Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de ebrietate. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum
ebrietas sit peccatum. Secundo, utrum sit peccatum mortale. Tertio, utrum sit gravissimum
peccatorum. Quarto, utrum excuset a peccato. (IIa-IIae, q. 150 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ebrietas non sit peccatum. Omne enim peccatum
habet aliud peccatum sibi oppositum, sicut timiditati audacia, et pusillanimitati
praesumptio opponitur. Sed ebrietati nullum peccatum opponitur. Ergo ebrietas non
est peccatum. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 arg. 1)
Praeterea, omne peccatum est voluntarium. Sed nullus vult esse ebrius, quia nullus
vult privari usu rationis. Ergo ebrietas non est peccatum. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 arg. 2)
Praeterea, quicumque est alteri causa peccandi, peccat. Si ergo ebrietas esset peccatum,
sequeretur quod illi qui alios invitant ad potum quo inebriantur, peccarent. Quod
videtur esse valde durum. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 arg. 3)
Praeterea, omnibus peccatis correctio debetur. Sed ebriis non adhibetur correctio,
dicit enim Gregorius quod cum venia suo ingenio sunt relinquendi, ne deteriores fiant
si a tali consuetudine evellantur. Ergo ebrietas non est peccatum. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XIII, non in comessationibus et ebrietatibus. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod ebrietas dupliciter accipi potest. Uno modo, prout significat
ipsum defectum hominis qui accidit ex multo vino potato, ex quo fit ut non sit compos
rationis. Et secundum hoc, ebrietas non nominat culpam, sed defectum poenalem consequentem
ex culpa. Alio modo ebrietas potest nominare actum quo quis in hunc defectum incidit.
Qui potest causare ebrietatem dupliciter. Uno modo, ex nimia vini fortitudine, praeter
opinionem bibentis. Et sic etiam ebrietas potest accidere sine peccato, praecipue
si non ex negligentia hominis contingat, et sic creditur Noe inebriatus fuisse, ut
legitur Gen. IX. Alio modo, ex inordinata concupiscentia et usu vini. Et sic ebrietas
ponitur esse peccatum. Et continetur sub gula sicut species sub genere, dividitur
enim gula in comessationem et ebrietatem, quae prohibet apostolus in auctoritate inducta. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in III Ethic., insensibilitas,
quae opponitur temperantiae, non multum contingit. Et ideo tam ipsa quam omnes eius
species, quae opponuntur diversis speciebus intemperantiae, nomine carent. Unde et
vitium quod opponitur ebrietati innominatum est. Et tamen si quis scienter in tantum
a vino abstineret ut naturam multum gravaret, a culpa immunis non esset. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de defectu consequente, qui est involuntarius.
Sed immoderatus usus vini est voluntarius, in quo consistit ratio peccati. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut ille qui inebriatur excusatur a peccato si ignorat
fortitudinem vini, ita etiam ille qui invitat aliquem ad bibendum excusatur a peccato
si ignoret talem esse conditionem bibentis ut ex hoc potu inebrietur. Sed si ignorantia
desit, neuter a peccato excusatur. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod aliquando correctio peccatoris est intermittenda, ne fiat
inde deterior, ut supra dictum est. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Aurelium
episcopum, de comessationibus et ebrietatibus loquens, non aspere, quantum aestimo,
non dure, non imperiose ista tolluntur, sed magis docendo quam iubendo, magis monendo
quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium, severitas autem exercenda
est in peccato paucorum. (IIa-IIae, q. 150 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ebrietas non sit peccatum mortale. Augustinus
enim, in sermone de Purgatorio, dicit ebrietatem esse peccatum mortale, si sit assidua.
Sed assiduitas importat circumstantiam quae non trahit in aliam speciem peccati, et
sic non potest in infinitum aggravare, ut de veniali faciat mortale, sicut ex supra
dictis patet. Ergo, si alias ebrietas non est peccatum mortale, nec hoc etiam modo
erit peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Augustinus, in eodem sermone, dicit, quoties aliquis in cibo aut potu plus
accipit quam necesse est, ad minuta peccata noverit pertinere. Peccata autem minuta
dicuntur venialia. Ergo ebrietas, quae causatur ex immoderato potu, est peccatum veniale. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 arg. 2)
Praeterea, nullum peccatum mortale est faciendum propter medicinam. Sed aliqui superflue
bibunt secundum consilium medicinae, ut postea per vomitum purgentur; et ex hoc superfluo
potu sequitur ebrietas. Ergo ebrietas non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod in canonibus apostolorum legitur, episcopus aut presbyter aut
diaconus aleae aut ebrietati deserviens, aut desinat aut deponatur. Subdiaconus autem
aut lector aut cantor similia faciens, aut desinat aut communione privetur. Similiter
et laicus. Sed tales poenae non infliguntur nisi pro peccato mortali. Ergo ebrietas
est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod culpa ebrietatis, sicut dictum est, consistit in immoderato
usu et concupiscentia vini. Hoc autem contingit esse tripliciter. Uno modo, sic quod
nesciat potum esse immoderatum et inebriare potentem. Et sic ebrietas potest accipi
sine peccato, ut dictum est. Alio modo, sic quod aliquis percipiat potum esse immoderatum,
non tamen aestimet potum esse inebriare potentem. Et sic ebrietas potest esse cum
peccato veniali. Tertio modo, potest contingere quod aliquis bene advertat potum esse
immoderatum et inebriantem, et tamen magis vult ebrietatem incurrere quam a potu abstinere.
Et talis proprie dicitur ebrius, quia moralia recipiunt speciem non ab his quae per
accidens eveniunt praeter intentionem, sed ab eo quod est per se intentum. Et sic
ebrietas est peccatum mortale. Quia secundum hoc, homo volens et sciens privat se
usu rationis, quo secundum virtutem operatur et peccata declinat, et sic peccat mortaliter,
periculo peccandi se committens. Dicit enim Ambrosius, in libro de patriarchis, vitandam
dicimus ebrietatem, per quam crimina cavere non possumus, nam quae sobrii cavemus,
per ebrietatem ignorantes committimus. Unde ebrietas, per se loquendo, est peccatum
mortale. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod assiduitas facit ebrietatem esse peccatum mortale, non
propter solam iterationem actus, sed quia non potest esse quod homo assidue inebrietur
quin sciens et volens ebrietatem incurrat, dum multoties experitur fortitudinem vini,
et suam habilitatem ad ebrietatem. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod plus sumere in cibo vel potu quam necesse sit, pertinet
ad vitium gulae, quae non semper est peccatum mortale. Sed plus sumere in potu scienter
usque ad ebrietatem, hoc est peccatum mortale. Unde Augustinus dicit, in X Confess.,
ebrietas longe est a me, misereberis ne appropinquet mihi, crapula autem nonnumquam
subrepsit servo tuo. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, cibus et potus est moderandus secundum
quod competit corporis valetudini. Et ideo sicut quandoque contingit ut cibus vel
potus qui est moderatus sano, sit superfluus infirmo; ita etiam potest e converso
contingere ut ille qui est superfluus sano, sit moderatus infirmo. Et hoc modo, cum
aliquis multum comedit vel bibit secundum consilium medicinae ad vomitum provocandum,
non est reputandus superfluus cibus vel potus. Nec tamen requiritur ad vomitum provocandum
quod sit potus inebrians, quia etiam potus aquae tepidae vomitum causat. Et ideo propter
hanc causam non excusaretur aliquis ab ebrietate. (IIa-IIae, q. 150 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ebrietas sit gravissimum peccatorum. Dicit
enim Chrysostomus quod nihil ita est Daemoni amicum sicut ebrietas et lascivia, quae
est mater omnium vitiorum. Et in decretis dicitur, dist. XXXV, ante omnia clericis
vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum radix et nutrix est. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 arg. 1)
Praeterea, ex hoc dicitur aliquid esse peccatum quod bonum rationis excludit. Sed
hoc maxime facit ebrietas. Ergo ebrietas est maximum peccatorum. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 arg. 2)
Praeterea, magnitudo culpae ex magnitudine poenae ostenditur. Sed ebrietas videtur
esse maxime punita, dicit enim Ambrosius quod non esset in homine servitus, si non
fuisset ebrietas. Ergo ebrietas est maximum peccatorum. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod, secundum Gregorium, vitia spiritualia sunt maiora quam carnalia.
Sed ebrietas continetur inter vitia carnalia ergo non est maximum peccatorum. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod ex hoc dicitur aliquid esse malum, quod privat bonum. Unde
quanto maius est bonum quod privatur per malum, tanto malum gravius est. Manifestum
est autem quod bonum divinum est maius quam bonum humanum. Et ideo peccata quae sunt
directe contra Deum, sunt graviora peccato ebrietatis, quod directe opponitur bono
rationis humanae. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ad peccata intemperantiae maxime homo habet pronitatem,
propter hoc quod huiusmodi concupiscentiae et delectationes sunt nobis connaturales.
Et secundum hoc, dicuntur huiusmodi peccata esse maxime amica Diabolo, non quia sint
aliis graviora, sed quia sunt apud homines frequentiora. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod bonum rationis impeditur dupliciter, uno modo, per id quod
est contrarium rationi; alio modo, per id quod aufert usum rationis. Plus autem habet
de ratione mali id quod contrariatur rationi, quam quod ad horam usum rationis aufert
usus enim rationis potest esse et bonus et malus, qui tollitur per ebrietatem; sed
bona virtutum, quae tolluntur per ea quae contrariantur rationi, sunt semper bona. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod servitus est consecuta ex ebrietate occasionaliter, inquantum
Cham maledictionem servitutis in sua posteritate accepit propter hoc quod irrisit
patrem inebriatum. Non autem servitus fuit directe poena ebrietatis. (IIa-IIae, q. 150 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ebrietas non excuset a peccato. Dicit enim
philosophus, in III Ethic., quod ebrius meretur duplices maledictiones. Ergo ebrietas
magis aggravat peccatum quam excuset. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 arg. 1)
Praeterea, peccatum non excusatur per peccatum, sed magis augetur. Ebrietas autem
est peccatum. Ergo non excusat a peccato. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 arg. 2)
Praeterea, philosophus dicit, in VII Ethic., quod sicut ratio hominis ligatur per
ebrietatem, ita etiam ligatur per concupiscentiam. Sed concupiscentia non excusat
a peccato. Ergo etiam neque ebrietas. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Lot excusatur ab incestu propter ebrietatem, ut dicit Augustinus,
contra Faustum. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod in ebrietate duo attenduntur, sicut dictum est, scilicet defectus
consequens, et actus praecedens. Ex parte autem defectus consequentis, in quo ligatur
usus rationis, ebrietas habet excusare peccatum, inquantum causat involuntarium per
ignorantiam. Sed ex parte actus praecedentis, videtur esse distinguendum. Quia si
ex actu illo praecedente subsecuta est ebrietas sine peccato, tunc peccatum sequens
totaliter excusatur a culpa, sicut forte accidit de Lot. Si autem actus praecedens
fuit culpabilis, sic non totaliter aliquis excusatur a peccato sequenti, quod scilicet
redditur voluntarium ex voluntate praecedentis actus, inquantum scilicet aliquis,
dans operam rei illicitae, incidit in sequens peccatum. Diminuitur tamen peccatum
sequens, sicut et diminuitur ratio voluntarii. Unde Augustinus dicit, contra Faustum,
quod Lot culpandus est non quantum ille incestus, sed quantum ebrietas meruit. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod philosophus non dicit quod mereatur graviorem maledictionem
ebrius, sed quod mereatur duplices maledictiones, propter duplex peccatum. Vel potest
dici quod loquitur secundum legem cuiusdam Pittaci, qui, ut dicitur in II Polit.,
statuit quod ebrii, si percuterent, plus punirentur quam sobrii, quia pluries iniuriantur.
In quo, ut ibidem Aristoteles dicit, videtur magis respexisse ad utilitatem, ut scilicet
cohiberentur iniuriae, quam ad veniam quam oportet habere de ebriis, propter hoc quod
non sunt sui compotes. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ebrietas habet excusare peccatum non ex ea parte qua est
peccatum, sed ex parte defectus consequentis, ut dictum est. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod concupiscentia non totaliter ligat rationem, sicut ebrietas,
nisi forte sit tanta quod faciat hominem insanire. Et tamen passio concupiscentiae
diminuit peccatum, quia levius est ex infirmitate quam ex malitia peccare. (IIa-IIae, q. 150 a. 4 ad 3)