Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de effectibus consequentibus actum caritatis principalem,
qui est dilectio. Et primo, de effectibus interioribus; secundo, de exterioribus.
Circa primum tria consideranda sunt, primo, de gaudio; secundo, de pace; tertio, de
misericordia. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum gaudium sit effectus caritatis.
Secundo, utrum huiusmodi gaudium compatiatur secum tristitiam. Tertio, utrum istud
gaudium possit esse plenum. Quarto, utrum sit virtus. (IIa-IIae q. 28 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod gaudium non sit effectus caritatis in nobis.
Ex absentia enim rei amatae magis sequitur tristitia quam gaudium. Sed Deus, quem
per caritatem diligimus, est nobis absens, quandiu in hac vita vivimus, quandiu enim
sumus in corpore, peregrinamur a domino, ut dicitur II ad Cor. V. Ergo caritas in
nobis magis causat tristitiam quam gaudium. (IIa-IIae q. 28 a. 1 arg. 1)
Praeterea, per caritatem maxime meremur beatitudinem. Sed inter ea per quae beatitudinem
meremur ponitur luctus, qui ad tristitiam pertinet, secundum illud Matth. V, beati
qui lugent, quoniam consolabuntur. Ergo magis est effectus caritatis tristitia quam
gaudium. (IIa-IIae q. 28 a. 1 arg. 2)
Praeterea, caritas est virtus distincta a spe, ut ex supradictis patet. Sed gaudium
causatur ex spe, secundum illud Rom. XII, spe gaudentes. Non ergo causatur ex caritate. (IIa-IIae q. 28 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quia, sicut dicitur Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed gaudium in nobis causatur ex spiritu
sancto, secundum illud Rom. XIV, non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et
pax et gaudium in spiritu sancto. Ergo caritas est causa gaudii. (IIa-IIae q. 28 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passionibus ageretur, ex amore
procedit et gaudium et tristitia, sed contrario modo. Gaudium enim ex amore causatur
vel propter praesentiam boni amati; vel etiam propter hoc quod ipsi bono amato proprium
bonum inest et conservatur. Et hoc secundum maxime pertinet ad amorem benevolentiae,
per quem aliquis gaudet de amico prospere se habente, etiam si sit absens. E contrario
autem ex amore sequitur tristitia vel propter absentiam amati; vel propter hoc quod
cui volumus bonum suo bono privatur, aut aliquo malo deprimitur. Caritas autem est
amor Dei, cuius bonum immutabile est, quia ipse est sua bonitas. Et ex hoc ipso quod
amatur est in amante per nobilissimum sui effectum, secundum illud I Ioan. IV, qui
manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo. Et ideo spirituale gaudium, quod de
Deo habetur, ex caritate causatur. (IIa-IIae q. 28 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod quandiu sumus in corpore dicimur peregrinari a domino,
in comparatione ad illam praesentiam qua quibusdam est praesens per speciei visionem,
unde et apostolus subdit ibidem, per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Est
autem praesens etiam se amantibus etiam in hac vita per gratiae inhabitationem. (IIa-IIae q. 28 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod luctus qui beatitudinem meretur est de his quae sunt beatitudini
contraria. Unde eiusdem rationis est quod talis luctus ex caritate causetur, et gaudium
spirituale de Deo, quia eiusdem rationis est gaudere de aliquo bono et tristari de
his quae ei repugnant. (IIa-IIae q. 28 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod de Deo potest esse spirituale gaudium dupliciter, uno modo,
secundum quod gaudemus de bono divino in se considerato; alio modo, secundum quod
gaudemus de bono divino prout a nobis participatur. Primum autem gaudium melius est,
et hoc procedit principaliter ex caritate. Sed secundum gaudium procedit etiam ex
spe, per quam expectamus divini boni fruitionem. Quamvis etiam ipsa fruitio, vel perfecta
vel imperfecta, secundum mensuram caritatis obtineatur. (IIa-IIae q. 28 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod gaudium spirituale quod ex caritate causatur
recipiat admixtionem tristitiae. Congaudere enim bonis proximi ad caritatem pertinet,
secundum illud I ad Cor. XIII, caritas non gaudet super iniquitate, congaudet autem
veritati. Sed hoc gaudium recipit permixtionem tristitiae, secundum illud Rom. XII,
gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Ergo gaudium spirituale caritatis admixtionem
tristitiae patitur. (IIa-IIae q. 28 a. 2 arg. 1)
Praeterea, poenitentia, sicut dicit Gregorius, est anteacta mala flere, et flenda
iterum non committere. Sed vera poenitentia non est sine caritate. Ergo gaudium caritatis
habet tristitiae admixtionem. (IIa-IIae q. 28 a. 2 arg. 2)
Praeterea, ex caritate contingit quod aliquis desiderat esse cum Christo, secundum
illud Philipp. I, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Sed ex isto desiderio
sequitur in homine quaedam tristitia, secundum illud Psalm., heu mihi, quia incolatus
meus prolongatus est. Ergo gaudium caritatis recipit admixtionem tristitiae. (IIa-IIae q. 28 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod gaudium caritatis est gaudium de divina sapientia. Sed huiusmodi
gaudium non habet permixtionem tristitiae, secundum illud Sap. VIII, non habet amaritudinem
conversatio illius. Ergo gaudium caritatis non patitur permixtionem tristitiae. (IIa-IIae q. 28 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod ex caritate causatur duplex gaudium de Deo, sicut supra dictum
est. Unum quidem principale, quod est proprium caritatis, quo scilicet gaudemus de
bono divino secundum se considerato. Et tale gaudium caritatis permixtionem tristitiae
non patitur, sicut nec illud bonum de quo gaudetur potest aliquam mali admixtionem
habere. Et ideo apostolus dicit, ad Philipp. IV, gaudete in domino semper. Aliud autem
est gaudium caritatis quo gaudet quis de bono divino secundum quod participatur a
nobis. Haec autem participatio potest impediri per aliquod contrarium. Et ideo ex
hac parte gaudium caritatis potest habere permixtionem tristitiae, prout scilicet
aliquis tristatur de eo quod repugnat participationi divini boni vel in nobis vel
in proximis, quos tanquam nosipsos diligimus. (IIa-IIae q. 28 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod fletus proximi non est nisi de aliquo malo. Omne autem
malum importat defectum participationis summi boni. Et ideo intantum caritas facit
condolere proximo inquantum participatio divini boni in eo impeditur. (IIa-IIae q. 28 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod peccata dividunt inter nos et Deum, ut dicitur Isaiae LIX.
Et ideo haec est ratio dolendi de peccatis praeteritis nostris, vel etiam aliorum,
inquantum per ea impedimur a participatione divini boni. (IIa-IIae q. 28 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, quamvis in incolatu huius miseriae aliquo modo participemus
divinum bonum per cognitionem et amorem, tamen huius vitae miseria impedit a perfecta
participatione divini boni, qualis erit in patria. Et ideo haec etiam tristitia qua
quis luget de dilatione gloriae pertinet ad impedimentum participationis divini boni. (IIa-IIae q. 28 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spirituale gaudium quod ex caritate causatur
non possit in nobis impleri. Quanto enim maius gaudium de Deo habemus, tanto gaudium
eius in nobis magis impletur. Sed nunquam possumus tantum de Deo gaudere quantum dignum
est ut de eo gaudeatur, quia semper bonitas eius, quae est infinita, excedit gaudium
creaturae, quod est finitum. Ergo gaudium de Deo nunquam potest impleri. (IIa-IIae q. 28 a. 3 arg. 1)
Praeterea, illud quod est impletum non potest esse maius. Sed gaudium etiam beatorum
potest esse maius, quia unius gaudium est maius quam alterius. Ergo gaudium de Deo
non potest in creatura impleri. (IIa-IIae q. 28 a. 3 arg. 2)
Praeterea, nihil aliud videtur esse comprehensio quam cognitionis plenitudo. Sed sicut
vis cognoscitiva creaturae est finita, ita et vis appetitiva eiusdem. Cum ergo Deus
non possit ab aliqua creatura comprehendi, videtur quod non possit alicuius creaturae
gaudium de Deo impleri. (IIa-IIae q. 28 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dominus discipulis dixit, Ioan. XV, gaudium meum in vobis sit,
et gaudium vestrum impleatur. (IIa-IIae q. 28 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod plenitudo gaudii potest intelligi dupliciter. Uno modo, ex
parte rei de qua gaudetur, ut scilicet tantum gaudeatur de ea quantum est dignum de
ea gauderi. Et sic solum Dei gaudium est plenum de seipso, quia gaudium eius est infinitum,
et hoc est condignum infinitae bonitati Dei; cuiuslibet autem creaturae gaudium oportet
esse finitum. Alio modo potest intelligi plenitudo gaudii ex parte gaudentis. Gaudium
autem comparatur ad desiderium sicut quies ad motum; ut supra dictum est, cum de passionibus
ageretur. Est autem quies plena cum nihil restat de motu. Unde tunc est gaudium plenum
quando iam nihil desiderandum restat. Quandiu autem in hoc mundo sumus, non quiescit
in nobis desiderii motus, quia adhuc restat quod Deo magis appropinquemus per gratiam,
ut ex supradictis patet. Sed quando iam ad beatitudinem perfectam perventum fuerit,
nihil desiderandum restabit, quia ibi erit plena Dei fruitio, in qua homo obtinebit
quidquid etiam circa alia bona desideravit, secundum illud Psalm., qui replet in bonis
desiderium tuum. Et ideo quiescet desiderium non solum quo desideramus Deum, sed etiam
erit omnium desideriorum quies. Unde gaudium beatorum est perfecte plenum, et etiam
superplenum, quia plus obtinebunt quam desiderare suffecerint; non enim in cor hominis
ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se, ut dicitur I ad Cor. II. Et hinc est
quod dicitur Luc. VI, mensuram bonam et supereffluentem dabunt in sinus vestros. Quia
tamen nulla creatura est capax gaudii de Deo ei condigni, inde est quod illud gaudium
omnino plenum non capitur in homine, sed potius homo intrat in ipsum, secundum illud
Matth. XXV, intra in gaudium domini tui. (IIa-IIae q. 28 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de plenitudine gaudii ex parte rei
de qua gaudetur. (IIa-IIae q. 28 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod cum perventum fuerit ad beatitudinem, unusquisque attinget
terminum sibi praefixum ex praedestinatione divina, nec restabit ulterius aliquid
quo tendatur, quamvis in illa terminatione unus perveniat ad maiorem propinquitatem
Dei, alius ad minorem. Et ideo uniuscuiusque gaudium erit plenum ex parte gaudentis,
quia uniuscuiusque desiderium plene quietabitur. Erit tamen gaudium unius maius quam
alterius, propter pleniorem participationem divinae beatitudinis. (IIa-IIae q. 28 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod comprehensio importat plenitudinem cognitionis ex parte rei
cognitae, ut scilicet tantum cognoscatur res quantum cognosci potest. Habet tamen
etiam cognitio aliquam plenitudinem ex parte cognoscentis, sicut et de gaudio dictum
est. Unde et apostolus dicit, ad Coloss. I, impleamini agnitione voluntatis eius in
omni sapientia et intellectu spirituali. (IIa-IIae q. 28 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod gaudium sit virtus. Vitium enim contrariatur
virtuti. Sed tristitia ponitur vitium, ut patet de acedia et de invidia. Ergo etiam
gaudium debet poni virtus. (IIa-IIae q. 28 a. 4 arg. 1)
Praeterea, sicut amor et spes sunt passiones quaedam quarum obiectum est bonum, ita
et gaudium. Sed amor et spes ponuntur virtutes. Ergo et gaudium debet poni virtus. (IIa-IIae q. 28 a. 4 arg. 2)
Praeterea, praecepta legis dantur de actibus virtutum. Sed praecipitur nobis quod
de Deo gaudeamus, secundum illud ad Philipp. IV, gaudete in domino semper. Ergo gaudium
est virtus. (IIa-IIae q. 28 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod neque connumeratur inter virtutes theologicas, neque inter virtutes
morales, neque inter virtutes intellectuales, ut ex supradictis patet. (IIa-IIae q. 28 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod virtus, sicut supra habitum est, est habitus quidam operativus;
et ideo secundum propriam rationem habet inclinationem ad aliquem actum. Est autem
contingens ex uno habitu plures actus eiusdem rationis ordinatos provenire, quorum
unus sequatur ex altero. Et quia posteriores actus non procedunt ab habitu virtutis
nisi per actum priorem, inde est quod virtus non definitur nec denominatur nisi ab
actu priori, quamvis etiam alii actus ab ea consequantur. Manifestum est autem ex
his quae supra de passionibus dicta sunt, quod amor est prima affectio appetitivae
potentiae, ex qua sequitur et desiderium et gaudium. Et ideo habitus virtutis idem
est qui inclinat ad diligendum, et ad desiderandum bonum dilectum, et ad gaudendum
de eo. Sed quia dilectio inter hos actus est prior, inde est quod virtus non denominatur
a gaudio nec a desiderio, sed a dilectione, et dicitur caritas. Sic ergo gaudium non
est aliqua virtus a caritate distincta, sed est quidam caritatis actus sive effectus.
Et propter hoc connumeratur inter fructus, ut patet Gal. V. (IIa-IIae q. 28 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod tristitia quae est vitium causatur ex inordinato amore
sui, quod non est aliquod speciale vitium, sed quaedam generalis radix vitiorum, ut
supra dictum est. Et ideo oportuit tristitias quasdam particulares ponere specialia
vitia, quia non derivantur ab aliquo speciali vitio, sed a generali. Sed amor Dei
ponitur specialis virtus, quae est caritas, ad quam reducitur gaudium, ut dictum est,
sicut proprius actus eius. (IIa-IIae q. 28 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod spes consequitur ex amore sicut et gaudium, sed spes addit
ex parte obiecti quandam specialem rationem, scilicet arduum et possibile adipisci;
et ideo ponitur specialis virtus. Sed gaudium ex parte obiecti nullam rationem specialem
addit supra amorem quae possit causare specialem virtutem. (IIa-IIae q. 28 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod intantum datur praeceptum legis de gaudio inquantum est actus
caritatis; licet non sit primus actus eius. (IIa-IIae q. 28 a. 4 ad 3)