Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de simulatione et hypocrisi. Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo, utrum omnis simulatio sit peccatum. Secundo, utrum hypocrisis sit simulatio.
Tertio, utrum opponatur veritati. Quarto, utrum sit peccatum mortale. (IIa-IIae q. 111 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnis simulatio sit peccatum. Dicitur enim
Luc. ult., quod dominus se finxit longius ire. Et Ambrosius dicit de Abraham, in libro
de patriarchis, quod captiose loquebatur cum servulis cum dixit, Gen. XXII, ego et
puer, illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Fingere autem
et captiose loqui ad simulationem pertinet. Non est autem dicendum quod in Christo
et in Abraham fuerit peccatum. Ergo non omnis simulatio est peccatum. (IIa-IIae q. 111 a. 1 arg. 1)
Praeterea, nullum peccatum est utile. Sed sicut Hieronymus dicit, utilem simulationem,
et in tempore assumendam, Iehu, regis Israel, nos doceat exemplum, qui interfecit
sacerdotes Baal fingens se idola colere velle, ut habetur IV Reg. X. Et David immutavit
faciem suam coram Achis, rege Geth, ut habetur I Reg. XXI. Ergo non omnis simulatio
est peccatum. (IIa-IIae q. 111 a. 1 arg. 2)
Praeterea, bonum malo est contrarium. Si ergo simulare bonum est malum, simulare malum
erit bonum. (IIa-IIae q. 111 a. 1 arg. 3)
Praeterea, Isaiae III, contra quosdam dicitur, peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt,
nec absconderunt. Sed abscondere peccatum ad simulationem pertinet. Ergo non uti simulatione
interdum est reprehensibile. Vitare autem peccatum nunquam est reprehensibile. Ergo
simulatio non semper est peccatum. (IIa-IIae q. 111 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod Isaiae XVI, super illud, in tribus annis etc., dicit Glossa, in
comparatione duorum malorum, levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare.
Sed aperte peccare semper est peccatum. Ergo simulatio semper est peccatum. (IIa-IIae q. 111 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad virtutem veritatis pertinet ut aliquis
talem se exhibeat exterius per signa exteriora qualis est. Signa autem exteriora non
solum sunt verba, sed etiam facta. Sicut ergo veritati opponitur quod aliquis per
verba exteriora aliud significet quam quod habet apud se, quod ad mendacium pertinet;
ita etiam veritati opponitur quod aliquis per aliqua signa factorum vel rerum aliquid
de se significet contrarium eius quod in eo est, quod proprie simulatio dicitur. Unde
simulatio proprie est mendacium quoddam in exteriorum signis factorum consistens.
Non refert autem utrum aliquis mentiatur verbo, vel quocumque alio facto, ut supra
dictum est. Unde, cum omne mendacium sit peccatum, ut supra habitum est, consequens
est etiam quod omnis simulatio est peccatum. (IIa-IIae q. 111 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de quaest. Evang.,
non omne quod fingimus mendacium est. Sed quando id fingimus quod nihil significat,
tunc est mendacium, cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non
est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Et subiungit exemplum de figurativis locutionibus,
in quibus fingitur quaedam res non ut asseratur ita esse, sed eam proponimus ut figuram
alterius quod asserere volumus. Sic igitur dominus se finxit longius ire, quia composuit
motum suum quasi volentis longius ire, ad aliquid figurate significandum, scilicet
quod ipse ab eorum fide longe erat, ut Gregorius dicit; vel, ut Augustinus dicit,
quia, cum longius recessurus esset ascendendo in caelum, per hospitalitatem quodammodo
retinebatur in terra. Abraham etiam figurate locutus est. Unde Ambrosius dicit de
Abraham quod prophetavit quod ignorabat. Ipse enim solus disponebat redire, immolato
filio, sed dominus per os eius locutus est quod parabat. Unde patet quod neuter simulavit. (IIa-IIae q. 111 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Hieronymus large utitur nomine simulationis pro quacumque
fictione. Commutatio autem faciei David fuit fictio figuralis, sicut Glossa exponit
in titulo illius Psalmi, benedicam dominum in omni tempore. Simulationem vero Iehu
non est necesse excusari a peccato vel mendacio, quia malus fuit, utpote ab idololatria
Ieroboam non recedens. Commendatur tamen et temporaliter remuneratur a Deo, non pro
simulatione, sed pro zelo quo destruxit cultum Baal. (IIa-IIae q. 111 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt quod nullus potest se simulare esse malum,
quia per opera bona nullus se simulat malum; si autem opera mala faciat, malus est.
Sed haec ratio non cogit. Potest enim aliquis se simulare malum per opera quae in
se non sunt mala, sed habent quandam speciem mali. Et tamen ipsa simulatio est mala,
tum ratione mendacii; tum ratione scandali. Et quamvis per hoc fiat malus, non tamen
fit malus illa malitia quam simulat. Et quia ipsa simulatio secundum se mala est,
non ratione eius de quo est; sive sit de bono sive de malo, peccatum est. (IIa-IIae q. 111 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod sicut aliquis verbo mentitur quando significat quod non est,
non autem quando tacet quod est, quod aliquando licet; ita etiam simulatio est quando
aliquis per exteriora signa factorum vel rerum significat aliquid quod non est, non
autem si aliquis praetermittat significare quod est. Unde aliquis potest peccatum
suum occultare absque simulatione. Et secundum hoc intelligendum est quod Hieronymus
dicit ibidem, quod secundum remedium post naufragium est peccatum abscondere, ne scilicet
exinde aliis scandalum generetur. (IIa-IIae q. 111 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non sit idem quod simulatio. Simulatio
enim consistit in quodam factorum mendacio. Sed hypocrisis potest esse etiam si aliquis
ostendat exterius quae interius agit, secundum illud Matth. VI, cum facis eleemosynam,
noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. Ergo hypocrisis non est idem simulationi. (IIa-IIae q. 111 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., sunt nonnulli qui et sanctitatis habitum
tenent, et perfectionis meritum exequi non valent. Hos nequaquam credendum est in
hypocritarum numerum currere, quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Sed
illi qui tenent habitum sanctitatis et meritum perfectionis non exequuntur, sunt simulatores,
quia exterior habitus sanctitatis opera perfectionis significat. Non ergo simulatio
est idem quod hypocrisis. (IIa-IIae q. 111 a. 2 arg. 2)
Praeterea, hypocrisis in sola intentione consistit, dicit enim dominus de hypocritis,
Matth. XXIII, quod omnia opera sua faciunt ut ab hominibus videantur; et Gregorius
dicit, XXXI Moral., quod nunquam quid agant, sed quomodo de actione qualibet hominibus
possint placere, considerant. Sed simulatio non consistit in sola intentione, sed
in exteriori operatione, unde super illud Iob XXXVI, simulatores et callidi provocant
iram Dei, dicit Glossa quod simulator aliud simulat, aliud agit, castitatem praefert,
et lasciviam sequitur; ostentat paupertatem, et marsupium replet. Ergo hypocrisis
non est idem quod simulatio. (IIa-IIae q. 111 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., hypocrita Graeco sermone in
Latino simulator interpretatur, qui, dum intus malus sit, bonum se palam ostendit,
hypo enim falsum, crisis iudicium interpretatur. (IIa-IIae q. 111 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, ibidem, nomen hypocritae tractum est
a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum vario
colore ut ad personae quam simulant colorem perveniant, modo in specie viri, modo
in specie feminae, ut in ludis populum fallant. Unde Augustinus dicit, in libro de
Serm. Dom. in monte, quod sicut hypocritae simulatores personarum aliarum, agunt partes
illius quod non sunt (non enim qui agit partes Agamemnonis, vere ipse est, sed simulat
eum); sic in Ecclesiis et in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est,
hypocrita est, simulat enim se iustum, non exhibet. Sic dicendum est quod hypocrisis
simulatio est, non autem omnis simulatio, sed solum illa qua quis simulat personam
alterius; sicut cum peccator simulat personam iusti. (IIa-IIae q. 111 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod opus exterius naturaliter significat intentionem. Quando
ergo aliquis per bona opera quae facit, ex suo genere ad Dei servitium pertinentia,
non quaerit Deo placere, sed hominibus, simulat rectam intentionem, quam non habet.
Unde Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae per causas Dei intentioni deserviunt
saeculi, quia per ipsa quoque quae se agere sancta ostendunt, non conversionem quaerunt
hominum, sed auras favorum. Et ita simulant mendaciter intentionem rectam, quam non
habent, quamvis non simulent aliquod rectum opus quod non agant. (IIa-IIae q. 111 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod habitus sanctitatis, puta religionis vel clericatus, significat
statum quo quis obligatur ad opera perfectionis. Et ideo cum quis habitum sanctitatis
assumit intendens se ad statum perfectionis transferre, si per infirmitatem deficiat,
non est simulator vel hypocrita, quia non tenetur manifestare suum peccatum sanctitatis
habitum deponendo. Si autem ad hoc sanctitatis habitum assumeret ut se iustum ostentaret,
esset hypocrita et simulator. (IIa-IIae q. 111 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in simulatione, sicut in mendacio, duo sunt, unum quidem
sicut signum, et aliud sicut signatum. Mala ergo intentio in hypocrisi consideratur
sicut signatum, quod non respondet signo. Exteriora autem vel verba vel opera, vel
quaecumque sensibilia, considerantur in omni simulatione et mendacio sicut signa. (IIa-IIae q. 111 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non opponatur virtuti veritatis.
In simulatione enim sive hypocrisi est signum et signatum. Sed quantum ad utrumque,
non videtur opponi alicui speciali virtuti, hypocrita enim simulat quamcumque virtutem;
et etiam per quaecumque virtutis opera, puta per ieiunium, orationem et eleemosynam,
ut habetur Matth. VI. Ergo hypocrisis non opponitur specialiter virtuti veritatis. (IIa-IIae q. 111 a. 3 arg. 1)
Praeterea, omnis simulatio ex aliquo dolo procedere videtur, unde et simplicitati
opponitur. Dolus autem opponitur prudentiae, ut supra habitum est. Ergo hypocrisis,
quae est simulatio. Non opponitur veritati, sed magis prudentiae vel simplicitati. (IIa-IIae q. 111 a. 3 arg. 2)
Praeterea, species moralium considerantur ex fine. Sed finis hypocrisis est acquisitio
lucri vel inanis gloriae, unde super illud Iob XXVII, quae est spes hypocritae, si
avare rapiat etc., dicit Glossa, hypocrita, qui Latine dicitur simulator, avarus raptor
est, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae.
Cum ergo avaritia, vel inanis gloria, non directe opponatur veritati, videtur quod
nec simulatio sive hypocrisis. (IIa-IIae q. 111 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quia omnis simulatio est mendacium quoddam, ut dictum est. Mendacium
autem directe opponitur veritati. Ergo et simulatio sive hypocrisis. (IIa-IIae q. 111 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in X Metaphys., contrarietas est oppositio
secundum formam, a qua scilicet res speciem habet. Et ideo dicendum est quod simulatio
sive hypocrisis potest opponi alicui virtuti dupliciter, uno modo, directe; et alio
modo, indirecte. Directa quidem oppositio eius sive contrarietas est attendenda secundum
ipsam speciem actus, quae accipitur secundum proprium obiectum. Unde cum hypocrisis
sit quaedam simulatio qua quis simulat se habere personam quam non habet, ut dictum
est, consequens est quod directe opponatur veritati, per quam aliquis exhibet se talem
vita et sermone qualis est, ut dicitur in IV Ethic. Indirecta autem oppositio vel
contrarietas hypocrisis potest attendi secundum quodcumque accidens, puta secundum
aliquem finem remotum, vel secundum aliquod instrumentum actus, vel quodcumque aliud
huiusmodi. (IIa-IIae q. 111 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod hypocrita simulans aliquam virtutem, assumit eam ut finem
non quidem secundum existentiam, quasi volens eam habere; sed secundum apparentiam,
quasi volens videri eam habere. Ex quo non habet quod opponatur illi virtuti, sed
quod opponatur veritati, inquantum vult decipere homines circa illam virtutem. Opera
autem illius virtutis non assumit quasi per se intenta, sed instrumentaliter, quasi
signa illius virtutis. Unde ex hoc non habet directam oppositionem ad illam virtutem. (IIa-IIae q. 111 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, prudentiae directe opponitur astutia,
ad quam pertinet adinvenire quasdam vias apparentes et non existentes ad propositum
consequendum. Executio autem astutiae est proprie per dolum in verbis, per fraudem
autem in factis. Et sicut astutia se habet ad prudentiam, ita dolus et fraus ad simplicitatem.
Dolus autem vel fraus ordinatur ad decipiendum principaliter, et quandoque secundario
ad nocendum. Unde ad simplicitatem pertinet directe se praeservare a deceptione. Et
secundum hoc, ut supra dictum est, virtus simplicitatis est eadem virtuti veritatis,
sed differt sola ratione, quia veritas dicitur secundum quod signa concordant signatis;
simplicitas autem dicitur secundum quod non tendit in diversa, ut scilicet aliud intendat
interius, aliud praetendat exterius. (IIa-IIae q. 111 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod lucrum vel gloria est finis remotus simulatoris, sicut et
mendacis. Unde ex hoc fine speciem non sortitur, sed ex fine proximo, qui est ostendere
se alium quam sit. Unde quandoque contingit quod aliquis fingit de se magna, nullius
alterius gratia, sed sola libidine simulandi, sicut philosophus dicit, in IV Ethic.,
et sicut etiam supra de mendacio dictum est. (IIa-IIae q. 111 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis semper sit peccatum mortale. Dicit
enim Hieronymus, Isaiae XVI, in Glossa, quod in comparatione duorum malorum, levius
est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Et super illud Iob I, sicut autem domino
placuit etc., dicit Glossa quod simulata aequitas non est aequitas, sed duplicatum
peccatum. Et super illud Thren. IV, maior effecta est iniquitas populi mei peccato
Sodomorum, dicit Glossa, scelera animae planguntur quae in hypocrisim labitur, cuius
maior est iniquitas peccato Sodomorum. Peccata autem Sodomorum sunt peccata mortalia.
Ergo et hypocrisis semper est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 111 a. 4 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae ex malitia peccant. Sed hoc
est gravissimum, quod pertinet ad peccatum in spiritum sanctum. Ergo hypocrita semper
mortaliter peccat. (IIa-IIae q. 111 a. 4 arg. 2)
Praeterea, nullus meretur iram Dei et exclusionem a Dei visione nisi propter peccatum
mortale. Sed per hypocrisim aliquis meretur iram Dei, secundum illud Iob XXXVI, simulatores
et callidi provocant iram Dei. Excluditur etiam hypocrita a visione Dei, secundum
illud Iob XIII, non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Ergo hypocrisis semper
est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 111 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quia hypocrisis est mendacium operis, cum sit simulatio quaedam. Non
autem omne mendacium oris est peccatum mortale. Ergo nec omnis hypocrisis. (IIa-IIae q. 111 a. 4 s. c. 1)
Praeterea, intentio hypocritae est ad hoc quod videatur bonus. Sed hoc non opponitur
caritati. Ergo hypocrisis non est secundum se peccatum mortale. (IIa-IIae q. 111 a. 4 s. c. 2)
Praeterea, hypocrisis nascitur ex inani gloria, ut Gregorius dicit, XXXI Moral. Sed
inanis gloria non semper est peccatum mortale. Ergo neque hypocrisis. (IIa-IIae q. 111 a. 4 s. c. 3)
Respondeo dicendum quod in hypocrisi duo sunt, scilicet defectus sanctitatis, et simulatio
ipsius. Si ergo hypocrita dicatur ille cuius intentio fertur ad utrumque, ut scilicet
aliquis non curet sanctitatem habere, sed solum sanctus apparere, sicut consuevit
accipi in sacra Scriptura, sic manifestum est quod est peccatum mortale. Nullus enim
privatur totaliter sanctitate nisi per peccatum mortale. Si autem dicatur hypocrita
ille qui intendit simulare sanctitatem, a qua deficit per peccatum mortale, tunc,
quamvis sit in peccato mortali, ex quo privatur sanctitate; non tamen semper ipsa
simulatio est ei in peccatum mortale, sed quandoque veniale. Quod discernendum est
ex fine. Qui si repugnat caritati Dei vel proximi, erit peccatum mortale, puta cum
simulat sanctitatem ut falsam doctrinam disseminet, vel ut adipiscatur ecclesiasticam
dignitatem indignus, vel quaecumque alia temporalia bona in quibus finem constituit.
Si vero finis intentus non repugnet caritati, erit peccatum veniale, puta cum aliquis
in ipsa fictione delectatur, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod magis videtur
vanus quam malus. Eadem enim ratio est de mendacio et simulatione. Contingit tamen
quandoque quod aliquis simulat perfectionem sanctitatis, quae non est de necessitate
salutis. Et talis simulatio nec semper est peccatum mortale, nec semper est cum peccato
mortali. (IIa-IIae q. 111 a. 4 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (IIa-IIae q. 111 a. 4 ad arg.)