Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de superbia. Et primo, de superbia in communi; secundo, de
peccato primi hominis, quod ponitur esse superbia. Circa primum quaeruntur octo. Primo,
utrum superbia sit peccatum. Secundo, utrum sit vitium speciale. Tertio, in quo sit
sicut in subiecto. Quarto, de speciebus eius. Quinto, utrum sit peccatum mortale.
Sexto, utrum sit gravissimum omnium peccatorum. Septimo, de ordine eius ad alia peccata.
Octavo, utrum debeat poni vitium capitale. (IIa-IIae, q. 162 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit peccatum. Nullum enim peccatum
est repromissum a Deo, promittit enim Deus quod ipse facturus est; non est autem auctor
peccati. Sed superbia connumeratur inter repromissiones divinas, dicitur enim Isaiae
LX, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem. Ergo
superbia non est peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 arg. 1)
Praeterea, appetere divinam similitudinem non est peccatum, hoc enim naturaliter appetit
quaelibet creatura, et in hoc optimum eius consistit. Et praecipue hoc convenit rationali
creaturae, quae facta est ad imaginem et similitudinem Dei. Sed sicut dicitur in libro
sententiarum prosperi, superbia est amor propriae excellentiae, per quam homo Deo
similatur, qui est excellentissimus, unde dicit Augustinus, in II Confess., superbia
celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Ergo superbia non
est peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 arg. 2)
Praeterea, peccatum non solum contrariatur virtuti, sed etiam opposito vitio, ut patet
per philosophum, in II Ethic. Sed nullum vitium invenitur oppositum esse superbiae.
Ergo superbia non est peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Tobiae IV, superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo
dominari permittas. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod superbia nominatur ex hoc quod aliquis per voluntatem tendit
supra id quod est, unde dicit Isidorus, in libro Etymol., superbus dictus est quia
super vult videri quam est, qui enim vult supergredi quod est, superbus est. Habet
autem hoc ratio recta, ut voluntas uniuscuiusque feratur in id quod est proportionatum
sibi. Et ideo manifestum est quod superbia importat aliquid quod adversatur rationi
rectae. Hoc autem facit rationem peccati, quia secundum Dionysium, IV cap. de Div.
Nom., malum animae est praeter rationem esse. Unde manifestum est quod superbia est
peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod superbia dupliciter accipi potest. Uno modo, ex eo quod
supergreditur regulam rationis. Et sic dicimus eam esse peccatum. Alio modo potest
superbia nominari simpliciter a superexcessu. Et secundum hoc, omne superexcedens
potest nominari superbia. Et ita repromittitur a Deo superbia, quasi quidam superexcessus
bonorum. Unde et Glossa Hieronymi dicit, ibidem, quod est superbia bona, et mala.
Quamvis etiam dici possit quod superbia ibi accipitur materialiter pro abundantia
rerum de quibus possunt homines superbire. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod eorum quae naturaliter homo appetit, ratio est ordinatrix,
et ita, si aliquis a regula rationis recedit, vel in plus vel in minus, erit talis
appetitus vitiosus; sicut patet de appetitu cibi, qui naturaliter desideratur. Superbia
autem appetit excellentiam in excessu ad rationem rectam, unde Augustinus dicit, in
XIV de Civ. Dei, quod superbia est perversae celsitudinis appetitus. Et inde est etiam
quod, sicut Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, superbia perverse imitatur Deum. Odit
namque cum sociis aequalitatem sub illo, sed imponere vult sociis dominationem suam
pro illo. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod superbia directe opponitur virtuti humilitatis, quae quodammodo
circa eadem magnanimitati existit, ut supra dictum est. Unde et vitium quod opponitur
superbiae in defectum vergens, propinquum est vitio pusillanimitatis, quae opponitur
magnanimitati secundum defectum. Nam sicut ad magnanimitatem pertinet impellere animum
ad magna, contra desperationem; ita ad humilitatem pertinet retrahere animum ab inordinato
appetitu magnorum, contra praesumptionem. Pusillanimitas autem, si importet defectum
a prosecutione magnorum, proprie opponitur magnanimitati per modum defectus; si autem
importet applicationem animi ad aliqua viliora quam hominem deceant, opponetur humilitati
secundum defectum, utrumque enim ex animi parvitate procedit. Sicut et e contrario
superbia potest secundum superexcessum et magnanimitati et humilitati opponi, secundum
rationes diversas, humilitati quidem, secundum quod subiectionem aspernatur; magnanimitati
autem, secundum quod inordinate ad magna se extendit. Sed quia superbia superioritatem
quandam importat, directius opponitur humilitati, sicut et pusillanimitas, quae importat
parvitatem animi in magna tendentis, directius opponitur magnanimitati. (IIa-IIae, q. 162 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit speciale peccatum. Dicit
enim Augustinus, in libro de Nat. et gratia, quod sine superbiae appellatione, nullum
peccatum invenies. Et prosper dicit, in libro de vita Contemplat., nullum peccatum
absque superbia potest, vel potuit esse, aut poterit. Ergo superbia est generale peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Iob XXXIII, ut avertat hominem ab iniquitate, dicit Glossa quod contra
conditorem superbire est eius praecepta peccando transcendere. Sed secundum Ambrosium,
omne peccatum est transgressio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum.
Ergo omne peccatum est superbia. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 arg. 2)
Praeterea, omne peccatum speciale alicui speciali virtuti opponitur. Sed superbia
opponitur omnibus virtutibus, dicit enim Gregorius, XXXIV Moral., superbia nequaquam
est unius virtutis extinctione contenta, per cuncta animae membra se erigit, et quasi
generalis ac pestifer morbus, corpus omne corrumpit. Et Isidorus dicit, in libro Etymol.,
quod est ruina omnium virtutum ergo superbia non est speciale peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 arg. 3)
Praeterea, omne peccatum speciale habet specialem materiam. Sed superbia habet generalem
materiam, dicit enim Gregorius, XXXIV Moral., quod alter intumescit auro, alter eloquio,
alter infimis et terrenis rebus, alter summis caelestibusque virtutibus. Ergo superbia
non est speciale peccatum, sed generale. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Nat. et gratia, quaerat, et inveniet,
secundum legem Dei, superbiam esse peccatum multum discretum ab aliis vitiis. Genus
autem non distinguitur a suis speciebus. Ergo superbia non est generale peccatum,
sed speciale. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod peccatum superbiae dupliciter potest considerari. Uno modo,
secundum propriam speciem, quam habet ex ratione proprii obiecti. Et hoc modo superbia
est speciale peccatum, quia habet speciale obiectum, est enim inordinatus appetitus
propriae excellentiae, ut dictum est. Alio modo potest considerari secundum redundantiam
quandam in alia peccata. Et secundum hoc, habet quandam generalitatem, inquantum scilicet
ex superbia oriri possunt omnia peccata, duplici ratione. Uno modo, per se, inquantum
scilicet alia peccata ordinantur ad finem superbiae, qui est propria excellentia,
ad quam potest ordinari omne id quod quis inordinate appetit. Alio modo, indirecte
et quasi per accidens, scilicet removendo prohibens, inquantum scilicet per superbiam
homo contemnit divinam legem, per quam prohibetur a peccando; secundum illud Ierem.
II, confregisti iugum, rupisti vincula, dixisti, non serviam. Sciendum tamen quod
ad hanc generalitatem superbiae pertinet quod omnia vitia ex superbia interdum oriri
possunt, non autem ad eam pertinet quod omnia vitia semper ex superbia oriantur. Quamvis
enim omnia praecepta legis possit aliquis transgredi qualicumque peccato ex contemptu,
qui pertinet ad superbiam; non tamen semper ex contemptu aliquis praecepta divina
transgreditur, sed quandoque ex ignorantia, quandoque ex infirmitate. Et inde est
quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Nat. et gratia, multa perperam fiunt, quae
non fiunt superbe. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus illa verba inducit, in libro de Nat. et gratia,
non ex persona sua, sed ex persona alterius, contra quem disputat. Unde et postmodum
improbat ea, ostendens quod non semper ex superbia peccatur. Potest tamen dici quod
auctoritates illae intelliguntur quantum ad exteriorem effectum superbiae, qui est
transgredi praecepta, quod invenitur in quolibet peccato, non autem quantum ad interiorem
actum superbiae, qui est contemptus praecepti. Non enim semper peccatum fit ex contemptu,
sed quandoque ex ignorantia, quandoque ex infirmitate, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod quandoque aliquis committit aliquod peccatum secundum effectum,
sed non secundum affectum, sicut ille qui ignoranter occidit patrem, committit parricidium
secundum effectum, sed non secundum affectum, quia hoc non intendebat. Et secundum
hoc, transgredi praeceptum Dei dicitur esse contra Deum superbire, secundum effectum
quidem semper, non autem semper secundum affectum. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod peccatum aliquod potest corrumpere virtutem dupliciter. Uno
modo, per directam contrarietatem ad virtutem. Et hoc modo superbia non corrumpit
quamlibet virtutem, sed solam humilitatem, sicut et quodlibet aliud speciale peccatum
corrumpit specialem virtutem sibi oppositam, contrarium agendo. Alio modo peccatum
aliquod corrumpit virtutem abutendo ipsa virtute. Et sic superbia corrumpit quamlibet
virtutem, inquantum scilicet ex ipsis virtutibus sumit occasionem superbiendi, sicut
et quibuslibet aliis rebus ad excellentiam pertinentibus. Unde non sequitur quod sit
generale peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod superbia attendit specialem rationem obiecti, quae tamen
inveniri potest in diversis materiis. Est enim inordinatus amor propriae excellentiae,
excellentia autem potest in diversis rebus inveniri. (IIa-IIae, q. 162 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod superbia non sit in irascibili sicut in subiecto.
Dicit enim Gregorius, XXIII Moral., obstaculum veritatis tumor mentis est, quia, dum
inflat, obnubilat. Sed cognitio veritatis non pertinet ad irascibilem, sed ad vim
rationalem. Ergo superbia non est in irascibili. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 arg. 1)
Praeterea, Gregorius dicit, XXIV Moral., quod superbi non eorum vitam considerant
quibus se humiliando postponant, sed quibus superbiendo se praeferant, et sic videtur
superbia ex indebita consideratione procedere. Sed consideratio non pertinet ad irascibilem,
sed potius ad rationalem. Ergo superbia non est in irascibili, sed potius in rationali. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 arg. 2)
Praeterea, superbia non solum quaerit excellentiam in rebus sensibilibus, sed etiam
in rebus spiritualibus et intelligibilibus ipsa etiam principaliter consistit in contemptu
Dei, secundum illud Eccli. X, initium superbiae hominis est apostatare a Deo. Sed
irascibilis, cum sit pars appetitus sensitivi, non potest se extendere in Deum et
in intelligibilia. Ergo superbia non potest esse in irascibili. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 arg. 3)
Praeterea, ut dicitur in libro sententiarum prosperi, superbia est amor propriae excellentiae.
Sed amor non est in irascibili, sed in concupiscibili. Ergo superbia non est in irascibili. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod Gregorius, in II Moral., ponit contra superbiam donum timoris.
Timor autem pertinet ad irascibilem. Ergo superbia est in irascibili. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod subiectum cuiuslibet virtutis vel vitii oportet inquirere
ex proprio obiecto, non enim potest esse aliud obiectum habitus vel actus nisi quod
est obiectum potentiae quae utrique subiicitur. Proprium autem obiectum superbiae
est arduum, est enim appetitus propriae excellentiae, ut dictum est. Unde oportet
quod superbia aliquo modo ad vim irascibilem pertineat. Sed irascibilis dupliciter
accipi potest. Uno modo, proprie. Et sic est pars appetitus sensitivi, sicut et ira
proprie sumpta est quaedam passio sensitivi appetitus. Alio modo, potest accipi irascibilis
largius, ut scilicet pertineat etiam ad appetitum intellectivum, cui etiam quandoque
attribuitur ira, prout scilicet attribuimus iram Deo et Angelis, non quidem secundum
passionem, sed secundum iudicium iustitiae iudicantis. Et tamen irascibilis sic communiter
dicta non est potentia distincta a concupiscibili, ut patet ex his quae in primo dicta
sunt. Si ergo arduum quod est obiectum superbiae, esset solum aliquid sensibile, in
quod posset tendere appetitus sensitivus, oporteret quod superbia esset in irascibili
quae est pars appetitus sensitivi. Sed quia arduum quod respicit superbia, communiter
invenitur et in sensibilibus et in spiritualibus rebus necesse est dicere quod subiectum
superbiae sit irascibilis non solum proprie sumpta, prout est pars appetitus sensitivi,
sed etiam communius accepta, prout invenitur in appetitu intellectivo. Unde et in
Daemonibus superbia ponitur. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod cognitio veritatis est duplex. Una pure speculativa.
Et hanc superbia indirecte impedit, subtrahendo causam. Superbus enim neque Deo suum
intellectum subiicit, ut ab eo veritatis cognitionem percipiat, secundum illud Matth.
XI, abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, idest a superbis, qui sibi sapientes
et prudentes videntur, et revelasti ea parvulis, idest humilibus. Neque etiam ab hominibus
addiscere dignantur, cum tamen dicatur, Eccli. VI, si inclinaveris aurem tuam. Scilicet
humiliter audiendo, excipies doctrinam. Alia autem est cognitio veritatis affectiva.
Et talem cognitionem veritatis directe impedit superbia. Quia superbi, dum delectantur
in propria excellentia, excellentiam veritatis fastidiunt, ut Gregorius dicit, XXIII
Moral., quod superbi et secreta quaedam intelligendo percipiunt, et eorum dulcedinem
experiri non possunt, et si noverint quomodo sunt, ignorant quomodo sapiunt. Unde
et Proverb. XI dicitur, ubi humilitas, ibi sapientia. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, humilitas attendit ad regulam rationis
rectae, secundum quam aliquis veram existimationem de se habet. Hanc autem regulam
rectae rationis non attendit superbia, sed de se maiora existimat quam sint. Quod
contingit ex inordinato appetitu propriae excellentiae, quia quod quis vehementer
desiderat, facile credit. Et ex hoc etiam eius appetitus in altiora fertur quam sibi
conveniant. Et ideo quaecumque ad hoc conferant quod aliquis existimet se supra id
quod est, inducunt hominem ad superbiam. Quorum unum est quod aliquis consideret defectus
aliorum, sicut e contrario Gregorius, ibidem, dicit quod sancti viri virtutum consideratione
vicissim sibi alios praeferunt. Ex hoc ergo non habetur quod superbia sit in rationali,
sed quod aliqua causa eius in ratione existat. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod superbia non est solum in irascibili secundum quod est pars
appetitus sensitivi, sed prout communius irascibilis accipitur, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei, amor praecedit
omnes alias animi affectiones, et est causa earum. Et ideo potest poni pro qualibet
aliarum affectionum. Et secundum hoc, superbia dicitur esse amor propriae excellentiae,
inquantum ex amore causatur inordinata praesumptio alios superandi, quod proprie pertinet
ad superbiam. (IIa-IIae, q. 162 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur quatuor superbiae
species quas Gregorius assignat, XXIII Moral., dicens, quatuor quippe sunt species
quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se
aestimant; aut, si sibi datum desuper credunt, pro suis hoc accepisse meritis putant;
aut cum iactant se habere quod non habent; aut, despectis ceteris, singulariter videri
appetunt habere quod habent. Superbia enim est vitium distinctum ab infidelitate,
sicut etiam humilitas est virtus distincta a fide. Sed quod aliquis existimet bonum
se non habere a Deo, vel quod bonum gratiae habeat ex meritis propriis, ad infidelitatem
pertinet. Ergo non debent poni species superbiae. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 arg. 1)
Praeterea, idem non debet poni species diversorum generum. Sed iactantia ponitur species
mendacii, ut supra habitum est. Non ergo debet poni species superbiae. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 arg. 2)
Praeterea, quaedam alia videntur ad superbiam pertinere quae hic non connumerantur.
Dicit enim Hieronymus quod nihil est tam superbum quam ingratum videri. Et Augustinus
dicit, XIV de Civ. Dei, quod excusare se de peccato commisso ad superbiam pertinet.
Praesumptio etiam, qua quis tendit ad assequendum aliquid quod supra se est, maxime
ad superbiam pertinere videtur. Non ergo sufficienter praedicta divisio comprehendit
superbiae species. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 arg. 3)
Praeterea, inveniuntur aliae divisiones superbiae. Dividit enim Anselmus exaltationem
superbiae, dicens quod quaedam est in voluntate, quaedam in sermone, quaedam in operatione.
Bernardus etiam ponit duodecim gradus superbiae, qui sunt, curiositas, mentis levitas,
inepta laetitia, iactantia, singularitas, arrogantia, praesumptio, defensio peccatorum,
simulata confessio, rebellio, libertas, peccandi consuetudo. Quae non videntur comprehendi
sub speciebus a Gregorio assignatis. Ergo videtur quod inconvenienter assignentur. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 arg. 4)
In contrarium sufficiat auctoritas Gregorii. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, superbia importat immoderatum excellentiae
appetitum, qui scilicet non est secundum rationem rectam. Est autem considerandum
quod quaelibet excellentia consequitur aliquod bonum habitum. Quod quidem potest considerari
tripliciter. Uno modo, secundum se. Manifestum est enim quod quanto maius est bonum
quod quis habet, tanto per hoc maiorem excellentiam consequitur. Et ideo cum aliquis
attribuit sibi maius bonum quam habeat, consequens est quod eius appetitus tendit
in excellentiam propriam ultra modum sibi convenientem. Et sic est tertia superbiae
species, cum scilicet aliquis iactat se habere quod non habet. Alio modo, ex parte
causae, prout excellentius est quod aliquod bonum insit alicui a seipso, quam quod
insit ei ab alio. Et ideo cum aliquis aestimat bonum quod habet ab alio, ac si haberet
a seipso, fertur per consequens appetitus eius in propriam excellentiam supra suum
modum. Est autem dupliciter aliquis causa sui boni, uno modo, efficienter; alio modo,
meritorie. Et secundum hoc sumuntur duae primae superbiae species, scilicet, cum quis
a semetipso habere aestimat quod a Deo habet; vel, cum propriis meritis sibi datum
desuper credit. Tertio modo, ex parte modi habendi, prout excellentior aliquis redditur
ex hoc quod aliquod bonum excellentius ceteris possidet. Unde et ex hoc etiam fertur
inordinate appetitus in propriam excellentiam. Et secundum hoc sumitur quarta species
superbiae, quae est cum aliquis, despectis ceteris, singulariter vult videri. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod vera existimatio potest corrumpi dupliciter. Uno modo,
in universali. Et sic, in his quae ad finem pertinent, corrumpitur vera existimatio
per infidelitatem. Alio modo, in aliquo particulari eligibili. Et hoc non facit infidelitatem.
Sicut ille qui fornicatur, aestimat pro tempore illo bonum esse sibi fornicari, nec
tamen est infidelis, sicut esset si in universali diceret fornicationem esse bonam.
Et ita etiam est in proposito. Nam dicere in universali aliquod bonum esse quod non
est a Deo, vel gratiam hominibus pro meritis dari, pertinet ad infidelitatem. Sed
quod aliquis, ex inordinato appetitu propriae excellentiae, ita de bonis suis glorietur
ac si ea a se haberet vel ex meritis propriis, pertinet ad superbiam, et non ad infidelitatem,
proprie loquendo. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod iactantia ponitur species mendacii quantum ad exteriorem
actum, quo quis falso sibi attribuit quod non habet. Sed quantum ad interiorem cordis
arrogantiam, ponitur a Gregorio species superbiae. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ingratus est qui sibi attribuit quod ab alio habet. Unde
duae primae superbiae species ad ingratitudinem pertinent. Quod autem aliquis se excuset
de peccato quod habet, pertinet ad tertiam speciem, quia per hoc aliquis sibi attribuit
bonum innocentiae, quod non habet. Quod autem aliquis praesumptuose tendit in id quod
supra ipsum est, praecipue videtur ad quartam speciem pertinere, secundum quam aliquis
vult aliis praeferri. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod illa tria quae ponit Anselmus, accipiuntur secundum progressum
peccati cuiuslibet, quod primo, corde concipitur; secundo, ore profertur; tertio,
opere perficitur. Illa autem duodecim quae ponit Bernardus, sumuntur per oppositum
ad duodecim gradus humilitatis, de quibus supra habitum est. Nam primus gradus humilitatis
est, corde et corpore semper humilitatem ostendere, defixis in terram aspectibus.
Cui opponitur curiositas, per quam aliquis curiose ubique et inordinate circumspicit.
Secundus gradus humilitatis est, ut pauca verba et rationabilia loquatur aliquis,
non clamosa voce. Contra quem opponitur levitas mentis, per quam scilicet homo superbe
se habet in verbo. Tertius gradus humilitatis est, ut non sit facilis aut promptus
in risu. Cui opponitur inepta laetitia. Quartus gradus humilitatis est taciturnitas
usque ad interrogationem. Cui opponitur iactantia. Quintus gradus humilitatis est,
tenere quod communis regula monasterii habet. Cui opponitur singularitas, per quam
scilicet aliquis sanctior vult apparere. Sextus gradus humilitatis est, credere et
pronuntiare se omnibus viliorem. Cui opponitur arrogantia, per quam scilicet homo
se aliis praefert. Septimus gradus humilitatis est, ad omnia inutilem et indignum
se confiteri et credere. Cui opponitur praesumptio, per quam scilicet aliquis reputat
se sufficientem ad maiora. Octavus gradus humilitatis est confessio peccatorum. Cui
opponitur defensio peccatorum. Nonus gradus est, in duris et asperis patientiam amplecti.
Cui opponitur simulata confessio, per quam scilicet aliquis non vult subire poenam
pro peccatis, quae simulate confitetur. Decimus gradus humilitatis est obedientia.
Cui opponitur rebellio. Undecimus autem gradus est, ut homo non delectetur facere
propriam voluntatem. Cui opponitur libertas, per quam scilicet homo delectatur libere
facere quod vult. Ultimus autem gradus humilitatis est timor Dei. Cui opponitur peccandi
consuetudo, quae implicat Dei contemptum. In his autem duodecim gradibus tanguntur
non solum superbiae species, sed etiam quaedam antecedentia et consequentia, sicut
etiam supra de humilitate dictum est. (IIa-IIae, q. 162 a. 4 ad 4)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit peccatum mortale. Quia super
illud Psalmi, domine Deus meus si feci istud, dicit Glossa, scilicet universale peccatum,
quod est superbia. Si igitur superbia esset peccatum mortale, omne peccatum esset
mortale. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 arg. 1)
Praeterea, omne peccatum contrariatur caritati. Sed peccatum superbiae non videtur
contrariari caritati, neque quantum ad dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem
proximi, quia excellentia quam quis inordinate per superbiam appetit, non semper contrariatur
honori Dei aut utilitati proximi. Ergo superbia non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 arg. 2)
Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur virtuti. Sed superbia non contrariatur
virtuti, sed potius ex ea oritur, quia, ut Gregorius dicit, XXXIV Moral., aliquando
homo ex summis caelestibusque virtutibus intumescit. Ergo superbia non est peccatum
mortale. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, in eodem libro, dicit quod evidentissimum reproborum
signum superbia est, at contra, humilitas electorum. Sed homines non fiunt reprobi
pro peccatis venialibus. Ergo superbia non est peccatum veniale, sed mortale. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod superbia humilitati opponitur. Humilitas autem proprie respicit
subiectionem hominis ad Deum, ut supra dictum est. Unde e contrario superbia proprie
respicit defectum huius subiectionis, secundum scilicet quod aliquis se extollit supra
id quod est sibi praefixum secundum divinam regulam vel mensuram; contra id quod apostolus
dicit, nos autem non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram qua mensus est nobis
Deus. Et ideo dicitur Eccli. X, quod initium superbiae hominis est apostatare a Deo,
scilicet, in hoc radix superbiae consideratur, quod homo aliqualiter non subditur
Deo et regulae ipsius. Manifestum est autem quod hoc ipsum quod est non subiici Deo,
habet rationem peccati mortalis, hoc enim est averti a Deo. Unde consequens est quod
superbia, secundum suum genus, sit peccatum mortale. Sicut tamen in aliis quae ex
suo genere sunt peccata mortalia, puta in fornicatione et adulterio, sunt aliqui motus
qui sunt peccata venialia propter eorum imperfectionem, quia scilicet praeveniunt
rationis iudicium et sunt praeter eius consensum; ita etiam et circa superbiam accidit
quod aliqui motus superbiae sunt peccata venialia, dum eis ratio non consentit. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, superbia non est universale
peccatum secundum suam essentiam, sed per quandam redundantiam, inquantum scilicet
ex superbia omnia peccata oriri possunt. Unde non sequitur quod omnia peccata sint
mortalia, sed solum quando oriuntur ex superbia completa, quam diximus esse peccatum
mortale. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod superbia semper quidem contrariatur dilectioni divinae,
inquantum scilicet superbus non se subiicit divinae regulae prout debet. Et quandoque
etiam contrariatur dilectioni proximi, inquantum scilicet aliquis inordinate se praefert
proximo, aut ab eius subiectione se subtrahit. In quo etiam derogatur divinae regulae,
ex qua sunt hominum ordines instituti, prout scilicet unus eorum sub alio esse debet. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod superbia non oritur ex virtutibus sicut ex causa per se,
sed sicut ex causa per accidens, inquantum scilicet aliquis ex virtutibus occasiones
superbiae sumit. Nihil autem prohibet quin unum contrariorum sit alterius causa per
accidens, ut dicitur in VIII Physic. Unde etiam et de ipsa humilitate aliqui superbiunt. (IIa-IIae, q. 162 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit gravissimum peccatorum. Quanto
enim aliquod peccatum difficilius cavetur, tanto videtur esse levius. Sed superbia
difficillime cavetur, quia sicut Augustinus dicit, in regula, cetera peccata in malis
operibus exercentur, ut fiant, superbia vero bonis operibus insidiatur, ut pereant.
Ergo superbia non est gravissimum peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 arg. 1)
Praeterea, maius malum maiori bono opponitur, ut philosophus dicit, in VIII Ethic.
Sed humilitas, cui opponitur superbia, non est maxima virtutum, ut supra habitum est.
Ergo et vitia quae opponuntur maioribus virtutibus, puta infidelitas, desperatio,
odium Dei, homicidium, et alia huiusmodi, sunt graviora peccata quam superbia. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 arg. 2)
Praeterea, maius malum non punitur per minus malum. Sed superbia interdum punitur
per alia peccata, ut patet Rom. I, ubi dicitur quod philosophi propter elationem cordis
traditi sunt in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Ergo superbia non
est gravissimum peccatorum. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod super illud Psalmi, superbi inique agebant usquequaque, dicit
Glossa, maximum peccatum in homine est superbia. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod in peccato duo attenduntur, scilicet conversio ad commutabile
bonum, quae materialiter se habet in peccato; et aversio a bono incommutabili, quae
est formalis et completiva peccati. Ex parte autem conversionis, non habet superbia
quod sit maximum peccatorum, quia celsitudo, quam superbus inordinate appetit, secundum
suam rationem non habet maximam repugnantiam ad bonum virtutis. Sed ex parte aversionis,
superbia habet maximam gravitatem, quia in aliis peccatis homo a Deo avertitur vel
propter ignorantiam, vel propter infirmitatem, sive propter desiderium cuiuscumque
alterius boni; sed superbia habet aversionem a Deo ex hoc ipso quod non vult Deo et
eius regulae subiici. Unde Boetius dicit quod, cum omnia vitia fugiant a Deo, sola
superbia se Deo opponit. Propter quod etiam specialiter dicitur Iac. IV, quod Deus
superbis resistit. Et ideo averti a Deo et eius praeceptis, quod est quasi consequens
in aliis peccatis, per se ad superbiam pertinet, cuius actus est Dei contemptus. Et
quia id quod est per se, semper est potius eo quod est per aliud, consequens est quod
superbia sit gravissimum peccatorum secundum suum genus, quia excedit in aversione,
quae formaliter complet peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod aliquod peccatum difficile cavetur dupliciter. Uno modo,
propter vehementiam impugnationis, sicut ira vehementer impugnat propter suum impetum.
Et adhuc difficilius est resistere concupiscentiae, propter eius connaturalitatem,
ut dicitur in II Ethic. Et talis difficultas vitandi peccatum gravitatem peccati diminuit,
quia quanto aliquis minoris tentationis impetu cadit, tanto gravius peccat, ut Augustinus
dicit. Alio modo difficile est vitare aliquod peccatum propter eius latentiam. Et
hoc modo superbiam difficile est vitare, quia etiam ex ipsis bonis occasionem sumit,
ut dictum est. Et ideo signanter Augustinus dicit quod bonis operibus insidiatur et
in Psalmo dicitur, in via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. Et
ideo motus superbiae occulte subrepens non habet maximam gravitatem, antequam per
iudicium rationis deprehendatur. Sed postquam deprehensus fuerit per rationem, tunc
facile evitatur. Tum ex consideratione propriae infirmitatis, secundum illud Eccli.
X, quid superbit terra et cinis? Tum etiam ex consideratione magnitudinis divinae,
secundum illud Iob XV, quid tumet contra Deum spiritus tuus? Tum etiam ex imperfectione
bonorum de quibus homo superbit, secundum illud Isaiae XL, omnis caro faenum, et omnis
gloria eius quasi flos agri; et infra, LXIV, quasi pannus menstruatae universae iustitiae
nostrae. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod oppositio vitii ad virtutem attenditur secundum obiectum,
quod consideratur ex parte conversionis. Et secundum hoc superbia non habet quod sit
maximum peccatorum, sicut nec humilitas quod sit maxima virtutum. Sed ex parte aversionis
est maximum, utpote aliis peccatis magnitudinem praestans. Nam per hoc ipsum infidelitatis
peccatum gravius redditur, si ex superbiae contemptu procedat, quam si ex ignorantia
vel infirmitate proveniat. Et idem dicendum est de desperatione et aliis huiusmodi. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut in syllogismis ducentibus ad impossibile quandoque
aliquis convincitur per hoc quod ducitur ad inconveniens magis manifestum; ita etiam,
ad convincendum superbiam hominum, Deus aliquos punit permittens eos ruere in peccata
carnalia, quae, etsi sint minora, tamen manifestiorem turpitudinem continent. Unde
Isidorus dicit, in libro de summo bono, omni vitio deteriorem esse superbiam, seu
propter quod a summis personis et primis assumitur; seu quod de opere iustitiae et
virtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur. Luxuria vero carnis ideo notabilis
omnibus est, quoniam statim per se turpis est. Et tamen, dispensante Deo, superbia
minor est, sed qui detinetur superbia et non sentit, labitur in carnis luxuriam, ut
per hanc humiliatus, a confusione exurgat. Ex quo etiam patet gravitas peccati superbiae.
Sicut enim medicus sapiens in remedium maioris morbi patitur infirmum in leviorem
morbum incidere, ita etiam peccatum superbiae gravius esse ostenditur ex hoc ipso
quod pro eius remedio Deus permittit ruere hominem in alia peccata. (IIa-IIae, q. 162 a. 6 ad 3)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit primum omnium peccatorum.
Primum enim salvatur in omnibus consequentibus. Sed non omnia peccata sunt cum superbia,
nec oriuntur ex superbia, dicit enim Augustinus, in libro de Nat. et gratia, quod
multa perperam fiunt quae non fiunt superbe. Ergo superbia non est primum omnium peccatorum. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 arg. 1)
Praeterea, Eccli. X dicitur quod initium superbiae est apostatare a Deo. Ergo apostasia
a Deo est prius quam superbia. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 arg. 2)
Praeterea, ordo peccatorum esse videtur secundum ordinem virtutum. Sed humilitas non
est prima virtutum, sed magis fides. Ergo superbia non est primum peccatorum. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 arg. 3)
Praeterea, II ad Tim. III, dicitur, mali homines et seductores proficiunt in peius,
et ita videtur quod principium malitiae hominis non sit a maximo peccatorum. Sed superbia
est maximum peccatorum, ut dictum est. Non est igitur primum peccatum. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 arg. 4)
Praeterea, id quod est secundum apparentiam et fictionem, est posterius eo quod est
secundum veritatem. Sed philosophus dicit, in III Ethic., quod superbus est fictor
fortitudinis et audaciae. Ergo vitium audaciae est prius vitio superbiae. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 arg. 5)
Sed contra est quod dicitur Eccli. X, initium omnis peccati superbia. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod illud quod est per se, est primum in quolibet genere. Dictum
est autem supra quod aversio a Deo, quae formaliter complet rationem peccati, pertinet
ad superbiam per se, ad alia autem peccata ex consequenti. Et inde est quod superbia
habet rationem primi; et est etiam principium omnium peccatorum, ut supra dictum est,
cum de causis peccati ageretur, ex parte aversionis, quae est principalior in peccato. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod superbia dicitur esse omnis peccati initium, non quia
quodlibet peccatum singulariter ex superbia oriatur, sed quia quodlibet genus peccati
natum est ex superbia oriri. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod apostatare a Deo dicitur esse superbiae humanae initium,
non quasi aliquod aliud peccatum a superbia existens, sed quia est prima superbiae
pars. Dictum est enim quod superbia principaliter respicit subiectionem divinam, quam
contemnit, ex consequenti autem contemnit subiici creaturae propter Deum. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 ad 2)
Ad tertium dicendum quod non oportet esse eundem ordinem virtutum et vitiorum. Nam
vitium est corruptivum virtutis. Id autem quod est primum in generatione, est postremum
in corruptione. Et ideo, sicut fides est prima virtutum, ita infidelitas est ultimum
peccatorum, ad quam homo quandoque per alia peccata perducitur. Super illud Psalmi,
exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea, dicit Glossa quod coacervatione vitiorum
subrepit diffidentia. Et apostolus dicit, I ad Tim. I, quod quidam, repellentes conscientiam
bonam, circa fidem naufragaverunt. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 ad 3)
Ad quartum dicendum quod superbia dicitur esse gravissimum peccatum ex eo quod per
se competit peccato, ex quo attenditur gravitas in peccato. Et ideo superbia causat
gravitatem aliorum peccatorum. Contingit ergo ante superbiam esse aliqua peccata leviora,
quae scilicet ex ignorantia vel infirmitate committuntur. Sed inter gravia peccata
primum est superbia, sicut causa per quam alia peccata aggravantur. Et quia id quod
est primum in causando, est etiam ultimum in recedendo; ideo super illud Psalmi, emundabor
a delicto maximo, dicit Glossa, hoc est, a delicto superbiae, quod est ultimum redeuntibus
ad Deum, et primum recedentibus. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 ad 4)
Ad quintum dicendum quod philosophus ponit superbiam circa fictionem fortitudinis,
non quia solum in hoc consistat, sed quia per hoc homo maxime reputat se posse excellentiam
apud homines consequi, si audax vel fortis videatur. (IIa-IIae, q. 162 a. 7 ad 5)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod superbia debeat poni vitium capitale. Isidorus
enim, et etiam Cassianus, enumerant superbiam inter vitia capitalia. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 arg. 1)
Praeterea, superbia videtur esse idem inani gloriae, quia utraque excellentiam quaerit.
Sed inanis gloria ponitur vitium capitale. Ergo etiam superbia debet poni vitium capitale. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 arg. 2)
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Virginit., quod superbia invidiam parit,
nec unquam est sine tali comite. Sed invidia ponitur vitium capitale, ut supra habitum
est. Ergo multo magis superbia. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., non enumerat superbiam inter vitia capitalia. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, superbia dupliciter considerari
potest, uno modo, secundum se, prout scilicet est quoddam speciale peccatum; alio
modo, secundum quod habet quandam universalem influentiam in omnia peccata. Vitia
autem capitalia ponuntur esse quaedam specialia peccata, ex quibus multa genera peccatorum
oriuntur. Et ideo quidam, considerantes superbiam secundum quod est quoddam speciale
peccatum, connumeraverunt eam aliis vitiis capitalibus. Gregorius vero, considerans
universalem eius influentiam quam habet in omnia vitia, ut dictum est, non connumeravit
eam aliis capitalibus vitiis, sed posuit eam reginam omnium vitiorum et matrem. Unde
Gregorius dicit, in XXXI Moral., ipsa vitiorum regina superbia, cum devictum plene
cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus,
devastandum tradit, ex quibus vitiorum multitudines oriuntur. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 co.)
Et per hoc patet responsio ad primum. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod superbia non est idem inani gloriae, sed causa eius. Nam
superbia inordinate excellentiam appetit, sed inanis gloria appetit excellentiae manifestationem. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod invidia, quae est vitium capitale, oritur ex
superbia, non sequitur quod superbia sit vitium capitale, sed quod sit aliquid principalius
capitalibus vitiis. (IIa-IIae, q. 162 a. 8 ad 3)