Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de partibus subiectivis temperantiae. Et primo, de his quae
sunt circa delectationes ciborum; secundo, de his quae sunt circa delectationes venereorum.
Circa primum, considerandum est de abstinentia, quae est circa cibos et potus; et
de sobrietate, quae est specialiter circa potum. Circa abstinentiam autem consideranda
sunt tria, primo, de ipsa abstinentia; secundo, de actu eius, qui est ieiunium; tertio,
de vitio opposito, quod est gula. Circa abstinentiam autem quaeruntur duo. Primo,
utrum abstinentia sit virtus. Secundo, utrum sit virtus specialis. (IIa-IIae, q. 146 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod abstinentia non sit virtus. Dicit enim apostolus,
I ad Cor. IV, non est regnum Dei in sermone, sed in virtute. In abstinentia autem
non consistit regnum Dei, dicit enim apostolus, Rom. XIV, non est regnum Dei esca
et potus; ubi dicit Glossa nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam. Ergo
abstinentia non est virtus. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Augustinus dicit, in X Confess., ad Deum loquens, hoc me docuisti, ut quemadmodum
medicamenta, sic alimenta sumpturus accedam. Sed medicamenta moderari non pertinet
ad virtutem, sed ad artem medicinae. Ergo, pari ratione, moderari alimenta, quod pertinet
ad abstinentiam, non est actus virtutis, sed artis. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omnis virtus in medio consistit, ut habetur in II Ethic. Abstinentia autem
non videtur in medio consistere, sed in defectu, cum ex subtractione nominetur. Ergo
abstinentia non est virtus. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 arg. 3)
Praeterea, nulla virtus excludit aliam. Sed abstinentia excludit patientiam, dicit
enim Gregorius, in pastorali, quod mentes abstinentium plerumque impatientia excutit
a sinu tranquillitatis. Ibidem etiam dicit quod cogitationes abstinentium nonnunquam
superbiae culpa transfigit, et ita excludit humilitatem. Ergo abstinentia non est
virtus. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod dicitur II Pet. I, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute
autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, ubi abstinentia aliis virtutibus
connumeratur. Ergo abstinentia est virtus. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod abstinentia ex suo nomine importat subtractionem ciborum.
Dupliciter ergo nomen abstinentiae accipi potest. Uno modo, secundum quod absolute
ciborum subtractionem designat. Et hoc modo abstinentia non designat neque virtutem
neque actum virtutis, sed quiddam indifferens. Alio modo potest accipi secundum quod
est ratione regulata. Et tunc significat vel habitum virtutis, vel actum. Et hoc significatur
in praemissa auctoritate Petri, ubi dicitur in scientia abstinentiam ministrandam,
ut scilicet homo a cibis abstineat prout oportet, pro congruentia hominum cum quibus
vivit et personae suae, et pro valetudinis suae necessitate. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod et usus ciborum et eorum abstinentia secundum se considerata,
non pertinent ad regnum Dei, dicit enim apostolus, I ad Cor. VIII, esca nos non commendat
Deo. Neque enim, si non manducaverimus, deficiemus, neque, si manducabimus, abundabimus,
scilicet spiritualiter. Utrumque autem eorum secundum quod fit rationabiliter ex fide
et dilectione Dei, pertinet ad regnum Dei. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod moderatio ciborum secundum quantitatem et qualitatem pertinet
ad artem medicinae in comparatione ad valetudinem corporis, sed secundum interiores
affectiones, in comparatione ad bonum rationis, pertinet ad abstinentiam. Unde Augustinus
dicit, in libro de quaest. Evang., non interest omnino, scilicet ad virtutem, quid
alimentorum vel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruentia hominum cum
quibus vivit et personae suae, et pro valetudinis suae necessitate, sed quanta facilitate
et serenitate animi his valeat, cum oportet vel necesse est, carere. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ad temperantiam pertinet refrenare delectationes quae nimis
animum ad se alliciunt, sicut ad fortitudinem pertinet firmare animum contra timores
a bono rationis repellentes. Et ideo sicut laus fortitudinis consistit in quodam excessu,
et ex hoc denominantur omnes partes fortitudinis; ita etiam laus temperantiae consistit
in quodam defectu, et ex hoc ipsa et omnes partes eius denominantur. Unde et abstinentia,
quia pars est temperantiae, denominatur a defectu. Et tamen consistit in medio, inquantum
est secundum rationem rectam. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod illa vitia proveniunt ex abstinentia prout non est secundum
rationem rectam. Ratio enim recta facit abstinere sicut oportet, scilicet cum hilaritate
mentis; et propter quod oportet, scilicet propter gloriam Dei, non propter gloriam
suam. (IIa-IIae, q. 146 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod abstinentia non sit specialis virtus. Omnis
enim virtus secundum seipsam est laudabilis. Sed abstinentia non est secundum se laudabilis,
dicit enim Gregorius, in pastorali, quod virtus abstinentiae non nisi ex aliis virtutibus
commendatur. Ergo abstinentia non est specialis virtus. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Augustinus dicit, de fide ad Petrum, quod abstinentia sanctorum est a cibo
et potu, non quia aliqua creatura Dei sit mala, sed pro sola corporis castigatione.
Hoc autem pertinet ad castitatem, ut ex ipso nomine apparet. Ergo abstinentia non
est virtus specialis a castitate distincta. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 arg. 2)
Praeterea, sicut homo debet esse contentus moderato cibo, ita et moderata veste, secundum
illud I ad Tim. ult., habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. In
moderatione autem vestium non est aliqua specialis virtus. Ergo neque abstinentia,
quae est moderativa alimentorum. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Macrobius ponit abstinentiam specialem partem temperantiae. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtus moralis conservat bonum rationis
contra impetus passionum, et ideo ubi invenitur specialis ratio qua passio abstrahat
a bono rationis, ibi necesse est esse specialem virtutem. Delectationes autem ciborum
natae sunt abstrahere hominem a bono rationis, tum propter earum magnitudinem; tum
etiam propter necessitatem ciborum, quibus homo indiget ad vitae conservationem, quam
maxime homo desiderat. Et ideo abstinentia est specialis virtus. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod virtutes oportet esse connexas, ut supra dictum est.
Et ideo una virtus adiuvatur et commendatur ex alia, sicut iustitia a fortitudine.
Et per hunc etiam modum virtus abstinentiae commendatur ex aliis virtutibus. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod per abstinentiam corpus castigatur non solum contra illecebram
luxuriae, sed etiam contra illecebras gulae, quia dum homo abstinet, magis redditur
fortis ad impugnationes gulae vincendas, quae tanto fortiores sunt quanto homo eis
magis cedit. Et tamen non prohibetur abstinentiam esse specialem virtutem per hoc
quod ad castitatem valet, quia una virtus ad aliam iuvat. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod usus vestimentorum est introductus ab arte, usus autem ciborum
a natura. Et ideo magis debet esse virtus specialis circa moderationem ciborum quam
circa moderationem vestimentorum. (IIa-IIae, q. 146 a. 2 ad 3)