Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Postquam dictum est de singulis virtutibus et vitiis quae pertinent ad omnium hominum
conditiones et status, nunc considerandum est de his quae specialiter ad aliquos homines
pertinent. Invenitur autem differentia inter homines, secundum ea quae ad habitus
et actus animae rationalis pertinent, tripliciter. Uno quidem modo, secundum diversas
gratias gratis datas, quia, ut dicitur I ad Cor. XII, divisiones gratiarum sunt, et
alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, et cetera. Alia vero
differentia est secundum diversas vitas, activam scilicet et contemplativam, quae
accipitur secundum diversa operationum studia. Unde et ibidem dicitur quod divisiones
operationum sunt. Aliud enim est studium operationis in Martha, quae sollicita erat
et laborabat circa frequens ministerium, quod pertinet ad vitam activam, aliud autem
in Maria, quae, sedens secus pedes domini, audiebat verbum illius, quod pertinet ad
contemplativam, ut habetur Luc. X. Tertio modo, secundum diversitatem officiorum et
statuum, prout dicitur Ephes. IV, et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam
autem prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores. Quod pertinet
ad diversa ministeria, de quibus dicitur, I ad Cor. XII, divisiones ministrationum
sunt. Est autem attendendum circa gratias gratis datas, de quibus occurrit consideratio
prima, quod quaedam eorum pertinent ad cognitionem; quaedam vero ad locutionem; quaedam
vero ad operationem. Omnia vero quae ad cognitionem pertinent, sub prophetia comprehendi
possunt. Nam prophetica revelatio se extendit non solum ad futuros hominum eventus,
sed etiam ad res divinas, et quantum ad ea quae proponuntur omnibus credenda, quae
pertinent ad fidem, et quantum ad altiora mysteria, quae sunt perfectorum, quae pertinent
ad sapientiam; est etiam prophetica revelatio de his quae pertinent ad spirituales
substantias, a quibus vel ad bonum vel ad malum inducimur, quod pertinet ad discretionem
spirituum; extendit etiam se ad directionem humanorum actuum, quod pertinet ad scientiam;
ut infra patebit. Et ideo primo occurrit considerandum de prophetia; et de raptu,
qui est quidam prophetiae gradus. De prophetia autem quadruplex consideratio occurrit,
quarum prima est de essentia eius; secunda, de causa ipsius; tertia, de modo propheticae
cognitionis; quarta, de divisione prophetiae. Circa primum quaeruntur sex. Primo,
utrum prophetia pertineat ad cognitionem. Secundo, utrum sit habitus. Tertio, utrum
sit solum futurorum contingentium. Quarto, utrum propheta cognoscat omnia prophetabilia.
Quinto, utrum propheta discernat ea quae divinitus percipit, ab his quae proprio spiritu
videt. Sexto, utrum prophetiae possit subesse falsum. (IIa-IIae, q. 171 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod prophetia non pertineat ad cognitionem. Dicitur
enim Eccli. XLVIII, quod corpus Elisei mortuum prophetavit, et infra, XLIX, dicitur
de Ioseph quod ossa ipsius visitata, sunt, et post mortem prophetavit. Sed in corpore
vel ossibus post mortem non remanet aliqua cognitio. Ergo prophetia non pertinet ad
cognitionem. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 arg. 1)
Praeterea, I ad Cor. XIV dicitur, qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem.
Sed locutio est effectus cognitionis, non autem est ipsa cognitio. Ergo videtur quod
prophetia non pertinet ad cognitionem. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omnis cognoscitiva perfectio excludit stultitiam et insaniam. Sed haec
simul possunt esse cum prophetia, dicitur enim Osee IX, scitote, Israel, stultum prophetam,
insanum. Ergo prophetia non est cognoscitiva perfectio. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 arg. 3)
Praeterea, sicut revelatio pertinet ad intellectum, ita inspiratio videtur pertinere
ad affectum, eo quod importat motionem quandam. Sed prophetia dicitur esse inspiratio
vel revelatio, secundum Cassiodorum. Ergo videtur quod prophetia non magis pertineat
ad intellectum quam ad affectum. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod dicitur I Reg. IX, qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur
olim videns. Sed visio pertinet ad cognitionem. Ergo prophetia ad cognitionem pertinet. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod prophetia primo et principaliter consistit in cognitione,
quia videlicet cognoscunt quaedam quae sunt procul remota ab hominum cognitione. Unde
possunt dici prophetae a phanos, quod est apparitio, quia scilicet eis aliqua quae
sunt procul, apparent. Et propter hoc, ut Isidorus dicit, in libro Etymol., in veteri
testamento appellabantur videntes, quia videbant ea quae ceteri non videbant, et prospiciebant
quae in mysterio abscondita erant. Unde et gentilitas eos appellabat vates, a vi mentis.
Sed quia, ut dicitur I ad Cor. XII, unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem;
et infra, XIV, dicitur, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis, inde est
quod prophetia secundario consistit in locutione, prout prophetae ea quae divinitus
edocti cognoscunt, ad aedificationem aliorum annuntiant, secundum illud Isaiae XXI,
quae audivi a domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. Et secundum hoc, ut
Isidorus dicit, in libro Etymol., possunt dici prophetae quasi praefatores, eo quod
porro fantur, idest, a remotis fantur, et de futuris vera praedicunt. Ea autem quae
supra humanam cognitionem divinitus revelantur, non possunt confirmari ratione humana,
quam excedunt, sed operatione virtutis divinae, secundum illud Marci ult., praedicaverunt
ubique, domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde tertio
ad prophetiam pertinet operatio miraculorum, quasi confirmatio quaedam propheticae
Annuntiationis. Unde dicitur Deut. ult., non surrexit propheta ultra in Israel sicut
Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de prophetia quantum ad
hoc tertium, quod assumitur ut prophetiae argumentum. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod apostolus ibi loquitur quantum ad propheticam enuntiationem. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod illi qui dicuntur prophetae insani et stulti, non sunt veri
prophetae, sed falsi, de quibus dicitur Ierem. XXIII, nolite audire verba prophetarum
qui prophetant vobis et decipiunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini;
et Ezech. XIII, haec dicit dominus, vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum
suum, et nihil vident. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod in prophetia requiritur quod intentio mentis elevetur ad
percipienda divina, unde dicitur Ezech. II, fili hominis, sta super pedes tuos, et
loquar tecum. Haec autem elevatio intentionis fit spiritu sancto movente, unde ibi
subditur, et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos. Postquam
autem intentio mentis elevata est ad superna, percipit divina, unde subditur, et audivi
loquentem ad me. Sic igitur ad prophetiam requiritur inspiratio quantum ad mentis
elevationem, secundum illud Iob XXXII, inspiratio omnipotentis dat intelligentiam,
revelatio autem, quantum ad ipsam perceptionem divinorum, in quo perficitur prophetia;
per ipsam removetur obscuritatis et ignorantiae velamen, secundum illud Iob XII, qui
revelat profunda de tenebris. (IIa-IIae, q. 171 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prophetia sit habitus. Quia ut dicitur in
II Ethic., tria sunt in anima, potentia, passio et habitus. Sed prophetia non est
potentia, quia sic inesset omnibus hominibus, quibus potentiae animae sunt communes.
Similiter etiam non est passio, quia passiones pertinent ad vim appetitivam, ut supra
habitum est; prophetia autem pertinet principaliter ad cognitionem, ut dictum est.
Ergo prophetia est habitus. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 arg. 1)
Praeterea, omnis perfectio animae quae non semper est in actu, est habitus. Sed prophetia
est quaedam animae perfectio, non autem semper est in actu, alioquin non diceretur
dormiens propheta. Ergo videtur quod prophetia sit habitus. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 arg. 2)
Praeterea, prophetia computatur inter gratias gratis datas. Sed gratia est habituale
quiddam in anima, ut supra habitum est. Ergo prophetia est habitus. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 arg. 3)
Sed contra, habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicit Commentator, in III de
anima. Sed aliquis non potest uti prophetia cum voluerit, sicut patet IV Reg. III,
de Eliseo, quem cum Iosaphat de futuris requireret, et prophetiae spiritus ei deesset,
psaltem fecit applicari, ut prophetiae ad hunc spiritus per laudem psalmodiae descenderet,
atque eius animum de venturis repleret, ut Gregorius dicit, super Ezech. Ergo prophetia
non est habitus. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Ephes. V, omne quod manifestatur,
lumen est, quia videlicet, sicut manifestatio corporalis visionis fit per lumen corporale,
ita etiam manifestatio visionis intellectualis fit per lumen intellectuale. Oportet
ergo ut manifestatio proportionetur lumini per quod fit, sicut effectus proportionatur
suae causae. Cum ergo prophetia pertineat ad cognitionem quae supra naturalem rationem
existit, ut dictum est; consequens est quod ad prophetiam requiratur quoddam lumen
intelligibile excedens lumen naturalis rationis, unde dicitur Mich. VII, cum sedero
in tenebris, dominus lux mea est. Lumen autem dupliciter alicui inesse potest, uno
modo, per modum formae permanentis, sicut lumen corporale est in sole et in igne;
alio modo, per modum cuiusdam passionis sive impressionis transeuntis, sicut lumen
est in aere. Lumen autem propheticum non inest intellectui prophetae per modum formae
permanentis, alias oporteret quod semper prophetae adesset facultas prophetandi, quod
patet esse falsum, dicit enim Gregorius, super Ezech., aliquando prophetiae spiritus
deest prophetis, nec semper eorum mentibus praesto est, quatenus, cum hunc non habent,
se hunc agnoscant ex dono habere cum habent. Unde Eliseus dixit de muliere Sunamite,
IV Reg., anima eius in amaritudine est, et dominus celavit a me et non indicavit mihi.
Et huius ratio est quia lumen intellectuale in aliquo existens per modum formae permanentis
et perfectae, perficit intellectum principaliter ad cognoscendum principium eorum
quae per illud lumen manifestantur, sicut per lumen intellectus agentis praecipue
intellectus cognoscit prima principia omnium eorum quae naturaliter cognoscuntur.
Principium autem eorum quae ad supernaturalem cognitionem pertinent, quae per prophetiam
manifestantur, est ipse Deus, qui per essentiam a prophetis non videtur. Videtur autem
a beatis in patria, in quibus huiusmodi lumen inest per modum cuiusdam formae permanentis
et perfectae, secundum illud Psalmi, in lumine tuo videbimus lumen. Relinquitur ergo
quod lumen propheticum insit animae prophetae per modum cuiusdam passionis vel impressionis
transeuntis. Et hoc significatur Exod. XXXIII, cumque transibit gloria mea, ponam
te in foramine petrae, et cetera. Et III Reg. XIX, dicitur ad Eliam, egredere, et
sta in monte coram domino, et ecce, dominus transit, et cetera. Et inde est quod,
sicut aer semper indiget nova illuminatione, ita etiam mens prophetae semper indiget
nova revelatione, sicut discipulus qui nondum est adeptus principia artis, indiget
ut de singulis instruatur. Unde et Isaiae l dicitur, mane erigit mihi aurem, et audiam
quasi magistrum. Et hoc etiam ipse modus loquendi prophetiam designat, secundum quod
dicitur quod locutus est dominus ad talem vel talem prophetam, aut quod factum est
verbum domini, sive manus domini super eum. Habitus autem est forma permanens. Unde
manifestum est quod prophetia, proprie loquendo, non est habitus. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illa divisio philosophi non comprehendit absolute omnia
quae sunt in anima, sed ea quae possunt esse principia moralium actuum, qui quandoque
fiunt ex passione, quandoque autem ex habitu, quandoque autem ex potentia nuda, ut
patet in his qui ex iudicio rationis aliquid operantur antequam habeant habitum. Potest
tamen prophetia ad passionem reduci, si tamen nomen passionis pro qualibet receptione
accipiatur; prout philosophus dicit, in III de anima, quod intelligere pati quoddam
est. Sicut enim in cognitione naturali intellectus possibilis patitur ex lumine intellectus
agentis, ita etiam in cognitione prophetica intellectus humanus patitur ex illustratione
divini luminis. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut in rebus corporalibus, abeunte passione, remanet
quaedam habilitas ad hoc quod iterum patiatur, sicut lignum semel inflammatum facilius
iterum inflammatur; ita etiam in intellectu prophetae, cessante actuali illustratione,
remanet quaedam habilitas ad hoc quod facilius iterato illustretur. Sicut etiam mens
semel ad devotionem excitata, facilius postmodum ad devotionem pristinam revocatur,
propter quod Augustinus, in libro de orando Deum, dicit esse necessarias crebras orationes,
ne concepta devotio totaliter exstinguatur. Potest tamen dici quod aliquis dicitur
propheta etiam cessante actuali prophetica illustratione, ex deputatione divina, secundum
illud Ierem. I, et prophetam in gentibus dedi te. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod omne donum gratiae hominem elevat ad aliquid quod est supra
naturam humanam. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno modo, quantum ad substantiam
actus, sicut miracula facere, et cognoscere incerta et occulta divinae sapientiae.
Et ad hos actus non datur homini donum gratiae habituale. Alio modo est aliquid supra
naturam humanam quantum ad modum actus, non autem quantum ad substantiam ipsius, sicut
diligere Deum, et cognoscere eum in speculo creaturarum. Et ad hoc datur donum gratiae
habituale. (IIa-IIae, q. 171 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prophetia sit solum futurorum contingentium.
Dicit enim Cassiodorus quod prophetia est inspiratio vel revelatio divina rerum eventus
immobili veritate denuntians. Sed eventus pertinet ad contingentia futura. Ergo de
solis contingentibus futuris fit revelatio prophetica. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 arg. 1)
Praeterea, gratia prophetiae dividitur contra sapientiam et fidem quae sunt de divinis;
et discretionem spirituum, quae est de spiritibus creatis; et scientiam, quae est
de rebus humanis; ut patet I ad Cor. XII. Habitus autem et actus distinguuntur secundum
obiecta, ut patet per ea quae supra dicta sunt. Ergo videtur quod de nullo pertinente
ad aliquod horum sit prophetia. Relinquitur ergo quod sit solum de futuris contingentibus. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 arg. 2)
Praeterea, diversitas obiecti causat diversitatem speciei, ut ex supra dictis patet.
Si ergo prophetia quaedam sit de futuris contingentibus, quaedam autem de quibusdam
aliis rebus, videtur sequi quod non sit eadem species prophetiae. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., quod prophetia quaedam est de futuro,
sicut id quod dicitur Isaiae VII, ecce, virgo concipiet et pariet filium; quaedam
de praeterito, sicut id quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram;
quaedam de praesenti, sicut id quod dicitur I ad Cor. XIV, si omnes prophetent, intret
autem quis infidelis, occulta cordis eius manifesta fiunt. Non ergo est prophetia
solum de contingentibus futuris. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod manifestatio quae fit per aliquod lumen, ad omnia illa se
extendere potest quae illi lumini subiiciuntur, sicut visio corporalis se extendit
ad omnes colores, et cognitio naturalis animae se extendit ad omnia illa quae subduntur
lumini intellectus agentis. Cognitio autem prophetica est per lumen divinum, quo possunt
omnia cognosci, tam divina quam humana, tam spiritualia quam corporalia. Et ideo revelatio
prophetica ad omnia huiusmodi se extendit. Sicut de his quae pertinent ad Dei excellentiam
et Angelorum, spirituum ministerio revelatio prophetica facta est, ut Isaiae VI, ubi
dicitur, vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Eius etiam prophetia
continet ea quae pertinent ad corpora naturalia, secundum illud Isaiae XL, quis mensus
est pugillo aquas, et cetera? Continet etiam ea quae ad mores hominum pertinent, secundum
illud Isaiae LVIII, frange esurienti panem tuum, et cetera. Continet etiam ea quae
pertinent ad futuros eventus, secundum illud Isaiae XLVII, venient tibi subito haec
duo in die una, sterilitas et viduitas. Considerandum tamen quod, quia prophetia est
de his quae procul a nostra cognitione sunt, tanto aliqua magis proprie ad prophetiam
pertinent, quanto longius a cognitione humana existunt. Horum autem est triplex gradus.
Quorum unus est eorum quae sunt procul a cognitione huius hominis, sive secundum sensum
sive secundum intellectum, non autem a cognitione omnium hominum. Sicut sensu cognoscit
aliquis homo quae sunt sibi praesentia secundum locum, quae tamen alius humano sensu,
utpote sibi absentia, non cognoscit, et sic Eliseus prophetice cognovit quae Giezi,
discipulus eius, in absentia fecerat, ut habetur IV Reg. V. Et similiter cogitationes
cordis unius alteri prophetice manifestantur, ut dicitur I ad Cor. XIV. Et per hunc
modum etiam ea quae unus scit demonstrative, alii possunt prophetice revelari. Secundus
autem gradus est eorum quae excedunt universaliter cognitionem omnium hominum, non
quia secundum se non sint cognoscibilia, sed propter defectum cognitionis humanae,
sicut mysterium Trinitatis. Quod revelatum est per Seraphim dicentia, sanctus, sanctus,
sanctus, etc., ut habetur Isaiae VI. Ultimus autem gradus est eorum quae sunt procul
ab omnium hominum cognitione quia in seipsis non sunt cognoscibilia, ut contingentia
futura, quorum veritas non est determinata. Et quia quod est universaliter et secundum
se, potius est eo quod est particulariter et per aliud; ideo ad prophetiam propriissime
pertinet revelatio eventuum futurorum, unde et nomen prophetiae sumi videtur. Unde
Gregorius dicit, super Ezech., quod, cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat,
quando de praeterito vel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod prophetia ibi definitur secundum id quod proprie significatur
nomine prophetiae. Et per hunc etiam modum prophetia dividitur contra alias gratias
gratis datas. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 ad 1)
Unde patet responsio ad secundum. Quamvis possit dici quod omnia quae sub prophetia
cadunt, conveniunt in hac ratione quod non sunt ab homine cognoscibilia nisi per revelationem
divinam. Ea vero quae pertinent ad sapientiam et scientiam et interpretationem sermonum,
possunt naturali ratione ab homine cognosci, sed altiori modo manifestantur per illustrationem
divini luminis. Fides autem etsi sit de invisibilibus homini, tamen ad ipsam non pertinet
eorum cognitio quae creduntur, sed quod homo per certitudinem assentiat his quae sunt
ab aliis cognita. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod formale in cognitione prophetica est lumen divinum, a cuius
unitate prophetia habet unitatem speciei, licet sint diversa quae per lumen divinum
prophetice manifestantur. (IIa-IIae, q. 171 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod propheta per divinam inspirationem cognoscat
omnia quae possunt prophetice cognosci. Dicitur enim Amos III, non faciet dominus
Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Sed omnia quae
prophetice revelantur, sunt verba divinitus facta. Nihil ergo eorum est quod non reveletur
prophetae. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 arg. 1)
Praeterea, Dei perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. XXXII. Sed prophetia est divina
revelatio, ut dictum est. Ergo est perfecta. Quod non esset nisi omnia prophetabilia
prophetae revelarentur, quia perfectum est cui nihil deest, ut dicitur in III Physic.
Ergo prophetae omnia prophetabilia revelantur. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 arg. 2)
Praeterea, lumen divinum, quod causat prophetiam, est potentius quam lumen naturalis
rationis, ex quo causatur humana scientia. Sed homo qui habet aliquam scientiam, cognoscit
omnia quae ad illam scientiam pertinent, sicut grammaticus cognoscit omnia grammaticalia.
Ergo videtur quod propheta cognoscat omnia prophetabilia. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., quod aliquando spiritus prophetiae
ex praesenti tangit animum prophetantis, et ex futuro nequaquam tangit, aliquando
autem ex praesenti non tangit, et ex futuro tangit. Non ergo propheta cognoscit omnia
prophetabilia. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod diversa non est necesse esse simul nisi propter aliquid unum
in quo connectuntur et a quo dependent, sicut supra habitum est quod virtutes omnes
necesse est esse simul propter prudentiam vel caritatem. Omnia autem quae per aliquod
principium cognoscuntur, connectuntur in illo principio et ab eo dependent. Et ideo
qui cognoscit perfecte principium secundum totam eius virtutem, simul cognoscit omnia
quae per illud principium cognoscuntur. Ignorato autem communi principio vel communiter
apprehenso, nulla necessitas est simul omnia cognoscendi, sed unumquodque eorum per
se oportet manifestari, et per consequens aliqua eorum possunt cognosci, et alia non
cognosci. Principium autem eorum quae divino lumine prophetice manifestantur, est
ipsa veritas prima, quam prophetae in seipsa non vident. Et ideo non oportet quod
omnia prophetabilia cognoscant, sed quilibet eorum cognoscit ex eis aliqua, secundum
specialem revelationem huius vel illius rei. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod dominus omnia quae sunt necessaria ad instructionem fidelis
populi, revelat prophetis, non tamen omnia omnibus, sed quaedam uni, quaedam alii. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod prophetia est sicut quiddam imperfectum in genere divinae
revelationis, unde dicitur I ad Cor. XIII, quod prophetiae evacuabuntur, et quod ex
parte prophetamus, idest imperfecte. Perfectio autem divinae revelationis erit in
patria, unde subditur, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
Unde non oportet quod propheticae revelationi nihil desit, sed quod nihil desit eorum
ad quae prophetia ordinatur. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ille qui habet aliquam scientiam, cognoscit principia illius
scientiae, ex quibus omnia quae sunt illius scientiae dependent. Et ideo qui perfecte
habet habitum alicuius scientiae, scit omnia quae ad illam scientiam pertinent. Sed
per prophetiam non cognoscitur in seipso principium propheticalium cognitionum quod
est Deus. Unde non est similis ratio. (IIa-IIae, q. 171 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod propheta discernat semper quid dicat per spiritum
proprium, et quid per spiritum prophetiae. Dicit enim Augustinus, in VI Confess.,
quod mater sua dicebat discernere se, nescio quo sapore, quem verbis explicare non
poterat, quid interesset inter Deum revelantem et inter animam suam somniantem. Sed
prophetia est revelatio divina, ut dictum est. Ergo propheta semper discernit id quod
dicit per spiritum prophetiae, ab eo quod loquitur spiritu proprio. (IIa-IIae, q. 171 a. 5 arg. 1)
Praeterea, Deus non praecipit aliquid impossibile, sicut Hieronymus dicit. Praecipitur
autem prophetis, Ierem. XXIII, propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui
habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Ergo propheta potest discernere
quid habeat per spiritum prophetiae, ab eo quod aliter videt. (IIa-IIae, q. 171 a. 5 arg. 2)
Praeterea, maior est certitudo quae est per divinum lumen quam quae est per lumen
rationis naturalis. Sed per lumen rationis naturalis ille qui habet scientiam, pro
certo scit se habere. Ergo ille qui habet prophetiam per lumen divinum, multo magis
certus est se habere. (IIa-IIae, q. 171 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., sciendum est quod aliquando prophetae
sancti, dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt,
et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur. (IIa-IIae, q. 171 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod mens prophetae dupliciter a Deo instruitur, uno modo, per
expressam revelationem; alio modo, per quendam instinctum, quem interdum etiam nescientes
humanae mentes patiuntur, ut Augustinus dicit, II super Gen. ad Litt. De his ergo
quae expresse per spiritum prophetiae propheta, cognoscit, maximam certitudinem habet,
et pro certo habet quod haec sibi sunt divinitus revelata. Unde dicitur Ierem. XXVI,
in veritate misit me dominus ad vos, ut loquerer in aures vestras omnia verba haec.
Alioquin, si de hoc ipse certitudinem non haberet, fides, quae dictis prophetarum
innititur, certa non esset. Et signum propheticae certitudinis accipere possumus ex
hoc quod Abraham, admonitus in prophetica visione, se praeparavit ad filium unigenitum
immolandum, quod nullatenus fecisset nisi de divina revelatione fuisset certissimus.
Sed ad ea quae cognoscit per instinctum, aliquando sic se habet ut non plene discernere
possit utrum hoc cogitaverit aliquo divino instinctu, vel per spiritum proprium. Non
autem omnia quae cognoscimus divino instinctu, sub certitudine prophetica nobis manifestantur,
talis enim instinctus est quiddam imperfectum in genere prophetiae. Et hoc modo intelligendum
est verbum Gregorii. Ne tamen ex hoc error possit accidere per spiritum sanctum citius
correcti, ab eo quae vera sunt audiunt, et semetipsos, quia falsa dixerint, reprehendunt,
ut ibidem Gregorius subdit. (IIa-IIae, q. 171 a. 5 co.)
Primae autem rationes procedunt quantum ad ea quae prophetico spiritu revelantur.
Unde patet responsio ad omnia obiecta. (IIa-IIae, q. 171 a. 5 ad arg.)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ea quae prophetice cognoscuntur vel annuntiantur,
possint esse falsa. Prophetia enim est de futuris contingentibus, ut dictum est, sed
futura contingentia possunt non evenire, alioquin ex necessitate contingerent. Ergo
prophetiae potest subesse falsum. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 arg. 1)
Praeterea, Isaias prophetice praenuntiavit Ezechiae dicens, dispone domui tuae, quia
morieris tu, et non vives, et tamen additi sunt vitae eius postea quindecim anni,
ut habetur IV Reg. XX, et Isaiae XXXVIII. Similiter etiam Ierem. XVIII, dominus dicit,
repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam
illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam,
agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et hoc apparet per
exemplum Ninivitarum, secundum illud Ionae III, misertus est dominus super malitiam
quam dixit ut faceret eis, et non fecit. Ergo prophetiae potest subesse falsum. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 arg. 2)
Praeterea, omnis conditionalis cuius antecedens est necessarium absolute, consequens
est necessarium absolute, quia ita se habet consequens in conditionali ad antecedens,
sicut conclusio ad praemissas in syllogismo; ex necessariis autem nunquam contingit
syllogizare nisi necessarium, ut probatur in I posteriorum. Sed si prophetiae non
potest subesse falsum, oportet hanc conditionalem esse veram, si aliquid est prophetatum,
erit. Huius autem conditionalis antecedens est necessarium absolute, cum sit de praeterito.
Ergo et consequens erit necessarium absolute. Quod est inconveniens, quia sic prophetia
non esset contingentium. Falsum est ergo quod prophetiae non possit subesse falsum. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod Cassiodorus dicit, quod prophetia est inspiratio vel revelatio
divina, rerum eventus immobili veritate denuntians. Non autem esset immobilis veritas
prophetiae si posset ei falsum subesse. Ergo non potest ei subesse falsum. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, prophetia est quaedam cognitio intellectui
prophetae impressa ex revelatione divina per modum cuiusdam doctrinae. Veritas autem
eadem est cognitionis in discipulo et in docente, quia cognitio addiscentis est similitudo
cognitionis docentis; sicut et in rebus naturalibus forma generati est similitudo
quaedam formae generantis. Et per hunc etiam modum Hieronymus dicit quod prophetia
est quoddam signum divinae praescientiae. Oportet igitur eandem esse veritatem propheticae
cognitionis et enuntiationis quae est cognitionis divinae, cui impossibile est subesse
falsum, ut in primo habitum est. Unde prophetiae non potest subesse falsum. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in primo dictum est, certitudo divinae praescientiae
non excludit contingentiam singularium futurorum, quia fertur in ea secundum quod
sunt praesentia et iam determinata ad unum. Et ideo etiam prophetia, quae est divinae
praescientiae similitudo impressa vel signum, sua immobili veritate futurorum contingentiam
non excludit. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod divina praescientia respicit futura secundum duo, scilicet
secundum quod sunt in seipsis, inquantum scilicet ipsa praesentialiter intuetur; et
secundum quod sunt in suis causis, inquantum scilicet videt ordinem causarum ad effectus.
Et quamvis contingentia futura, prout sunt in seipsis, sint determinata ad unum; tamen
prout sunt in suis causis, non sunt determinata, quin possint aliter evenire. Et quamvis
ista duplex cognitio semper in intellectu divino coniungatur, non tamen semper coniungitur
in revelatione prophetica, quia impressio agentis non semper adaequat eius virtutem.
Unde quandoque revelatio prophetica est impressa quaedam similitudo divinae praescientiae
prout inspicit ipsa futura contingentia in seipsis. Et talia sic eveniunt sicut prophetantur,
sicut illud Isaiae VII, ecce, virgo concipiet. Quandoque vero prophetica revelatio
est impressa similitudo divinae praescientiae prout cognoscit ordinem causarum ad
effectus. Et tunc quandoque aliter evenit quam prophetetur. Nec tamen prophetiae subest
falsum, nam sensus prophetiae est quod inferiorum causarum dispositio, sive naturalium
sive humanorum actuum, hoc habet ut talis effectus eveniat. Et secundum hoc intelligitur
verbum Isaiae dicentis, morieris, et non vives, idest, dispositio corporis tui ad
mortem ordinatur; et quod dicitur Ionae III, adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur,
idest, hoc merita eius exigunt, ut subvertatur. Dicitur autem Deus poenitere metaphorice,
inquantum ad modum poenitentis se habet, prout scilicet mutat sententiam, etsi non
mutet consilium. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, quia eadem est veritas prophetiae et divinae praescientiae,
ut dictum est, hoc modo ista conditionalis est vera, si aliquid est prophetatum, erit,
sicut ista, si aliquid est praescitum, erit. In utraque enim antecedens est impossibile
non esse. Unde et consequens est necessarium, non secundum quod est futurum respectu
nostri, sed ut consideratur in suo praesenti, prout subiicitur praescientiae divinae,
ut in primo dictum est. (IIa-IIae, q. 171 a. 6 ad 3)