Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus
corporis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum in exterioribus motibus corporis
qui serio aguntur, possit esse virtus et vitium. Secundo, utrum possit esse aliqua
virtus circa actiones ludi. Tertio, de peccato quod fit ex excessu ludi. Quarto, de
peccato ex defectu ludi. (IIa-IIae, q. 168 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in exterioribus motibus corporis non sit aliqua
virtus. Omnis enim virtus pertinet ad spiritualem animae decorem, secundum illud Psalmi,
omnis gloria eius filiae regis ab intus, Glossa, idest, in conscientia. Sed motus
corporales non sunt ab intus, sed exterius. Ergo circa huiusmodi motus non potest
esse virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 arg. 1)
Praeterea, virtutes non sunt nobis a natura, ut patet per philosophum, in II Ethic.
Sed motus corporales exteriores sunt hominibus a natura, secundum quam quidam sunt
velocis motus et quidam tardi motus, et idem est de aliis differentiis exteriorum
motuum. Ergo circa tales motus non attenditur aliqua virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 arg. 2)
Praeterea, omnis virtus moralis est circa actiones quae sunt ad alterum, sicut iustitia,
vel circa passiones, sicut temperantia et fortitudo. Sed exteriores motus corporales
non sunt ad alterum usum, neque etiam sunt passiones. Ergo circa eos non est aliqua
virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 arg. 3)
Praeterea, in omni opere virtutis est studium adhibendum, ut supra dictum est. Sed
adhibere studium in dispositione exteriorum motuum est vituperabile, dicit enim Ambrosius,
in I de Offic., est gressus probabilis in quo sit species auctoritatis, gravitatisque
pondus, tranquillitatis vestigium, ita tamen si studium desit atque affectatio, sed
motus sit purus ac simplex. Ergo videtur quod circa compositionem exteriorum motuum
non consistat virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod decor honestatis pertinet ad virtutem. Sed compositio exteriorum
motuum pertinet ad decorem honestatis, dicit enim Ambrosius, in I de Offic., sicut
molliculum et infractum aut vocis sonum aut gestum corporis non probo, ita neque agrestem
aut rusticum. Naturam imitemur, effigies eius formula disciplinae, forma honestatis
est. Ergo circa compositionem exteriorum motuum est virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod virtus moralis consistit in hoc quod ea quae sunt hominis
per rationem ordinantur. Manifestum est autem quod exteriores motus hominis sunt per
rationem ordinabiles, quia ad imperium rationis exteriora membra moventur. Unde manifestum
est quod circa horum motuum ordinationem virtus moralis consistit ordinatio autem
horum motuum attenditur quantum ad duo, uno quidem modo, secundum convenientiam personae;
alio modo, secundum convenientiam ad exteriores personas, negotia seu loca. Unde dicit
Ambrosius, in I de Offic., hoc est pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique
sexui et personae reddere, et hoc pertinet ad primum. Quantum autem ad secundum, subditur,
hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Et ideo circa
huiusmodi exteriores motus ponit Andronicus duo. Scilicet ornatum, qui respicit convenientiam
personae, unde dicit quod est scientia circa decens in motu et habitudine. Et bonam
ordinationem, quae respicit convenientiam ad diversa negotia et ea quae circumstant,
unde dicit quod est experientia separationis, idest distinctionis, actionum. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod motus exteriores sunt quaedam signa interioris dispositionis,
secundum illud Eccli. XIX, amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis,
enuntiant de illo. Et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod habitus mentis in corporis
statu cernitur, et quod vox quaedam animi est corporis motus. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, quamvis ex naturali dispositione habeat homo aptitudinem
ad hanc vel illam dispositionem exteriorum motuum, tamen quod deest naturae, potest
suppleri ex industria rationis. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., motum natura
informat, si quid sane in natura vitii est, industria emendet. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, exteriores motus sunt quaedam signa interioris
dispositionis, quae praecipue attenditur secundum animae passiones. Et ideo moderatio
exteriorum motuum requirit moderationem interiorum passionum. Unde Ambrosius dicit,
in I de Offic., quod hinc, scilicet ex motibus exterioribus, homo cordis nostri absconditus
aut levior aut iactanctior aut turbidior, aut gravior et constantior et purior et
maturior aestimatur. Per motus etiam exteriores alii homines de nobis iudicium capiunt,
secundum illud Eccli. XIX, ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur
sensatus. Et ideo moderatio exteriorum motuum quodammodo ad alios ordinatur, secundum
illud quod Augustinus dicit, in regula, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod
cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Et ideo moderatio
exteriorum motuum potest reduci ad duas virtutes quas philosophus tangit in IV Ethic.
Inquantum enim per exteriores motus ordinamur ad alios, pertinet exteriorum motuum
moderatio ad amicitiam vel affabilitatem, quae attenditur circa delectationes et tristitias
quae sunt in verbis et factis in ordine ad alios quibus homo convivit. Inquantum vero
exteriores motus sunt signa interioris dispositionis, pertinet eorum moderatio ad
virtutem veritatis, secundum quam aliquis talem se exhibet in verbis et factis qualis
est interius. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod in compositione exteriorum motuum studium vituperatur per
quod aliquis fictione quadam in exterioribus motibus utitur, ita quod interiori dispositioni
non conveniant. Debet tamen tale studium adhiberi ut, si quid in eis inordinatum est,
corrigatur. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., ars desit, non desit correctio. (IIa-IIae, q. 168 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in ludis non possit esse aliqua virtus. Dicit
enim Ambrosius, in I de Offic., dominus ait, vae, vobis qui ridetis, quia flebitis.
Non solum ergo profusos, sed etiam omnes iocos declinandos arbitror. Sed illud quod
potest virtuose fieri, non est totaliter declinandum. Non ergo circa ludos potest
esse virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 arg. 1)
Praeterea, virtus est quam Deus in nobis sine nobis operatur, ut supra habitum est.
Sed Chrysostomus dicit, non dat Deus ludere, sed Diabolus. Audi quid ludentes passi
sunt, sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Ergo circa ludos non
potest esse virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 arg. 2)
Praeterea, philosophus dicit, in X Ethic., quod operationes ludi non ordinantur in
aliquid aliud. Sed ad virtutem requiritur ut propter aliquid eligens operetur, sicut
patet per philosophum, in II Ethic. Ergo circa ludos non potest esse aliqua virtus. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II musicae, volo tandem tibi parcas, nam
sapientem decet interdum remittere aciem rebus agendis intentam. Sed ista remissio
animi a rebus agendis fit per ludicra verba et facta. Ergo his uti interdum ad sapientem
et virtuosum pertinet. Philosophus etiam ponit virtutem eutrapeliae circa ludos, quam
nos possumus dicere iucunditatem. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut homo indiget corporali quiete ad corporis refocillationem,
quod non potest continue laborare, propter hoc quod habet finitam virtutem, quae determinatis
laboribus proportionatur; ita etiam est ex parte animae, cuius etiam est virtus finita
ad determinatas operationes proportionata, et ideo, quando ultra modum suum in aliquas
operationes se extendit, laborat, et ex hoc fatigatur, praesertim quia in operationibus
animae simul etiam laborat corpus, inquantum scilicet anima, etiam intellectiva, utitur
viribus per organa corporea operantibus. Sunt autem bona sensibilia connaturalia homini.
Et ideo, quando anima supra sensibilia elevatur operibus rationis intenta, nascitur
exinde quaedam fatigatio animalis, sive homo intendat operibus rationis practicae,
sive speculativae. Magis tamen si operibus contemplationis intendat, quia per hoc
magis a sensibilibus elevatur, quamvis forte in aliquibus operibus exterioribus rationis
practicae maior labor corporis consistat. In utrisque tamen tanto aliquis magis animaliter
fatigatur, quanto vehementius operibus rationis intendat. Sicut autem fatigatio corporalis
solvitur per corporis quietem, ita etiam oportet quod fatigatio animalis solvatur
per animae quietem. Quies autem animae est delectatio, ut supra habitum est, cum de
passionibus ageretur. Et ideo oportet remedium contra fatigationem animalem adhibere
per aliquam delectationem, intermissa intentione ad insistendum studio rationis. Sicut
in collationibus patrum legitur quod beatus Evangelista Ioannes, cum quidam scandalizarentur
quod eum cum suis discipulis ludentem invenerunt, dicitur mandasse uni eorum, qui
arcum gerebat, ut sagittam traheret. Quod cum pluries fecisset, quaesivit utrum hoc
continue facere posset. Qui respondit quod, si hoc continue faceret, arcus frangeretur.
Unde beatus Ioannes subintulit quod similiter animus hominis frangeretur, si nunquam
a sua intentione relaxaretur. Huiusmodi autem dicta vel facta, in quibus non quaeritur
nisi delectatio animalis, vocantur ludicra vel iocosa. Et ideo necesse est talibus
interdum uti, quasi ad quandam animae quietem. Et hoc est quod philosophus dicit,
in IV Ethic., quod in huius vitae conversatione quaedam requies cum ludo habetur,
et ideo oportet interdum aliquibus talibus uti. Circa quae tamen tria videntur praecipue
esse cavenda. Quorum primum et principale est quod praedicta delectatio non quaeratur
in aliquibus operationibus vel verbis turpibus vel nocivis. Unde Tullius dicit, in
I de Offic., quod unum genus iocandi est illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum.
Aliud autem attendendum est, ne totaliter gravitas animae resolvatur. Unde Ambrosius
dicit, in I de Offic., caveamus ne, dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam,
quasi concentum quendam bonorum operum. Et Tullius dicit, in I de Offic., quod sicut
pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam quae ab honestatis actionibus non
sit aliena; sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Tertio autem est
attendendum, sicut et in omnibus aliis humanis actibus, ut congruat personae et tempori
et loco, et secundum alias circumstantias debite ordinetur, ut scilicet sit et tempore
et homine dignus, ut Tullius dicit, ibidem. Huiusmodi autem secundum regulam rationis
ordinantur. Habitus autem secundum rationem operans est virtus moralis. Et ideo circa
ludos potest esse aliqua virtus, quam philosophus eutrapeliam nominat. Et dicitur
aliquis eutrapelus a bona versione, quia scilicet bene convertit aliqua dicta vel
facta in solatium. Et inquantum per hanc virtutem homo refrenatur ab immoderantia
ludorum, sub modestia continetur. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, iocosa debent congruere negotiis et
personis. Unde et Tullius dicit, in I Rhet., quod quando auditores sunt defatigati,
non est inutile ab aliqua re nova aut ridicula oratorem incipere, si tamen rei dignitas
non adimit iocandi facultatem. Doctrina autem sacra maximis rebus intendit, secundum
illud Prov. VIII, audite, quoniam de rebus magnis locutura sum. Unde Ambrosius non
excludit universaliter iocum a conversatione humana, sed a doctrina sacra. Unde praemittit,
licet interdum honesta ioca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula,
quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quem ad modum usurpare possumus? (IIa-IIae, q. 168 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod verbum illud Chrysostomi est intelligendum de illis qui
inordinate ludis utuntur, et praecipue eorum qui finem in delectatione ludi constituunt,
sicut de quibusdam dicitur Sap. XV, aestimaverunt esse ludum vitam nostram. Contra
quod dicit Tullius, in I de Offic., non ita generati a natura sumus ut ad ludum et
iocum facti esse videamur, sed ad severitatem potius, et ad quaedam studia graviora
atque maiora. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ipsae operationes ludi, secundum suam speciem, non ordinantur
ad aliquem finem. Sed delectatio quae in talibus actibus habetur, ordinatur ad quandam
animae recreationem et quietem. Et secundum hoc, si moderate fiat, licet uti ludo.
Unde Tullius dicit, in I de Offic., ludo et ioco uti quidem licet, sed, sicut somno
et quietibus ceteris, tunc cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. (IIa-IIae, q. 168 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in superfluitate ludi non possit esse peccatum.
Illud enim quod excusat a peccato, non videtur esse peccatum. Sed ludus quandoque
excusat a peccato, multa enim, si serio fierent, gravia peccata essent, quae quidem,
ioco facta, vel nulla vel levia sunt. Ergo videtur quod in superabundantia ludi non
sit peccatum. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 arg. 1)
Praeterea, omnia alia vitia reducuntur ad septem vitia capitalia, ut Gregorius dicit,
XXXI Moral. Sed superabundantia in lucis non videtur reduci ad aliquod capitalium
vitiorum. Ergo videtur quod non sit peccatum. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 arg. 2)
Praeterea, maxime histriones in ludo videntur superabundare, qui totam vitam suam
ordinant ad ludendum. Si ergo superabundantia ludi esset peccatum, tunc omnes histriones
essent in statu peccati. Peccarent etiam omnes qui eorum ministerio uterentur, vel
qui eis aliqua largirentur, tanquam peccati fautores. Quod videtur esse falsum. Legitur
enim in vitis patrum, quod beato Paphnutio revelatum est quod quidam ioculator futurus
erat sibi consors in vita futura. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod, super illud Prov. XIV, risus dolori miscebitur et extrema gaudii
luctus occupat, dicit Glossa, luctus perpetuus. Sed in superfluitate ludi est inordinatus
risus et inordinatum gaudium. Ergo est ibi peccatum mortale, cui soli debetur luctus
perpetuus. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod in omni eo quod est dirigibile secundum rationem, superfluum
dicitur quod regulam rationis excedit, diminutum autem dicitur aliquid secundum quod
deficit a regula rationis. Dictum est autem quod ludicra sive iocosa verba vel facta
sunt dirigibilia secundum rationem. Et ideo superfluum in ludo accipitur quod excedit
regulam rationis. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno modo, ex ipsa specie actionum
quae assumuntur in ludum, quod quidem iocandi genus secundum Tullium dicitur esse
illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, quando scilicet utitur aliquis, causa
ludi, turpibus verbis vel factis, vel etiam his quae vergunt in proximi nocumentum,
quae de se sunt peccata mortalia. Et sic, patet quod excessus in ludo est peccatum
mortale. Alio autem modo potest esse excessus in ludo secundum defectum debitarum
circumstantiarum, puta cum aliqui utuntur ludo vel temporibus vel locis indebitis,
aut etiam praeter convenientiam negotii seu personae. Et hoc quidem quandoque potest
esse peccatum mortale, propter vehementiam affectus ad ludum, cuius delectationem
praeponit aliquis dilectioni Dei, ita quod contra praeceptum Dei vel Ecclesiae talibus
ludis uti non refugiat. Quandoque autem est peccatum veniale, puta cum aliquis non
tantum afficitur ad ludum quod propter hoc vellet aliquid contra Deum committere. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod aliqua sunt peccata propter solam intentionem, quia scilicet
in iniuriam alicuius fiunt, quam quidem intentionem excludit ludus, cuius intentio
ad delectationem fertur, non ad iniuriam alicuius. Et in talibus ludus excusat a peccato,
vel peccatum diminuit. Quaedam vero sunt quae secundum suam speciem sunt peccata,
sicut homicidium, fornicatio et similia. Et talia non excusantur per ludum, quinimmo
ex his ludus redditur flagitiosus et obscenus. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod superfluitas in ludo pertinet ad ineptam laetitiam, quam
Gregorius dicit esse filiam gulae. Unde Exod. XXXII dicitur, sedit populus manducare
et bibere, et surrexerunt ludere. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, ludus est necessarius ad conversationem
humanae vitae. Ad omnia autem quae sunt utilia conversationi humanae, deputari possunt
aliqua officia licita. Et ideo etiam officium histrionum, quod ordinatur ad solatium
hominibus exhibendum, non est secundum se illicitum, nec sunt in statu peccati, dummodo
moderate ludo utantur, idest, non utendo aliquibus illicitis verbis vel factis ad
ludum, et non adhibendo ludum negotiis et temporibus indebitis. Et quamvis in rebus
humanis non utantur alio officio per comparationem ad alios homines, tamen per comparationem
ad seipsos et ad Deum, alias habent seriosas et virtuosas operationes, puta dum orant,
et suas passiones et operationes componunt, et quandoque etiam pauperibus eleemosynas
largiuntur. Unde illi qui moderate eis subveniunt, non peccant, sed iusta faciunt,
mercedem ministerii eorum eis attribuendo. Si qui autem superflue sua in tales consumunt,
vel etiam sustentant illos histriones qui illicitis ludis utuntur, peccant, quasi
eos in peccato foventes. Unde Augustinus dicit, super Ioan., quod donare res suas
histrionibus vitium est immane. Nisi forte aliquis histrio esset in extrema necessitate,
in qua esset ei subveniendum. Dicit enim Ambrosius, in libro de Offic., pasce fame
morientem. Quisquis enim pascendo hominem servare poteris, si non paveris, occidisti. (IIa-IIae, q. 168 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in defectu ludi non consistat aliquod peccatum.
Nullum enim peccatum indicitur poenitenti. Sed Augustinus dicit, de poenitente loquens,
cohibeat se a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi remissionis
gratiam. Ergo in defectu ludi non est aliquod peccatum. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 arg. 1)
Praeterea, nullum peccatum ponitur in commendatione sanctorum. Sed in commendatione
quorundam ponitur quod a ludo abstinuerunt, dicitur enim Ierem. XV, non sedi in Concilio
ludentium; et Tobiae III dicitur, nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his
qui in levitate ambulant, participem me praebui. Ergo in defectu ludi non potest esse
peccatum. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 arg. 2)
Praeterea, Andronicus ponit austeritatem, quam inter virtutes numerat, esse habitum
secundum quem aliqui neque afferunt aliis delectationes collocutionum, neque ab aliis
recipiunt. Sed hoc pertinet ad defectum ludi. Ergo defectus ludi magis pertinet ad
virtutem quam ad vitium. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit defectum in ludo esse vitiosum. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod omne quod est contra rationem in rebus humanis, vitiosum est.
Est autem contra rationem ut aliquis se aliis onerosum exhibeat, puta dum nihil delectabile
exhibet, et etiam delectationes aliorum impedit. Unde Seneca dicit, sic te geras sapienter
ut nullus te habeat tanquam asperum, nec contemnat quasi vilem. Illi autem qui in
ludo deficiunt, neque ipsi dicunt aliquod ridiculum; et dicentibus molesti sunt, quia
scilicet moderatos aliorum ludos non recipiunt. Et ideo tales vitiosi sunt, et dicuntur
duri et agrestes, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Sed quia ludus est utilis propter
delectationem et quietem; delectatio autem et quies non propter se quaeruntur in humana
vita, sed propter operationem, ut dicitur in X Ethic., defectus ludi minus est vitiosus
quam ludi superexcessus. Unde philosophus dicit, in IX Ethic., quod pauci amici propter
delectationem sunt habendi, quia parum de delectatione sufficit ad vitam, quasi pro
condimento; sicut parum de sale sufficit in cibo. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, quia poenitentibus luctus indicitur pro peccatis, ideo
interdicitur eis ludus. Nec hoc pertinet ad vitium defectus, quia hoc ipsum est secundum
rationem quod in eis ludus diminuatur. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Ieremias ibi loquitur secundum congruentiam temporis cuius
status magis luctum requirebat. Unde subdit, solus sedebam, quoniam amaritudine replevisti
me. Quod autem dicitur Tobiae III, pertinet ad ludum superfluum. Quod patet ex eo
quod sequitur, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod austeritas, secundum quod est virtus, non excludit omnes
delectationes, sed superfluas et inordinatas. Unde videtur pertinere ad affabilitatem,
quam philosophus amicitiam nominat, vel ad eutrapeliam, sive iucunditatem. Et tamen
nominat et definit eam sic secundum convenientiam ad temperantiam, cuius est delectationes
reprimere. (IIa-IIae, q. 168 a. 4 ad 3)