.
Sic ergo, si obedientia proprie accipiatur, secundum quod respicit per intentionem
formalem rationem praecepti, erit specialis virtus et inobedientia speciale peccatum.
Secundum hoc ad obedientiam requiretur quod impleat aliquis actum iustitiae, vel alterius
virtutis, intendens implere praeceptum, et ad inobedientiam requiretur quod actualiter
contemnat praeceptum. Si vero obedientia large accipiatur pro executione cuiuscumque
quod potest cadere sub praecepto, et inobedientia pro omissione eiusdem ex quacumque
intentione, sic obedientia erit generalis virtus, et inobedientia generale peccatum. (IIa-IIae q. 104 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod obedientia non est virtus theologica. Non enim per se obiectum
eius est Deus, sed praeceptum superioris cuiuscumque, vel expressum vel interpretativum,
scilicet simplex verbum praelati eius indicans voluntatem, cui obedit promptus obediens,
secundum illud Tit. III, dicto obedire. Est autem virtus moralis, cum sit pars iustitiae,
et est medium inter superfluum et diminutum. Attenditur autem eius superfluum non
quidem secundum quantum, sed secundum alias circumstantias, inquantum scilicet aliquis
obedit vel cui non debet vel in quibus sicut etiam supra de religione dictum est.
Potest etiam dici quod sicut in iustitia superfluum est in eo qui retinet alienum,
diminutum autem in eo cui non redditur quod debetur, ut philosophus dicit, in V Ethic.;
ita etiam obedientia medium est inter superfluum quod attenditur ex parte eius qui
subtrahit superiori obedientiae debitum, quia superabundat in implendo propriam voluntatem,
diminutum autem ex parte superioris cui non obeditur. Unde secundum hoc, obedientia
non erit medium duarum malitiarum, sicut supra de iustitia dictum est. (IIa-IIae q. 104 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod obedientia, sicut et quaelibet virtus, debet habere promptam
voluntatem in suum proprium obiectum, non autem in id quod repugnans est ei. Proprium
autem obiectum obedientiae est praeceptum, quod quidem ex alterius voluntate procedit.
Unde obedientia reddit promptam hominis voluntatem ad implendam voluntatem alterius,
scilicet praecipientis. Si autem id quod ei praecipitur sit propter se ei volitum,
etiam absque ratione praecepti, sicut accidit in prosperis; iam ex propria voluntate
tendit in illud, et non videtur illud implere propter praeceptum, sed propter propriam
voluntatem. Sed quando illud quod praecipitur nullo modo est secundum se volitum,
sed est, secundum se consideratum, propriae voluntati repugnans, sicut accidit in
asperis; tunc omnino manifestum est quod non impletur nisi propter praeceptum. Et
ideo Gregorius dicit, in libro Moral., quod obedientia quae habet aliquid de suo in
prosperis, est nulla vel minor, quia scilicet voluntas propria non videtur principaliter
tendere ad implendum praeceptum, sed ad assequendum proprium volitum, in adversis
autem vel difficilibus est maior, quia propria voluntas in nihil aliud tendit quam
in praeceptum. Sed hoc intelligendum est secundum illud quod exterius apparet. Secundum
tamen Dei iudicium, qui corda rimatur, potest contingere quod etiam in prosperis obedientia,
aliquid de suo habens, non propter hoc sit minus laudabilis, si scilicet propria voluntas
obedientis non minus devote tendat ad impletionem praecepti. (IIa-IIae q. 104 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod reverentia directe respicit personam excellentem, et ideo
secundum diversam rationem excellentiae, diversas species habet. Obedientia vero respicit
praeceptum personae excellentis, et ideo est unius rationis. Sed quia propter reverentiam
personae obedientia debetur eius praecepto, consequens est quod obedientia omnis sit
eadem specie, ex diversis tamen specie causis procedens. (IIa-IIae q. 104 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod obedientia sit maxima virtutum. Dicitur enim
I Reg. XV, melior est obedientia quam victimae. Sed oblatio victimarum pertinet ad
religionem, quae est potissima inter omnes virtutes morales, ut ex supra dictis patet.
Ergo obedientia est potissima inter virtutes. (IIa-IIae q. 104 a. 3 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod obedientia sola virtus est quae virtutes
ceteras menti inserit, insertasque custodit. Sed causa est potior effectu. Ergo obedientia
est potior omnibus virtutibus. (IIa-IIae q. 104 a. 3 arg. 2)
Praeterea, Gregorius dicit, ult. Moral., quod nunquam per obedientiam malum fieri,
aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Sed non praetermittitur
aliquid nisi pro meliori. Ergo obedientia, pro qua praetermittuntur bona aliarum virtutum,
est virtutibus aliis melior. (IIa-IIae q. 104 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod obedientia habet laudem ex eo quod ex caritate procedit, dicit
enim Gregorius, ult. Moral., quod obedientia non servili metu, sed caritatis affectu
servanda est, non timore poenae, sed amore iustitiae. Ergo caritas est potior virtus
quam obedientia. (IIa-IIae q. 104 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod sicut peccatum consistit in hoc quod homo, contempto Deo,
commutabilibus bonis inhaeret; ita meritum virtuosi actus consistit e contrario in
hoc quod homo, contemptis bonis creatis, Deo inhaeret. Finis autem potior est his
quae sunt ad finem. Si ergo bona creata propter hoc contemnantur ut Deo inhaereatur,
maior est laus virtutis ex hoc quod Deo inhaeret quam ex hoc quod bona terrena contemnit.
Et ideo illae virtutes quibus Deo secundum se inhaeretur, scilicet theologicae, sunt
potiores virtutibus moralibus, quibus aliquid terrenum contemnitur ut Deo inhaereatur.
Inter virtutes autem morales, tanto aliqua potior est quanto maius aliquid contemnit
ut Deo inhaereat. Sunt autem tria genera bonorum humanorum quae homo potest contemnere
propter Deum, quorum infimum sunt exteriora bona; medium autem sunt bona corporis;
supremum autem sunt bona animae, inter quae quodammodo praecipuum est voluntas, inquantum
scilicet per voluntatem homo omnibus aliis bonis utitur. Et ideo, per se loquendo,
laudabilior est obedientiae virtus, quae propter Deum contemnit propriam voluntatem,
quam aliae virtutes morales, quae propter Deum aliqua alia bona contemnunt. Unde Gregorius
dicit, in ult. Moral., quod obedientia victimis iure praeponitur, quia per victimas
aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Unde etiam quaecumque
alia virtutum opera ex hoc meritoria sunt apud Deum quod sint ut obediatur voluntati
divinae. Nam si quis etiam martyrium sustineret, vel omnia sua pauperibus erogaret,
nisi haec ordinaret ad impletionem divinae voluntatis, quod recte ad obedientiam pertinet,
meritoria esse non possent, sicut nec si fierent sine caritate, quae sine obedientia
esse non potest. Dicitur enim I Ioan. II, quod qui dicit se nosse Deum, et mandata
eius non custodit, mendax est, qui autem servat verba eius, vere in hoc caritas Dei
perfecta est. Et hoc ideo est quia amicitia facit idem velle et nolle. (IIa-IIae q. 104 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod obedientia procedit ex reverentia, quae exhibet cultum
et honorem superiori. Et quantum ad hoc, sub diversis virtutibus continetur, licet
secundum se considerata, prout respicit rationem praecepti, sit una specialis virtus.
Inquantum ergo procedit ex reverentia praelatorum, continetur quodammodo sub observantia.
Inquantum vero procedit ex reverentia parentum, sub pietate. Inquantum vero procedit
ex reverentia Dei, sub religione, et pertinet ad devotionem, quae est principalis
actus religionis. Unde secundum hoc, laudabilius est obedire Deo quam sacrificium
offerre. Et etiam quia in sacrificio immolatur aliena caro, per obedientiam autem
propria voluntas, ut Gregorius dicit. Specialiter tamen in casu in quo loquebatur
Samuel, melius fuisset Sauli obedire Deo quam animalia pinguia Amalecitarum in sacrificium
offerre, contra Dei mandatum. (IIa-IIae q. 104 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ad obedientiam pertinent omnes actus virtutum prout sunt
in praecepto. Inquantum ergo actus virtutum operantur causaliter vel dispositive ad
earum generationem et conservationem, intantum dicitur quod obedientia omnes virtutes
menti inserit et custodit. Nec tamen sequitur quod obedientia sit simpliciter omnibus
virtutibus prior, propter duo. Primo quidem, quia licet actus virtutis cadat sub praecepto,
tamen potest aliquis implere actum virtutis non attendens ad rationem praecepti. Unde
si aliqua virtus sit cuius obiectum sit naturaliter prius quam praeceptum, illa virtus
dicitur naturaliter prior quam obedientia, ut patet de fide, per quam nobis divinae
auctoritatis sublimitas innotescit, ex qua competit ei potestas praecipiendi. Secundo,
quia infusio gratiae et virtutum potest praecedere, etiam tempore, omnem actum virtuosum.
Et secundum hoc, neque tempore neque natura est obedientia omnibus aliis virtutibus
prior. (IIa-IIae q. 104 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod duplex est bonum. Quoddam ad quod faciendum homo ex necessitate
tenetur, sicut amare Deum, vel aliquid huiusmodi. Et tale bonum nullo modo debet propter
obedientiam praetermitti. Est autem aliud bonum ad quod homo non tenetur ex necessitate.
Et tale bonum debet homo quandoque propter obedientiam praetermittere, ad quam ex
necessitate homo tenetur, quia non debet homo aliquid bonum facere culpam incurrendo.
Et tamen, sicut ibidem Gregorius dicit, qui ab uno quolibet bono subiectos vetat,
necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus
penitus repulsa ieiunet. Et sic per obedientiam et alia bona potest damnum unius boni
recompensari. (IIa-IIae q. 104 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non in omnibus sit Deo obediendum. Dicitur
enim Matth. IX, quod dominus duobus caecis curatis praecepit dicens, videte ne quis
sciat. Illi autem, exeuntes, diffamaverunt eum per totam terram illam. Nec tamen ex
hoc inculpantur. Ergo videtur quod non teneamur in omnibus obedire Deo. (IIa-IIae q. 104 a. 4 arg. 1)
Praeterea, nullus tenetur aliquid facere contra virtutem. Sed inveniuntur quaedam
praecepta Dei contra virtutem, sicut quod praecepit Abrahae quod occideret filium
innocentem, ut habetur Gen. XXII, et Iudaeis ut furarentur res Aegyptiorum, ut habetur
Exod. XI, quae sunt contra iustitiam; et Osee quod acciperet mulierem adulteram, quod
est contra castitatem. Ergo non in omnibus est obediendum Deo. (IIa-IIae q. 104 a. 4 arg. 2)
Praeterea, quicumque obedit Deo, conformat voluntatem suam voluntati divinae etiam
in volito. Sed non quantum ad omnia tenemur conformare voluntatem nostram voluntati
divinae in volito, ut supra habitum est. Ergo non in omnibus tenetur homo Deo obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Exod. XXIV, omnia quae locutus est dominus faciemus, et
erimus obedientes. (IIa-IIae q. 104 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ille qui obedit movetur per imperium
eius cui obedit, sicut res naturales moventur per suos motores. Sicut autem Deus est
primus motor omnium quae naturaliter moventur, ita etiam est primus motor omnium voluntatum,
ut ex supra dictis patet. Et ideo sicut naturali necessitate omnia naturalia subduntur
divinae motioni, ita etiam quadam necessitate iustitiae omnes voluntates tenentur
obedire divino imperio. (IIa-IIae q. 104 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod dominus caecis dixit ut miraculum occultarent, non quasi
intendens eos per virtutem divini praecepti obligare, sed, sicut Gregorius dicit,
XIX Moral., servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas
occultare desiderent; et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti. (IIa-IIae q. 104 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sicut Deus nihil operatur contra naturam, quia haec est
natura uniuscuiusque rei quod in ea Deus operatur, ut habetur in Glossa Rom. XI, operatur
tamen aliquid contra solitum cursum naturae; ita etiam Deus nihil potest praecipere
contra virtutem, quia in hoc principaliter consistit virtus et rectitudo voluntatis
humanae quod Dei voluntati conformetur et eius sequatur imperium, quamvis sit contra
consuetum virtutis modum. Secundum hoc ergo, praeceptum Abrahae factum quod filium
innocentem occideret, non fuit contra iustitiam, quia Deus est auctor mortis et vitae.
Similiter nec fuit contra iustitiam quod mandavit Iudaeis ut res Aegyptiorum acciperent,
quia eius sunt omnia, et cui voluerit dat illa. Similiter etiam non fuit contra castitatem
praeceptum ad Osee factum ut mulierem adulteram acciperet, quia ipse Deus est humanae
generationis ordinator, et ille est debitus modus mulieribus utendi quem Deus instituit.
Unde patet quod praedicti nec obediendo Deo, nec obedire volendo, peccaverunt. (IIa-IIae q. 104 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod etsi non semper teneatur homo velle quod Deus vult, semper
tamen tenetur velle quod Deus vult eum velle. Et hoc homini praecipue innotescit per
praeceptum divinum. Et ideo tenetur homo in omnibus divinis praeceptis obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod subditi teneantur suis superioribus in omnibus
obedire. Dicit enim apostolus, ad Coloss. III, filii, obedite parentibus per omnia.
Et postea subdit, servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Ergo, eadem ratione,
alii subditi debent suis praelatis in omnibus obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 5 arg. 1)
Praeterea, praelati sunt medii inter Deum et subditos, secundum illud Deut. V, ego
sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba
eius. Sed ab extremo in extremum non pervenitur nisi per medium. Ergo praecepta praelati
sunt reputanda tanquam praecepta Dei. Unde et apostolus dicit, Gal. IV, sicut Angelum
Dei accepistis me, sicut Christum Iesum; et I ad Thess. II, cum accepissetis a nobis
verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum
Dei. Ergo sicut Deo debet homo in omnibus obedire, ita etiam et praelatis. (IIa-IIae q. 104 a. 5 arg. 2)
Praeterea, sicut religiosi profitendo vovent castitatem et paupertatem, ita et obedientiam.
Sed religiosus tenetur quantum ad omnia servare castitatem et paupertatem. Ergo similiter
quantum ad omnia tenetur obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Act. V, obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sed
quandoque praecepta praelatorum sunt contra Deum. Ergo non in omnibus praelatis est
obediendum. (IIa-IIae q. 104 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, obediens movetur ad imperium praecipientis
quadam necessitate iustitiae, sicut res naturalis movetur ex virtute sui motoris necessitate
naturae. Quod autem aliqua res naturalis non moveatur a suo motore, potest contingere
dupliciter. Uno modo, propter impedimentum quod provenit ex fortiori virtute alterius
moventis, sicut lignum non comburitur ab igne si fortior vis aquae impediat. Alio
modo, ex defectu ordinis mobilis ad motorem, quia etsi subiiciatur eius actioni quantum
ad aliquid, non tamen quantum ad omnia, sicut humor quandoque subiicitur actioni caloris
quantum ad calefieri, non autem quantum ad exsiccari sive consumi. Et similiter ex
duobus potest contingere quod subditus suo superiori non teneatur in omnibus obedire.
Uno modo, propter praeceptum maioris potestatis. Ut enim dicitur Rom. XIII, super
illud, qui resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt, dicit Glossa, si quid iusserit
curator, numquid tibi faciendum est si contra proconsulem iubeat? Rursum, si quid
ipse proconsul iubeat, et aliud imperator, numquid dubitatur, illo contempto, illi
esse serviendum? Ergo, si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto illo, obtemperandum
est Deo. Alio modo, non tenetur inferior suo superiori obedire, si ei aliquid praecipiat
in quo ei non subdatur. Dicit enim Seneca, in III de Benefic., errat si quis existimat
servitutem in totum hominem descendere. Pars eius melior excepta est. Corpora obnoxia
sunt et adscripta dominis, mens quidem est sui iuris. Et ideo in his quae pertinent
ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obedire, sed solum Deo. Tenetur
autem homo homini obedire in his quae exterius per corpus sunt agenda. In quibus tamen
etiam, secundum ea quae ad naturam corporis pertinent, homo homini obedire non tenetur,
sed solum Deo, quia omnes homines natura sunt pares, puta in his quae pertinent ad
corporis sustentationem et prolis generationem. Unde non tenentur nec servi dominis,
nec filii parentibus obedire de matrimonio contrahendo vel virginitate servanda, aut
aliquo alio huiusmodi. Sed in his quae pertinent ad dispositionem actuum et rerum
humanarum, tenetur subditus suo superiori obedire secundum rationem superioritatis,
sicut miles duci exercitus in his quae pertinent ad bellum; servus domino in his quae
pertinent ad servilia opera exequenda; filius patri in his quae pertinent ad disciplinam
vitae et curam domesticam; et sic de aliis. (IIa-IIae q. 104 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod apostolus dixit, per omnia, intelligendum est
quantum ad illa quae pertinent ad ius patriae vel dominativae potestatis. (IIa-IIae q. 104 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Deo subiicitur homo simpliciter quantum ad omnia, et interiora
et exteriora, et ideo in omnibus ei obedire tenetur. Subditi autem non subiiciuntur
suis superioribus quantum ad omnia, sed quantum ad aliqua determinate. Et quantum
ad illa, medii sunt inter Deum et subditos. Quantum ad alia vero, immediate subduntur
Deo, a quo instruuntur per legem naturalem vel scriptam. (IIa-IIae q. 104 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod religiosi obedientiam profitentur quantum ad regularem conversationem,
secundum quam suis praelatis subduntur. Et ideo quantum ad illa sola obedire tenentur
quae possunt ad regularem conversationem pertinere. Et haec est obedientia sufficiens
ad salutem. Si autem etiam in aliis obedire voluerint, hoc pertinebit ad cumulum perfectionis,
dum tamen illa non sint contra Deum, aut contra professionem regulae; quia talis obedientia
esset illicita. Sic ergo potest triplex obedientia distingui, una sufficiens ad salutem,
quae scilicet obedit in his ad quae obligatur; alia perfecta, quae obedit in omnibus
licitis; alia indiscreta, quae etiam in illicitis obedit. (IIa-IIae q. 104 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Christiani non teneantur saecularibus potestatibus
obedire. Quia super illud Matth. XVII, ergo liberi sunt filii, dicit Glossa, si in
quolibet regno filii illius regis qui regno illi praefertur sunt liberi, tunc filii
regis cui omnia regna subduntur, in quolibet regno liberi esse debent. Sed Christiani
per fidem Christi facti sunt filii Dei, secundum illud Ioan. I, dedit eis potestatem
filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Ergo non tenentur potestatibus saecularibus
obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 6 arg. 1)
Praeterea, Rom. VII dicitur, mortificati estis legi per corpus Christi, et loquitur
de lege divina veteris testamenti. Sed minor est lex humana, per quam homines potestatibus
saecularibus subduntur, quam lex divina veteris testamenti. Ergo multo magis homines,
per hoc quod sunt facti membra corporis Christi, liberantur a lege subiectionis qua
saecularibus principibus adstringebantur. (IIa-IIae q. 104 a. 6 arg. 2)
Praeterea, latronibus, qui per violentiam opprimunt, homines obedire non tenentur.
Sed Augustinus dicit, IV de Civ. Dei, remota iustitia, quid sunt regna nisi magna
latrocinia? Cum igitur dominia saecularia principum plerumque cum iniustitia exerceantur,
vel ab aliqua iniusta usurpatione principium sumpserint, videtur quod non sit principibus
saecularibus obediendum a Christianis. (IIa-IIae q. 104 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Tit. III, admone illos principibus et potestatibus subditos
esse; et I Pet. II, subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi,
quasi praecellenti; sive ducibus, tanquam ab eo Missis. (IIa-IIae q. 104 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod fides Christi est iustitiae principium et causa, secundum
illud Rom. III, iustitia Dei per fidem Iesu Christi. Et ideo per fidem Christi non
tollitur ordo iustitiae, sed magis firmatur. Ordo autem iustitiae requirit ut inferiores
suis superioribus obediant, aliter enim non posset humanarum rerum status conservari.
Et ideo per fidem Christi non excusantur fideles quin principibus saecularibus obedire
teneantur. (IIa-IIae q. 104 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, servitus qua homo homini subiicitur
ad corpus pertinet, non ad animam, quae libera manet. Nunc autem, in statu huius vitae,
per gratiam Christi liberamur a defectibus animae, non autem a defectibus corporis,
ut patet per apostolum, Rom. VII, qui dicit de seipso quod mente servit legi Dei,
carne autem legi peccati. Et ideo illi qui fiunt filii Dei per gratiam, liberi sunt
a spirituali servitute peccati, non autem a servitute corporali, qua temporalibus
dominis tenentur adstricti, ut dicit Glossa, super illud I ad Tim. VI, quicumque sunt
sub iugo servi, et cetera. (IIa-IIae q. 104 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod lex vetus fuit figura novi testamenti, et ideo debuit cessare,
veritate veniente. Non autem est simile de lege humana, per quam homo subiicitur homini.
Et tamen etiam ex lege divina homo tenetur homini obedire. (IIa-IIae q. 104 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod principibus saecularibus intantum homo obedire tenetur, inquantum
ordo iustitiae requirit. Et ideo si non habeant iustum principatum sed usurpatum,
vel si iniusta praecipiant, non tenentur eis subditi obedire, nisi forte per accidens,
propter vitandum scandalum vel periculum. (IIa-IIae q. 104 a. 6 ad 3)