Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde conſiderandum eſt de invidia. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, quid
ſit invidia. Secundo, utrum ſit peccatum. Tertio, utrum ſit peccatum mortale. Quarto,
utrum ſit vitium capitale, et de filiabus eius. (IIa-IIae q. 36 pr.)
Articulus 1.
Ad primum ſic proceditur. Videtur quod invidia non ſit triſtitia. Obiectum enim triſtitiae
eſt malum. Sed obiectum invidiae eſt bonum, dicit enim Gregorius, in V Moral., de
invido loquens, tabeſcentem mentem ſua poena ſauciat, quam felicitas torquet aliena.
Ergo invidia non eſt triſtitia. (IIa-IIae q. 36 a. 1 arg. 1)
Praeterea, ſimilitudo non eſt cauſa triſtitiae, ſed magis delectationis. Sed ſimilitudo
eſt cauſa invidiae, dicit enim philoſophus, in II Rhet., invidebunt tales quibus ſunt
aliqui ſimiles aut ſecundum genus, aut ſecundum cognationem, aut ſecundum ſtaturam,
aut ſecundum habitum, aut ſecundum opinionem. Ergo invidia non eſt triſtitia. (IIa-IIae q. 36 a. 1 arg. 2)
Praeterea, triſtitia ex aliquo defectu cauſatur, unde illi qui ſunt in magno defectu
ſunt ad triſtitiam proni, ut ſupra dictum eſt, cum de paſſionibus ageretur. Sed illi
quibus modicum deficit, et qui ſunt amatores honoris, et qui reputantur ſapientes,
ſunt invidi; ut patet per philoſophum, in II Rhet. Ergo invidia non eſt triſtitia. (IIa-IIae q. 36 a. 1 arg. 3)
Praeterea, triſtitia delectationi opponitur. Oppoſitorum autem non eſt eadem cauſa.
Ergo, cum memoria bonorum habitorum ſit cauſa delectationis, ut ſupra dictum eſt,
non erit cauſa triſtitiae. Eſt autem cauſa invidiae, dicit enim philoſophus, in II
Rhet., quod his aliqui invident qui habent aut poſſederunt quae ipſis conveniebant
aut quae ipſi quandoque poſſidebant. Ergo invidia non eſt triſtitia. (IIa-IIae q. 36 a. 1 arg. 4)
Sed contra eſt quod Damaſcenus, in II libro, ponit invidiam ſpeciem triſtitiae, et
dicit quod invidia eſt triſtitia in alienis bonis. (IIa-IIae q. 36 a. 1 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod obiectum triſtitiae eſt malum proprium. Contingit autem id
quod eſt alienum bonum apprehendi ut malum proprium. Et ſecundum hoc de bono alieno
poteſt eſſe triſtitia. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo, quando quis triſtatur
de bono alicuius inquantum imminet ſibi ex hoc periculum alicuius nocumenti, ſicut
cum homo triſtatur de exaltatione inimici ſui, timens ne eum laedat. Et talis triſtitia
non eſt invidia, ſed magis timoris effectus; ut philoſophus dicit, in II Rhet. Alio
modo bonum alterius aeſtimatur ut malum proprium inquantum eſt diminutivum propriae
gloriae vel excellentiae. Et hoc modo de bono alterius triſtatur invidia. Et ideo
praecipue de illis bonis homines invident in quibus eſt gloria, et in quibus homines
amant honorari et in opinione eſſe; ut philoſophus dicit, in II Rhet. (IIa-IIae q. 36 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod eſt bonum uni apprehendi ut malum
alteri. Et ſecundum hoc triſtitia aliqua poteſt eſſe de bono, ut dictum eſt. (IIa-IIae q. 36 a. 1 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod quia invidia eſt de gloria alterius inquantum diminuit gloriam
quam quis appetit, conſequens eſt ut ad illos tantum invidia habeatur quibus homo
vult ſe aequare vel praeferre in gloria. Hoc autem non eſt reſpectu multum a ſe diſtantium,
nullus enim, niſi inſanus, ſtudet ſe aequare vel praeferre in gloria his qui ſunt
multo eo maiores, puta plebeius homo regi; vel etiam rex plebeio, quem multum excedit.
Et ideo his qui multum diſtant vel loco vel tempore vel ſtatu homo non invidet, ſed
his qui ſunt propinqui, quibus ſe nititur aequare vel praeferre. Nam cum illi excedunt
in gloria, accidit hoc contra noſtram utilitatem, et inde cauſatur triſtitia. Similitudo
autem delectationem cauſat inquantum concordat voluntati. (IIa-IIae q. 36 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nullus conatur ad ea in quibus eſt multum deficiens. Et ideo
cum aliquis in hoc eum excedat, non invidet. Sed ſi modicum deficiat, videtur quod
ad hoc pertingere poſſit, et ſic ad hoc conatur. Unde ſi fruſtraretur eius conatus
propter exceſſum gloriae alterius, triſtatur. Et inde eſt quod amatores honoris ſunt
magis invidi. Et ſimiliter etiam puſillanimes ſunt invidi, quia omnia reputant magna,
et quidquid boni alicui accidat, reputant ſe in magno ſuperatos eſſe. Unde et Iob
V dicitur, parvulum occidit invidia. Et dicit Gregorius, in V Moral., quod invidere
non poſſumus niſi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. (IIa-IIae q. 36 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod memoria praeteritorum bonorum, inquantum fuerunt habita,
delectationem cauſat, ſed inquantum ſunt amiſſa, cauſant triſtitiam. Et inquantum
ab aliis habentur, cauſant invidiam, quia hoc maxime videtur gloriae propriae derogare.
Et ideo dicit philoſophus, in II Rhet., quod ſenes invident iunioribus; et illi qui
multa expenderunt ad aliquid conſequendum invident his qui parvis expenſis illud ſunt
conſecuti; dolent enim de amiſſione ſuorum bonorum, et de hoc quod alii conſecuti
ſunt bona. (IIa-IIae q. 36 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad ſecundum ſic proceditur. Videtur quod invidia non ſit peccatum. Dicit enim Hieronymus,
ad Laetam, de Inſtruct. filiae, habeat ſocias cum quibus diſcat, quibus invideat,
quarum laudibus mordeatur. Sed nullus eſt ſollicitandus ad peccandum. Ergo invidia
non eſt peccatum. (IIa-IIae q. 36 a. 2 arg. 1)
Praeterea, invidia eſt triſtitia de alienis bonis, ut Damaſcenus dicit. Sed hoc quandoque
laudabiliter fit, dicitur enim Prov. XXIX, cum impii ſumpſerint principatum, gemet
populus. Ergo invidia non ſemper eſt peccatum. (IIa-IIae q. 36 a. 2 arg. 2)
Praeterea, invidia zelum quendam nominat. Sed zelus quidam eſt bonus, zelus domus
tuae comedit me. Secundum illud Pſalm., ergo invidia non ſemper eſt peccatum. (IIa-IIae q. 36 a. 2 arg. 3)
Praeterea, poena dividitur contra culpam. Sed invidia eſt quaedam poena, dicit enim
Gregorius, V Moral., cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipſa quoque exteriora
indicant quam graviter animum veſania inſtigat, color quippe pallore afficitur, oculi
deprimuntur, mens accenditur, membra frigeſcunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus
ſtridor. Ergo invidia non eſt peccatum. (IIa-IIae q. 36 a. 2 arg. 4)
Sed contra eſt quod dicitur ad Gal. V, non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem
provocantes, invicem invidentes. (IIa-IIae q. 36 a. 2 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod, ſicut dictum eſt, invidia eſt triſtitia de alienis bonis.
Sed haec triſtitia poteſt contingere quatuor modis. Uno quidem modo, quando aliquis
dolet de bono alicuius inquantum ex eo timetur nocumentum vel ſibi ipſi vel etiam
aliis bonis. Et talis triſtitia non eſt invidia, ut dictum eſt; et poteſt eſſe ſine
peccato. Unde Gregorius, XXII Moral., ait, evenire plerumque ſolet ut, non amiſſa
caritate, et inimici nos ruina laetificet, et rurſum eius gloria ſine invidiae culpa
contriſtet, cum et ruente eo quoſdam bene erigi credimus, et proficiente illo pleroſque
iniuſte opprimi formidamus. Alio modo poteſt aliquis triſtari de bono alterius, non
ex eo quod ipſe habet bonum, ſed ex eo quod nobis deeſt bonum illud quod ipſe habet.
Et hoc proprie eſt zelus; ut philoſophus dicit, in II Rhet. Et ſi iſte zelus ſit circa
bona honeſta, laudabilis eſt, ſecundum illud I ad Cor. XIV, aemulamini ſpiritualia.
Si autem ſit de bonis temporalibus, poteſt eſſe cum peccato, et ſine peccato. Tertio
modo aliquis triſtatur de bono alterius inquantum ille cui accidit bonum eſt eo indignus.
Quae quidem triſtitia non poteſt oriri ex bonis honeſtis, ex quibus aliquis iuſtus
efficitur; ſed ſicut philoſophus dicit, in II Rhet., eſt de divitiis et de talibus,
quae poſſunt provenire dignis et indignis. Et haec triſtitia, ſecundum ipſum, vocatur
Nemeſis, et pertinet ad bonos mores. Sed hoc ideo dicit quia conſiderabat ipſa bona
temporalia ſecundum ſe, prout poſſunt magna videri non reſpicientibus ad aeterna.
Sed ſecundum doctrinam fidei, temporalia bona quae indignis proveniunt ex iuſta Dei
ordinatione diſponuntur vel ad eorum correctionem vel ad eorum damnationem, et huiuſmodi
bona quaſi nihil ſunt in comparatione ad bona futura, quae ſervantur bonis. Et ideo
huiuſmodi triſtitia prohibetur in Scriptura ſacra, ſecundum illud Pſalm., noli aemulari
in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Et alibi, pene effuſi ſunt
greſſus mei, quia zelavi ſuper iniquos, pacem peccatorum videns. Quarto aliquis triſtatur
de bonis alicuius inquantum alter excedit ipſum in bonis. Et hoc proprie eſt invidia.
Et iſtud ſemper eſt pravum, ut etiam philoſophus dicit, in II Rhet., quia dolet de
eo de quo eſt gaudendum, ſcilicet de bono proximi. (IIa-IIae q. 36 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ibi ſumitur invidia pro zelo quo quis debet incitari
ad proficiendum cum melioribus. (IIa-IIae q. 36 a. 2 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod ratio illa procedit de triſtitia alienorum bonorum ſecundum
primum modum. (IIa-IIae q. 36 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod invidia differt a zelo, ſicut dictum eſt. Unde zelus aliquis
poteſt eſſe bonus, ſed invidia ſemper eſt mala. (IIa-IIae q. 36 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod nihil prohibet aliquod peccatum, ratione alicuius adiuncti,
poenale eſſe; ut ſupra dictum eſt, cum de peccatis ageretur. (IIa-IIae q. 36 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium ſic proceditur. Videtur quod invidia non ſit peccatum mortale. Invidia
enim, cum ſit triſtitia, eſt paſſio appetitus ſenſitivi. Sed in ſenſualitate non eſt
peccatum mortale, ſed ſolum in ratione; ut patet per Auguſtinum, XII de Trin. Ergo
invidia non eſt peccatum mortale. (IIa-IIae q. 36 a. 3 arg. 1)
Praeterea, in infantibus non poteſt eſſe peccatum mortale. Sed in eis poteſt eſſe
invidia, dicit enim Auguſtinus, in I Confeſs., vidi ego et expertus ſum zelantem puerum,
nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aſpectu collactaneum ſuum. Ergo invidia
non eſt peccatum mortale. (IIa-IIae q. 36 a. 3 arg. 2)
Praeterea, omne peccatum mortale alicui virtuti contrariatur. Sed invidia non contrariatur
alicui virtuti, ſed Nemeſi, quae eſt quaedam paſſio; ut patet per philoſophum, in
II Rhet. Ergo invidia non eſt peccatum mortale. (IIa-IIae q. 36 a. 3 arg. 3)
Sed contra eſt quod dicitur Iob V, parvulum occidit invidia. Nihil autem occidit ſpiritualiter
niſi peccatum mortale. Ergo invidia eſt peccatum mortale. (IIa-IIae q. 36 a. 3 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod invidia ex genere ſuo eſt peccatum mortale. Genus enim peccati
ex obiecto conſideratur. Invidia autem, ſecundum rationem ſui obiecti, contrariatur
caritati, per quam eſt vita animae ſpiritualis, ſecundum illud I Ioan. III, nos ſcimus
quoniam tranſlati ſumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Utriuſque enim
obiectum, et caritatis et invidiae, eſt bonum proximi, ſed ſecundum contrarium motum,
nam caritas gaudet de bono proximi, invidia autem de eodem triſtatur, ut ex dictis
patet. Unde manifeſtum eſt quod invidia ex ſuo genere eſt peccatum mortale. Sed ſicut
ſupra dictum eſt, in quolibet genere peccati mortalis inveniuntur aliqui imperfecti
motus in ſenſualitate exiſtentes qui ſunt peccata venialia, ſicut in genere adulterii
primus motus concupiſcentiae, et in genere homicidii primus motus irae. Ita etiam
et in genere invidiae inveniuntur aliqui primi motus quandoque etiam in viris perfectis,
qui ſunt peccata venialia. (IIa-IIae q. 36 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod motus invidiae ſecundum quod eſt paſſio ſenſualitatis,
eſt quoddam imperfectum in genere actuum humanorum, quorum principium eſt ratio. Unde
talis invidia non eſt peccatum mortale. Et ſimilis eſt ratio de invidia parvulorum,
in quibus non eſt uſus rationis. (IIa-IIae q. 36 a. 3 ad 1)
Unde patet reſponſio ad ſecundum. (IIa-IIae q. 36 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod invidia, ſecundum philoſophum, in II Rhet. opponitur et Nemeſi
et miſericordiae, ſed ſecundum diverſa. Nam miſericordiae opponitur directe, ſecundum
contrarietatem principalis obiecti, invidus enim triſtatur de bono proximi; miſericors
autem triſtatur de malo proximi. Unde invidi non ſunt miſericordes, ſicut ibidem dicitur,
nec e converſo. Ex parte vero eius de cuius bono triſtatur invidus, opponitur invidia
Nemeſi, Nemeſeticus enim triſtatur de bono indigne agentium, ſecundum illud Pſalm.,
zelavi ſuper iniquos, pacem peccatorum videns; invidus autem triſtatur de bono eorum
qui ſunt digni. Unde patet quod prima contrarietas eſt magis directa quam ſecunda.
Miſericordia autem quaedam virtus eſt, et caritatis proprius effectus. Unde invidia
miſericordiae opponitur et caritati. (IIa-IIae q. 36 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum ſic proceditur. Videtur quod invidia non ſit vitium capitale. Vitia enim
capitalia diſtinguuntur contra filias capitalium vitiorum. Sed invidia eſt filia inanis
gloriae, dicit enim philoſophus, in II Rhet., quod amatores honoris et gloriae magis
invident. Ergo invidia non eſt vitium capitale. (IIa-IIae q. 36 a. 4 arg. 1)
Praeterea, vitia capitalia videntur eſſe leviora quam alia quae ex eis oriuntur, dicit
enim Gregorius, XXXI Moral., prima vitia deceptae menti quaſi ſub quadam ratione ſe
ingerunt, ſed quae ſequuntur, dum mentem ad omnem inſaniam protrahunt, quaſi beſtiali
clamore mentem confundunt. Sed invidia videtur eſſe graviſſimum peccatum, dicit enim
Gregorius, V Moral., quamvis per omne vitium quod perpetratur humano cordi antiqui
hoſtis virus infunditur, in hac tamen nequitia tota ſua viſcera ſerpens concutit,
et imprimendae malitiae peſtem vomit. Ergo invidia non eſt vitium capitale. (IIa-IIae q. 36 a. 4 arg. 2)
Praeterea, videtur quod inconvenienter eius filiae aſſignentur a Gregorio, XXXI Moral.,
ubi dicit quod de invidia oritur odium, ſuſurratio, detractio, exultatio in adverſis
proximi et afflictio in proſperis. Exultatio enim in adverſis proximi, et afflictio
in proſperis, idem videtur eſſe quod invidia, ut ex praemiſſis patet. Non ergo iſta
debent poni ut filiae invidiae. (IIa-IIae q. 36 a. 4 arg. 3)
Sed contra eſt auctoritas Gregorii, XXXI Moral., qui ponit invidiam vitium capitale,
et ei praedictas filias aſſignat. (IIa-IIae q. 36 a. 4 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod ſicut acedia eſt triſtitia de bono ſpirituali divino, ita
invidia eſt triſtitia de bono proximi. Dictum eſt autem ſupra acediam eſſe vitium
capitale, ea ratione quia ex acedia homo impellitur ad aliqua facienda vel ut fugiat
triſtitiam vel ut triſtitiae ſatisfaciat. Unde eadem ratione invidia ponitur vitium
capitale. (IIa-IIae q. 36 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, ſicut Gregorius dicit, in XXXI Moral. capitalia vitia
tanta ſibi coniunctione coniunguntur ut non niſi unum de altero proferatur. Prima
namque ſuperbiae ſoboles inanis eſt gloria, quae dum oppreſſam mentem corruperit,
mox invidiam gignit, quia dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipiſci
valeat, tabeſcit. Non eſt ergo contra rationem vitii capitalis quod ipſum ex alio
oriatur, ſed quod non habeat aliquam principalem rationem producendi ex ſe multa genera
peccatorum. Forte tamen propter hoc quod invidia manifeſte ex inani gloria naſcitur,
non ponitur vitium capitale neque ab Iſidoro, in libro de ſummo bono, neque a Caſſiano,
in libro de Inſtit. Coenob. (IIa-IIae q. 36 a. 4 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod ex verbis illis non habetur quod invidia ſit maximum peccatorum,
ſed quod quando Diabolus invidiam ſuggerit, ad hoc hominem inducit quod ipſe principaliter
in corde habet; quia ſicut ibi inducitur conſequenter, invidia Diaboli mors introivit
in orbem terrarum. Eſt tamen quaedam invidia quae inter graviſſima peccata computatur,
ſcilicet invidentia fraternae gratiae, ſecundum quod aliquis dolet de ipſo augmento
gratiae Dei, non ſolum de bono proximi. Unde ponitur peccatum in ſpiritum ſanctum,
quia per hanc invidentiam homo quodammodo invidet ſpiritui ſancto, qui in ſuis operibus
glorificatur. (IIa-IIae q. 36 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod numerus filiarum invidiae ſic poteſt ſumi. Quia in conatu
invidiae eſt aliquid tanquam principium, et aliquid tanquam medium, et aliquid tanquam
terminus. Principium quidem eſt ut aliquis diminuat gloriam alterius vel in occulto,
et ſic eſt ſuſurratio; vel manifeſte, et ſic eſt detractio. Medium autem eſt quia
aliquis intendens diminuere gloriam alterius aut poteſt, et ſic eſt exultatio in adverſis;
aut non poteſt, et ſic eſt afflictio in proſperis. Terminus autem eſt in ipſo odio,
quia ſicut bonum delectans cauſat amorem, ita triſtitia cauſat odium, ut ſupra dictum
eſt. Afflictio autem in proſperis proximi uno modo eſt ipſa invidia, inquantum ſcilicet
aliquis triſtatur de proſperis alicuius ſecundum quod habent quandam gloriam. Alio
vero modo eſt filia invidiae, ſecundum quod proſpera proximi eveniunt contra conatum
invidentis, qui nititur impedire. Exultatio autem in adverſis non eſt directe idem
quod invidia, ſed ex ea ſequitur, nam ex triſtitia de bono proximi, quae eſt invidia,
ſequitur exultatio de malo eiuſdem. (IIa-IIae q. 36 a. 4 ad 3)