Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de iniuriis verborum quae inferuntur extra iudicium. Et primo,
de contumelia; secundo, de detractione; tertio, de susurratione; quarto, de derisione;
quinto, de maledictione. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, quid sit contumelia.
Secundo, utrum omnis contumelia sit peccatum mortale. Tertio, utrum oporteat contumeliosos
reprimere. Quarto, de origine contumeliae. (IIa-IIae q. 72 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contumelia non consistat in verbis. Contumelia
enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cum pertineat ad iniustitiam. Sed
verba nullum nocumentum videntur inferre proximo, nec in rebus nec in persona. Ergo
contumelia non consistit in verbis. (IIa-IIae q. 72 a. 1 arg. 1)
Praeterea, contumelia videtur ad quandam dehonorationem pertinere. Sed magis aliquis
potest inhonorari seu vituperari factis quam verbis. Ergo videtur quod contumelia
non consistit in verbis, sed magis in factis. (IIa-IIae q. 72 a. 1 arg. 2)
Praeterea, dehonoratio quae fit in verbis dicitur convicium vel improperium. Sed contumelia
videtur differre a convicio et improperio. Ergo contumelia non consistit in verbis. (IIa-IIae q. 72 a. 1 arg. 3)
Sed contra, nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur,
secundum illud Ierem. XX, audivi contumelias in circuitu. Ergo contumelia est in verbis. (IIa-IIae q. 72 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidem contingit
dupliciter. Cum enim honor aliquam excellentiam consequatur, uno modo aliquis alium
dehonorat cum privat eum excellentia propter quam habebat honorem. Quod quidem fit
per peccata factorum, de quibus supra dictum est. Alio modo, cum aliquis id quod est
contra honorem alicuius deducit in notitiam eius et aliorum. Et hoc proprie pertinet
ad contumeliam. Quod quidem fit per aliqua signa. Sed sicut Augustinus dicit, in II
de Doct. Christ., omnia signa, verbis comparata, paucissima sunt, verba enim inter
homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur. Et ideo
contumelia, proprie loquendo, in verbis consistit. Unde Isidorus dicit, in libro Etymol.,
quod contumeliosus dicitur aliquis quia velox est et tumet verbis iniuriae. Quia tamen
etiam per facta aliqua significatur aliquid, quae in hoc quod significant habent vim
verborum significantium; inde est quod contumelia, extenso nomine, etiam in factis
dicitur. Unde Rom. I, super illud, contumeliosos, superbos, dicit Glossa quod contumeliosi
sunt qui dictis vel factis contumelias et turpia inferunt. (IIa-IIae q. 72 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod verba secundum suam essentiam, idest inquantum sunt quidam
soni audibiles, nullum nocumentum alteri inferunt, nisi forte gravando auditum, puta
cum aliquis nimis alte loquitur. Inquantum vero sunt signa repraesentantia aliquid
in notitiam aliorum, sic possunt multa damna inferre. Inter quae unum est quod homo
damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui vel reverentiae sibi ab aliis exhibendae.
Et ideo maior est contumelia si aliquis alicui defectum suum dicat coram multis. Et
tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantum ipse qui loquitur contra
audientis reverentiam agit. (IIa-IIae q. 72 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod intantum aliquis aliquem factis dehonorat inquantum illa
facta vel faciunt vel significant illud quod est contra honorem alicuius. Quorum primum
non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitiae species, de quibus supra dictum
est. Secundum vero pertinet ad contumeliam inquantum facta habent vim verborum in
significando. (IIa-IIae q. 72 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod convicium et improperium consistunt in verbis, sicut et contumelia,
quia per omnia haec repraesentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris
ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex. Scilicet defectus culpae, qui repraesentatur
per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpae et poenae, qui repraesentatur
per convitium, quia vitium consuevit dici non solum animae, sed etiam corporis. Unde
si quis alicui iniuriose dicat eum esse caecum, convicium quidem dicit, sed non contumeliam,
si quis autem dicat alteri quod sit fur, non solum convicium, sed etiam contumeliam
infert. Quandoque vero repraesentat aliquis alicui defectum minorationis sive indigentiae,
qui etiam derogat honori consequenti quamcumque excellentiam. Et hoc fit per verbum
improperii, quod proprie est quando aliquis iniuriose alteri ad memoriam reducit auxilium
quod contulit ei necessitatem patienti. Unde dicitur Eccli. XX, exigua dabit, et multa
improperabit. Quandoque tamen unum istorum pro alio ponitur. (IIa-IIae q. 72 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contumelia, vel convicium, non sit peccatum
mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conviciari
est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conviciari,
secundum philosophum, in IV Ethic. Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum
mortale. (IIa-IIae q. 72 a. 2 arg. 1)
Praeterea, peccatum mortale non invenitur in viris perfectis. Qui tamen aliquando
convicia vel contumelias dicunt, sicut patet de apostolo, qui, ad Gal. III, dixit,
o insensati Galatae. Et dominus dicit, Luc. ult., o stulti, et tardi corde ad credendum.
Ergo convicium, sive contumelia, non est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 72 a. 2 arg. 2)
Praeterea, quamvis id quod est peccatum veniale ex genere possit fieri mortale, non
tamen peccatum quod ex genere est mortale potest esse veniale, ut supra habitum est.
Si ergo dicere convicium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur
quod semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, ut patet in eo qui leviter
et ex subreptione, vel ex levi ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia
vel convicium ex genere suo est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 72 a. 2 arg. 3)
Sed contra, nihil meretur poenam aeternam Inferni nisi peccatum mortale. Sed convicium
vel contumelia meretur poenam Inferni, secundum illud Matth. V, qui dixerit fratri
suo, fatue, reus erit Gehennae ignis. Ergo convicium vel contumelia est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 72 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, verba inquantum sunt soni quidam,
non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid. Quae quidem significatio
ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur
ex quo affectu aliquis verba proferat. Cum igitur convicium, seu contumelia, de sui
ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur ut
aliquis per verba quae profert honorem alterius auferat, hoc proprie et per se est
dicere convicium vel contumeliam. Et hoc est peccatum mortale, non minus quam furtum
vel rapina, non enim homo minus amat suum honorem quam rem possessam. Si vero aliquis
verbum convicii vel contumeliae alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi, sed forte
propter correctionem vel propter aliquid huiusmodi, non dicit convicium vel contumeliam
formaliter et per se, sed per accidens et materialiter, inquantum scilicet dicit id
quod potest esse convicium, vel contumelia. Unde hoc potest esse quandoque peccatum
veniale; quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio,
ut moderate homo talibus verbis utatur. Quia posset esse ita grave convicium quod,
per incautelam prolatum, auferret honorem eius contra quem proferretur. Et tunc posset
homo peccare mortaliter etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam
si aliquis, incaute alium ex ludo percutiens, graviter laedat, culpa non caret. (IIa-IIae q. 72 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ad eutrapelum pertinet dicere aliquod leve convicium,
non ad dehonorationem vel ad contristationem eius in quem dicitur, sed magis causa
delectationis et ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitae circumstantiae
observantur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum in quem profertur huiusmodi
iocosum convicium, dummodo aliis risum excitet, hoc est vitiosum, ut ibidem dicitur. (IIa-IIae q. 72 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare
causa disciplinae, ita etiam et causa disciplinae potest aliquis alteri, quem debet
corrigere, verbum aliquod conviciosum dicere. Et hoc modo dominus discipulos vocavit
stultos, et apostolus Galatas insensatos. Tamen, sicut dicit Augustinus, in libro
de Serm. Dom. in monte, raro, et ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendae,
in quibus non nobis, sed ut domino serviatur, instemus. (IIa-IIae q. 72 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, cum peccatum convicii vel contumeliae ex animo dicentis
dependeat, potest contingere quod sit peccatum veniale, si sit leve convicium, non
multum hominem dehonestans, et proferatur ex aliqua animi levitate, vel ex levi ira,
absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cum aliquis intendit aliquem per
huiusmodi verbum leviter contristare. (IIa-IIae q. 72 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non debeat contumelias sibi illatas
sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciam nutrit conviciantis.
Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam,
sed magis convicianti respondere. (IIa-IIae q. 72 a. 3 arg. 1)
Praeterea, homo debet plus se diligere quam alium. Sed aliquis non debet sustinere
quod alteri convicium inferatur, unde dicitur Prov. XXVI, qui imponit stulto silentium,
iras mitigat. Ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias illatas sibi. (IIa-IIae q. 72 a. 3 arg. 2)
Praeterea, non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud, mihi vindictam, et
ego retribuam. Sed aliquis non resistendo contumeliae se vindicat, secundum illud
Chrysostomi, si vindicare vis, sile, et funestam ei dedisti plagam. Ergo aliquis non
debet, silendo, sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere. (IIa-IIae q. 72 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur in Psalm., qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates;
et postea subdit, ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens
os suum. (IIa-IIae q. 72 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod sicut patientia necessaria est in his quae contra nos fiunt,
ita etiam in his quae contra nos dicuntur. Praecepta autem patientiae in his quae
contra nos fiunt, sunt in praeparatione animae habenda, sicut Augustinus, in libro
de Serm. Dom. in monte, exponit illud praeceptum domini, si quis percusserit te in
una maxilla, praebe ei et aliam, ut scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus
fuerit; non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse dominus hoc fecit,
sed, cum suscepisset alapam, dixit, quid me caedis? Ut habetur Ioan. XVIII. Et ideo
etiam circa verba contumeliosa quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur
enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas si expediens fuerit. Quandoque
tamen oportet ut contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem,
propter bonum eius qui contumeliam infert, ut videlicet eius audacia reprimatur, et
de cetero talia non attentet; secundum illud Prov. XXVI, responde stulto iuxta stultitiam
suam, ne sibi sapiens videatur. Alio modo, propter bonum multorum, quorum profectus
impeditur per contumelias nobis illatas. Unde Gregorius dicit, super Ezech., Homil.
IX, hi quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium
sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et
in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. (IIa-IIae q. 72 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod audaciam conviciantis contumeliosi debet aliquis moderate
reprimere, scilicet propter officium caritatis, non propter cupiditatem privati honoris.
Unde dicitur Prov. XXVI, ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis
efficiaris. (IIa-IIae q. 72 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in hoc quod aliquis alienas contumelias reprimit, non ita
timetur cupiditas privati honoris sicut cum aliquis repellit contumelias proprias,
magis autem videtur hoc provenire ex caritatis affectu. (IIa-IIae q. 72 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod si aliquis hoc animo taceret ut tacendo contumeliantem ad
iracundiam provocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat volens dare
locum irae, hoc est laudabile. Unde dicitur Eccli. VIII, non litiges cum homine linguato,
et non struas in ignem illius ligna. (IIa-IIae q. 72 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod contumelia non oriatur ex ira. Quia dicitur
Prov. XI, ubi superbia, ibi contumelia. Sed ira est vitium distinctum a superbia.
Ergo contumelia non oritur ex ira. (IIa-IIae q. 72 a. 4 arg. 1)
Praeterea, Prov. XX dicitur, omnes stulti miscentur contumeliis. Sed stultitia est
vitium oppositum sapientiae, ut supra habitum est, ira autem opponitur mansuetudini.
Ergo contumelia non oritur ex ira. (IIa-IIae q. 72 a. 4 arg. 2)
Praeterea, nullum peccatum diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliae diminuitur
si ex ira proferatur, gravius enim peccat qui ex odio contumeliam infert quam qui
ex ira. Ergo contumelia non oritur ex ira. (IIa-IIae q. 72 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex ira oriuntur contumeliae. (IIa-IIae q. 72 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, cum unum peccatum possit ex diversis oriri, ex illo tamen
dicitur principalius habere originem ex quo frequentius procedere consuevit, propter
propinquitatem ad finem ipsius. Contumelia autem magnam habet propinquitatem ad finem
irae, qui est vindicta, nulla enim vindicta est irato magis in promptu quam inferre
contumeliam alteri. Et ideo contumelia maxime oritur ex ira. (IIa-IIae q. 72 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod contumelia non ordinatur ad finem superbiae, qui est
celsitudo, et ideo non directe contumelia oritur ex superbia. Disponit tamen superbia
ad contumeliam, inquantum illi qui se superiores aestimant, facilius alios contemnunt
et iniurias eis irrogant. Facilius etiam irascuntur, utpote reputantes indignum quidquid
contra eorum voluntatem agitur. (IIa-IIae q. 72 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in VII Ethic., ira non perfecte audit
rationem, et sic iratus patitur rationis defectum, in quo convenit cum stultitia.
Et propter hoc ex stultitia oritur contumelia, secundum affinitatem quam habet cum
ira. (IIa-IIae q. 72 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, secundum philosophum, in II Rhet., iratus intendit manifestam
offensam, quod non curat odiens. Et ideo contumelia, quae importat manifestam iniuriam,
magis pertinet ad iram quam ad odium. (IIa-IIae q. 72 a. 4 ad 3)