Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de eleemosyna. Et circa hoc quaeruntur decem. Primo, utrum
eleemosynae largitio sit actus caritatis. Secundo, de distinctione eleemosynarum.
Tertio, quae sint potiores eleemosynae, utrum spirituales vel corporales. Quarto,
utrum corporales eleemosynae habeant effectum spiritualem. Quinto, utrum dare eleemosynas
sit in praecepto. Sexto, utrum corporalis eleemosyna sit danda de necessario. Septimo,
utrum sit danda de iniuste acquisito. Octavo, quorum sit dare eleemosynam. Nono, quibus
sit danda. Decimo, de modo dandi eleemosynas. (IIa-IIae q. 32 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod dare eleemosynam non sit actus caritatis. Actus
enim caritatis non potest esse sine caritate. Sed largitio eleemosynarum potest esse
sine caritate, secundum illud I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas, caritatem autem non habuero. Ergo dare eleemosynam non est actus
caritatis. (IIa-IIae q. 32 a. 1 arg. 1)
Praeterea, eleemosyna computatur inter opera satisfactionis, secundum illud Dan. IV,
peccata tua eleemosynis redime. Sed satisfactio est actus iustitiae. Ergo dare eleemosynam
non est actus caritatis, sed iustitiae. (IIa-IIae q. 32 a. 1 arg. 2)
Praeterea, offerre hostiam Deo est actus latriae. Sed dare eleemosynam est offerre
hostiam Deo, secundum illud ad Heb. ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci,
talibus enim hostiis promeretur Deus. Ergo caritatis non est actus dare eleemosynam,
sed magis latriae. (IIa-IIae q. 32 a. 1 arg. 3)
Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod dare aliquid propter bonum est actus
liberalitatis. Sed hoc maxime fit in largitione eleemosynarum. Ergo dare eleemosynam
non est actus caritatis. (IIa-IIae q. 32 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, qui habuerit substantiam huius mundi, et
viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo
caritas Dei manet in illo? (IIa-IIae q. 32 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod exteriores actus ad illam virtutem referuntur ad quam pertinet
id quod est motivum ad agendum huiusmodi actus. Motivum autem ad dandum eleemosynas
est ut subveniatur necessitatem patienti, unde quidam, definientes eleemosynam, dicunt
quod eleemosyna est opus quo datur aliquid indigenti ex compassione propter Deum.
Quod quidem motivum pertinet ad misericordiam, ut supra dictum est. Unde manifestum
est quod dare eleemosynam proprie est actus misericordiae. Et hoc apparet ex ipso
nomine, nam in Graeco a misericordia derivatur, sicut in Latino miseratio. Et quia
misericordia est effectus caritatis, ut supra ostensum est, ex consequenti dare eleemosynam
est actus caritatis, misericordia mediante. (IIa-IIae q. 32 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod aliquid dicitur esse actus virtutis dupliciter. Uno modo,
materialiter, sicut actus iustitiae est facere iusta. Et talis actus virtutis potest
esse sine virtute, multi enim non habentes habitum iustitiae iusta operantur, vel
ex naturali ratione, vel ex timore sive ex spe aliquid adipiscendi. Alio modo dicitur
esse aliquid actus virtutis formaliter, sicut actus iustitiae est actio iusta eo modo
quo iustus facit, scilicet prompte et delectabiliter. Et hoc modo actus virtutis non
est sine virtute. Secundum hoc ergo dare eleemosynas materialiter potest esse sine
caritate, formaliter autem eleemosynas dare, idest propter Deum, delectabiliter et
prompte et omni eo modo quo debet, non est sine caritate. (IIa-IIae q. 32 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet actum qui est proprie unius virtutis elicitive,
attribui alteri virtuti sicut imperanti et ordinanti ad suum finem. Et hoc modo dare
eleemosynam ponitur inter opera satisfactoria, inquantum miseratio in defectum patientis
ordinatur ad satisfaciendum pro culpa. Secundum autem quod ordinatur ad placandum
Deum, habet rationem sacrificii, et sic imperatur a latria. (IIa-IIae q. 32 a. 1 ad 2)
Unde patet responsio ad tertium. (IIa-IIae q. 32 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod dare eleemosynam pertinet ad liberalitatem inquantum liberalitas
aufert impedimentum huius actus, quod esse posset ex superfluo amore divitiarum, propter
quem aliquis efficitur nimis retentivus earum. (IIa-IIae q. 32 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter eleemosynarum genera distinguantur.
Ponuntur enim septem eleemosynae corporales, scilicet pascere esurientem, potare sitientem,
vestire nudum, recolligere hospitem, visitare infirmum, redimere captivum, et sepelire
mortuum; quae in hoc versu continentur, visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo,
condo. Ponuntur etiam aliae septem eleemosynae spirituales, scilicet docere ignorantem,
consulere dubitanti, consolari tristem, corrigere peccantem, remittere offendenti,
portare onerosos et graves, et pro omnibus orare; quae etiam in hoc versu continentur,
consule, castiga, solare, remitte, fer, ora; ita tamen quod sub eodem intelligatur
consilium et doctrina. Videtur autem quod inconvenienter huiusmodi eleemosynae distinguantur.
Eleemosyna enim ordinatur ad subveniendum proximo. Sed per hoc quod proximus sepelitur,
in nullo ei subvenitur, alioquin non esset verum quod dominus dicit, Matth. X, nolite
timere eos qui occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant. Unde
et dominus, Matth. XXV, commemorans misericordiae opera, de sepultura mortuorum mentionem
non facit. Ergo videtur quod inconvenienter huiusmodi eleemosynae distinguantur. (IIa-IIae q. 32 a. 2 arg. 1)
Praeterea, eleemosyna datur ad subveniendum necessitatibus proximi, sicut dictum est.
Sed multae aliae sunt necessitates humanae vitae quam praedictae, sicut quod caecus
indiget ductore, claudus sustentatione, pauper divitiis. Ergo inconvenienter praedictae
eleemosynae enumerantur. (IIa-IIae q. 32 a. 2 arg. 2)
Praeterea, dare eleemosynam est actus misericordiae. Sed corrigere delinquentem magis
videtur ad severitatem pertinere quam ad misericordiam. Ergo non debet computari inter
eleemosynas spirituales. (IIa-IIae q. 32 a. 2 arg. 3)
Praeterea, eleemosyna ordinatur ad subveniendum defectui. Sed nullus est homo qui
defectum ignorantiae non patiatur in aliquibus. Ergo videtur quod quilibet debeat
quemlibet docere, si ignoret id quod ipse scit. (IIa-IIae q. 32 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod Gregorius dicit, in quadam homilia, habens intellectum curet omnino
ne taceat; habens rerum affluentiam vigilet ne a misericordiae largitate torpescat;
habens artem qua regitur magnopere studeat ut usum atque utilitatem illius cum proximo
partiatur; habens loquendi locum apud divitem damnationem pro retento talento timeat
si, cum valet, non apud eum pro pauperibus intercedat. Ergo praedictae eleemosynae
convenienter distinguuntur secundum ea in quibus homines abundant et deficiunt. (IIa-IIae q. 32 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod praedicta eleemosynarum distinctio convenienter sumitur secundum
diversos defectus proximorum. Quorum quidam sunt ex parte animae, ad quos ordinantur
spirituales eleemosynae; quidam vero ex parte corporis, ad quos ordinantur eleemosynae
corporales. Defectus enim corporalis aut est in vita, aut est post vitam. Si quidem
est in vita, aut est communis defectus respectu eorum quibus omnes indigent; aut est
specialis propter aliquod accidens superveniens. Si primo modo, aut defectus est interior,
aut exterior. Interior quidem est duplex, unus quidem cui subvenitur per alimentum
siccum, scilicet fames, et secundum hoc ponitur pascere esurientem; alius autem est
cui subvenitur per alimentum humidum, scilicet sitis, et secundum hoc dicitur potare
sitientem. Defectus autem communis respectu exterioris auxilii est duplex, unus respectu
tegumenti, et quantum ad hoc ponitur vestire nudum; alius est respectu habitaculi,
et quantum ad hoc est suscipere hospitem. Similiter autem si sit defectus aliquis
specialis, aut est ex causa intrinseca, sicut infirmitas, et quantum ad hoc ponitur
visitare infirmum, aut ex causa extrinseca, et quantum ad hoc ponitur redemptio captivorum.
Post vitam autem exhibetur mortuis sepultura. Similiter autem spiritualibus defectibus
spiritualibus actibus subvenitur dupliciter. Uno modo, poscendo auxilium a Deo, et
quantum ad hoc ponitur oratio, qua quis pro aliis orat. Alio modo, impendendo humanum
auxilium, et hoc tripliciter. Uno modo, contra defectum intellectus, et si quidem
sit defectus speculativi intellectus, adhibetur ei remedium per doctrinam; si autem
practici intellectus, adhibetur ei remedium per consilium. Alio modo est defectus
ex passione appetitivae virtutis, inter quos est maximus tristitia, cui subvenitur
per consolationem. Tertio modo, ex parte inordinati actus, qui quidem tripliciter
considerari potest. Uno modo, ex parte ipsius peccantis, inquantum procedit ab eius
inordinata voluntate, et sic adhibetur remedium per correctionem. Alio modo, ex parte
eius in quem peccatur, et sic, si quidem sit peccatum in nos, remedium adhibemus remittendo
offensam; si autem sit in Deum vel in proximum, non est nostri arbitrii remittere,
ut Hieronymus dicit, super Matth. Tertio modo, ex parte sequelae ipsius actus inordinati,
ex qua gravantur ei conviventes, etiam praeter peccantis intentionem, et sic remedium
adhibetur supportando; maxime in his qui ex infirmitate peccant, secundum illud Rom.
XV, debemus nos firmiores infirmitates aliorum portare. Et non solum secundum quod
infirmi sunt graves ex inordinatis actibus, sed etiam quaecumque eorum onera sunt
supportanda, secundum illud Galat. VI, alter alterius onera portate. (IIa-IIae q. 32 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod sepultura mortui non confert ei quantum ad sensum quem
corpus post mortem habeat. Et secundum hoc dominus dicit quod interficientes corpus
non habent amplius quid faciant. Et propter hoc etiam dominus non commemorat sepulturam
inter alia misericordiae opera, sed numerat solum illa quae sunt evidentioris necessitatis.
Pertinet tamen ad defunctum quid de eius corpore agatur, tum quantum ad hoc quod vivit
in memoriis hominum, cuius honor dehonestatur si insepultus remaneat; tum etiam quantum
ad affectum quem adhuc vivens habebat de suo corpore, cui piorum affectus conformari
debet post mortem ipsius. Et secundum hoc aliqui commendantur de mortuorum sepultura,
ut Tobias et illi qui dominum sepelierunt; ut patet per Augustinum, in libro de cura
pro mortuis agenda. (IIa-IIae q. 32 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod omnes aliae necessitates ad has reducuntur. Nam et caecitas
et claudicatio sunt infirmitates quaedam, unde dirigere caecum et sustentare claudum
reducitur ad visitationem infirmorum. Similiter etiam subvenire homini contra quamcumque
oppressionem illatam extrinsecus reducitur ad redemptionem captivorum. Divitiae autem,
quibus paupertati subvenitur, non quaeruntur nisi ad subveniendum praedictis defectibus,
et ideo non fuit specialis mentio de hoc defectu facienda. (IIa-IIae q. 32 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod correctio peccantium, quantum ad ipsam executionem actus,
severitatem iustitiae continere videtur. Sed quantum ad intentionem corrigentis, qui
vult hominem a malo culpae liberare, pertinet ad misericordiam et dilectionis affectum,
secundum illud Prov. XXVII, meliora sunt verbera diligentis quam fraudulenta oscula
odientis. (IIa-IIae q. 32 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod non quaelibet nescientia pertinet ad hominis defectum, sed
solum ea qua quis nescit ea quae convenit eum scire, cui defectui per doctrinam subvenire
ad eleemosynam pertinet. In quo tamen observandae sunt debitae circumstantiae personae
et loci et temporis, sicut et in aliis actibus virtuosis. (IIa-IIae q. 32 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod eleemosynae corporales sint potiores quam
spirituales. Laudabilius enim est magis indigenti eleemosynam facere, ex hoc enim
eleemosyna laudem habet quod indigenti subvenit. Sed corpus, cui subvenitur per eleemosynas
corporales, est indigentioris naturae quam spiritus, cui subvenitur per eleemosynas
spirituales. Ergo eleemosynae corporales sunt potiores. (IIa-IIae q. 32 a. 3 arg. 1)
Praeterea, recompensatio beneficii laudem et meritum eleemosynae minuit, unde et dominus
dicit, Luc. XIV, cum facis prandium aut cenam, noli vocare vicinos divites, ne forte
et ipsi te reinvitent. Sed in eleemosynis spiritualibus semper est recompensatio,
quia qui orat pro alio sibi proficit, secundum illud Psalm., oratio mea in sinu meo
convertetur; qui etiam alium docet, ipse in scientia proficit. Quod non contingit
in eleemosynis corporalibus. Ergo eleemosynae corporales sunt potiores quam spirituales. (IIa-IIae q. 32 a. 3 arg. 2)
Praeterea, ad laudem eleemosynae pertinet quod pauper ex eleemosyna data consoletur,
unde Iob XXXI dicitur, si non benedixerunt mihi latera eius; et ad Philemonem dicit
apostolus, viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Sed quandoque magis est
grata pauperi eleemosyna corporalis quam spiritualis. Ergo eleemosyna corporalis potior
est quam spiritualis. (IIa-IIae q. 32 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, super illud, qui
petit a te, da ei, dicit, dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, et cum negaveris
quod petit, indicanda est iustitia, ut non eum inanem dimittas. Et aliquando melius
aliquid dabis, cum iniuste petentem correxeris. Correctio autem est eleemosyna spiritualis.
Ergo spirituales eleemosynae sunt corporalibus praeferendae. (IIa-IIae q. 32 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod comparatio istarum eleemosynarum potest attendi dupliciter.
Uno modo, simpliciter loquendo, et secundum hoc eleemosynae spirituales praeeminent,
triplici ratione. Primo quidem quia id quod exhibetur nobilius est, scilicet donum
spirituale, quod praeeminet corporali, secundum illud Prov. IV, donum bonum tribuam
vobis, legem meam ne derelinquatis. Secundo, ratione eius cui subvenitur, quia spiritus
nobilior est corpore. Unde sicut homo sibi ipsi magis debet providere quantum ad spiritum
quam quantum ad corpus, ita et proximo, quem debet tanquam seipsum diligere. Tertio,
quantum ad ipsos actus quibus subvenitur proximo, quia spirituales actus sunt nobiliores
corporalibus, qui sunt quodammodo serviles. Alio modo possunt comparari secundum aliquem
particularem casum, in quo quaedam corporalis eleemosyna alicui spirituali praefertur.
Puta, magis esset pascendum fame morientem quam docendum, sicut et indigenti, secundum
philosophum, melius est ditari quam philosophari, quamvis hoc sit simpliciter melius. (IIa-IIae q. 32 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod dare magis indigenti melius est, ceteris paribus. Sed
si minus indigens sit melior, et melioribus indigeat, dare ei melius est. Et sic est
in proposito. (IIa-IIae q. 32 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod recompensatio non minuit meritum et laudem eleemosynae si
non sit intenta, sicut etiam humana gloria, si non sit intenta, non minuit rationem
virtutis; sicut et de Catone Sallustius dicit quod quo magis gloriam fugiebat, eo
magis eum gloria sequebatur. Et ita contingit in eleemosynis spiritualibus. Et tamen
intentio bonorum spiritualium non minuit meritum, sicut intentio bonorum corporalium. (IIa-IIae q. 32 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod meritum dantis eleemosynam attenditur secundum id in quo
debet rationabiliter requiescere voluntas accipientis, non in eo in quo requiescit
si sit inordinata. (IIa-IIae q. 32 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod eleemosynae corporales non habeant effectum
spiritualem. Effectus enim non est potior sua causa. Sed bona spiritualia sunt potiora
corporalibus. Non ergo eleemosynae corporales habent spirituales effectus. (IIa-IIae q. 32 a. 4 arg. 1)
Praeterea, dare corporale pro spirituali vitium simoniae est. Sed hoc vitium est omnino
vitandum. Non ergo sunt dandae eleemosynae ad consequendum spirituales effectus. (IIa-IIae q. 32 a. 4 arg. 2)
Praeterea, multiplicata causa, multiplicatur effectus. Si igitur eleemosyna corporalis
causaret spiritualem effectum, sequeretur quod maior eleemosyna magis spiritualiter
proficeret. Quod est contra illud quod legitur Luc. XXI de vidua mittente duo aera
minuta in gazophylacium, quae, secundum sententiam domini, plus omnibus misit. Non
ergo eleemosyna corporalis habet spiritualem effectum. (IIa-IIae q. 32 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Eccli. XXIX, eleemosyna viri gratiam hominis quasi pupillam
conservabit. (IIa-IIae q. 32 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod eleemosyna corporalis tripliciter potest considerari. Uno
modo, secundum suam substantiam. Et secundum hoc non habet nisi corporalem effectum,
inquantum scilicet supplet corporales defectus proximorum. Alio modo potest considerari
ex parte causae eius, inquantum scilicet aliquis eleemosynam corporalem dat propter
dilectionem Dei et proximi. Et quantum ad hoc affert fructum spiritualem, secundum
illud Eccli. XXIX, perde pecuniam propter fratrem. Pone thesaurum in praeceptis altissimi,
et proderit tibi magis quam aurum. Tertio modo, ex parte effectus. Et sic etiam habet
spiritualem fructum, inquantum scilicet proximus, cui per corporalem eleemosynam subvenitur,
movetur ad orandum pro benefactore. Unde et ibidem subditur, conclude eleemosynam
in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. (IIa-IIae q. 32 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de corporali eleemosyna secundum
suam substantiam. (IIa-IIae q. 32 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ille qui dat eleemosynam non intendit emere aliquid spirituale
per corporale, quia scit spiritualia in infinitum corporalibus praeeminere, sed intendit
per caritatis affectum spiritualem fructum promereri. (IIa-IIae q. 32 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod vidua, quae minus dedit secundum quantitatem, plus dedit
secundum suam proportionem; ex quo pensatur in ipsa maior caritatis affectus, ex qua
corporalis eleemosyna spiritualem efficaciam habet. (IIa-IIae q. 32 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod dare eleemosynam non sit in praecepto. Consilia
enim a praeceptis distinguuntur. Sed dare eleemosynam est consilium, secundum illud
Dan. IV, consilium meum regi placeat, peccata tua eleemosynis redime. Ergo dare eleemosynam
non est in praecepto. (IIa-IIae q. 32 a. 5 arg. 1)
Praeterea, cuilibet licet sua re uti et eam retinere. Sed retinendo rem suam aliquis
eleemosynam non dabit. Ergo licitum est eleemosynam non dare. Non ergo dare eleemosynam
est in praecepto. (IIa-IIae q. 32 a. 5 arg. 2)
Praeterea, omne quod cadit sub praecepto aliquo tempore obligat transgressores ad
peccatum mortale, quia praecepta affirmativa obligant pro tempore determinato. Si
ergo dare eleemosynam caderet sub praecepto, esset determinare aliquod tempus in quo
homo peccaret mortaliter nisi eleemosynam daret. Sed hoc non videtur, quia semper
probabiliter aestimari potest quod pauperi aliter subveniri possit; et quod id quod
est in eleemosynas erogandum possit ei esse necessarium vel in praesenti vel in futuro.
Ergo videtur quod dare eleemosynam non sit in praecepto. (IIa-IIae q. 32 a. 5 arg. 3)
Praeterea, omnia praecepta reducuntur ad praecepta Decalogi. Sed inter illa praecepta
nihil continetur de datione eleemosynarum. Ergo dare eleemosynas non est in praecepto. (IIa-IIae q. 32 a. 5 arg. 4)
Sed contra, nullus punitur poena aeterna pro omissione alicuius quod non cadit sub
praecepto. Sed aliqui puniuntur poena aeterna pro omissione eleemosynarum; ut patet
Matth. XXV. Ergo dare eleemosynam est in praecepto. (IIa-IIae q. 32 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod cum dilectio proximi sit in praecepto, necesse est omnia illa
cadere sub praecepto sine quibus dilectio proximi non conservatur. Ad dilectionem
autem proximi pertinet ut proximo non solum velimus bonum, sed etiam operemur, secundum
illud I Ioan. III, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ad hoc
autem quod velimus et operemur bonum alicuius requiritur quod eius necessitati subveniamus,
quod fit per eleemosynarum largitionem. Et ideo eleemosynarum largitio est in praecepto.
Sed quia praecepta dantur de actibus virtutum, necesse est quod hoc modo donum eleemosynae
cadat sub praecepto, secundum quod actus est de necessitate virtutis, scilicet secundum
quod recta ratio requirit. Secundum quam est aliquid considerandum ex parte dantis;
et aliquid ex parte eius cui est eleemosyna danda. Ex parte quidem dantis considerandum
est ut id quod est in eleemosynas erogandum sit ei superfluum, secundum illud Luc.
XI, quod superest date eleemosynam. Et dico superfluum non solum respectu sui ipsius,
quod est supra id quod est necessarium individuo; sed etiam respectu aliorum quorum
cura sibi incumbit, quia prius oportet quod unusquisque sibi provideat et his quorum
cura ei incumbit (respectu quorum dicitur necessarium personae secundum quod persona
dignitatem importat), et postea de residuo aliorum necessitatibus subveniatur sicut
et natura primo accipit sibi, ad sustentationem proprii corporis, quod est necessarium
ministerio virtutis nutritivae; superfluum autem erogat ad generationem alterius per
virtutem generativam. Ex parte autem recipientis requiritur quod necessitatem habeat,
alioquin non esset ratio quare eleemosyna ei daretur. Sed cum non possit ab aliquo
uno omnibus necessitatem habentibus subveniri, non omnis necessitas obligat ad praeceptum,
sed illa sola sine qua is qui necessitatem patitur sustentari non potest. In illo
enim casu locum habet quod Ambrosius dicit, pasce fame morientem. Si non paveris,
occidisti. Sic igitur dare eleemosynam de superfluo est in praecepto; et dare eleemosynam
ei qui est in extrema necessitate. Alias autem eleemosynam dare est in consilio, sicut
et de quolibet meliori bono dantur consilia. (IIa-IIae q. 32 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Daniel loquebatur regi qui non erat legi Dei subiectus.
Et ideo ea etiam quae pertinent ad praeceptum legis, quam non profitebatur, erant
ei proponenda per modum consilii. Vel potest dici quod loquebatur in casu illo in
quo dare eleemosynam non est in praecepto. (IIa-IIae q. 32 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod bona temporalia, quae homini divinitus conferuntur, eius
quidem sunt quantum ad proprietatem, sed quantum ad usum non solum debent esse eius,
sed etiam aliorum, qui ex eis sustentari possunt ex eo quod ei superfluit. Unde Basilius
dicit, si fateris ea tibi divinitus provenisse (scilicet temporalia bona) an iniustus
est Deus inaequaliter res nobis distribuens? Cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi
ut tu bonae dispensationis merita consequaris, ille vero patientiae braviis decoretur?
Est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam in conclavi conservas, discalceati
calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod possides inhumatum. Quocirca
tot iniuriaris quot dare valeres. Et hoc idem dicit Ambrosius, in Decret., dist. XLVII. (IIa-IIae q. 32 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod est aliquod tempus dare in quo mortaliter peccat si eleemosynam
dare omittat, ex parte quidem recipientis, cum apparet evidens et urgens necessitas,
nec apparet in promptu qui ei subveniat; ex parte vero dantis, cum habet superflua
quae secundum statum praesentem non sunt sibi necessaria, prout probabiliter aestimari
potest. Nec oportet quod consideret ad omnes casus qui possunt contingere in futurum,
hoc enim esset de crastino cogitare, quod dominus prohibet, Matth. VI. Sed debet diiudicari
superfluum et necessarium secundum ea quae probabiliter et ut in pluribus occurrunt. (IIa-IIae q. 32 a. 5 ad 3)
Ad quartum dicendum quod omnis subventio proximi reducitur ad praeceptum de honoratione
parentum. Sic enim et apostolus interpretatur, I ad Tim. IV, dicens, pietas ad omnia
utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, quod dicit quia in
praecepto de honoratione parentum additur promissio, ut sis longaevus super terram.
Sub pietate autem comprehenditur omnis eleemosynarum largitio. (IIa-IIae q. 32 a. 5 ad 4)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat eleemosynam dare de necessario.
Ordo enim caritatis non minus attenditur penes effectum beneficii quam penes interiorem
affectum. Peccat autem qui praepostere agit in ordine caritatis, quia ordo caritatis
est in praecepto. Cum ergo ex ordine caritatis plus debeat aliquis se quam proximum
diligere, videtur quod peccet si subtrahat sibi necessaria ut alteri largiatur. (IIa-IIae q. 32 a. 6 arg. 1)
Praeterea, quicumque largitur de his quae sunt necessaria sibi est propriae substantiae
dissipator, quod pertinet ad prodigum, ut patet per philosophum, in IV Ethic. Sed
nullum opus vitiosum est faciendum. Ergo non est danda eleemosyna de necessario. (IIa-IIae q. 32 a. 6 arg. 2)
Praeterea, apostolus dicit, I ad Tim. V, si quis suorum, et maxime domesticorum curam
non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Sed quod aliquis det de his quae
sunt sibi necessaria vel suis videtur derogare curae quam quis debet habere de se
et de suis. Ergo videtur quod quicumque de necessariis eleemosynam dat, quod graviter
peccet. (IIa-IIae q. 32 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XIX, si vis perfectus esse, vade et vende
omnia quae habes, et da pauperibus. Sed ille qui dat omnia quae habet pauperibus non
solum dat superflua sed etiam necessaria. Ergo de necessariis potest homo eleemosynam
dare. (IIa-IIae q. 32 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod necessarium dupliciter dicitur. Uno modo, sine quo aliquid
esse non potest. Et de tali necessario omnino eleemosyna dari non debet, puta si aliquis
in articulo necessitatis constitutus haberet solum unde posset sustentari, et filii
sui vel alii ad eum pertinentes; de hoc enim necessario eleemosynam dare est sibi
et suis vitam subtrahere. Sed hoc dico nisi forte talis casus immineret ubi, subtrahendo
sibi, daret alicui magnae personae, per quam Ecclesia vel respublica sustentaretur,
quia pro talis personae liberatione seipsum et suos laudabiliter periculo mortis exponeret,
cum bonum commune sit proprio praeferendum. Alio modo dicitur aliquid esse necessarium
sine quo non potest convenienter vita transigi secundum conditionem vel statum personae
propriae et aliarum personarum quarum cura ei incumbit. Huius necessarii terminus
non est in indivisibili constitutus, sed multis additis, non potest diiudicari esse
ultra tale necessarium; et multis subtractis, adhuc remanet unde possit convenienter
aliquis vitam transigere secundum proprium statum. De huiusmodi ergo eleemosynam dare
est bonum, et non cadit sub praecepto, sed sub consilio. Inordinatum autem esset si
aliquis tantum sibi de bonis propriis subtraheret ut aliis largiretur, quod de residuo
non posset vitam transigere convenienter secundum proprium statum et negotia occurrentia,
nullus enim inconvenienter vivere debet. Sed ab hoc tria sunt excipienda. Quorum primum
est quando aliquis statum mutat, puta per religionis ingressum. Tunc enim, omnia sua
propter Christum largiens, opus perfectionis facit, se in alio statu ponendo. Secundo,
quando ea quae sibi subtrahit, etsi sint necessaria ad convenientiam vitae, tamen
de facili resarciri possunt, ut non sequatur maximum inconveniens. Tertio, quando
occurreret extrema necessitas alicuius privatae personae, vel etiam aliqua magna necessitas
reipublicae. In his enim casibus laudabiliter praetermitteret aliquis id quod ad decentiam
sui status pertinere videretur, ut maiori necessitati subveniret. (IIa-IIae q. 32 a. 6 co.)
Et per hoc patet de facili responsio ad obiecta. (IIa-IIae q. 32 a. 6 ad arg.)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod possit eleemosyna fieri de illicite acquisitis.
Dicitur enim Luc. XVI, facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Mammona autem significat
divitias. Ergo de divitiis inique acquisitis potest sibi aliquis spirituales amicos
facere, eleemosynas largiendo. (IIa-IIae q. 32 a. 7 arg. 1)
Praeterea, omne turpe lucrum videtur esse illicite acquisitum. Sed turpe lucrum est
quod de meretricio acquiritur, unde et de huiusmodi sacrificium vel oblatio Deo offerri
non debet, secundum illud Deut. XXIII, non offeres mercedem prostibuli in domo Dei
tui. Similiter etiam turpiter acquiritur quod acquiritur per aleas, quia, ut philosophus
dicit, in IV Ethic., tales ab amicis lucrantur, quibus oportet dare. Turpissime etiam
acquiritur aliquid per simoniam, per quam aliquis spiritui sancto iniuriam facit.
Et tamen de huiusmodi eleemosyna fieri potest. Ergo de male acquisitis potest aliquis
eleemosynam facere. (IIa-IIae q. 32 a. 7 arg. 2)
Praeterea, maiora mala sunt magis vitanda quam minora. Sed minus peccatum est detentio
rei alienae quam homicidium, quod aliquis incurrit nisi alicui in ultima necessitate
subveniat, ut patet per Ambrosium, qui dicit, pasce fame morientem, quoniam si non
paveris, occidisti. Ergo aliquis potest eleemosynam facere in aliquo casu de male
acquisitis. (IIa-IIae q. 32 a. 7 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., de iustis laboribus
facite eleemosynas. Non enim corrupturi estis iudicem Christum, ut non vos audiat
cum pauperibus, quibus tollitis. Nolite velle eleemosynas facere de faenore et usuris.
Fidelibus dico, quibus corpus Christi erogamus. (IIa-IIae q. 32 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod tripliciter potest esse aliquid illicite acquisitum. Uno enim
modo id quod illicite ab aliquo acquiritur debetur ei a quo est acquisitum, nec potest
ab eo retineri qui acquisivit, sicut contingit in rapina et furto et usuris. Et de
talibus, cum homo teneatur ad restitutionem, eleemosyna fieri non potest. Alio vero
modo est aliquid illicite acquisitum quia ille quidem qui acquisivit retinere non
potest, nec tamen debetur ei a quo acquisivit, quia scilicet contra iustitiam accepit,
et alter contra iustitiam dedit, sicut contingit in simonia, in qua dans et accipiens
contra iustitiam legis divinae agit. Unde non debet fieri restitutio ei qui dedit,
sed debet in eleemosynas erogari. Et eadem ratio est in similibus, in quibus scilicet
et datio et acceptio est contra legem. Tertio modo est aliquid illicite acquisitum,
non quidem quia ipsa acquisitio sit illicita, sed quia id ex quo acquiritur est illicitum,
sicut patet de eo quod mulier acquirit per meretricium. Et hoc proprie vocatur turpe
lucrum. Quod enim mulier meretricium exerceat, turpiter agit et contra legem Dei,
sed in eo quod accipit non iniuste agit nec contra legem. Unde quod sic illicite acquisitum
est retineri potest, et de eo eleemosyna fieri. (IIa-IIae q. 32 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., illud
verbum domini quidam male intelligendo, rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus
largiuntur, et putant se facere quod praeceptum est. Intellectus iste corrigendus
est. Sed omnes divitiae iniquitatis dicuntur, ut dicit in libro de quaestionibus Evangelii,
quia non sunt divitiae nisi iniquis, qui in eis spem constituunt. Iniquum mammona
dixit quia variis divitiarum illecebris nostros tentat affectus. Vel quia in pluribus
praedecessoribus, quibus patrimonio succedis, aliquis reperitur qui iniuste usurpavit
aliena, quamvis tu nescias ut Basilius dicit. Vel omnes divitiae dicuntur iniquitatis,
idest inaequalitatis, quia non aequaliter sunt omnibus distributae uno egente et alio
superabundante. (IIa-IIae q. 32 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod de acquisito per meretricium iam dictum est qualiter eleemosyna
fieri possit. Non autem fit de eo sacrificium vel oblatio ad altare, tum propter scandalum;
tum propter sacrorum reverentiam. De eo etiam quod est per simoniam acquisitum potest
fieri eleemosyna, quia non est debitum ei qui dedit, sed meretur illud amittere. Circa
illa vero quae per aleas acquiruntur videtur esse aliquid illicitum ex iure divino,
scilicet quod aliquis lucretur ab his qui rem suam alienare non possunt, sicut sunt
minores et furiosi et huiusmodi; et quod aliquis trahat alium ex cupiditate lucrandi
ad ludum; et quod fraudulenter ab eo lucretur. Et in his casibus tenetur ad restitutionem,
et sic de eo non potest eleemosynam facere. Aliquid autem videtur esse ulterius illicitum
ex iure positivo civili, quod prohibet universaliter tale lucrum. Sed quia ius civile
non obligat omnes, sed eos solos qui sunt his legibus subiecti; et iterum per dissuetudinem
abrogari potest, ideo apud illos qui sunt huiusmodi legibus obstricti, tenentur universaliter
ad restitutionem qui lucrantur; nisi forte contraria consuetudo praevaleat; aut nisi
aliquis lucratus sit ab eo qui traxit eum ad ludum. In quo casu non teneretur restituere,
quia ille qui amisit non est dignus recipere; nec potest licite retinere, tali iure
positivo durante; unde debet de hoc eleemosynam facere in hoc casu. (IIa-IIae q. 32 a. 7 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in casu extremae necessitatis omnia sunt communia. Unde licet
ei qui talem necessitatem patitur accipere de alieno ad sui sustentationem, si non
inveniat qui sibi dare velit. Et eadem ratione licet habere aliquid de alieno et de
hoc eleemosynam dare, quinimmo et accipere, si aliter subveniri non possit necessitatem
patienti. Si tamen fieri potest sine periculo, debet requisita domini voluntate pauperi
providere extremam necessitatem patienti. (IIa-IIae q. 32 a. 7 ad 3)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ille qui est in potestate alterius constitutus
possit eleemosynam facere. Religiosi enim sunt in potestate eorum quibus obedientiam
voverunt. Sed si eis non liceret eleemosynam facere, damnum reportarent ex statu religionis,
quia sicut Ambrosius dicit, summa Christianae religionis in pietate consistit, quae
maxime per eleemosynarum largitionem commendatur. Ergo illi qui sunt in potestate
alterius constituti possunt eleemosynam facere. (IIa-IIae q. 32 a. 8 arg. 1)
Praeterea, uxor est sub potestate viri, ut dicitur Gen. III. Sed uxor potest eleemosynam
facere, cum assumatur in viri societatem, unde et de beata Lucia dicitur quod, ignorante
sponso, eleemosynas faciebat. Ergo per hoc quod aliquis est in potestate alterius
constitutus, non impeditur quin possit eleemosynas facere. (IIa-IIae q. 32 a. 8 arg. 2)
Praeterea, naturalis quaedam subiectio est filiorum ad parentes, unde apostolus, ad
Ephes. VI, dicit, filii, obedite parentibus vestris in domino. Sed filii, ut videtur,
possunt de rebus patris eleemosynas dare, quia sunt quodammodo ipsorum, cum sint haeredes;
et cum possint eis uti ad usum corporis, multo magis videtur quod possint eis uti,
eleemosynas dando, ad remedium animae suae. Ergo illi qui sunt in potestate constituti
possunt eleemosynas dare. (IIa-IIae q. 32 a. 8 arg. 3)
Praeterea, servi sunt sub potestate dominorum, secundum illud ad Tit. II, servos dominis
suis subditos esse. Licet autem eis aliquid in utilitatem domini facere, quod maxime
fit si pro eis eleemosynas largiantur. Ergo illi qui sunt in potestate constituti
possunt eleemosynas facere. (IIa-IIae q. 32 a. 8 arg. 4)
Sed contra est quod eleemosynae non sunt faciendae de alieno, sed de iustis laboribus
propriis unusquisque eleemosynam facere debet; ut Augustinus dicit, in libro de Verb.
Dom. Sed si subiecti aliis eleemosynam facerent, hoc esset de alieno. Ergo illi qui
sunt sub potestate aliorum non possunt eleemosynam facere. (IIa-IIae q. 32 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod ille qui est sub potestate alterius constitutus, inquantum
huiusmodi, secundum superioris potestatem regulari debet, hic est enim ordo naturalis,
ut inferiora secundum superiora regulentur. Et ideo oportet quod ea in quibus inferior
superiori subiicitur, dispenset non aliter quam ei sit a superiore commissum. Sic
igitur ille qui est sub potestate constitutus de re secundum quam superiori subiicitur
eleemosynam facere non debet nisi quatenus ei a superiore fuerit permissum. Si quis
vero habeat aliquid secundum quod potestati superioris non subsit, iam secundum hoc
non est potestati subiectus, quantum ad hoc proprii iuris existens. Et de hoc potest
eleemosynam facere. (IIa-IIae q. 32 a. 8 co.)
Ad primum ergo dicendum quod monachus, si habet dispensationem a praelato commissam,
potest facere eleemosynam de rebus monasterii, secundum quod sibi est commissum. Si
vero non habet dispensationem, quia nihil proprium habet, tunc non potest facere eleemosynam
sine licentia abbatis vel expresse habita vel probabiliter praesumpta, nisi forte
in articulo extremae necessitatis, in quo licitum esset ei furari ut eleemosynam daret.
Nec propter hoc efficitur peioris conditionis, quia sicut dicitur in libro de Eccles.
Dogmat., bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare, sed melius est,
pro intentione sequendi dominum, insimul donare, et, absolutum sollicitudine, egere
cum Christo. (IIa-IIae q. 32 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod si uxor habeat alias res praeter dotem, quae ordinatur ad
sustentanda onera matrimonii, vel ex proprio lucro vel quocumque alio licito modo,
potest dare eleemosynas, etiam irrequisito assensu viri, moderatas tamen, ne ex earum
superfluitate vir depauperetur. Alias autem non debet dare eleemosynas sine consensu
viri vel expresso vel praesumpto, nisi in articulo necessitatis, sicut de monacho
dictum est. Quamvis enim mulier sit aequalis in actu matrimonii, tamen in his quae
ad dispositionem domus pertinent vir caput est mulieris, secundum apostolum, I ad
Cor. XI. Beata autem Lucia sponsum habebat, non virum. Unde de consensu matris poterat
eleemosynam facere. (IIa-IIae q. 32 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ea quae sunt filiifamilias sunt patris. Et ideo non potest
eleemosynam facere (nisi forte aliquam modicam, de qua potest praesumere quod patri
placeat), nisi forte alicuius rei esset sibi a patre dispensatio commissa. Et idem
dicendum de servis. (IIa-IIae q. 32 a. 8 ad 3)
Unde patet solutio ad quartum. (IIa-IIae q. 32 a. 8 ad 4)
Articulus 9.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non sit magis propinquioribus eleemosyna facienda.
Dicitur enim Eccli. XII, da misericordi, et ne suscipias peccatorem, benefac humili,
et non des impio. Sed quandoque contingit quod propinqui nostri sunt peccatores et
impii. Ergo non sunt eis magis eleemosynae faciendae. (IIa-IIae q. 32 a. 9 arg. 1)
Praeterea, eleemosynae sunt faciendae propter retributionem mercedis aeternae, secundum
illud Matth. VI, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Sed retributio
aeterna maxime acquiritur ex eleemosynis quae sanctis erogantur, secundum illud Luc.
XVI, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos
in aeterna tabernacula; quod exponens Augustinus, in libro de Verb. Dom., dicit, qui
sunt qui habebunt aeterna habitacula nisi sancti Dei? Et qui sunt qui ab eis accipiendi
sunt in tabernacula nisi qui eorum indigentiae serviunt? Ergo magis sunt eleemosynae
dandae sanctioribus quam propinquioribus. (IIa-IIae q. 32 a. 9 arg. 2)
Praeterea, maxime homo est sibi propinquus. Sed sibi non potest homo eleemosynam facere.
Ergo videtur quod non sit magis facienda eleemosyna personae magis coniunctae. (IIa-IIae q. 32 a. 9 arg. 3)
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. V, si quis suorum, et maxime domesticorum
curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. (IIa-IIae q. 32 a. 9 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., illi qui sunt
nobis magis coniuncti quasi quadam sorte nobis obveniunt, ut eis magis providere debemus.
Est tamen circa hoc discretionis ratio adhibenda, secundum differentiam coniunctionis
et sanctitatis et utilitatis. Nam multo sanctiori magis indigentiam patienti, et magis
utili ad commune bonum, est magis eleemosyna danda quam personae propinquiori; maxime
si non sit multum coniuncta, cuius cura specialis nobis immineat, et si magnam necessitatem
non patiatur. (IIa-IIae q. 32 a. 9 co.)
Ad primum ergo dicendum quod peccatori non est subveniendum inquantum peccator est,
idest ut per hoc in peccato foveatur, sed inquantum homo est, idest ut natura sustentetur. (IIa-IIae q. 32 a. 9 ad 1)
Ad secundum dicendum quod opus eleemosynae ad mercedem retributionis aeternae dupliciter
valet. Uno quidem modo, ex radice caritatis. Et secundum hoc eleemosyna est meritoria
prout in ea servatur ordo caritatis, secundum quem propinquioribus magis providere
debemus, ceteris paribus. Unde Ambrosius dicit, in I de Offic., est illa probanda
liberalitas, ut proximos sanguinis tui non despicias, si egere cognoscas, melius est
enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere. Alio modo
valet eleemosyna ad retributionem vitae aeternae ex merito eius cui donatur, qui orat
pro eo qui eleemosynam dedit. Et secundum hoc loquitur ibi Augustinus. (IIa-IIae q. 32 a. 9 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, cum eleemosyna sit opus misericordiae, sicut misericordia
non est proprie ad seipsum, sed per quandam similitudinem, ut supra dictum est; ita
etiam, proprie loquendo, nullus sibi eleemosynam facit, nisi forte ex persona alterius.
Puta, cum aliquis distributor ponitur eleemosynarum, potest et ipse sibi accipere,
si indigeat, eo tenore quo et aliis ministrat. (IIa-IIae q. 32 a. 9 ad 3)
Articulus 10.
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod eleemosyna non sit abundanter facienda. Eleemosyna
enim maxime debet fieri coniunctioribus. Sed illis non debet sic dari ut ditiores
inde fieri velint; sicut Ambrosius dicit, in I de Offic. Ergo nec aliis debet abundanter
dari. (IIa-IIae q. 32 a. 10 arg. 1)
Praeterea, Ambrosius dicit ibidem, non debent simul effundi opes, sed dispensari.
Sed abundantia eleemosynarum ad effusionem pertinet. Ergo eleemosyna non debet fieri
abundanter. (IIa-IIae q. 32 a. 10 arg. 2)
Praeterea, II ad Cor. VIII dicit apostolus, non ut aliis sit remissio, idest ut alii
de nostris otiose vivant; vobis autem sit tribulatio, idest paupertas. Sed hoc contingeret
si eleemosyna daretur abundanter. Ergo non est abundanter eleemosyna largienda. (IIa-IIae q. 32 a. 10 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Tob. IV, si multum tibi fuerit, abundanter tribue. (IIa-IIae q. 32 a. 10 s. c.)
Respondeo dicendum quod abundantia eleemosynae potest considerari et ex parte dantis,
et ex parte recipientis. Ex parte quidem dantis cum scilicet aliquis dat quod est
multum secundum proportionem propriae facultatis. Et sic laudabile est abundanter
dare, unde et dominus, Luc. XXI, laudavit viduam, quae ex eo quod deerat illi, omnem
victum quem habuit misit, observatis tamen his quae supra dicta sunt de eleemosyna
facienda de necessariis. Ex parte vero eius cui datur est abundans eleemosyna dupliciter.
Uno modo, quod suppleat sufficienter eius indigentiam. Et sic laudabile est abundanter
eleemosynam tribuere. Alio modo, ut superabundet ad superfluitatem. Et hoc non est
laudabile, sed melius est pluribus indigentibus elargiri. Unde et apostolus dicit,
I ad Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum; ubi Glossa dicit, per hoc cautela
eleemosynae docetur, ut non uni sed multis detur, ut pluribus prosit. (IIa-IIae q. 32 a. 10 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de abundantia superexcedente necessitatem
recipientis eleemosynam. (IIa-IIae q. 32 a. 10 ad 1)
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa loquitur de abundantia eleemosynae ex parte
dantis. Sed intelligendum est quod Deus non vult simul effundi omnes opes, nisi in
mutatione status. Unde subdit ibidem, nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et
pavit pauperes ex eo quod habuit, ut nulla cura domestica teneretur. (IIa-IIae q. 32 a. 10 ad 2)
Ad tertium dicendum quod auctoritas inducta, quantum ad hoc quod dicit, non ut alii
sit remissio vel refrigerium, loquitur de abundantia eleemosynae quae superexcedit
necessitatem recipientis, cui non est danda eleemosyna ut inde luxurietur, sed ut
inde sustentetur. Circa quod tamen est discretio adhibenda propter diversas conditiones
hominum, quorum quidam, delicatioribus nutriti, indigent magis delicatis cibis aut
vestibus. Unde et Ambrosius dicit, in libro de Offic., consideranda est in largiendo
aetas atque debilitas. Nonnunquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales.
Aut si quis ex divitiis in egestatem cecidit sine vitio suo. Quantum vero ad id quod
subditur, vobis autem tribulatio, loquitur de abundantia ex parte dantis. Sed, sicut
Glossa ibi dicit, non hoc ideo dicit quin melius esset, scilicet abundanter dare.
Sed de infirmis timet, quos sic dare monet ut egestatem non patiantur. (IIa-IIae q. 32 a. 10 ad 3)