Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de poena primi peccati. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo,
de morte, quae est poena communis. Secundo, de aliis particularibus poenis quae in
Genesi assignantur. (IIa-IIae, q. 164 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mors non sit poena peccati primorum parentum.
Illud enim quod est homini naturale, non potest dici poena peccati, quia peccatum
non perficit naturam, sed vitiat. Mors autem est homini naturalis, quod patet ex hoc
quod corpus eius ex contrariis componitur; et ex hoc etiam quod mortale ponitur in
definitione hominis. Ergo mors non est poena peccati primorum parentum. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 1)
Praeterea, mors et alii corporales defectus similiter inveniuntur in homine sicut
et in aliis animalibus, secundum illud Eccle. III, unus interitus est hominis et iumentorum,
et aequa utriusque conditio. Sed in animalibus brutis mors non est poena peccati.
Ergo etiam neque in hominibus. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 2)
Praeterea, peccatum primorum parentum fuit specialium personarum. Sed mors consequitur
totam humanam naturam. Ergo non videtur esse poena peccati primorum parentum. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 3)
Praeterea, omnes aequaliter derivantur a primis parentibus. Si igitur mors esset poena
peccati primorum parentum, sequeretur quod omnes homines aequaliter mortem paterentur.
Quod patet esse falsum, quia quidam citius aliis, et gravius moriuntur. Ergo mors
non est poena primi peccati. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 4)
Praeterea, malum poenae est a Deo, ut supra habitum est. Sed mors non videtur esse
a Deo, dicitur enim Sap. I, quod Deus mortem non fecit. Ergo mors non est poena primi
peccati. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 5)
Praeterea, poenae non videntur esse meritoriae, nam meritum continetur sub bono, poena
autem sub malo. Sed mors quandoque est meritoria, sicut patet de morte martyrum. Ergo
videtur quod mors non sit poena. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 6)
Praeterea, poena videtur esse afflictiva. Sed mors non potest esse afflictiva, ut
videtur, quia quando mors est, homo non sentit; quando autem non est, sentiri non
potest. Ergo mors non est poena peccati. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 7)
Praeterea, si mors esset poena peccati, statim fuisset ad peccatum consecuta. Sed
hoc non est verum, nam primi parentes post peccatum diu vixerunt, ut patet Gen. IV.
Ergo mors non videtur esse poena peccati. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 arg. 8)
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. V, per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, si aliquis propter culpam suam privetur aliquo beneficio
sibi dato, carentia illius beneficii est poena culpae illius. Sicut autem in primo
dictum est, homini in prima sui institutione hoc beneficium fuit collatum divinitus,
ut quandiu mens eius esset Deo subiecta, inferiores vires animae subiicerentur rationali
menti, et corpus animae subiiceretur. Sed quia mens hominis per peccatum a divina
subiectione recessit, consecutum est ut nec inferiores vires totaliter rationi subiicerentur,
unde tanta est rebellio carnalis appetitus ad rationem; nec etiam corpus totaliter
subiiceretur animae, unde consequitur mors, et alii corporales defectus. Vita enim
et incolumitas corporis consistit in hoc quod subiiciatur animae, sicut perfectibile
suae perfectioni, unde, per oppositum, mors et aegritudo, et quilibet corporalis defectus,
pertinet ad defectum subiectionis corporis ad animam. Unde patet quod, sicut rebellio
carnalis appetitus ad spiritum est poena peccati primorum parentum, ita etiam et mors
et omnes corporales defectus. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod naturale dicitur quod ex principiis naturae causatur.
Naturae autem per se principia sunt forma et materia. Forma autem hominis est anima
rationalis, quae de se est immortalis. Et ideo mors non est naturalis homini ex parte
suae formae. Materia autem hominis est corpus tale quod est ex contrariis compositum,
ad quod sequitur ex necessitate corruptibilitas. Et quantum ad hoc, mors est homini
naturalis. Haec tamen conditio in materia humani corporis est consequens ex necessitate
materiae, quia oportebat corpus humanum esse organum tactus, et per consequens medium
inter tangibilia; et hoc non poterat esse nisi esset ex contrariis compositum, ut
patet per philosophum, in II de anima. Non autem est conditio secundum quam materia
adaptetur formae, quia, si esset possibile, cum forma sit incorruptibilis, potius
oporteret materiam incorruptibilem esse. Sicut quod serra sit ferrea, competit formae
et actioni ipsius, ut per duritiem sit apta ad secandum, sed quod sit potens rubiginem
contrahere, consequitur ex necessitate talis materiae, et non secundum electionem
agentis; nam si artifex posset, faceret ex ferro serram quae rubiginem non posset
contrahere. Deus autem, qui est conditor hominis, omnipotens est. Unde ademit suo
beneficio ab homine primitus instituto necessitatem moriendi ex tali materia consequentem.
Quod tamen beneficium subtractum est per peccatum primorum parentum. Et sic mors et
est naturalis, propter conditionem materiae, et est poenalis, propter amissionem divini
beneficii praeservantis a morte. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod similitudo illa hominis ad alia animalia attenditur quantum
ad conditionem materiae, idest quantum ad corpus ex contrariis compositum, non autem
quantum ad formam. Nam anima hominis est immortalis, brutorum vero animalium animae
sunt mortales. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod primi parentes fuerunt instituti a Deo non solum sicut quaedam
personae singulares, sed sicut quaedam principia totius humanae naturae ab eis in
posteros derivandae simul cum beneficio divino praeservante a morte. Et ideo per eorum
peccatum tota humana natura in posteris tali beneficio destituta, mortem incurrit. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod aliquis defectus ex peccato consequitur dupliciter. Uno modo,
per modum poenae taxatae a iudice. Et talis defectus aequalis debet esse in his ad
quos aequaliter pertinet peccatum. Alius autem defectus est qui ex huiusmodi poena
per accidens consequitur, sicut quod aliquis pro sua culpa excaecatus, cadat in via.
Et talis defectus culpae non proportionatur, nec ab homine iudice pensatur, qui non
potest fortuitos eventus praecognoscere. Sic igitur poena taxata pro primo peccato,
proportionaliter ei respondens, fuit subtractio divini beneficii quo rectitudo et
integritas humanae naturae conservabatur. Defectus autem consequentes subtractionem
huius beneficii, sunt mors et aliae poenalitates praesentis vitae. Et ideo non oportet
huiusmodi poenas aequales esse in his ad quos aequaliter pertinet primum peccatum.
Verum quia Deus praescius est omnium futurorum eventuum, ex dispensatione divinae
providentiae huiusmodi poenalitates diversimode in diversis inveniuntur, non quidem
propter aliqua merita praecedentia hanc vitam, ut Origenes posuit (hoc enim est contra
id quod dicitur Rom. IX, cum nondum aliquid boni aut mali egissent; est etiam contra
hoc quod in primo ostensum est, quod anima non est creata ante corpus); sed vel in
poenam paternorum peccatorum, inquantum filius est quaedam res patris, unde frequenter
parentes puniuntur in prole; vel etiam propter remedium salutis eius qui huiusmodi
poenalitatibus subditur, ut scilicet per hoc a peccatis arceatur, vel etiam de virtutibus
non superbiat, et per patientiam coronetur. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 4)
Ad quintum dicendum quod mors dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum quod
est quoddam malum humanae naturae. Et sic non est ex Deo, sed est defectus quidam
incidens ex culpa humana. Alio modo potest considerari secundum quod habet quandam
rationem boni, prout scilicet est quaedam iusta poena. Et sic est a Deo. Unde Augustinus
dicit, in libro Retractat., quod Deus non est auctor mortis, nisi inquantum est poena. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 5)
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIII de Civ. Dei, quemadmodum iniusti
male utuntur non tantum malis, verum etiam bonis; ita iusti bene utuntur non tantum
bonis, sed etiam malis. Hinc fit ut et mali male lege utantur, quamvis sit lex bonum,
et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum. Inquantum igitur sancti bene morte
utuntur, fit eis mors meritoria. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 6)
Ad septimum dicendum quod mors dupliciter accipi potest. Uno modo, pro ipsa privatione
vitae. Et sic mors sentiri non potest, cum sit privatio sensus et vitae. Et sic non
est poena sensus, sed poena damni. Alio modo, secundum quod nominat ipsam corruptionem
quae terminatur ad privationem praedictam. De corruptione autem, sicut et de generatione,
dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum quod est terminus alterationis. Et sic
in ipso instanti in quo primo privatur vita, dicitur inesse mors. Et secundum hoc
etiam, mors non est poena sensus. Alio modo corruptio potest accipi cum alteratione
praecedente, prout dicitur aliquis mori dum movetur in mortem; sicut dicitur aliquid
generari dum movetur in generatum esse. Et sic mors potest esse afflictiva. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 7)
Ad octavum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super Gen. ad Litt., quamvis annos
multos primi parentes postea vixerint, illo tamen die mori coeperunt quo mortis legem,
qua in senium veterascerent, acceperunt. (IIa-IIae, q. 164 a. 1 ad 8)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter particulares poenae primorum
parentum determinentur in Scriptura. Non enim debet assignari ut poena peccati id
quod etiam sine peccato esset. Sed dolor in pariendo esset, ut videtur, etiam sine
peccato, hoc enim requirit dispositio feminei sexus, ut proles nasci non possit sine
dolore parientis. Similiter etiam subiectio mulieris ad virum consequitur perfectionem
virilis sexus et imperfectionem muliebris. Germinatio etiam spinarum et tribulorum
ad naturam terrae pertinet, quae fuisset etiam sine peccato. Non ergo huiusmodi sunt
convenientes poenae primi peccati. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 1)
Praeterea, illud quod pertinet ad dignitatem alicuius, non videtur ad poenam eius
pertinere. Sed multiplicatio conceptus pertinet ad dignitatem mulieris. Ergo non debet
poni quasi mulieris poena. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 2)
Praeterea, poena peccati primorum parentum ad omnes derivatur, sicut de morte dictum
est. Sed non omnium mulierum multiplicantur conceptus, nec omnes viri in sudore vultus
sui pane vescuntur. Non ergo ista sunt convenientes poenae primi peccati. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 3)
Praeterea, locus Paradisi propter hominem factus erat. Sed nihil debet esse frustra
in rerum ordine. Ergo videtur quod non fuerit conveniens hominis poena quod a Paradiso
excluderetur. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 4)
Praeterea, locus ille Paradisi terrestris de se dicitur esse inaccessibilis. Frustra
ergo apposita sunt alia impedimenta, ne homo illuc reverteretur, scilicet Cherubin
et gladius flammeus atque versatilis. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 5)
Praeterea, homo post peccatum statim necessitati mortis fuit addictus, et ita beneficio
ligni vitae non poterat ad immortalitatem reparari. Frustra ergo ei esus ligni vitae
interdicitur. Cum dicitur Gen. III, videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat
in aeternum. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 6)
Praeterea, insultare misero videtur misericordiae et clementiae repugnare, quae maxime
in Scriptura Deo attribuitur, secundum illud Psalmi, miserationes eius super omnia
opera eius. Ergo inconvenienter ponitur dominum insultasse primis parentibus per peccatum
iam in miseriam deductis, ubi dicitur, ecce, Adam quasi unus ex nobis factus est,
sciens bonum et malum. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 7)
Praeterea, vestitus ad necessitatem hominis pertinet, sicut et cibus, secundum illud
I ad Tim. ult., habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Ergo, sicut
cibus primis parentibus fuit attributus ante peccatum, ita etiam et vestitus attribui
debuit. Inconvenienter ergo post peccatum dicitur eis Deus tunicas pelliceas fecisse. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 8)
Praeterea, poena quae peccato alicui adhibetur, debet plus habere in malo quam emolumentum
quod quis ex peccato consequitur, alioquin, per poenam non deterreretur aliquis a
peccato. Sed primi parentes ex peccato consecuti sunt quod eorum oculi aperirentur,
ut dicitur Gen. III. Hoc autem praeponderat in bono omnibus malis poenalibus quae
ponuntur ex peccato consecuta. Inconvenienter igitur describuntur poenae peccatum
primorum parentum consequentes. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 arg. 9)
In contrarium est quod huiusmodi poenae sunt divinitus taxatae, qui omnia facit in
numero, pondere et mensura, ut dicitur Sap. XI. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, primi parentes propter suum peccatum privati
sunt beneficio divino quo humanae naturae integritas in eis conservabatur, per cuius
subtractionem humana natura in defectus poenales incidit. Et ideo dupliciter puniti
fuerunt. Primo quidem, quantum ad hoc quod subtractum fuit eis id quod integritatis
statui competebat, scilicet locus terrestris Paradisi, quod significatur Gen. III,
cum dicitur, et emisit eum Deus de Paradiso voluptatis. Et quia ad illum statum primae
innocentiae per seipsum redire non poterat, convenienter apposita sunt impedimenta
ne rediret ad ea quae primo statui competebant, scilicet a cibo, ne sumeret de ligno
vitae; et a loco, collocavit Deus ante Paradisum Cherubin et flammeum gladium. Secundo
autem puniti fuerunt quantum ad hoc quod attributa sunt eis ea quae naturae conveniunt
tali beneficio destitutae. Et hoc quidem et quantum ad corpus, et quantum ad animam.
Quantum quidem ad corpus, ad quod pertinet differentia sexus, alia poena attributa
est mulieri, alia viro. Mulieri quidem attributa est poena secundum duo propter quae
viro coniungitur, quae sunt generatio prolis, et communicatio operum pertinentium
ad domesticam conversationem. Quantum autem ad generationem prolis, punita fuit dupliciter.
Primo quidem, quantum ad taedia quae sustinet portando prolem conceptam, et hoc significatur
cum dicitur, multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos. Et quantum ad dolorem quem
patitur in pariendo, et quantum ad hoc dicitur, in dolore paries. Quantum vero ad
domesticam conversationem, punitur secundum hoc quod subiicitur dominationi viri,
per hoc quod dicitur, sub viri potestate eris. Sicut autem ad mulierem pertinet ut
subdatur viro in his quae ad domesticam conversationem pertinent, ita ad virum pertinet
quod necessaria vitae procuret. Et circa hoc punitur tripliciter. Primo quidem, per
terrae sterilitatem, cum dicitur, maledicta terra in opere tuo. Secundo, per laboris
anxietatem, sine qua fructus terrae non percipit, unde dicitur, in labore comedes
de ea cunctis diebus vitae tuae. Tertio, quantum ad impedimenta quae proveniunt terram
colentibus, unde dicitur, spinas et tribulos germinabit tibi. Similiter etiam ex parte
animae triplex eorum poena describitur. Primo quidem, quantum ad confusionem quam
passi sunt de rebellione carnis ad spiritum, unde dicitur, aperti sunt oculi amborum,
et cognoverunt se esse nudos. Secundo, quantum ad increpationem propriae culpae, per
hoc quod dicitur, ecce, Adam factus est quasi unus ex nobis. Tertio, quantum ad commemorationem
futurae mortis, secundum quod ei dictum est, pulvis es, et in pulverem reverteris.
Ad quod etiam pertinet quod Deus fecit eis tunicas pelliceas, in signum mortalitatis
eorum. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in statu innocentiae fuisset partus absque dolore. Dicit
enim Augustinus, XIV de Civ. Dei, sic ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis
impulsus feminea viscera relaxaret, sicut ad concipiendum non libidinis appetitus,
sed voluntarius usus naturam utramque coniungeret. Subiectio autem mulieris ad virum
intelligenda est in poenam mulieris esse inducta, non quantum ad regimen, quia etiam
ante peccatum vir caput mulieris fuisset et eius gubernator existeret, sed prout mulier,
contra propriam voluntatem, necesse habet viri voluntati parere. Spinas autem et tribulos
terra germinasset, si homo non peccasset, in cibum animalium, non autem in hominis
poenam, quia scilicet per eorum exortum nullus labor aut punctio homini operanti in
terra accideret, ut Augustinus dicit, super Gen. ad Litt. Quamvis Alcuinus dicat quod
ante peccatum terra omnino spinas et tribulos non germinasset. Sed primum melius est. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod multitudo conceptuum inducitur in poenam mulieris, non propter
ipsam procreationem prolis, quae etiam ante peccatum fuisset, sed propter multitudinem
afflictionum, quae mulier patitur ex hoc quod portat fetum conceptum. Unde signanter
coniungitur, multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod illae poenae aliqualiter ad omnes pertinent. Quaecumque enim
mulier concipit, necesse est quod aerumnas patiatur et cum dolore pariat, praeter
beatam virginem, quae sine corruptione concepit et sine dolore peperit, quia eius
conceptio non fuit secundum legem naturae a primis parentibus derivata. Si autem aliqua
non concipit neque parit, patitur sterilitatis defectum, qui praeponderat poenis praedictis.
Similiter etiam oportet ut quicumque terram operatur, in sudore vultus comedat panem.
Et qui ipsi per se agriculturam non exercent, in aliis laboribus occupantur, homo
enim nascitur ad laborem, ut dicitur Iob V, et sic panem ab aliis in sudore vultus
elaboratum manducant. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod locus ille Paradisi terrestris, quamvis non serviat homini
ad usum, servit tamen ei ad documentum, dum cognoscit propter peccatum se tali loco
fuisse privatum; et dum per ea quae corporaliter in illo Paradiso sunt, instruuntur
de his quae pertinent ad Paradisum caelestem, quo aditus homini praeparatur per Christum. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 4)
Ad quintum dicendum quod, salvis spiritualis sensus mysteriis, locus ille praecipue
videtur esse inaccessibilis propter vehementiam aestus in locis intermediis ex propinquitate
solis. Et hoc significatur per flammeum gladium, qui versatilis dicitur, propter proprietatem
motus circularis huiusmodi aestum causantis. Et quia motus corporalis creaturae disponitur
ministerio Angelorum, ut patet per Augustinum, III de Trin.; convenienter etiam simul
cum gladio versatili Cherubin adiungitur, ad custodiendam viam ligni vitae. Unde Augustinus
dicit, XI super Gen. ad Litt., hoc per caelestes potestates etiam in Paradiso visibili
factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic quaedam ignea
custodia. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 5)
Ad sextum dicendum quod homo, si post peccatum de ligno vitae comedisset, non propter
hoc immortalitatem recuperasset, sed beneficio illius cibi potuisset vitam magis prolongare.
Unde quod dicitur, et vivat in aeternum, sumitur ibi aeternum pro diuturno. Hoc autem
non expediebat homini, ut in miseria huius vitae diutius permaneret. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 6)
Ad septimum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt., verba Dei
non tam sunt primis parentibus insultantis, quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis,
propter quos ista conscripta sunt, quia scilicet non solum Adam non fuit factus qualis
fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 7)
Ad octavum dicendum quod vestitus necessarius est homini secundum statum praesentis
miseriae, propter duo, primo quidem, propter defectum ab exterioribus nocumentis,
puta intemperie caloris et frigoris; secundo, ad tegumentum ignominiae, ne turpitudo
membrorum appareat in quibus praecipue manifestatur rebellio carnis ad spiritum. Haec
autem duo in primo statu non erant. Quia in statu illo corpus hominis non poterat
per aliquid extrinsecum laedi, ut in primo dictum est. Nec etiam erat in statu illo
aliqua turpitudo in corpore hominis quae confusionem induceret, unde dicitur Genesi,
erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant. Alia autem
ratio est de cibo, qui est necessarius ad fomentum caloris naturalis et ad corporis
augmentum. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 8)
Ad nonum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XI super Gen. ad Litt., non est credendum
quod primi parentes essent producti clausis oculis, praecipue cum de muliere dicatur
quod vidit lignum, quod esset pulchrum et bonum ad vescendum. Aperti ergo sunt oculi
amborum ad aliquid intuendum et cogitandum quod antea nunquam adverterant, scilicet
ad invicem concupiscendum, quod ante non fuerat. (IIa-IIae, q. 164 a. 2 ad 9)