Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de susurratione. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum
susurratio sit peccatum distinctum a detractione. Secundo, quod horum sit gravius. (IIa-IIae q. 74 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod susurratio non sit peccatum distinctum a detractione.
Dicit enim Isidorus, in libro Etymol., susurro de sono locutionis appellatur, quia
non in facie alicuius, sed in aure loquitur, detrahendo. Sed loqui de altero detrahendo
ad detractionem pertinet. Ergo susurratio non est peccatum distinctum a detractione. (IIa-IIae q. 74 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Levit. XIX dicitur, non eris criminator nec susurro in populis. Sed criminator
idem videtur esse quod detractor. Ergo etiam susurratio a detractione non differt. (IIa-IIae q. 74 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Eccli. XXVIII dicitur, susurro et bilinguis maledictus erit. Sed bilinguis
videtur idem esse quod detractor, quia detractorum est duplici lingua loqui, aliter
scilicet in absentia et aliter in praesentia. Ergo susurro est idem quod detractor. (IIa-IIae q. 74 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod, Rom. I, super illud, susurrones, detractores, dicit Glossa, susurrones,
inter amicos discordiam seminantes; detractores, qui aliorum bona negant vel minuunt. (IIa-IIae q. 74 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod susurratio et detractio in materia conveniunt, et etiam in
forma, sive in modo loquendi, quia uterque malum occulte de proximo dicit. Propter
quam similitudinem interdum unum pro alio ponitur, unde Eccli. V, super illud, non
appelleris susurro, dicit Glossa, idest detractor. Differunt autem in fine. Quia detractor
intendit denigrare famam proximi, unde illa mala de proximo praecipue profert ex quibus
proximus infamari possit, vel saltem diminui eius fama. Susurro autem intendit amicitiam
separare, ut patet per Glossam inductam, et per id quod dicitur Prov. XXVI, susurrone
subtracto, iurgia conquiescunt. Et ideo susurro talia mala profert de proximo quae
possunt contra ipsum commovere animum audientis, secundum illud Eccli. XXVIII, vir
peccator conturbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit inimicitiam. (IIa-IIae q. 74 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod susurro, inquantum dicit malum de alio, dicitur detrahere.
In hoc tamen differt a detractore, quia non intendit simpliciter malum dicere; sed
quidquid sit illud quod possit animum unius turbare contra alium, etiam si sit simpliciter
bonum, et tamen apparens malum, inquantum displicet ei cui dicitur. (IIa-IIae q. 74 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod criminator differt et a susurrone et a detractore. Quia
criminator est qui publice aliis crimina imponit, vel accusando vel conviciando, quod
non pertinet ad detractorem et susurronem. (IIa-IIae q. 74 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod bilinguis proprie dicitur susurro. Cum enim amicitia sit
inter duos, nititur susurro ex utraque parte amicitiam rumpere, et ideo duabus linguis
utitur ad duos, uni dicens malum de alio. Propter quod dicitur Eccli. XXVIII, susurro
et bilinguis maledictus, et subditur, multos enim turbant pacem habentes. (IIa-IIae q. 74 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod detractio sit gravius peccatum quam susurratio.
Peccata enim oris consistunt in hoc quod aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de
proximo ea quae sunt mala simpliciter, quia ex talibus oritur infamia vel diminuitur
fama, susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quae scilicet displiceant
audienti. Ergo gravius peccatum est detractio quam susurratio. (IIa-IIae q. 74 a. 2 arg. 1)
Praeterea, quicumque aufert alicui famam, aufert ei non solum unum amicum, sed multos,
quia unusquisque refugit amicitiam infamium personarum; unde contra quendam dicitur,
II Paralip. XIX, his qui oderunt dominum amicitia iungeris. Susurratio autem aufert
unum solum amicum. Gravius ergo peccatum est detractio quam susurratio. (IIa-IIae q. 74 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Iac. IV dicitur, qui detrahit fratri suo, detrahit legi; et per consequens
Deo, qui est legislator, et sic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum,
quod est gravissimum, ut supra habitum est. Peccatum autem susurrationis est in proximum.
Ergo peccatum detractionis est gravius quam peccatum susurrationis. (IIa-IIae q. 74 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Eccli. V, denotatio pessima super bilinguem, susurratori
autem odium et inimicitia et contumelia. (IIa-IIae q. 74 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum in proximum tanto est gravius
quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur, nocumentum autem tanto maius est
quanto maius est bonum quod tollitur. Inter cetera vero exteriora bona praeeminet
amicus, quia sine amicis nullus vivere posset, ut patet per philosophum, in VIII Ethic.
Unde dicitur Eccli. VI, amico fideli nulla est comparatio, quia et optima fama, quae
per detractionem tollitur, ad hoc maxime necessaria est ut homo idoneus ad amicitiam
habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum quam detractio, et etiam quam contumelia,
quia amicus est melior quam honor, et amari quam honorari, ut in VIII Ethic. philosophus
dicit. (IIa-IIae q. 74 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod species et gravitas peccati magis attenditur ex fine
quam ex materiali obiecto. Et ideo ratione finis susurratio est gravior, quamvis detractor
quandoque peiora dicat. (IIa-IIae q. 74 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod fama est dispositio ad amicitiam, et infamia ad inimicitiam.
Dispositio autem deficit ab eo ad quod disponit. Et ideo ille qui operatur ad aliquid
quod est dispositio ad inimicitiam, minus peccat quam ille qui directe operatur ad
inimicitiam inducendam. (IIa-IIae q. 74 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ille qui detrahit fratri intantum videtur detrahere legi
inquantum contemnit praeceptum de dilectione proximi. Contra quod directius agit qui
amicitiam disrumpere nititur. Unde hoc peccatum maxime contra Deum est, quia Deus
dilectio est, ut dicitur I Ioan. IV. Et propter hoc dicitur Prov. VI, sex sunt quae
odit dominus, et septimum detestatur anima eius, et hoc septimum ponit eum qui seminat
inter fratres discordiam. (IIa-IIae q. 74 a. 2 ad 3)