Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de contentione. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum
contentio sit peccatum mortale. Secundo, utrum sit filia inanis gloriae. (IIa-IIae q. 38 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contentio non sit peccatum mortale. Peccatum
enim mortale in viris spiritualibus non invenitur. In quibus tamen invenitur contentio,
secundum illud Luc. XXII, facta est contentio inter discipulos Iesu, quis eorum esset
maior. Ergo contentio non est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 38 a. 1 arg. 1)
Praeterea, nulli bene disposito debet placere peccatum mortale in proximo. Sed dicit
apostolus, ad Philipp. I, quidam ex contentione Christum annuntiant; et postea subdit,
et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Ergo contentio non est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 38 a. 1 arg. 2)
Praeterea, contingit quod aliqui vel in iudicio vel in disputatione contendunt non
aliquo animo malignandi, sed potius intendentes ad bonum, sicut illi qui contra haereticos
disputando contendunt. Unde super illud, I Reg. XIV, accidit quadam die etc., dicit
Glossa, Catholici contra haereticos contentiones commovent, ubi prius ad certamen
convocantur. Ergo contentio non est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 38 a. 1 arg. 3)
Praeterea, Iob videtur cum Deo contendisse, secundum illud Iob XXXIX, numquid qui
contendit cum Deo tam facile conquiescit? Et tamen Iob non peccavit mortaliter, quia
dominus de eo dicit, non estis locuti recte coram me, sicut servus meus Iob, ut habetur
Iob ult. Ergo contentio non semper est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 38 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod contrariatur praecepto apostoli, qui dicit II ad Tim. II, noli
verbis contendere. Et Gal. V contentio numeratur inter opera carnis, quae qui agunt,
regnum Dei non possident, ut ibidem dicitur. Sed omne quod excludit a regno Dei, et
quod contrariatur praecepto, est peccatum mortale. Ergo contentio est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 38 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod contendere est contra aliquem tendere. Unde sicut discordia
contrarietatem quandam importat in voluntate, ita contentio contrarietatem quandam
importat in locutione. Et propter hoc etiam cum oratio alicuius per contraria se diffundit,
vocatur contentio, quae ponitur unus color rhetoricus a Tullio, qui dicit, contentio
est cum ex contrariis rebus oratio efficitur, hoc pacto, habet assentatio iucunda
principia, eadem exitus amarissimos affert. Contrarietas autem locutionis potest attendi
dupliciter, uno modo, quantum ad intentionem contendentis; alio modo, quantum ad modum.
In intentione quidem considerandum est utrum aliquis contrarietur veritati, quod est
vituperabile, vel falsitati, quod est laudabile. In modo autem considerandum est utrum
talis modus contrariandi conveniat et personis et negotiis, quia hoc est laudabile
(unde et Tullius dicit, in III Rhet., quod contentio est oratio acris ad confirmandum
et confutandum accommodata), vel excedat convenientiam personarum et negotiorum, et
sic contentio est vituperabilis. Si ergo accipiatur contentio secundum quod importat
impugnationem veritatis et inordinatum modum, sic est peccatum mortale. Et hoc modo
definit Ambrosius contentionem, dicens, contentio est impugnatio veritatis cum confidentia
clamoris. Si autem contentio dicatur impugnatio falsitatis cum debito modo acrimoniae,
sic contentio est laudabilis. Si autem accipiatur contentio secundum quod importat
impugnationem falsitatis cum inordinato modo, sic potest esse peccatum veniale, nisi
forte tanta inordinatio fiat in contendendo quod ex hoc generetur scandalum aliorum.
Unde et apostolus, cum dixisset, II ad Tim. II, noli verbis contendere, subdit, ad
nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. (IIa-IIae q. 38 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in discipulis Christi non erat contentio cum intentione
impugnandi veritatem, quia unusquisque defendebat quod sibi verum videbatur. Erat
tamen in eorum contentione inordinatio, quia contendebant de quo non erat contendendum,
scilicet de primatu honoris; nondum enim erant spirituales, sicut Glossa ibidem dicit.
Unde et dominus eos consequenter compescuit. (IIa-IIae q. 38 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illi qui ex contentione Christum praedicabant reprehensibiles
erant, quia quamvis non impugnarent veritatem fidei, sed eam praedicarent, impugnabant
tamen veritatem quantum ad hoc quod putabant se suscitare pressuram apostolo veritatem
fidei praedicanti. Unde apostolus non gaudebat de eorum contentione, sed de fructu
qui ex hoc proveniebat, scilicet quod Christus annuntiabatur, quia ex malis etiam
occasionaliter subsequuntur bona. (IIa-IIae q. 38 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod secundum completam rationem contentionis prout est peccatum
mortale, ille in iudicio contendit qui impugnat veritatem iustitiae, et in disputatione
contendit qui intendit impugnare veritatem doctrinae. Et secundum hoc Catholici non
contendunt contra haereticos, sed potius e converso. Si autem accipiatur contentio
in iudicio vel disputatione secundum imperfectam rationem, scilicet secundum quod
importat quandam acrimoniam locutionis, sic non semper est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 38 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod contentio ibi sumitur communiter pro disputatione. Dixerat
enim Iob, XIII cap., ad omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, non tamen
intendens neque veritatem impugnare, sed exquirere; neque circa hanc inquisitionem
aliqua inordinatione vel animi vel vocis uti. (IIa-IIae q. 38 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contentio non sit filia inanis gloriae. Contentio
enim affinitatem habet ad zelum, unde dicitur I ad Cor. III, cum sit inter vos zelus
et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Zelus autem ad
invidiam pertinet. Ergo contentio magis ex invidia oritur. (IIa-IIae q. 38 a. 2 arg. 1)
Praeterea, contentio cum clamore quodam est. Sed clamor ex ira oritur; ut patet per
Gregorium, XXXI Moral. Ergo etiam contentio oritur ex ira. (IIa-IIae q. 38 a. 2 arg. 2)
Praeterea, inter alia scientia praecipue videtur esse materia superbiae et inanis
gloriae, secundum illud I ad Cor. VIII, scientia inflat. Sed contentio provenit plerumque
ex defectu scientiae, per quam veritas cognoscitur, non impugnatur. Ergo contentio
non est filia inanis gloriae. (IIa-IIae q. 38 a. 2 arg. 3)
Sed contra est auctoritas Gregorii, XXXI Moral. (IIa-IIae q. 38 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, discordia est filia inanis gloriae,
eo quod discordantium uterque in suo proprio stat, et unus alteri non acquiescit;
proprium autem superbiae est et inanis gloriae propriam excellentiam quaerere. Sicut
autem discordantes aliqui sunt ex hoc quod stant corde in propriis, ita contendentes
sunt aliqui ex hoc quod unusquisque verbo id quod sibi videtur defendit. Et ideo eadem
ratione ponitur contentio filia inanis gloriae sicut et discordia. (IIa-IIae q. 38 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod contentio, sicut et discordia, habet affinitatem cum
invidia quantum ad recessum eius a quo aliquis discordat vel cum quo contendit. Sed
quantum ad id in quo sistit ille qui contendit, habet convenientiam cum superbia et
inani gloria, inquantum scilicet in proprio sensu statur, ut supra dictum est. (IIa-IIae q. 38 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod clamor assumitur in contentione de qua loquimur ad finem
impugnandae veritatis. Unde non est principale in contentione. Et ideo non oportet
quod contentio ex eodem derivetur ex quo derivatur clamor. (IIa-IIae q. 38 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod superbia et inanis gloria occasionem sumunt praecipue a bonis,
etiam sibi contrariis, puta cum de humilitate aliquis superbit, est enim huiusmodi
derivatio non per se, sed per accidens, secundum quem modum nihil prohibet contrarium
a contrario oriri. Et ideo nihil prohibet ea quae ex superbia vel inani gloria per
se et directe oriuntur causari ex contrariis eorum ex quibus occasionaliter superbia
oritur. (IIa-IIae q. 38 a. 2 ad 3)