Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de inobedientia. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum
sit peccatum mortale. Secundo, utrum sit gravissimum peccatorum. (IIa-IIae q. 105 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inobedientia non sit peccatum mortale. Omne
enim peccatum est inobedientia, ut patet per definitionem Ambrosii superius positam.
Si ergo inobedientia esset peccatum mortale, omne peccatum esset mortale. (IIa-IIae q. 105 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., quod inobedientia oritur ex inani gloria.
Sed inanis gloria non est peccatum mortale. Ergo nec inobedientia. (IIa-IIae q. 105 a. 1 arg. 2)
Praeterea, tunc dicitur aliquis esse inobediens quando superioris praeceptum non implet.
Sed superiores multoties praecepta multiplicant, quae vix aut nunquam omnia possunt
observari. Si ergo inobedientia esset peccatum mortale, sequeretur quod homo non posset
vitare mortale peccatum, quod est inconveniens. Non ergo inobedientia est peccatum
mortale. (IIa-IIae q. 105 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Rom. I, et II ad Tim. III, inter alia peccata mortalia computatur,
parentibus non obedientes. (IIa-IIae q. 105 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est quod contrariatur
caritati, per quam est spiritualis vita. Caritate autem diligitur Deus et proximus.
Exigit autem caritas Dei ut eius mandatis obediatur, sicut supra dictum est. Et ideo
inobedientem esse divinis praeceptis peccatum mortale est, quasi divinae dilectioni
contrarium. In praeceptis autem divinis continetur quod etiam superioribus obediatur.
Et ideo etiam inobedientia qua quis inobediens est praeceptis superiorum, est peccatum
mortale, quasi divinae dilectioni contrarium, secundum illud Rom. XIII, qui potestati
resistit, Dei ordinationi resistit. Contrariatur insuper dilectioni proximi, inquantum
superiori proximo subtrahit obedientiam quam ei debet. (IIa-IIae q. 105 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illa definitio Ambrosii datur de peccato mortali, quod
habet perfectam peccati rationem. Peccatum enim veniale non est inobedientia, quia
non est contra praeceptum, sed praeter praeceptum. Nec etiam omne peccatum mortale
est inobedientia, proprie et per se loquendo, sed solum sicut quando aliquis praeceptum
contemnit. Quia ex fine morales actus speciem habent. Cum autem facit aliquid contra
praeceptum non propter praecepti contemptum, sed propter aliquid aliud, est inobedientia
materialiter tantum, sed pertinet formaliter ad aliam speciem peccati. (IIa-IIae q. 105 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod inanis gloria appetit manifestationem alicuius excellentiae,
et quia videtur ad quandam excellentiam pertinere quod homo praeceptis alterius non
subdatur, inde est quod inobedientia ex inani gloria oritur. Nihil autem prohibet
ex peccato veniali oriri mortale, cum veniale sit dispositio ad mortale. (IIa-IIae q. 105 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nullus obligatur ad impossibile. Et ideo si tot praecepta
aliquis praelatus ingerat quod subditus ea implere non possit, excusatur a peccato.
Et ideo praelati abstinere debent a multitudine praeceptorum. (IIa-IIae q. 105 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inobedientia sit gravissimum peccatum. Dicitur
enim I Reg. XV, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Sed idolatria est
gravissimum peccatum, ut supra habitum est. Ergo inobedientia est gravissimum peccatum. (IIa-IIae q. 105 a. 2 arg. 1)
Praeterea, illud peccatum dicitur esse in spiritum sanctum per quod tolluntur impedimenta
peccati, ut supra dictum est. Sed per inobedientiam contemnit homo praeceptum, quod
maxime retrahit hominem a peccando. Ergo inobedientia est peccatum in spiritum sanctum.
Et ita est gravissimum peccatum. (IIa-IIae q. 105 a. 2 arg. 2)
Praeterea, apostolus dicit, Rom. V, quod per unius inobedientiam peccatores constituti
sunt multi. Sed causa videtur esse potior effectu. Ergo inobedientia videtur esse
gravius peccatum quam alia quae ex ea causantur. (IIa-IIae q. 105 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod gravius est contemnere praecipientem quam praeceptum. Sed quaedam
peccata sunt contra ipsam personam praecipientis, sicut patet de blasphemia et homicidio.
Ergo inobedientia non est gravissimum peccatum. (IIa-IIae q. 105 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod non omnis inobedientia est aequale peccatum. Potest enim una
inobedientia esse gravior altera dupliciter. Uno modo, ex parte praecipientis. Quamvis
enim omnem curam homo apponere debeat ad hoc quod cuilibet superiori obediat, tamen
magis est debitum quod homo obediat superiori quam inferiori potestati. Cuius signum
est quod praeceptum inferioris praetermittitur si sit praecepto superioris contrarium
unde consequens est quod quanto superior est ille qui praecipit, tanto ei inobedientem
esse sit gravius. Et sic inobedientem esse Deo est gravius quam inobedientem esse
homini. Secundo, ex parte praeceptorum. Non enim praecipiens aequaliter vult impleri
omnia quae mandat, magis enim unusquisque vult finem, et id quod est fini propinquius.
Et ideo tanto est inobedientia gravior, quanto praeceptum quod quis praeterit magis
est de intentione illius qui praecipit. Et in praeceptis quidem Dei, manifestum est
quod quanto praeceptum datur de meliori, tanto est eius inobedientia gravior. Quia
cum voluntas Dei per se feratur ad bonum, quanto aliquid est melius, tanto Deus vult
illud magis impleri. Unde qui inobediens est praecepto de dilectione Dei, gravius
peccat quam qui inobediens est praecepto de dilectione proximi. Voluntas autem hominis
non semper magis fertur in melius. Et ideo, ubi obligamur ex solo hominis praecepto,
non est gravius peccatum ex eo quod maius bonum praeteritur, sed ex eo quod praeteritur
quod est magis de intentione praecipientis. Sic ergo oportet diversos inobedientiae
gradus diversis peccatorum gradibus comparare. Nam inobedientia qua contemnitur Dei
praeceptum, ex ipsa ratione inobedientiae gravius est peccatum quam peccatum quo peccatur
in hominem, si secerneretur inobedientia Dei (et hoc dico, quia qui contra proximum
peccat, etiam contra Dei praeceptum agit). Si tamen in aliquo potiori praeceptum Dei
contemneret, adhuc gravius peccatum esset. Inobedientia autem qua contemnitur praeceptum
hominis, levior est peccato quo contemnitur ipse praecipiens, quia ex reverentia praecipientis
procedere debet reverentia praecepti. Et similiter peccatum quod directe pertinet
ad contemptum Dei, sicut blasphemia vel aliquid huiusmodi, gravius est, etiam semota
per intellectum inobedientia a peccato, quam peccatum in quo contemnitur solum Dei
praeceptum. (IIa-IIae q. 105 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illa comparatio Samuelis non est aequalitatis, sed similitudinis,
quia inobedientia redundat in contemptum Dei sicut et idololatria, licet idololatria
magis. (IIa-IIae q. 105 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non omnis inobedientia est peccatum in spiritum sanctum,
sed solum illa cui obstinatio adhibetur. Non enim contemptus cuiuscumque quod peccatum
impedit, constituit peccatum in spiritum sanctum, alioquin cuiuslibet boni contemptus
esset peccatum in spiritum sanctum, quia per quodlibet bonum potest homo a peccato
impediri. Sed illorum bonorum contemptus facit peccatum in spiritum sanctum quae directe
ducunt ad poenitentiam et remissionem peccatorum. (IIa-IIae q. 105 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod primum peccatum primi parentis, ex quo in omnes peccatum
emanavit, non fuit inobedientia, secundum quod est speciale peccatum, sed superbia,
ex qua homo ad inobedientiam processit. Unde apostolus in verbis illis videtur accipere
inobedientiam secundum quod generaliter se habet ad omne peccatum. (IIa-IIae q. 105 a. 2 ad 3)