Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Consequenter considerandum est de vita activa et contemplativa. Ubi quadruplex consideratio
occurrit, quarum prima est de divisione vitae per activam et contemplativam; secunda,
de vita contemplativa; tertia, de vita activa; quarta, de comparatione vitae activae
ad contemplativam. Circa primum quaeruntur duo. Primo, utrum vita convenienter dividatur
per activam et contemplativam. Secundo, utrum divisio sit sufficiens. (IIa-IIae, q. 179 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod vita non convenienter dividatur per activam
et contemplativam. Anima enim est principium vitae per suam essentiam, dicit enim
philosophus, in II de anima, quod vivere viventibus est esse. Actionis autem et contemplationis
principium est anima per suas potentias. Ergo videtur quod vita non convenienter dividatur
per activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 arg. 1)
Praeterea, inconvenienter dividitur prius per differentias posterioris. Activum autem
et contemplativum, sive speculativum et practicum, sunt differentiae intellectus,
ut patet in III de anima. Vivere autem est prius quam intelligere, nam vivere inest
viventibus primo secundum animam vegetabilem, ut patet per philosophum, in II de anima.
Ergo inconvenienter dividitur vita per activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 arg. 2)
Praeterea, nomen vitae importat motum, ut patet per Dionysium, VI cap. de Div. Nom.
Sed contemplatio consistit magis in quiete, secundum illud Sap. VIII, intrans in domum
meam, conquiescam cum illa. Ergo videtur quod vita non convenienter dividatur per
activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, super Ezech., dicit, duae sunt vitae in quibus nos
omnipotens Deus per sacrum eloquium erudit, activa videlicet et contemplativa. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod illa proprie dicuntur viventia quae ex seipsis moventur seu
operantur. Illud autem maxime convenit alicui secundum seipsum, quod est proprium
ei, et ad quod maxime inclinatur. Et ideo unumquodque vivens ostenditur vivere ex
operatione sibi maxime propria, ad quam maxime inclinatur, sicut plantarum vita dicitur
in hoc consistere quod nutriuntur et generant; animalium vero in hoc quod sentiunt
et moventur; hominum vero in hoc quod intelligunt et secundum rationem agunt. Unde
etiam et in hominibus vita uniuscuiusque hominis videtur esse id in quo maxime delectatur,
et cui maxime intendit, et in hoc praecipue vult quilibet convivere amico, ut dicitur
in IX Ethic. Quia ergo quidam homines praecipue intendunt contemplationi veritatis,
quidam principaliter intendunt exterioribus actionibus, inde est quod vita hominis
convenienter dividitur per activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod propria forma uniuscuiusque faciens ipsum esse in actu,
est principium propriae operationis ipsius. Et ideo vivere dicitur esse viventium
ex eo quod viventia per hoc quod habent esse per suam formam, tali modo operantur. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod vita universaliter sumpta non dividitur per activam et contemplativam,
sed vita hominis, qui speciem sortitur ex hoc quod habet intellectum. Et ideo eadem
est divisio intellectus et vitae humanae. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod contemplatio habet quidem quietem ab exterioribus motibus,
nihilominus tamen ipsum contemplari est quidam motus intellectus, prout quaelibet
operatio dicitur motus; secundum quod philosophus dicit, in III de anima, quod sentire
et intelligere sunt motus quidam, prout motus dicitur actus perfecti. Et hoc modo
Dionysius, IV cap. de Div. Nom., ponit tres motus animae contemplantis, scilicet rectum,
circularem et obliquum. (IIa-IIae, q. 179 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vita non sufficienter dividatur per activam
et contemplativam. Philosophus enim, in I Ethic. dicit quod tres sunt vitae maxime
excellentes, scilicet voluptuosa, civilis, quae videtur esse eadem activae, et contemplativa.
Insufficienter ergo dividitur vita per activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Augustinus, XIX de Civ. Dei, ponit tria vitae genera, scilicet otiosum,
quod pertinet ad contemplationem; actuosum, quod pertinet ad vitam activam; et addit
tertium ex utroque compositum. Ergo videtur quod insufficienter dividatur vita per
activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 arg. 2)
Praeterea, vita hominis diversificatur secundum quod homines diversis actionibus student.
Sed plura quam duo sunt humanarum actionum studia. Ergo videtur quod vita debeat in
plura membra dividi quam in activum et contemplativum. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod istae duae vitae significantur per duas uxores Iacob, activa quidem
per Liam, contemplativa vero per Rachelem; et per duas mulieres quae dominum hospitio
receperunt, contemplativa quidem per Mariam, activa vero per Martham; ut Gregorius
dicit, in VI Moral. Non autem esset haec congrua significatio si essent plures quam
duae vitae. Ergo sufficienter dividitur vita per activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, divisio ista datur de vita humana, quae
quidem attenditur secundum intellectum. Intellectus autem dividitur per activum et
contemplativum, quia finis intellectivae cognitionis vel est ipsa cognitio veritatis,
quod pertinet ad intellectum contemplativum; vel est aliqua exterior actio, quod pertinet
ad intellectum practicum sive activum. Et ideo vita etiam sufficienter dividitur per
activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod vita voluptuosa ponit finem in delectatione corporali,
quae communis est nobis et brutis. Unde, sicut philosophus ibidem dicit, est vita
bestialis. Propter quod, non comprehenditur sub praesenti divisione, prout vita humana
dividitur in activam et contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod media conficiuntur ex extremis, et ideo virtute continentur
in eis, sicut tepidum in calido et frigido, et pallidum in albo et nigro. Et similiter
sub activo et contemplativo comprehenditur id quod est ex utroque compositum. Et tamen,
sicut in quolibet mixto praedominatur aliquod simplicium, ita etiam in medio genere
vitae superabundat quandoque quidem contemplativum, quandoque vero activum. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod omnia studia humanarum actionum, si ordinentur ad necessitatem
praesentis vitae secundum rationem rectam, pertinent ad vitam activam, quae per ordinatas
actiones consulit necessitati vitae praesentis. Si autem deserviant concupiscentiae
cuicumque, pertinent ad vitam voluptuosam, quae non continetur sub vita activa. Humana
vero studia quae ordinantur ad considerationem veritatis, pertinent ad vitam contemplativam. (IIa-IIae, q. 179 a. 2 ad 3)