Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde conſiderandum eſt de his quae competunt religioſis. Et circa hoc quaeruntur
ſex. Primo, utrum liceat eis docere, praedicare, et alia huiuſmodi facere. Secundo,
utrum liceat eis de negotiis ſaecularibus ſe intromittere. Tertio, utrum teneantur
manibus operari. Quarto, utrum liceat eis de eleemoſynis vivere. Quinto, utrum liceat
eis mendicare. Sexto, utrum liceat eis veſtimenta ceteris viliora deferre. (IIa-IIae, q. 187 pr.)
Articulus 1.
Ad primum ſic proceditur. Videtur quod religioſis non liceat docere, praedicare, et
alia huiuſmodi facere. Dicitur enim VII, qu. I, in quodam ſtatuto Conſtantinopolitanae
ſynodi, monachorum vita ſubiectionis habet verbum et diſcipulatus, non docendi, vel
praeſidendi, vel paſcendi alios. Hieronymus etiam dicit, ad Riparium et deſiderium,
monachus non doctoris, ſed plangentis habet officium. Leo etiam Papa dicit, ut habetur
XVI, qu. I, praeter domini ſacerdotes, nullus audeat praedicare, ſive monachus ſive
laicus ille ſit qui cuiuſlibet ſcientiae nomine gloriatur. Sed non licet tranſgredi
proprium officium et ſtatutum Eccleſiae. Ergo videtur quod religioſis non liceat docere,
praedicare, et alia huiuſmodi facere. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 arg. 1)
Praeterea, in ſtatuto Nicaenae ſynodi, quod ponitur XVI, qu. I, ſic dicitur, firmiter
et indiſſolubiliter omnibus praecipimus, ut aliquis monachus poenitentiam nemini tribuat,
niſi invicem ſibi, ut iuſtum eſt. Mortuum non ſepeliat, niſi monachum ſecum in monaſterio
commorantem, vel ſi fortuito quemcumque advenientium fratrum ibi mori contigerit.
Sed ſicut iſta pertinent ad officium clericorum, ita etiam praedicare et docere. Ergo,
cum alia ſit cauſa monachi, et alia clerici, ſicut Hieronymus dicit, ad Heliodorum;
videtur quod non liceat religioſis praedicare et docere, et alia huiuſmodi facere. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Gregorius dicit, in Regiſt., nemo poteſt eccleſiaſticis obſequiis deſervire,
et in monaſtica regula ordinate perſiſtere, et habetur XVI, qu. I. Sed monachi tenentur
in monaſtica regula ordinate perſiſtere. Ergo videtur quod non poſſint eccleſiaſticis
obſequiis deſervire. Docere autem et praedicare pertinent ad eccleſiaſtica obſequia.
Ergo videtur quod non liceat eis praedicare aut docere, aut aliquid huiuſmodi facere. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 arg. 3)
Sed contra eſt quod Gregorius dicit, et habetur cauſa et quaeſtione eadem, ex auctoritate
huius decreti, quod apoſtolico moderamine et pietatis officio a nobis eſt conſtitutum,
ſacerdotibus monachis, apoſtolorum figuram tenentibus, liceat praedicare, baptizare,
communionem dare, pro peccatoribus orare, poenitentiam imponere, atque peccata ſolvere. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod aliquid dicitur non licere alicui dupliciter. Uno modo, quia
habet in ſe quod contrariatur ei quod dicitur non licere, ſicut nulli homini licet
peccare, quia habet in ſe quilibet homo rationem et obligationem ad legem Dei, quibus
contrariatur peccatum. Et hoc modo dicitur alicui non licere praedicare vel docere,
vel aliquid huiuſmodi facere, quia habet in ſe aliquid quod his repugnat, vel ratione
praecepti, ſicut his qui ſunt irregulares, ex ſtatuto Eccleſiae, non licet aſcendere
ad ſacros ordines; vel propter peccatum, ſecundum illud Pſalmi, peccatori autem dixit
Deus, quare tu enarras iuſtitias meas? Hoc autem modo, non eſt illicitum religioſis
praedicare, docere, et alia huiuſmodi facere. Tum quia ex voto vel praecepto regulae
non obligantur ad hoc quod ab his abſtineant. Tum etiam quia non redduntur ad haec
minus idonei ex aliquo peccato commiſſo, ſed magis idonei, ex exercitio ſanctitatis
quod aſſumpſerunt. Stultum autem eſt dicere ut per hoc quod aliquis in ſanctitate
promovetur, efficiatur minus idoneus ad ſpiritualia officia exercenda. Et ideo ſtulta
eſt quorundam opinio dicentium quod ipſe ſtatus religionis impedimentum affert talia
exequendi. Quorum errorem Bonifacius Papa rationibus ſupra dictis excludit, dicens,
ut habetur XVI, qu. I, ſunt nonnulli, nullo dogmate fulti, audaciſſimo quidem zelo
magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, aſſerentes monachos, quia mundo mortui
ſunt et Deo vivunt, ſacerdotalis officii potentia indignos. Sed omnino labuntur. Quod
oſtendit, primo quidem, quia non contrariatur regulae, ſubdit enim, neque enim beatus
Benedictus, monachorum praeceptor almificus, huiuſcemodi rei aliquo modo fuit interdictor.
Et ſimiliter nec in aliis regulis hoc prohibetur. Secundo improbat praedictum errorem
ex idoneitate monachorum, cum in fine capituli ſubdit, quanto quiſque eſt excellentior,
tanto et in illis, ſcilicet ſpiritualibus operibus, potentior. Alio modo dicitur aliquid
non licere alicui, non propter contrarium quod habeat, ſed propter hoc quod ei deficit
unde illud poſſit, ſicut diacono non licet Miſſam celebrare, quia non habet ordinem
ſacerdotalem; et preſbytero non licet ſententiam ferre, quia non habet epiſcopalem
auctoritatem. In quibus tamen eſt diſtinguendum. Quia ea quae ſunt ordinis, committi
non poſſunt niſi ei qui ordinem habet, ſicut diacono non poteſt committi quod celebret
Miſſam, niſi fiat ſacerdos. Ea vero quae ſunt iuriſdictionis, committi poſſunt eis
qui non habent ordinariam iuriſdictionem, ſicut prolatio ſententiae committitur ab
epiſcopo ſimplici ſacerdoti. Et hoc modo dicitur non licere monachis et aliis religioſis
praedicare, docere, et alia huiuſmodi facere, quia ſtatus religionis non dat eis poteſtatem
haec faciendi. Poſſunt tamen iſta facere ſi ordinem accipiant vel ordinariam iuriſdictionem,
aut etiam ſi eis committantur ea quae ſunt iuriſdictionis. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ex verbis illis habetur quod monachi, ex hoc quod ſunt
monachi, non nanciſcuntur poteſtatem talia faciendi, non autem quod ex hoc quod ſunt
monachi, habeant aliquid contrarium executioni talium actuum. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod illud etiam ſtatutum Nicaeni Concilii praecipit ut monachi
non uſurpent ſibi, ex hoc quod ſunt monachi, poteſtatem huiuſmodi actus exercendi.
Non autem prohibet quin iſta poſſint eis committi. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod iſta duo ſe non compatiuntur, quod aliquis ordinariam curam
eccleſiaſticorum officiorum habeat, et monaſticam regulam in monaſterio ſervet. Per
hoc tamen non excluditur quin monachi et alii religioſi poſſint interdum circa eccleſiaſtica
officia occupari ex commiſſione praelatorum qui ordinariam curam habent, et praecipue
illi quorum religiones ad hoc ſunt ſpecialiter inſtitutae, ut infra dicetur. (IIa-IIae, q. 187 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad ſecundum ſic proceditur. Videtur quod religioſis non liceat ſaecularia negotia
tractare. Dicitur enim in praedicto decreto Bonifacii Papae quod beatus Benedictus
eos ſaecularium negotiorum edixit expertes fore. Quod quidem apoſtolicis documentis,
et omnium ſanctorum patrum inſtitutis, non ſolum monachis, ſed etiam canonicis omnibus
imperatur, ſecundum illud II ad Tim. II, nemo militans Deo implicat ſe ſaecularibus
negotiis. Sed omnibus religioſis imminet quod militent Deo. Ergo non licet eis ſaecularia
negotia exercere. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 arg. 1)
Praeterea, I ad Theſſal. IV, dicit apoſtolus, operam detis ut quieti ſitis, et ut
negotium veſtrum agatis, Gloſſa, dimiſſis alienis, quod vobis utile eſt in emendationem
vitae. Sed religioſi ſpecialiter aſſumunt ſtudium emendationis vitae. Ergo non debent
ſaecularia negotia exercere. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 arg. 2)
Praeterea, ſuper illud Matth. I, ecce qui mollibus veſtiuntur in domibus regum ſunt,
dicit Hieronymus, ex hoc oſtendit rigidam vitam et auſteram praedicationem vitare
debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare. Sed neceſſitas ſaecularium
negotiorum ingerit hominem ad frequentandum regum palatia. Ergo non licet religioſis
aliqua negotia ſaecularia pertractare. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 arg. 3)
Sed contra eſt quod apoſtolus dicit, Rom. ult., commendo vobis Phoeben, ſororem noſtram,
et poſtea ſubdit, et aſſiſtatis ei in quocumque negotio veſtri indiguerit. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod, ſicut ſupra dictum eſt, ſtatus religionis eſt ordinatus ad
perfectionem caritatis conſequendam. Ad quam quidem principaliter pertinet Dei dilectio,
ſecundario autem dilectio proximi. Et ideo religioſi praecipue et propter ſe debent
intendere ad hoc quod Deo vacent. Si autem neceſſitas proximis immineat, eorum negotia
ex caritate agere debent, ſecundum illud Galat. VI, alter alterius onera portate,
et ſic adimplebitis legem Chriſti, quia et in hoc ipſo quod proximis ſerviunt propter
Deum, dilectioni divinae obſequuntur. Unde dicitur Iac. I, religio munda et immaculata
apud Deum et patrem haec eſt, viſitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, Gloſſa,
ideſt, ſuccurrere eis qui carent praeſidio in tempore neceſſitatis. Eſt ergo dicendum
quod cauſa cupiditatis ſaecularia negotia gerere nec monachis nec clericis licet.
Cauſa vero caritatis ſe negotiis ſaecularibus, cum debita moderatione, ingerere poſſunt,
ſecundum ſuperioris licentiam, et miniſtrando et dirigendo. Unde dicitur in decretis,
diſt. LXXXVIII, decrevit ſancta ſynodus nullum deinceps clericum aut poſſeſſiones
conducere, aut negotiis ſaecularibus ſe permiſcere, niſi propter curam pupillorum
aut orphanorum aut viduarum, aut ſi forte epiſcopus civitatis eccleſiaſticarum rerum
ſollicitudinem eum habere praecipiat. Eadem autem ratio eſt de religioſis et clericis,
quia utriſque ſimiliter negotia ſaecularia interdicuntur, ut dictum eſt. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod monachis interdicuntur tractare ſaecularia negotia propter
cupiditatem, non autem propter caritatem. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod non eſt curioſitas, ſed caritas, ſi propter neceſſitatem
aliquis ſe negotiis immiſceat. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod frequentare palatia regum propter delicias vel gloriam vel
cupiditatem, non competit religioſis, ſed ea adire propter pias cauſas competit eis.
Unde dicitur IV Reg. IV, quod Eliſeus dixit ad mulierem, nunquid habes negotium, et
vis ut loquar regi vel principi militiae? Similiter etiam convenit religioſis adire
regum palatia ad eos arguendos et dirigendos, ſicut Ioannes Baptiſta arguebat Herodem,
ut dicitur Matth. XIV. (IIa-IIae, q. 187 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium ſic proceditur. Videtur quod religioſi manibus operari teneantur. Non enim
excuſantur religioſi ab obſervantia praeceptorum. Sed operari manibus eſt in praecepto,
ſecundum illud I ad Theſs. IV, operemini manibus veſtris, ſicut praecepimus vobis.
Unde et Auguſtinus, in libro de operibus Monach., dicit, ceterum quis ferat homines
contumaces, ideſt religioſos non operantes, de quibus ibi loquitur, ſaluberrimis apoſtoli
monitis reſiſtentes, non ſicut infirmiores tolerari, ſed ſicut ſanctiores praedicari?
Ergo videtur quod religioſi teneantur manibus operari. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 arg. 1)
Praeterea, II ad Theſs. III, ſuper illud, ſi quis non vult operari, nec manducet,
dicit Gloſſa, dicunt quidam de operibus ſpiritualibus hoc apoſtolum praecepiſſe non
de opere corporali, in quo agricolae vel opifices laborant; et infra, ſed ſuperfluo
conantur et ſibi et ceteris caliginem adducere, ut quod utiliter caritas monet, non
ſolum facere nolint, ſed nec etiam intelligere; et infra, vult ſervos Dei corporaliter
operari unde vivant. Sed praecipue religioſi ſervi Dei nominantur, utpote ſe totaliter
divino ſervitio mancipantes, ſicut patet per Dionyſium, VI cap. Eccles. Hier. Ergo
videtur quod teneantur manibus operari. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 arg. 2)
Praeterea, Auguſtinus dicit, in libro de operibus Monach., quid agant qui operari
corporaliter nolunt, ſcire deſidero. Orationibus, inquiunt, et Pſalmis, et lectionibus
et verbo Dei. Sed quod per iſta non excuſentur, oſtendit per ſingula. Nam primo, de
oratione dicit, citius exauditur una obedientis oratio quam decem millia contemptoris,
illos contemptores intelligens et indignos exaudiri, qui manibus non operantur. Secundo,
de divinis laudibus ſubdit, cantica vero divina cantare etiam manibus operantes facile
poſſunt. Tertio, ſubiungit de lectione, qui autem ſe dicunt vacare lectioni, nonne
illic inveniunt quod praecipit apoſtolus? Quae eſt ergo iſta perverſitas, lectioni
nolle obtemperare, dum vult ei vacare? Quarto, ſubiungit de praedicatione, ſi autem
alicui ſermo erogandus eſt, et ita occupat ut manibus operari non vacet, nunquid hoc
omnes in monaſterio poſſunt? Quando ergo non omnes poſſunt, cur ſub hoc obtentu omnes
vacare volunt? Quanquam, ſi omnes poſſent, viciſſitudine facere deberent, non ſolum
ut ceteri neceſſariis operibus occuparentur, ſed etiam quia ſufficit ut multis audientibus
unus loquatur. Ergo videtur quod religioſi non debent ceſſare ab opere manuali propter
huiuſmodi opera ſpiritualia quibus vacant. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 arg. 3)
Praeterea, Luc. XII, ſuper illud, vendite quae poſſidetis etc., dicit Gloſſa, non
tantum cibos veſtros communicate pauperibus, ſed etiam vendite poſſeſſiones veſtras,
ut, omnibus veſtris ſemel pro domino ſpretis, poſtea labore manuum operemini unde
vivatis vel eleemoſynam faciatis. Sed ad religioſos pertinet proprie omnia ſua relinquere.
Ergo videtur quod etiam eorum ſit de labore manuum ſuarum vivere et eleemoſynas facere. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 arg. 4)
Praeterea, religioſi praecipue videntur teneri apoſtolorum vitam imitari, quia ſtatum
perfectionis profitentur. Sed apoſtoli manibus propriis laborabant, ſecundum illud
I ad Cor. IV, laboramus operantes manibus noſtris. Ergo videtur quod religioſi teneantur
manibus operari. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 arg. 5)
Sed contra, ad praecepta obſervanda quae communiter omnibus proponuntur, eodem modo
tenentur religioſi et ſaeculares. Sed praeceptum de opere manuali communiter omnibus
proponitur, ut patet II ad Theſs. III, ſubtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate,
etc. (fratrem autem nominat quemlibet Chriſtianum, ſicut et I ad Cor. VII, ſi quis
frater habet uxorem infidelem, etc.); et ibidem dicitur, ſi quis non vult operari,
nec manducet. Non ergo religioſi magis tenentur manibus operari quam ſaeculares. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod labor manualis ad quatuor ordinatur. Primo quidem, et principaliter,
ad victum quaerendum. Unde primo homini dictum eſt, in ſudore vultus tui veſceris
pane tuo. Et in Pſalmo, labores manuum tuarum quia manducabis, et cetera. Secundo,
ordinatur ad tollendum otium, ex quo multa mala oriuntur. Unde dicitur Eccli. XXXIII,
mittes ſervum in operationem, ne vacet, multam enim malitiam docuit otioſitas. Tertio,
ordinatur ad concupiſcentiae refrenationem, inquantum per hoc maceratur corpus. Unde
II ad Cor. VI, dicitur, in laboribus, in ieiuniis, in vigiliis, in caſtitate. Quarto
autem, ordinatur ad eleemoſynas faciendas. Unde dicitur, ad Ephes. IV, qui furabatur,
iam non furetur, magis autem laboret, operando manibus ſuis quod bonum eſt, ut habeat
unde tribuat neceſſitatem patienti. Secundum ergo quod labor manualis ordinatur ad
victum quaerendum, cadit ſub neceſſitate praecepti prout eſt neceſſarium ad talem
finem, quod enim ordinatur ad finem, a fine neceſſitatem habet; ut ſcilicet in tantum
ſit neceſſarium in quantum ſine eo finis eſſe non poteſt. Et ideo qui non habet aliunde
unde poſſit vivere, tenetur manibus operari, cuiuſcumque ſit conditionis. Et hoc ſignificant
verba apoſtoli dicentis, qui non vult operari, nec manducet, quaſi diceret, ea neceſſitate
tenetur aliquis ad manibus operandum, qua tenetur ad manducandum. Unde ſi quis abſque
manducatione poſſet vitam tranſigere, non teneretur manibus operari. Et eadem ratio
eſt de illis qui habent alias unde licite vivere poſſint. Non enim intelligitur aliquis
poſſe facere quod non licite facere poteſt. Unde et apoſtolus non invenitur opus manuum
praecepiſſe niſi ad excludendum peccatum eorum qui illicite victum acquirebant. Nam
primo quidem praecepit apoſtolus opus manuale ad evitandum furtum, ut patet ad Ephes.
IV, qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus ſuis. Secundo,
ad vitandum cupiditatem alienarum rerum, unde dicit, I ad Theſs. IV, operemini manibus
veſtris, ſicut praecepimus vobis, ut honeſte ambuletis ad illos qui foris ſunt. Tertio,
ad evitandum turpia negotia, ex quibus aliqui victum acquirunt, unde II ad Theſs.
III, dicit, cum eſſemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam ſi quis non vult
operari, non manducet. Audivimus enim quoſdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes,
ſed curioſe agentes, Gloſſa, qui foeda cura neceſſaria ſibi provident. His autem qui
huiuſmodi ſunt, denuntiamus et obſecramus ut cum ſilentio operantes panem ſuum manducent.
Unde Hieronymus dicit, ſuper Epiſt. ad Galat., quod apoſtolus hoc dixit non tam officio
docentis quam vitio gentis. Sciendum tamen quod ſub opere manuali intelliguntur omnia
humana officia ex quibus homines licite victum lucrantur, ſive manibus, ſive pedibus,
ſive lingua fiant, vigiles enim et curſores, et alia huiuſmodi de ſuo labore viventes,
intelliguntur de operibus manuum vivere. Quia enim manus eſt organum organorum, per
opus manuum omnis operatio intelligitur de qua aliquis poteſt licite victum lucrari.
Secundum autem quod opus manuale ordinatur ad otium tollendum, vel ad corporis macerationem,
non cadit ſub neceſſitate praecepti ſecundum ſe conſideratum, quia multis aliis modis
poteſt vel caro macerari, vel etiam otium tolli, quam per opus manuale. Maceratur
enim caro per ieiunia et vigilias. Et otium tollitur per meditationes ſanctarum Scripturarum
et laudes divinas, unde ſuper illud Pſalmi, defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicit Gloſſa, non eſt otioſus qui verbo Dei tantum ſtudet, nec pluris eſt qui extra
operatur quam qui ſtudium cognoſcendae veritatis exercet. Et ideo propter has cauſas
religioſi non tenentur ad opera manualia, ſicut nec ſaeculares, niſi forte ad haec
per ſtatuta ſui ordinis obligentur; ſicut Hieronymus dicit, in epiſtola ad ruſticum
monachum, Aegyptiorum monaſteria hunc tenent morem, ut nullum abſque opere aut labore
ſuſcipiant, non tam propter victus neceſſitatem quam propter animae ſalutem, ne vagentur
pernicioſis cogitationibus. Inquantum vero opus manuale ordinatur ad eleemoſynas faciendas,
non cadit ſub neceſſitate praecepti, niſi forte in aliquo caſu in quo ex neceſſitate
aliquis eleemoſynas facere teneretur, et non poſſet alias habere unde pauperibus ſubveniret.
In quo caſu obligarentur ſimiliter religioſi et ſaeculares ad opera manualia exequenda. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod illud praeceptum quod ab apoſtolo proponitur, eſt de
iure naturali. Unde ſuper illud II ad Theſs. III ut ſubtrahatis vos ab omni fratre
inordinate ambulante, dicit Gloſſa, aliter quam ordo naturae exigit, loquitur autem
ibi de his qui ab opere manuali ceſſabant. Unde et natura manus homini dedit loco
armorum et tegumentorum, quae aliis animalibus tribuit, ut ſcilicet per manus haec
et omnia neceſſaria conquirant. Ex quo patet quod communiter ad hoc praeceptum tenentur
et religioſi et ſaeculares, ſicut ad omnia alia legis naturalis praecepta. Non tamen
peccant quicumque manibus non operantur. Quia ad illa praecepta legis naturae quae
pertinent ad bonum multorum, non tenentur ſinguli, ſed ſufficit quod unus vacet huic
officio, alius alii, puta quod quidam ſint opifices, quidam agricolae, quidam iudices,
quidam doctores, et ſic de aliis; ſecundum illud apoſtoli, I ad Cor. XII. Si totum
corpus oculus, ubi auditus? Et ſi totum auditus, ubi odoratus? (IIa-IIae, q. 187 a. 3 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod Gloſſa illa ſumitur ab Auguſtino, in libro de operibus Monach.,
in quo loquitur contra monachos quoſdam qui dicebant non eſſe licitum ſervis Dei manibus
operari, propter hoc quod dominus dicit, Matth. VI, nolite ſolliciti eſſe animae veſtrae,
quid manducetis. Nec tamen per haec verba inducitur neceſſitas religioſis manibus
operandi, ſi habent aliunde unde vivere poſſint. Quod patet per hoc quod ſubdit, vult
ſervos Dei corporaliter operari unde vivant. Hoc autem non magis pertinet ad religioſos
quam ad ſaeculares. Quod patet ex duobus. Primo quidem, ex ipſo modo loquendi quo
apoſtolus utitur, dicens, ſubtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Fratres
enim omnes Chriſtianos vocat, nondum enim erant tunc temporis religiones inſtitutae.
Secundo, quia religioſi non tenentur ad alia quam ſaeculares niſi propter regulae
profeſſionem. Et ideo, ſi in ſtatutis regulae non contineatur aliquid de opere manuali,
non tenentur aliter ad operandum manibus religioſi quam ſaeculares. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod illis operibus ſpiritualibus quae ibi tangit Auguſtinus,
poteſt aliquis vocare dupliciter, uno modo, quaſi deſerviens utilitati communi; alio
modo, quaſi inſiſtens utilitati privatae. Illi ergo qui praedictis ſpiritualibus operibus
publice vacant, excuſantur per huiuſmodi opera ſpiritualia ab opere manuali, duplici
ratione. Primo quidem, quia oportet eos totaliter eſſe occupatos circa huiuſmodi opera.
Secundo, quia huiuſmodi opera exercentibus debetur ſubminiſtratio victus ab his quorum
utilitati deſerviunt. Illi vero qui praedictis operibus non quaſi publicis, ſed quaſi
privatis vacant, nec oportet quod per huiuſmodi opera a manualibus operibus abſtrahantur,
nec etiam fit eis debitum ut de ſtipendiis fidelium vivant. Et de talibus loquitur
Auguſtinus. Quod enim dicit, cantica divina decantare manibus operantes poſſunt, exemplo
opificum, qui fabulis linguas dant cum tamen manus ab opere non recedant, manifeſtum
eſt quod non poteſt intelligi de his qui horas canonicas in Eccleſia decantant; ſed
intelligitur de his qui Pſalmos vel hymnos dicunt quaſi privatas orationes. Similiter
quod dicit de lectione et oratione, referendum eſt ad orationes et lectiones privatas,
quas etiam laici interdum faciunt, non autem ad illos qui publicas orationes in Eccleſia
faciunt, vel etiam publicas lectiones in ſcholis legunt. Unde non dicit, qui dicunt
ſe vacare doctrinae vel inſtructioni, ſed, qui dicunt ſe vacare lectioni. Similiter
autem de praedicatione loquitur, non quae fit publice ad populum, ſed quae ſpecialiter
fit ad unum vel paucos per modum privatae admonitionis. Unde ſignanter dicit, ſi alicui
ſermo erogandus eſt, nam, ſicut Gloſſa dicit, I ad Cor. II, ſermo eſt qui privatim
fit, praedicatio quae fit in communi. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod illi qui omnia propter Deum ſpernunt, tenentur manibus operari
quando non habent alias unde vivant, vel unde eleemoſynas faciant in caſu in quo facere
eleemoſynam cadit ſub praecepto, non autem aliter, ut dictum eſt. Et ſecundum hoc
loquitur Gloſſa inducta. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 ad 4)
Ad quintum dicendum quod hoc quod apoſtoli manibus laboraverunt, quandoque quidem
fuit neceſſitatis, quandoque vero ſupererogationis. Neceſſitatis quidem, quando ab
aliis victum invenire non poterant, unde ſuper illud I ad Cor. IV, laboramus operantes
manibus noſtris, dicit Gloſſa, quia nemo dat nobis. Supererogationis autem, ut patet
per id quod habetur I ad Cor. IX, ubi dicit apoſtolus quod non uſus eſt poteſtate
quam habebat vivendi de Evangelio. Hac autem ſupererogatione utebatur apoſtolus tribus
de cauſis. Primo quidem, ut occaſionem praedicandi auferret pſeudoapoſtolis, qui propter
ſola temporalia praedicabant. Unde dicit, II ad Cor. XI, quod autem facio, et faciam,
ut amputem eorum occaſionem, et cetera. Secundo, ad evitandum gravamen eorum quibus
praedicabat. Unde dicit, II ad Cor. XII, quid minus habuiſtis prae ceteris Eccleſiis,
niſi quod ego ipſe non gravavi vos? Tertio, ad dandum exemplum operandi otioſis. Unde
II ad Theſs. III, dicit, nocte et die operantes, ut formam daremus vobis ad imitandum
nos. Quod tamen apoſtolus non faciebat in locis in quibus habebat facultatem quotidie
praedicandi, ſicut Athenis, ut Auguſtinus dicit, in libro de operibus monachorum.
Non autem propter hoc religioſi tenentur apoſtolum in hoc imitari, cum non teneantur
ad omnes ſupererogationes. Unde nec alii apoſtoli manibus operabantur. (IIa-IIae, q. 187 a. 3 ad 5)
Articulus 4.
Ad quartum ſic proceditur. Videtur quod religioſis non liceat de eleemoſynis vivere.
Apoſtolus enim, I ad Tim. V, praecipit ut viduae quae poſſunt aliunde ſuſtentari,
non vivant de eleemoſynis Eccleſiae, ut Eccleſia ſufficiat illis quae vere viduae
ſunt. Et Hieronymus dicit, ad Damaſum Papam, quod qui bonis parentum et opibus ſuſtentari
poſſunt, ſi quod pauperum eſt accipiunt, ſacrilegium profecto committunt, et per abuſionem
talium iudicium ſibi manducant et bibunt. Sed religioſi poſſunt de labore manuum ſuſtentari,
ſi ſint validi. Ergo videtur quod peccent eleemoſynas pauperum comedendo. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 arg. 1)
Praeterea, vivere de ſumptibus fidelium eſt merces deputata praedicantibus Evangelium
pro ſuo labore vel opere, ſecundum illud Matth. X, dignus eſt operarius cibo ſuo.
Sed praedicare Evangelium non pertinet ad religioſos, ſed maxime ad praelatos, qui
ſunt paſtores et doctores. Ergo religioſi non poſſunt licite vivere de eleemoſynis
fidelium. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 arg. 2)
Praeterea, religioſi ſunt in ſtatu perfectionis. Sed perfectius eſt dare eleemoſynas
quam accipere, dicitur enim Act. XX, beatius eſt magis dare quam accipere. Ergo non
debent de eleemoſynis vivere, ſed magis ex operibus manuum ſuarum eleemoſynas dare. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 arg. 3)
Praeterea, ad religioſos pertinet impedimenta virtutis et occaſiones peccati vitare.
Sed acceptio eleemoſynarum praebet occaſionem peccati, et impedit virtutis actum.
Unde ſuper illud II ad Theſs. ult., ut noſmetipſos formam daremus vobis etc., dicit
Gloſſa, qui frequenter ad alienam menſam comedit otio deditus, aduletur neceſſe eſt
paſcenti ſe. Dicitur etiam Exod. XXIII, ne accipias munera, quae excaecant prudentes
et mutant verba iuſtorum. Et Prov. XXII dicitur, qui accipit mutuum, ſervus eſt faenerantis,
quod eſt religioni contrarium, unde ſuper illud II ad Theſs. III, ut noſmetipſos formam
daremus etc., dicit Gloſſa, religio noſtra ad libertatem homines advocat. Ergo videtur
quod religioſi non debeant de eleemoſynis vivere. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 arg. 4)
Praeterea, religioſi praecipue tenentur imitari apoſtolorum perfectionem, unde apoſtolus
dicit, ad Philipp. III, quicumque perfecti ſumus, hoc ſentiamus. Sed apoſtolus nolebat
vivere de ſumptibus fidelium, ut occaſionem auferret pſeudoapoſtolis, ſicut ipſe dicit,
II ad Cor. XI, et ne ſcandalum poneretur infirmis, ut patet I ad Cor. IX. Ergo videtur
quod propter eaſdem cauſas religioſi debeant abſtinere ne de eleemoſynis vivant. Unde
et Auguſtinus dicit, in libro de operibus Monach., amputetis occaſionem turpium nundinarum,
quibus exiſtimatio veſtra laeditur et infirmis offendiculum ponitur, et oſtendite
hominibus non vos in otio facilem victum, ſed per anguſtam et arctam viam regnum Dei
quaerere. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 arg. 5)
Sed contra eſt quod, ſicut Gregorius dicit, in libro Dialog., beatus Benedictus tribus
annis, in ſpecu permanens, de his quae a Romano monacho miniſtrabantur, refectus eſt,
poſtquam domum parenteſque reliquerat. Et tamen, validus corpore exiſtens, non legitur
de labore manuum victum quaeſiviſſe. Ergo religioſi licite poſſunt de eleemoſynis
vivere. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod unicuique licet vivere de eo quod ſuum eſt vel ſibi debitum.
Fit autem aliquid alicuius ex liberalitate donantis. Et ideo religioſi et clerici
quorum monaſteriis vel Eccleſiis, ex munificentia principum vel quorumcumque fidelium
ſunt facultates collatae ex quibus ſuſtententur, poſſunt de eis vivere licite, abſque
hoc quod manibus laborent. Et tamen certum eſt eos de eleemoſynis vivere. Unde et
ſimiliter, ſi aliqua mobilia religioſis a fidelibus conferantur, poſſunt de eis licite
vivere, ſtultum eſt enim dicere quod aliquis in eleemoſynam poſſit accipere magnas
poſſeſſiones, non autem panem vel parvam pecuniam. Sed quia huiuſmodi beneficia religioſis
videntur eſſe collata ad hoc quod liberius religioſis actibus inſiſtere poſſint, quorum
cupiunt ſe fore participes qui temporalia ſubminiſtrant, redderetur eis uſus praedictorum
donorum illicitus ſi ab actibus religioſis deſiſterent, quia ſic, quantum eſt de ſe,
defraudarent intentionem eorum qui talia beneficia contulerunt. Debitum autem eſt
aliquid alicui dupliciter. Uno modo, propter neceſſitatem, quae facit omnia communia,
ut Ambroſius dicit. Et ideo, ſi religioſi neceſſitatem patiantur, licite poſſunt de
eleemoſynis vivere. Quae quidem neceſſitas poteſt eſſe, primo quidem, propter corporis
infirmitatem, ex qua contingit quod non poſſint ſibi labore manuum victum quaerere.
Secundo, ſi illud quod ex opere manuali conquirunt, eis ad victum non ſufficiat. Unde
Auguſtinus dicit, in libro de operibus Monach., quod bona opera fidelium ſubſidio
ſupplendorum neceſſariorum deeſſe non debent illis ſervis Dei qui manibus operantur,
ut horae quibus ad expediendum animum ita vacatur ut illa corporalia opera geri non
poſſint, non opprimant egeſtate. Tertio, propter priſtinam converſationem eorum qui
non conſueverunt manibus laborare. Unde Auguſtinus dicit, in libro de operibus Monach.,
quod ſi habebant aliquid in ſaeculo quo facile ſine opificio ſuſtentarent iſtam vitam,
quod, converſi ad Deum, indigentibus diſpertiti ſunt; et credenda eſt eorum infirmitas,
et ferenda. Solent enim tales, languidius educati, laborem operum corporalium ſuſtinere
non poſſe. Alio modo efficitur aliquid alicui debitum ex eo quod ipſe exhibet, ſive
ſit aliquid temporale ſive ſpirituale, ſecundum illud I ad Cor. IX, ſi nos vobis ſpiritualia
ſeminavimus, non magnum eſt ſi carnalia veſtra metamus. Et ſecundum hoc, quadrupliciter
poſſunt religioſi de eleemoſynis vivere quaſi ſibi debitis. Primo, ſi praedicent auctoritate
praelatorum. Secundo, ſi ſint miniſtri altaris. Quia, ut dicitur I ad Cor. IX, qui
altari deſerviunt, cum altari participantur, ita et dominus ordinavit his qui Evangelium
denuntiant, de Evangelio vivere. Et Auguſtinus dicit, in libro de operibus Monach.,
ſi Evangeliſtae ſunt, fateor, habent (poteſtatem vivendi de ſumptibus fidelium), ſi
miniſtri altaris, diſpenſatores ſacramentorum, bene ſibi iſtam non arrogant, ſed plane
vindicant poteſtatem. Et hoc ideo, quia ſacramentum altaris, ubicumque agatur, commune
eſt toti populo fidelium. Tertio, ſi inſiſtant ſtudio ſacrae Scripturae ad communem
utilitatem totius Eccleſiae. Unde Hieronymus dicit, contra Vigilantium, haec in Iudaea
uſque hodie perſeverat conſuetudo, non ſolum apud nos ſed etiam apud Hebraeos, ut
qui in lege domini meditantur die ac nocte, et patrem non habent in terra niſi ſolum
Deum, totius orbis foveantur miniſteriis. Quarto, ſi bona temporalia quae habebant
monaſterio largiuntur, poſſunt de eleemoſynis monaſterio factis vivere. Unde Auguſtinus
dicit, in libro de operibus Monach., quod his qui, relicta vel diſtributa ſive ampla
ſive qualicumque opulentia, inter pauperes Chriſti pia et ſalubri humilitate numerari
volunt, vicem ſuſtentandae vitae eorum res ipſa communis et fraterna caritas debet.
Qui laudabiliter agunt ſi manibus operentur. Quod ſi nolint, quis audeat eos cogere?
Nec eſt attendendum, ut ibidem ſubditur, in quibus monaſteriis vel in quo loco indigentibus
fratribus quiſquis hoc quod habebat impenderit, omnium enim Chriſtianorum una reſpublica
eſt. Si vero aliqui ſint religioſi qui abſque neceſſitate et utilitate quam afferant,
velint otioſi de eleemoſynis quae dantur pauperibus vivere, hoc eſt eis illicitum.
Unde Auguſtinus dicit, in libro de operibus Monach., plerumque ad profeſſionem ſervitutis
Dei ex conditione ſervili aliqui veniunt, et ex vita ruſticana, et ex opificum exercitatione
et plebeio labore, de quibus non apparet utrum ex propoſito ſervitutis Dei venerint,
an, vitam inopem et laborioſam fugientes, vacui paſci atque veſtiri velint, et inſuper
honorari a quibus contemni conterique conſueverunt. Tales ergo ſe, quominus operentur,
de infirmitate corporis excuſare non poſſunt, praeteritae quippe vitae conſuetudine
convincuntur. Et poſtea ſubdit, ſi nolunt operari, nec manducent. Neque propterea
ad pietatem divites humiliantur, ut pauperes ad ſuperbiam extollantur, nullo enim
modo decet ut in ea vita ubi ſenatores fiunt laborioſi, fiant opifices otioſi; et
quo veniunt, relictis deliciis ſuis, qui fuerunt praediorum domini, ibi ſint ruſtici
delicati. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae ſunt intelligendae tempore neceſſitatis,
quando ſcilicet non poſſet aliter pauperibus ſubveniri. Tunc enim tenerentur non ſolum
ab eleemoſynis accipiendis deſiſtere, ſed etiam ſua, ſi qua haberent, largiri ad pauperum
ſuſtentationem. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod praelatis competit praedicatio ex officio, religioſis autem
poteſt competere ex commiſſione. Et ita, cum laborent in agro dominico, poſſunt exinde
vivere, ſecundum illud II ad Tim. II, laborantem agricolam oportet primum de fructibus
percipere; ubi dicit Gloſſa, ſcilicet praedicatorem, qui in agro Eccleſiae ligone
verbi Dei excolit corda auditorum. Poſſunt etiam de eleemoſynis vivere qui praedicatoribus
miniſtrant. Unde ſuper illud Rom. XV, ſi ſpiritualium eorum participes facti ſunt
gentiles, debent et in carnalibus miniſtrare eis, dicit Gloſſa, ſcilicet Iudaeis,
qui miſerunt praedicatores ab Hieroſolymis. Et tamen ſunt etiam aliae cauſae ex quibus
alicui debetur ut de ſumptibus fidelium vivat, ut dictum eſt. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, ceteris paribus, dare eſt perfectius quam accipere. Et tamen
dare vel relinquere omnia ſua pro Chriſto, et modica accipere ad ſuſtentationem vitae,
melius eſt quam dare particulariter aliqua pauperibus, ut ex ſupra dictis patet. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod accipere munera ad divitias augmentandas, vel accipere victum
ab alio ſibi non debitum abſque utilitate et neceſſitate, praeſtat occaſionem peccati.
Quod non habet locum in religioſis, ut ex ſupra dictis patet. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 ad 4)
Ad quintum dicendum quod, quando apparet manifeſta neceſſitas et utilitas propter
quam aliqui religioſi de eleemoſynis vivunt abſque opere manuali, non ſcandalizantur
ex hoc infirmi, ſed malitioſi, more Phariſaeorum, quorum ſcandalum contemnendum dominus
docet, Matth. XV. Sed ſi non eſſet evidens neceſſitas et utilitas, poſſet exinde generari
ſcandalum infirmis, quod eſſet vitandum. Idem tamen ſcandalum imminere poteſt de his
qui facultatibus communibus otioſi utuntur. (IIa-IIae, q. 187 a. 4 ad 5)
Articulus 5.
Ad quintum ſic proceditur. Videtur quod religioſis non liceat mendicare. Dicit enim
Auguſtinus, in libro de operibus Monach., tam multos hypocritas ſub habitu monachorum
uſquequaque diſperſit callidiſſimus hoſtis, circueuntes provincias, et poſtea ſubdit,
omnes petunt, omnes exigunt aut ſumptus lucroſae egeſtatis, aut ſimulatae pretium
ſanctitatis. Ergo videtur quod vita religioſorum mendicantium ſit reprobanda. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 arg. 1)
Praeterea, I ad Theſs. IV dicitur, operemini manibus veſtris, ſicut praecepimus vobis,
ut honeſte ambuletis ad eos qui foris ſunt, et nullius aliquid deſideretis, ubi Gloſſa
dicit, ideo opus eſt agendum, et non otiandum, quia honeſtum eſt, et quaſi lux, ad
infideles, et non deſiderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis aliquid.
Et II ad Theſs. III, ſuper illud, ſi quis non vult operari etc., dicit, vult ſervos
Dei corporaliter operari unde vivant, ut non compellantur egeſtate neceſſaria petere.
Sed hoc eſt mendicare. Ergo videtur quod illicitum ſit, praetermiſſo opere manuali,
mendicare. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 arg. 2)
Praeterea, illud quod eſt in lege prohibitum et iuſtitiae contrarium, non competit
religioſis. Sed mendicare eſt prohibitum in lege divina, dicitur enim Deut. XV, omnino
indigens et mendicus non erit inter vos; et in Pſalmo, non vidi iuſtum derelictum,
nec ſemen eius quaerens panem. Sed ſecundum iura civilia punitur validus mendicans,
ut habetur codice, de validis mendicantibus. Ergo non competit religioſis mendicare. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 arg. 3)
Praeterea, verecundia eſt de turpi, ut Damaſcenus dicit. Sed Ambroſius dicit, in libro
de Offic., quod verecundia petendi ingenuos prodit natales. Ergo mendicare eſt turpe.
Non ergo religioſis competit. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 arg. 4)
Praeterea, maxime de eleemoſynis vivere competit praedicantibus Evangelium, ſecundum
domini ſtatutum, ut ſupra dictum eſt. Eis tamen non competit mendicare, quia ſuper
illud II ad Tim. II, laborantem agricolam etc., dicit Gloſſa, vult apoſtolus quod
Evangeliſta intelligat quod neceſſaria ſumere ab eis in quibus laborat, non eſt mendicitas,
ſed poteſtas. Ergo videtur quod religioſis non competat mendicare. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 arg. 5)
Sed contra eſt quod religioſis competit vivere ad imitationem Chriſti. Sed Chriſtus
mendicavit, ſecundum illud Pſalmi, ego autem mendicus ſum et pauper; ubi dicit Gloſſa,
hoc dicit Chriſtus de ſe ex forma ſervi; et infra, mendicus eſt qui ab alio petit,
et pauper eſt qui ſibi non ſufficit. Et in alio Pſalmo, ego egenus et pauper ſum,
ubi dicit Gloſſa, ego ſum egenus, ideſt petens; et pauper, ideſt inſufficiens mihi,
quia mundanas copias non habeo. Et Hieronymus dicit, in quadam epiſtola, cave ne,
domino tuo mendicante, ſcilicet Chriſto, alienas divitias congeras. Ergo conveniens
eſt religioſis mendicare. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod circa mendicitatem duo poſſunt conſiderari. Unum quidem ex
parte actus ipſius mendicationis, quae habet quandam abiectionem ſibi coniunctam,
illi enim videntur abiectiſſimi inter homines eſſe qui non ſolum ſunt pauperes, ſed
in tantum ſunt egentes quod neceſſe habent ab aliis victum acquirere. Et ſecundum
hoc, cauſa humilitatis aliqui laudabiliter mendicant, ſicut et alia aſſumunt quae
ad abiectionem quandam pertinent, quaſi efficaciſſimam medicinam contra ſuperbiam,
quam vel in ſeipſis, vel etiam in aliis per exemplum exſtinguere volunt. Sicut enim
infirmitas quae eſt ex ſuperexceſſu caloris, efficaciſſime ſanatur per ea quae in
frigiditate excedunt; ita etiam pronitas ad ſuperbiam efficaciſſime curatur per ea
quae multum abiecta videntur. Et ideo dicitur in decretis, de Poenit., diſt. II, cap.
ſi quis ſemel, exercitia humilitatis ſunt, ſi quis ſe vilioribus officiis ſubdat,
et miniſteriis indignioribus tradat, ita namque arrogantiae et humanae gloriae vitium
curari poterit. Unde Hieronymus, in epiſtola ad Oceanum, commendat Fabiolam de hoc
quod optabat ut, ſuis divitiis pariter effuſis pro Chriſto, ſtipes acciperet. Quod
etiam beatus Alexius perfecit, qui, omnibus ſuis propter Chriſtum dimiſſis, gaudebat
ſe etiam a ſervis ſuis eleemoſynas accepiſſe. Et de beato Arſenio legitur, in vitis
patrum, quod gratias egit de hoc quod, neceſſitate cogente, oportuit eum eleemoſynam
petere. Unde et in poenitentiam pro gravibus culpis iniungitur aliquibus ut peregrinentur
mendicantes. Sed quia humilitas, ſicut et ceterae virtutes, abſque diſcretione eſſe
non debet, ita oportet diſcrete mendicitatem ad humiliationem aſſumere, ut ex hoc
homo notam cupiditatis non incurrat, vel cuiuſcumque alterius indecentis. Alio modo
poteſt conſiderari mendicitas ex parte eius quod quis mendicando acquirit. Et ſic
ad mendicandum poteſt homo ex duobus induci. Uno modo, ex cupiditate habendi divitias
vel victum otioſum. Et talis mendicitas eſt illicita. Alio modo, ex neceſſitate vel
utilitate. Ex neceſſitate quidem, ſicut cum aliquis non poteſt aliunde habere unde
vivat, niſi mendicet. Ex utilitate autem, ſicut cum aliquis intendit ad aliquid utile
perficiendum quod ſine eleemoſynis fidelium facere non poteſt, ſicut petuntur eleemoſynae
pro conſtructione pontis vel Eccleſiae, vel quibuſcumque aliis operibus quae vergunt
in utilitatem communem; ſicut ſcholares, ut poſſint vacare ſtudio ſapientiae. Et hoc
modo mendicitas eſt licita, ſicut ſaecularibus, ita et religioſis. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Auguſtinus ibi loquitur expreſſe de his qui ex cupiditate
mendicant. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod prima Gloſſa loquitur de petitione quae fit ex cupiditate,
ut patet ex verbis apoſtoli. Secunda autem Gloſſa loquitur de illis qui abſque omni
utilitate quam faciant, neceſſaria petunt ut otioſi vivant. Non autem otioſe vivit
qui qualitercumque utiliter vivit. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ex illo praecepto legis divinae non prohibetur alicui mendicare,
ſed prohibetur divitibus ne tam tenaces ſint ut propter hoc aliqui egeſtate mendicare
cogantur. Lex autem civilis imponit poenam validis mendicantibus qui non propter utilitatem
vel neceſſitatem mendicant. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 ad 3)
Ad quartum dicendum quod duplex eſt turpitudo, una inhoneſtatis; alia exterioris defectus,
ſicut turpe eſt homini eſſe infirmum vel pauperem. Et talem turpitudinem habet mendicitas.
Unde non pertinet ad culpam, ſed ad humilitatem pertinere poteſt, ut dictum eſt. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 ad 4)
Ad quintum dicendum quod praedicantibus ex debito debetur victus ab his quibus praedicant.
Si tamen non quaſi ſibi debitum, ſed quaſi gratis dandum mendicando petere velint,
ad maiorem utilitatem pertinet. (IIa-IIae, q. 187 a. 5 ad 5)
Articulus 6.
Ad ſextum ſic proceditur. Videtur quod non liceat religioſis vilioribus veſtibus uti
quam ceteris. Quia ſecundum apoſtolum, I ad Theſs. ult., ab omni ſpecie mala abſtinere
debemus. Sed vilitas veſtium habet ſpeciem mali. Dicit enim dominus, Matth. VII, attendite
a falſis prophetis, qui veniunt ad vos in veſtimentis ovium. Et ſuper illud Apoc.
VI, ecce equus pallidus etc., dicit Gloſſa, videns Diabolus nec per apertas tribulationes
nec per apertas haereſes ſe poſſe proficere, praemittit falſos fratres, qui ſub habitu
religionis obtinent naturam nigri et rufi equi, pervertendo fidem. Ergo videtur quod
religioſi non debeant vilibus veſtibus uti. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 arg. 1)
Praeterea, Hieronymus dicit, ad Nepotianum, veſtes pullas, ideſt nigras, aeque vita
ut candidas. Ornatus et ſordes pari modo fugiendi ſunt, quia alterum delicias, alterum
gloriam redolet. Ergo videtur quod, cum inanis gloria ſit gravius peccatum quam deliciarum
uſus, quod religioſi, qui debent ad perfectiora tendere, magis debent vitare veſtes
viles quam pretioſas. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 arg. 2)
Praeterea, religioſi maxime intendere debent operibus poenitentiae. Sed in operibus
poenitentiae non eſt utendum exterioribus ſignis triſtitiae, ſed magis ſignis laetitiae,
dicit enim dominus, Matth. VI, cum ieiunatis, nolite fieri, ſicut hypocritae, triſtes;
et poſtea ſubdit, tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava. Quod
exponens Auguſtinus, in libro de Serm. Dom. in monte, dicit, in hoc capitulo maxime
animadvertendum eſt non in ſolo rerum corporearum nitore atque pompa, ſed etiam in
ipſis ſordibus luctuoſis eſſe poſſe iactantiam, et eo periculoſiorem, quo ſub nomine
ſervitutis Dei decipit. Ergo videtur quod religioſi non debeant vilioribus veſtibus
indui. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 arg. 3)
Sed contra eſt quod, Heb. XI, apoſtolus dicit, circuierunt in melotis, in pellibus
caprinis, Gloſſa, ut Elias et alii. Et in decretis, XXI, qu. IV, dicitur, ſi inventi
fuerint deridentes eos qui vilibus et religioſis veſtibus amicti ſunt, corrigantur.
Priſcis enim temporibus omnis ſacratus vir cum mediocri ac vili veſte converſabatur. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod, ſicut Auguſtinus dicit, in III de Doct. Chriſt., in omnibus
exterioribus rebus non uſus rerum, ſed libido utentis in culpa eſt ad quam diſcernendam,
attendendum eſt quod habitus vilis vel incultus dupliciter poteſt conſiderari. Uno
modo, prout eſt ſignum quoddam diſpoſitionis vel ſtatus humani, quia, ut dicitur Eccli.
XIX, amictus hominis annuntiat de eo, et ſecundum hoc, vilitas habitus eſt quandoque
ſignum triſtitiae. Unde et homines in triſtitia exiſtentes ſolent vilioribus veſtibus
uti, ſicut e contrario in tempore ſolemnitatis et gaudii utuntur cultioribus veſtimentis.
Unde et poenitentes vilibus veſtibus induuntur, ut patet Ionae III, de rege, qui indutus
eſt ſacco; et III Reg. XXI, de Achab, qui operuit Cilicio carnem ſuam. Quandoque vero
eſt ſignum contemptus divitiarum et mundani faſtus unde Hieronymus dicit, ad ruſticum
monachum, ſordes veſtium candidae mentis indicia ſunt, vilis tunica contemptum ſaeculi
probat. Ita dumtaxat ne animus tumeat, ne habitus ſermoque diſſentiant. Et ſecundum
utrumque horum, competit religioſis vilitas veſtium, quia religio eſt ſtatus poenitentiae
et contemptus mundanae gloriae. Sed quod aliquis velit hoc aliis ſignificare, contingit
propter tria. Uno modo, ad ſui humiliationem, ſicut enim ex ſplendore veſtium animus
hominis elevatur, ita ex humilitate veſtium humiliatur. Unde de Achab, qui carnem
ſuam Cilicio induit, dixit dominus ad Eliam, nonne vidiſti Achab humiliatum coram
me, ut habetur III Reg. XXI. Alio modo, propter exemplum aliorum. Unde ſuper illud
Matth. III, habebat veſtimentum de pilis camelorum etc., dicit Gloſſa, qui poenitentiam
praedicat, habitum poenitentiae praetendit. Tertio modo, propter inanem gloriam, ſicut
Auguſtinus dicit quod in ipſis ſordibus luctuoſis poteſt eſſe iactantia. Duobus ergo
primis modis, laudabile eſt abiectis veſtibus uti, tertio vero modo, eſt vitioſum.
Alio autem modo poteſt conſiderari habitus vilis et incultus ſecundum quod procedit
ex avaritia vel ex negligentia. Et ſic etiam ad vitium pertinet. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod vilitas veſtium de ſe non habet ſpeciem mali, immo potius
ſpeciem boni, ſcilicet contemptus mundanae gloriae. Et inde eſt quod mali ſub vilitate
veſtium ſuam malitiam occultant. Unde Auguſtinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, quod non ideo debent oves odiſſe veſtimentum ſuum, quod plerumque illo ſe occultant
lupi. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod Hieronymus ibi loquitur de veſtibus vilibus quae deferuntur
propter humanam gloriam. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, ſecundum doctrinam domini, in operibus ſanctitatis nihil
homines facere debent propter apparentiam. Quod praecipue contingit quando aliquis
aliquid novum facit. Unde Chryſoſtomus dicit, ſuper Matth., orans nihil novum faciat
quod aſpiciant homines, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus expandendo,
quia ſcilicet ex ipſa novitate homines reddunt intentos ad conſiderandum. Nec tamen
omnis novitas intentos faciens homines ad conſiderandum, reprehenſibilis eſt. Poteſt
enim et bene et male fieri. Unde Auguſtinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte,
quod qui in profeſſione Chriſtianitatis inuſitato ſqualore ac ſordibus intentos in
ſe oculos hominum facit, cum id voluntate faciat, non neceſſitate patiatur, ceteris
eius operibus poteſt cognoſci utrum hoc contemptu ſuperflui cultus, an ambitione aliqua
faciat. Maxime autem videntur hoc non ex ambitione facere religioſi, qui habitum vilem
deferunt quaſi ſignum ſuae profeſſionis, qua contemptum mundi profitentur. (IIa-IIae, q. 187 a. 6 ad 3)