Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad iniustam accusationem. Et circa
hoc quaeruntur quatuor. Primo, utrum homo accusare teneatur. Secundo, utrum accusatio
sit facienda in scriptis. Tertio, quomodo accusatio sit vitiosa. Quarto, qualiter
male accusantes sint puniendi. (IIa-IIae q. 68 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur accusare. Nullus enim excusatur
ab impletione divini praecepti propter peccatum, quia iam ex suo peccato commodum
reportaret. Sed aliqui propter peccatum redduntur inhabiles ad accusandum, sicut excommunicati,
infames, et illi qui sunt de maioribus criminibus accusati prius quam innoxii demonstrentur.
Ergo homo non tenetur ex praecepto divino ad accusandum. (IIa-IIae q. 68 a. 1 arg. 1)
Praeterea, omne debitum ex caritate dependet, quae est finis praecepti, unde dicitur
Rom. XIII, nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Sed illud quod est
caritatis homo debet omnibus, maioribus et minoribus, subditis et praelatis. Cum igitur
subditi non debeant praelatos accusare, nec minores suos maiores, ut per plura capitula
probatur II, qu. VII; videtur quod nullus ex debito teneatur accusare. (IIa-IIae q. 68 a. 1 arg. 2)
Praeterea, nullus tenetur contra fidelitatem agere quam debet amico, quia non debet
alteri facere quod sibi non vult fieri. Sed accusare aliquem quandoque est contra
fidelitatem quam quis debet amico, dicitur enim Prov. XI, qui ambulat fraudulenter
revelat arcana, qui autem fidelis est celat amici commissum. Ergo homo non tenetur
ad accusandum. (IIa-IIae q. 68 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Levit. V, si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis,
testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit
iniquitatem suam. (IIa-IIae q. 68 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, haec est differentia inter denuntiationem
et accusationem, quod in denuntiatione attenditur emendatio fratris, in accusatione
autem attenditur punitio criminis. Poenae autem praesentis vitae non per se expetuntur,
quia non est hic ultimum retributionis tempus, sed inquantum sunt medicinales, conferentes
vel ad emendationem personae peccantis, vel ad bonum reipublicae, cuius quies procuratur
per punitionem peccantium. Quorum primum intenditur in denuntiatione, ut dictum est,
secundum autem proprie pertinet ad accusationem. Et ideo si crimen fuerit tale quod
vergat in detrimentum reipublicae, tenetur homo ad accusationem, dummodo sufficienter
possit probare, quod pertinet ad officium accusatoris, puta cum peccatum alicuius
vergit in multitudinis corruptelam corporalem seu spiritualem. Si autem non fuerit
tale peccatum quod in multitudinem redundet, vel etiam si sufficientem probationem
adhibere non possit, non tenetur ad intentandum accusationem, quia ad hoc nullus tenetur
quod non potest debito modo perficere. (IIa-IIae q. 68 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet per peccatum reddi aliquem impotentem
ad ea quae homines facere tenentur, sicut ad merendum vitam aeternam, et ad assumendum
ecclesiastica sacramenta. Nec tamen ex hoc homo reportat commodum, quinimmo deficere
ab his quae tenetur facere est gravissima poena, quia virtuosi actus sunt quaedam
hominis perfectiones. (IIa-IIae q. 68 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod subditi praelatos suos accusare prohibentur qui non affectione
caritatis, sed sua pravitate vitam eorum diffamare et reprehendere quaerunt; vel etiam
si subditi accusare volentes, fuerint criminosi; ut habetur II, qu. VII. Alioquin,
si fuerint alias idonei ad accusandum, licet subditis ex caritate suos praelatos accusare. (IIa-IIae q. 68 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod revelare secreta in malum personae, est contra fidelitatem,
non autem si revelentur propter bonum commune, quod semper praeferendum est bono privato.
Et ideo contra bonum commune nullum secretum licet recipere. Nec tamen est omnino
secretum quod per sufficientes testes potest probari. (IIa-IIae q. 68 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium accusationem in scriptis
fieri. Scriptura enim adinventa est ad subveniendum humanae memoriae circa praeterita.
Sed accusatio in praesenti agitur. Ergo accusatio Scriptura non indiget. (IIa-IIae q. 68 a. 2 arg. 1)
Praeterea, II, qu. VIII, dicitur, nullus absens accusare potest, nec ab aliquo accusari.
Sed Scriptura ad hoc videtur esse utilis ut absentibus aliquid significetur, ut patet
per Augustinum, X de Trin. Ergo in accusatione non est necessaria Scriptura, praesertim
cum canon dicat quod per scripta nullius accusatio suscipiatur. (IIa-IIae q. 68 a. 2 arg. 2)
Praeterea, sicut crimen alicuius manifestatur per accusationem, ita per denuntiationem.
Sed in denuntiatione non est Scriptura necessaria. Ergo videtur quod neque etiam in
accusatione. (IIa-IIae q. 68 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur II, qu. VIII, accusatorum personae sine scripto nunquam
recipiantur. (IIa-IIae q. 68 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quando in criminibus per modum accusationis
agitur, accusator constituitur pars, ita quod iudex inter accusatorem et eum qui accusatur
medius constituitur ad examen iustitiae, in quo oportet, quantum possibile est, secundum
certitudinem procedere. Quia vero ea quae verbotenus dicuntur facile labuntur a memoria,
non posset iudici esse certum quid et qualiter dictum sit, cum debet proferre sententiam,
nisi esset in scriptis redactum. Et ideo rationabiliter institutum est ut accusatio,
sicut et alia quae in iudicio aguntur, redigantur in scriptis. (IIa-IIae q. 68 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod difficile est singula verba, propter eorum multitudinem
et varietatem, retinere, cuius signum est quod multi, eadem verba audientes, si interrogentur,
non referent ea similiter etiam post modicum tempus. Et tamen modica verborum differentia
sensum variat. Et ideo, etiam si post modicum tempus debeat iudicis sententia promulgari,
expedit tamen ad certitudinem iudicii ut accusatio redigatur in scriptis. (IIa-IIae q. 68 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Scriptura non solum necessaria est propter absentiam personae
quae significat vel cui est aliquid significandum, sed etiam propter dilationem temporis,
ut dictum est. Et ideo cum dicit canon, per scripta nullius accusatio suscipiatur,
intelligendum est ab absente, qui per epistolam accusationem mittat. Non tamen excluditur
quin, si praesens fuerit, necessaria sit Scriptura. (IIa-IIae q. 68 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod denuntiator non obligat se ad probandum, unde nec punitur
si probare nequiverit. Et propter hoc in denuntiatione non est necessaria Scriptura,
sed sufficit si aliquis verbo denuntiet Ecclesiae, quae ex officio suo procedet ad
fratris emendationem. (IIa-IIae q. 68 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod accusatio non reddatur iniusta per calumniam,
praevaricationem et tergiversationem. Quia sicut dicitur II, qu. III, calumniari est
falsa crimina intendere. Sed quandoque aliquis alteri falsum crimen obiicit ex ignorantia
facti, quae excusat. Ergo videtur quod non semper reddatur iniusta accusatio si sit
calumniosa. (IIa-IIae q. 68 a. 3 arg. 1)
Praeterea, ibidem dicitur quod praevaricari est vera crimina abscondere. Sed hoc non
videtur esse illicitum, quia homo non tenetur ad omnia crimina detegenda, ut supra
dictum est. Ergo videtur quod accusatio non reddatur iniusta ex praevaricatione. (IIa-IIae q. 68 a. 3 arg. 2)
Praeterea, sicut ibidem dicitur, tergiversari est in universo ab accusatione desistere.
Sed hoc absque iniustitia fieri potest, dicitur enim ibidem, si quem poenituerit criminaliter
accusationem et inscriptionem fecisse de eo quod probare non potuerit, si ei cum accusato
innocente convenerit, invicem se absolvant. Ergo accusatio non redditur iniusta per
tergiversationem. (IIa-IIae q. 68 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod ibidem dicitur, accusatorum temeritas tribus modis detegitur,
aut enim calumniantur, aut praevaricantur, aut tergiversantur. (IIa-IIae q. 68 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, accusatio ordinatur ad bonum commune, quod
intenditur per cognitionem criminis. Nullus autem debet alicui nocere iniuste ut bonum
commune promoveat. Et ideo in accusatione duplici ratione contingit esse peccatum.
Uno modo, ex eo quod iniuste agit contra eum qui accusatur, falsa crimina ei imponendo,
quod est calumniari. Alio modo, ex parte reipublicae, cuius bonum principaliter intenditur
in accusatione, dum aliquis impedit malitiose punitionem peccati. Quod iterum dupliciter
contingit. Uno modo, fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc pertinet ad praevaricationem,
nam praevaricator est quasi varicator, qui adversam partem adiuvat, prodita causa
sua. Alio modo, totaliter ab accusatione desistendo. Quod est tergiversari, in hoc
enim quod desistit ab hoc quod coeperat, quasi tergum vertere videtur. (IIa-IIae q. 68 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod homo non debet ad accusationem procedere nisi de re sibi
omnino certa, in quo ignorantia facti locum non habeat. Nec tamen qui falsum crimen
alicui imponit calumniatur, sed solum qui ex malitia in falsam accusationem prorumpit.
Contingit enim quandoque ex animi levitate ad accusationem procedere, quia scilicet
aliquis nimis faciliter credit quod audivit, et hoc temeritatis est. Aliquando autem
ex iusto errore movetur aliquis ad accusandum. Quae omnia secundum prudentiam iudicis
debent discerni, ut non prorumpat eum calumniatum fuisse qui vel ex levitate animi
vel ex iusto errore in falsam accusationem prorupit. (IIa-IIae q. 68 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non quicumque abscondit vera crimina praevaricatur, sed
solum si fraudulenter abscondit ea de quibus accusationem proponit, colludens cum
reo, proprias probationes dissimulando, et falsas excusationes admittendo. (IIa-IIae q. 68 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod tergiversari est ab accusatione desistere omnino animum accusandi
deponendo, non qualitercumque, sed inordinate. Contingit autem aliquem ab accusatione
desistere ordinate absque vitio, dupliciter. Uno modo, si in ipso accusationis processu
cognoverit falsum esse id de quo accusabat, et si pari consensu se absolvunt accusator
et reus. Alio modo, si princeps, ad quem pertinet cura boni communis, quod per accusationem
intenditur, accusationem aboleverit. (IIa-IIae q. 68 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod accusator qui in probatione defecerit non
teneatur ad poenam talionis. Contingit enim quandoque aliquem ex iusto errore ad accusationem
procedere, in quo casu iudex accusatorem absolvit, ut dicitur II, qu. III. Non ergo
accusator qui in probatione defecerit tenetur ad poenam talionis. (IIa-IIae q. 68 a. 4 arg. 1)
Praeterea, si poena talionis ei qui iniuste accusat sit iniungenda, hoc erit propter
iniuriam in aliquem commissam. Sed non propter iniuriam commissam in personam accusati,
quia sic princeps non posset hanc poenam remittere. Nec etiam propter iniuriam illatam
in rempublicam, quia sic accusatus non posset eum absolvere. Ergo poena talionis non
debetur ei qui in accusatione defecerit. (IIa-IIae q. 68 a. 4 arg. 2)
Praeterea, eidem peccato non debetur duplex poena, secundum illud Nahum I, non iudicabit
Deus bis in idipsum. Sed ille qui in probatione deficit incurrit poenam infamiae,
quam etiam Papa non videtur posse remittere, secundum illud Gelasii Papae, quanquam
animas per poenitentiam salvare possimus, infamiam tamen abolere non possumus. Non
ergo tenetur ad poenam talionis. (IIa-IIae q. 68 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Hadrianus Papa dicit, qui non probaverit quod obiecit, poenam
quam intulerit ipse patiatur. (IIa-IIae q. 68 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, accusator in causa accusationis constituitur
pars intendens ad poenam accusati. Ad iudicem autem pertinet ut inter eos iustitiae
aequalitatem constituat. Iustitiae autem aequalitas hoc requirit, ut nocumentum quod
quis alteri intentat, ipse patiatur, secundum illud Exod. XXI, oculum pro oculo, dentem
pro dente. Et ideo iustum est ut ille qui per accusationem aliquem in periculum gravis
poenae inducit, ipse etiam similem poenam patiatur. (IIa-IIae q. 68 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V Ethic., in iustitia non
semper competit contrapassum simpliciter, quia multum differt an aliquis voluntarie
an involuntarie alium laedat. Voluntarium autem meretur poenam, sed involuntario debetur
venia. Et ideo quando iudex cognoverit aliquem de falso accusasse non voluntate nocendi,
sed involuntarie propter ignorantiam ex iusto errore, non imponit poenam talionis. (IIa-IIae q. 68 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ille qui male accusat peccat et contra personam accusati,
et contra rempublicam. Unde propter utrumque punitur. Et hoc est quod dicitur Deut.
XIX, cumque, diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra
fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, quod pertinet
ad iniuriam personae, et postea, quantum ad iniuriam reipublicae, subditur, et auferes
malum de medio tui, ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant
facere. Specialiter tamen personae accusati facit iniuriam si de falso accuset, et
ideo accusatus, si innocens fuerit, potest ei iniuriam suam remittere; maxime si non
calumniose accusaverit, sed ex animi levitate. Si vero ab accusatione innocentis desistat
propter aliquam collusionem cum adversario, facit iniuriam reipublicae, et hoc non
potest ei remitti ab eo qui accusatur, sed potest ei remitti per principem, qui curam
reipublicae gerit. (IIa-IIae q. 68 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod poenam talionis meretur accusator in recompensationem nocumenti
quod proximo inferre intentat, sed poena infamiae ei debetur propter malitiam ex qua
calumniose alium accusat. Et quandoque quidem princeps remittit poenam, et non abolet
infamiam, quandoque autem etiam infamiam abolet. Unde et Papa potest huiusmodi infamiam
abolere, et quod dicit Papa Gelasius, infamiam abolere non possumus, intelligendum
est vel de infamia facti, vel quia eam abolere aliquando non expedit. Vel etiam loquitur
de infamia irrogata per iudicem civilem, sicut dicit Gratianus. (IIa-IIae q. 68 a. 4 ad 3)