Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de curiositate. Et circa hoc quaeruntur duo. Primo, utrum
vitium curiositatis possit esse in cognitione intellectiva. Secundo, utrum sit in
cognitione sensitiva. (IIa-IIae, q. 167 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod circa cognitionem intellectivam non possit
esse curiositas. Quia secundum philosophum, in II Ethic., in his quae secundum se
sunt bona vel mala, non possunt accipi medium et extrema. Sed cognitio intellectiva
secundum se est bona, in hoc enim perfectio hominis videtur consistere, ut intellectus
eius de potentia reducatur in actum, quod fit per cognitionem veritatis. Dionysius
etiam dicit, IV cap. de Div. Nom., quod bonum animae humanae est secundum rationem
esse, cuius perfectio in cognitione veritatis consistit. Ergo circa cognitionem intellectivam
non potest esse vitium curiositatis. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 arg. 1)
Praeterea, illud per quod homo similatur Deo, et quod a Deo consequitur, non potest
esse malum. Sed quaecumque abundantia cognitionis a Deo est, secundum illud Eccli.
I, omnis sapientia a domino Deo est. Et Sap. VII dicitur, ipse dedit mihi horum quae
sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,
et cetera. Per hoc etiam homo Deo assimilatur, quod veritatem cognoscit, quia omnia
nuda et aperta sunt oculis eius, ut habetur ad Heb. IV. Unde et I Reg. II dicitur
quod Deus scientiarum dominus est, ergo, quantumcumque abundet cognitio veritatis,
non est mala, sed bona. Appetitus autem boni non est vitiosus. Ergo circa intellectivam
cognitionem veritatis non potest esse vitium curiositatis. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 arg. 2)
Praeterea, si circa aliquam intellectivam cognitionem posset esse curiositatis vitium,
praecipue esset circa philosophicas scientias. Sed eis intendere non videtur esse
vitiosum, dicit enim Hieronymus, super Danielem, qui de mensa et vino regis noluerunt
comedere ne polluantur, si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent esse peccatum,
nunquam acquiescerent discere quod non licebat. Et Augustinus dicit, in II de Doctr.
Christ., quod, si qua vera philosophi dixerunt, ab eis sunt, tanquam ab iniustis possessoribus,
in usum nostrum vindicanda. Non ergo circa cognitionem intellectivam potest esse curiositas
vitiosa. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Hieronymus dicit, nonne vobis videtur in vanitate sensus et obscuritate
mentis ingredi qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur, qui physicus perscrutator
oculos trans caelum levat? Sed vanitas sensus et obscuritas mentis est vitiosa. Ergo
circa intellectivas scientias potest esse curiositas vitiosa. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, studiositas non est directe circa ipsam
cognitionem, sed circa appetitum et studium cognitionis acquirendae. Aliter autem
est iudicandum de ipsa cognitione veritatis, et aliter de appetitu et studio veritatis
cognoscendae. Ipsa enim veritatis cognitio, per se loquendo, bona est. Potest autem
per accidens esse mala, ratione scilicet alicuius consequentis, vel inquantum scilicet
aliquis de cognitione veritatis superbit, secundum illud I ad Cor. VIII, scientia
inflat; vel inquantum homo utitur cognitione veritatis ad peccandum. Sed ipse appetitus
vel studium cognoscendae veritatis potest habere rectitudinem vel perversitatem. Uno
quidem modo, prout aliquis tendit suo studio in cognitionem veritatis prout per accidens
coniungitur ei malum, sicut illi qui student ad scientiam veritatis ut exinde superbiant.
Unde Augustinus dicit, in libro de moribus Eccle., sunt qui, desertis virtutibus,
et nescientes quid sit Deus et quanta sit maiestas semper eodem modo manentis naturae,
magnum aliquid se agere putant si universam istam corporis molem quam mundum nuncupamus,
curiosissime intentissimeque perquirant. Unde etiam tanta superbia gignitur ut in
ipso caelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur. Similiter etiam illi
qui student addiscere aliquid ad peccandum, vitiosum studium habent, secundum illud
Ierem. IX, docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent, laboraverunt.
Alio autem modo potest esse vitium ex ipsa inordinatione appetitus et studii addiscendi
veritatem. Et hoc quadrupliciter. Uno modo, inquantum per studium minus utile retrahuntur
a studio quod eis ex necessitate incumbit. Unde Hieronymus dicit, sacerdotes, dimissis
Evangeliis et prophetiis, videmus comoedias legere, et amatoria bucolicorum versuum
verba cantare. Alio modo, inquantum studet aliquis addiscere ab eo a quo non licet,
sicut patet de his qui aliqua futura a Daemonibus perquirunt, quae est superstitiosa
curiositas. De quo Augustinus dicit, in libro de vera Relig., nescio an philosophi
impedirentur a fide vitio curiositatis in percunctandis Daemonibus. Tertio, quando
homo appetit cognoscere veritatem circa creaturas non referendo ad debitum finem,
scilicet ad cognitionem Dei. Unde Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod
in consideratione creaturarum non est vana et peritura curiositas exercenda, sed gradus
ad immortalia et semper manentia faciendus. Quarto modo, inquantum aliquis studet
ad cognoscendam veritatem supra proprii ingenii facultatem, quia per hoc homines de
facili in errores labuntur. Unde dicitur Eccli. III, altiora te ne quaesieris, et
fortiora ne scrutatus fueris, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus; et
postea sequitur, multos enim supplantavit suspicio eorum, et in vanitate detinuit
sensus eorum. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod bonum hominis consistit in cognitione veri, non tamen
summum hominis bonum consistit in cognitione cuiuslibet veri, sed in perfecta cognitione
summae veritatis, ut patet per philosophum, in X Ethic. Et ideo potest esse vitium
in cognitione aliquorum verorum, secundum quod talis appetitus non debito modo ordinatur
ad cognitionem summae veritatis, in qua consistit summa felicitas. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio illa ostendit quod cognitio veritatis secundum se
sit bona, non tamen per hoc excluditur quin possit aliquis cognitione veritatis abuti
ad malum, vel etiam inordinate cognitionem veritatis appetere; quia etiam oportet
appetitum boni debito modo regulatum esse. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod studium philosophiae secundum se est licitum et laudabile,
propter veritatem quam philosophi perceperunt, Deo illis revelante, ut dicitur Rom.
I. Sed quia quidam philosophi abutuntur ad fidei impugnationem, ideo apostolus dicit,
ad Coloss. II, videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem scientiam, secundum
traditionem hominum, et non secundum Christum. Et Dionysius dicit, in epistola ad
Polycarpum, de quibusdam philosophis, quod divinis non sancte contra divina utuntur,
per sapientiam Dei tentantes expellere divinam venerationem. (IIa-IIae, q. 167 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vitium curiositatis non sit circa sensitivam
cognitionem. Sicut enim aliqua cognoscuntur per sensum visus, ita etiam aliqua cognoscuntur
per sensum tactus et gustus. Sed circa tangibilia et gustabilia non ponitur vitium
curiositatis, sed magis vitium luxuriae aut gulae. Ergo videtur quod nec circa ea
quae cognoscuntur per visum, sit vitium curiositatis. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 arg. 1)
Praeterea, curiositas esse videtur in inspectione ludorum, unde Augustinus dicit,
in VI Confess., quod, quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer
Alypium pulsasset, curiositate victus, aperuit oculos. Sed inspectio ludorum non videtur
esse vitiosa, quia huiusmodi inspectio delectabilis redditur propter repraesentationem,
in qua homo naturaliter delectatur, ut philosophus dicit, in sua poetria. Non ergo
circa sensibilium cognitionem est vitium curiositatis. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 arg. 2)
Praeterea, ad curiositatem pertinere videtur actus proximorum perquirere, ut dicit
Beda. Sed perquirere facta aliorum non videtur esse vitiosum, quia sicut dicitur Eccli.
XVII, unicuique mandavit Deus de proximo suo. Ergo vitium curiositatis non est in
huiusmodi particularibus sensibilibus cognoscendis. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod concupiscentia
oculorum reddit homines curiosos. Ut autem dicit Beda, concupiscentia oculorum est
non solum in discendis magicis artibus, sed etiam in contemplandis spectaculis, et
in dignoscendis et carpendis vitiis proximorum, quae sunt quaedam particularia sensibilia.
Cum ergo concupiscentia oculorum sit quoddam vitium, sicut etiam superbia vitae et
concupiscentia carnis, contra quae dividitur, I Ioan. II; videtur quod vitium curiositatis
sit circa sensibilium cognitionem. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod cognitio sensitiva ordinatur ad duo. Uno enim modo, tam in
hominibus quam in aliis animalibus, ordinatur ad corporis sustentationem, quia per
huiusmodi cognitionem homines et alia animalia vitant nociva, et conquirunt ea quae
sunt necessaria ad corporis sustentationem. Alio modo, specialiter in homine ordinatur
ad cognitionem intellectivam, vel speculativam vel practicam. Apponere ergo studium
circa sensibilia cognoscenda, dupliciter potest esse vitiosum. Uno modo, inquantum
cognitio sensitiva non ordinatur in aliquid utile, sed potius avertit hominem ab aliqua
utili consideratione. Unde Augustinus dicit, in X Confess., canem currentem post leporem
iam non specto cum in circo fit. At vero in agro, si casu transeam, avertit me fortassis
ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio, et nisi iam mihi
demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, vanus hebesco. Alio modo, inquantum cognitio
sensitiva ordinatur ad aliquod noxium, sicut inspectio mulieris ordinatur ad concupiscendum;
et diligens inquisitio eorum quae ab aliis fiunt, ordinatur ad detrahendum. Si quis
autem cognitioni sensibilium intendit ordinate, propter necessitatem sustentandae
naturae, vel propter studium intelligendae veritatis, est virtuosa studiositas circa
sensibilem cognitionem. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod luxuria et gula sunt circa delectationes quae sunt in
usu rerum tangibilium. Sed circa delectationem cognitionis omnium sensuum est curiositas.
Et vocatur concupiscentia oculorum, quia oculi sunt ad cognoscendum in sensibus principales,
unde omnia sensibilia videri dicuntur, ut Augustinus dicit, in X Confess. Et sicut
Augustinus ibidem subdit, ex hoc evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis
agatur per sensus, quod voluptas pulchra, suavia, canora, sapida, lenia sectatur;
curiositas autem etiam his contraria, tentandi causa, non ad subeundam molestiam,
sed experiendi noscendique libidinem. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod inspectio spectaculorum vitiosa redditur inquantum per hoc
homo fit pronus ad vitia vel lasciviae vel crudelitatis, per ea quae ibi repraesentantur.
Unde Chrysostomus dicit quod adulteros et inverecundos constituunt tales inspectiones. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod prospicere facta aliorum bono animo, vel ad utilitatem propriam,
ut scilicet homo ex bonis operibus proximi provocetur ad melius, vel etiam ad utilitatem
illius, ut scilicet corrigatur si quid ab eo agitur vitiose, secundum regulam caritatis
et debitum officii, est laudabile, secundum illud Heb. X, considerate vos invicem
in provocationem caritatis et bonorum operum. Sed quod aliquis intendit ad consideranda
vitia proximorum ad despiciendum vel detrahendum, vel saltem inutiliter inquietandum,
est vitiosum. Unde dicitur Prov. XXIV, ne insidieris et quaeras iniquitatem in domo
iusti, neque vastes requiem eius. (IIa-IIae, q. 167 a. 2 ad 3)