Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de stultitia, quae opponitur sapientiae. Et circa hoc quaeruntur
tria. Primo, utrum stultitia opponatur sapientiae. Secundo, utrum stultitia sit peccatum.
Tertio, ad quod vitium capitale reducatur. (IIa-IIae q. 46 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod stultitia non opponatur sapientiae. Sapientiae
enim directe videtur opponi insipientia. Sed stultitia non videtur esse idem quod
insipientia, quia insipientia videtur esse solum circa divina, sicut et sapientia;
stultitia autem se habet et circa divina et circa humana. Ergo sapientiae non opponitur
stultitia. (IIa-IIae q. 46 a. 1 arg. 1)
Praeterea, unum oppositorum non est via perveniendi ad aliud. Sed stultitia est via
perveniendi ad sapientiam, dicitur enim I ad Cor. III, si quis videtur inter vos sapiens
esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Ergo sapientiae non opponitur stultitia. (IIa-IIae q. 46 a. 1 arg. 2)
Praeterea, unum oppositorum non est causa alterius. Sapientia autem est causa stultitiae,
dicitur enim Ierem. X, stultus factus est omnis homo a scientia sua; sapientia autem
quaedam scientia est. Et Isaiae XLVII dicitur, sapientia tua et scientia tua, haec
decepit te, decipi autem ad stultitiam pertinet. Ergo sapientiae non opponitur stultitia. (IIa-IIae q. 46 a. 1 arg. 3)
Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., quod stultus est qui per ignominiam non
commovetur ad dolorem, et qui non movetur iniuria. Sed hoc pertinet ad sapientiam
spiritualem; ut Gregorius dicit, in X Moral. Ergo sapientiae non opponitur stultitia. (IIa-IIae q. 46 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., quod donum sapientiae datur contra
stultitiam. (IIa-IIae q. 46 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod nomen stultitiae a stupore videtur esse sumptum, unde Isidorus
dicit, in libro Etymol., stultus est qui propter stuporem non movetur. Et differt
stultitia a fatuitate, sicut ibidem dicitur, quia stultitia importat hebetudinem cordis
et obtusionem sensuum; fatuitas autem importat totaliter spiritualis sensus privationem.
Et ideo convenienter stultitia sapientiae opponitur. Sapiens enim, ut ibidem Isidorus
dicit, dictus est a sapore, quia sicut gustus est aptus ad discretionem saporis ciborum,
sic sapiens ad dignoscentiam rerum atque causarum. Unde patet quod stultitia opponitur
sapientiae sicut contrarium; fatuitas autem sicut pura negatio. Nam fatuus caret sensu
iudicandi; stultus autem habet, sed hebetatum; sapiens autem subtilem ac perspicacem. (IIa-IIae q. 46 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Isidorus ibidem dicit, insipiens contrarius est
sapienti, eo quod est sine sapore discretionis et sensus. Unde idem videtur esse insipientia
cum stultitia. Praecipue autem videtur aliquis esse stultus quando patitur defectum
in sententia iudicii quae attenditur secundum causam altissimam, nam si deficiat in
iudicio circa aliquid modicum, non ex hoc vocatur aliquis stultus. (IIa-IIae q. 46 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sicut est quaedam sapientia mala, ut supra dictum est, quae
dicitur sapientia saeculi, quia accipit pro causa altissima et fine ultimo aliquod
terrenum bonum; ita etiam est aliqua stultitia bona, huic sapientiae malae opposita,
per quam aliquis terrena contemnit. Et de hac stultitia loquitur apostolus. (IIa-IIae q. 46 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sapientia saeculi est quae decipit et facit esse stultum
apud Deum, ut patet per apostolum, I ad Cor. III. (IIa-IIae q. 46 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod non moveri iniuriis quandoque quidem contingit ex hoc quod
homini non sapiunt terrena, sed sola caelestia. Unde hoc pertinet ad stultitiam mundi,
sed ad sapientiam Dei, ut Gregorius ibidem dicit. Quandoque autem contingit ex hoc
quod homo est simpliciter circa omnia stupidus, ut patet in amentibus, qui non discernunt
quid sit iniuria. Et hoc pertinet ad stultitiam simpliciter. (IIa-IIae q. 46 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod stultitia non sit peccatum. Nullum enim peccatum
provenit in nobis a natura. Sed quidam sunt stulti naturaliter. Ergo stultitia non
est peccatum. (IIa-IIae q. 46 a. 2 arg. 1)
Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit. Sed stultitia non est
voluntaria. Ergo non est peccatum. (IIa-IIae q. 46 a. 2 arg. 2)
Praeterea, omne peccatum opponitur alicui praecepto divino. Sed stultitia nulli praecepto
opponitur. Ergo stultitia non est peccatum. (IIa-IIae q. 46 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Prov. I, prosperitas stultorum perdet eos. Sed nullus
perditur nisi pro peccato. Ergo stultitia est peccatum. (IIa-IIae q. 46 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod stultitia, sicut dictum est, importat quendam stuporem sensus
in iudicando, et praecipue circa altissimam causam, quae est finis ultimus et summum
bonum. Circa quod aliquis potest pati stuporem in iudicando dupliciter. Uno modo,
ex indispositione naturali, sicut patet in amentibus. Et talis stultitia non est peccatum.
Alio modo, inquantum immergit homo sensum suum rebus terrenis, ex quo redditur eius
sensus ineptus ad percipiendum divina, secundum illud I ad Cor. II, animalis homo
non percipit ea quae sunt spiritus Dei, sicut etiam homini habenti gustum infectum
malo humore non sapiunt dulcia. Et talis stultitia est peccatum. (IIa-IIae q. 46 a. 2 co.)
Et per hoc patet responsio ad primum. (IIa-IIae q. 46 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod quamvis stultitiam nullus velit, vult tamen ea ad quae consequitur
esse stultum, scilicet abstrahere sensum suum a spiritualibus et immergere terrenis.
Et idem etiam contingit in aliis peccatis. Nam luxuriosus vult delectationem sine
qua non est peccatum, quamvis non simpliciter velit peccatum, vellet enim frui delectatione
sine peccato. (IIa-IIae q. 46 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod stultitia opponitur praeceptis quae dantur de contemplatione
veritatis; de quibus supra habitum est cum de scientia et intellectu ageretur. (IIa-IIae q. 46 a. 2 ad 3)