Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis oppositis fortitudini. Et primo, de timore; secundo,
de intimiditate; tertio, de audacia. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum
timor sit peccatum. Secundo, utrum opponatur fortitudini. Tertio, utrum sit peccatum
mortale. Quarto, utrum excuset vel diminuat peccatum. (IIa-IIae, q. 125 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod timor non sit peccatum. Timor enim est passio
quaedam, ut supra habitum est. Sed passionibus nec laudamur nec vituperamur, ut dicitur
in II Ethic. Cum igitur omne peccatum sit vituperabile, videtur quod timor non sit
peccatum. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 arg. 1)
Praeterea, nihil quod in lege divina mandatur est peccatum, quia lex domini est immaculata,
ut dicitur in Psalmo. Sed timor mandatur in lege Dei, dicitur enim ad Ephes. VI, servi,
obedite dominis carnalibus, cum timore et tremore. Timor ergo non est peccatum. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 arg. 2)
Praeterea, nihil quod naturaliter inest homini est peccatum, quia peccatum est contra
naturam, ut Damascenus dicit, II libro. Sed timere est homini naturale, unde philosophus
dicit, in III Ethic., quod erit aliquis insanus, vel sine sensu doloris, si nihil
timeat, neque terraemotum neque inundationes. Ergo timor non est peccatum. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. X, nolite timere eos qui occidunt corpus.
Et Ezech. II dicitur, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse peccatum in actibus humanis propter inordinationem,
nam bonum humani actus in ordine quodam existit, ut ex supra dictis patet. Est autem
hic debitus ordo, ut appetitus regimini rationis subdatur. Ratio autem dictat aliqua
esse fugienda, et aliqua esse prosequenda; et inter fugienda, quaedam dictat magis
esse fugienda quam alia; et similiter inter prosequenda, quaedam dictat esse magis
prosequenda quam alia; et quantum est bonum prosequendum, tantum est aliquod oppositum
malum fugiendum. Inde est quod ratio dictat quaedam bona magis esse prosequenda quam
quaedam mala fugienda. Quando ergo appetitus fugit ea quae ratio dictat esse sustinenda
ne desistat ab aliis quae magis prosequi debet, timor inordinatus est, et habet rationem
peccati. Quando vero appetitus timendo refugit id quod est secundum rationem fugiendum,
tunc appetitus non est inordinatus, nec peccatum. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod timor communiter dictus secundum suam rationem importat
universaliter fugam, unde quantum ad hoc non importat rationem boni vel mali. Et similiter
est de qualibet alia passione. Et ideo philosophus dicit quod passiones non sunt laudabiles
neque vituperabiles, quia scilicet non laudantur neque vituperantur qui irascuntur
vel timent, sed qui circa hoc aut ordinate aut inordinate se habent. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod timor ille ad quem inducit apostolus, est conveniens rationi,
ut scilicet servus timeat ne deficiat ab obsequiis quae domino debet impendere. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod mala quibus homo resistere non potest, et ex quorum sustinentia
nihil boni provenit homini, ratio dictat esse fugienda. Et ideo timor talium non est
peccatum. (IIa-IIae, q. 125 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum timoris non opponatur fortitudini.
Fortitudo enim est circa pericula mortis, ut supra habitum est. Sed peccatum timoris
non semper pertinet ad pericula mortis. Quia super illud Psalmi, beati omnes qui timent
dominum, dicit Glossa quod humanus timor est quo timemus pati pericula carnis, vel
perdere mundi bona. Et super illud Matth. XXVI, oravit tertio eundem sermonem etc.,
dicit Glossa quod triplex est malus timor, scilicet timor mortis, timor vilitatis,
et timor doloris. Non ergo peccatum timoris opponitur fortitudini. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 arg. 1)
Praeterea, praecipuum quod commendatur in fortitudine est quod exponit se periculis
mortis. Sed quandoque aliquis ex timore servitutis vel ignominiae exponit se morti,
sicut Augustinus, in I de Civ. Dei, narrat de Catone, qui, ut non incurreret Caesaris
servitutem, morti se tradidit. Ergo peccatum timoris non opponitur fortitudini, sed
magis habet similitudinem cum ipsa. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 arg. 2)
Praeterea, omnis desperatio ex aliquo timore procedit. Sed desperatio non opponitur
fortitudini, sed magis spei, ut supra habitum est. Ergo neque timoris peccatum opponitur
fortitudini. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod philosophus, in II et III Ethic., timiditatem ponit fortitudini
oppositam. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, omnis timor ex amore procedit, nullus
enim timet nisi contrarium eius quod amat. Amor autem non determinatur ad aliquod
genus virtutis vel vitii, sed amor ordinatus includitur in qualibet virtute, quilibet
enim virtuosus amat proprium bonum virtutis; amor autem inordinatus includitur in
quolibet peccato, ex amore enim inordinato procedit inordinata cupiditas. Unde similiter
inordinatus timor includitur in quolibet peccato, sicut avarus timet amissionem pecuniae,
intemperatus amissionem voluptatis, et sic de aliis. Sed timor praecipuus est periculorum
mortis, ut probatur in III Ethic. et ideo talis timoris inordinatio opponitur fortitudini,
quae est circa pericula mortis. Et propter hoc antonomastice dicitur timiditas fortitudini
opponi. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de timore inordinato communiter
sumpto, qui diversis virtutibus opponi potest. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod actus humani praecipue diiudicantur ex fine, ut ex supra
dictis patet. Ad fortem autem pertinet ut se exponat periculis mortis propter bonum,
sed ille qui se periculis mortis exponit ut fugiat servitutem vel aliquid laboriosum,
a timore vincitur, quod est fortitudini contrarium. Unde philosophus dicit, in III
Ethic., quod mori fugientem inopiam vel cupidinem vel aliquid triste, non est fortis,
sed magis timidi, mollities enim est fugere laboriosa. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sicut spes est principium audaciae,
ita timor est principium desperationis. Unde sicut ad fortem, qui utitur audacia moderate,
praeexigitur spes, ita e converso desperatio ex aliquo timore procedit. Non autem
oportet quod quaelibet desperatio procedat ex quolibet timore, sed ex eo qui est sui
generis. Desperatio autem quae opponitur spei, ad aliud genus refertur, scilicet ad
res divinas, quam timor qui opponitur fortitudini, qui pertinet ad pericula mortis.
Unde ratio non sequitur. (IIa-IIae, q. 125 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor non sit peccatum mortale. Timor enim,
ut supra dictum est, est in irascibili, quae est pars sensualitatis. Sed in sensualitate
est tantum peccatum veniale, ut supra habitum est. Ergo timor non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 arg. 1)
Praeterea, omne peccatum mortale totaliter cor avertit a Deo. Hoc autem non facit
timor, quia super illud Iudic. VII, qui formidolosus est etc., dicit Glossa quod timidus
est qui primo aspectu congressum trepidat, non tamen corde terretur, sed reparari
et animari potest. Ergo timor non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 arg. 2)
Praeterea, peccatum mortale non solum retrahit a perfectione, sed etiam a praecepto.
Sed timor non retrahit a praecepto, sed solum a perfectione, quia super illud Deut.
XX, quis est homo formidolosus et corde pavido, etc., dicit Glossa, docet non posse
quemquam perfectionem contemplationis vel militiae spiritualis accipere qui adhuc
nudari terrenis opibus pertimescit. Ergo timor non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 arg. 3)
Sed contra, pro solo peccato mortali debetur poena Inferni. Quae tamen debetur timidis,
secundum illud Apoc. XXI, timidis et incredulis et execratis, etc., pars erit in stagno
ignis et sulphuris, quod est mors secunda. Ergo timiditas est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, timor peccatum est secundum quod est inordinatus,
prout scilicet refugit quod non est secundum rationem refugiendum. Haec autem inordinatio
timoris quandoque quidem consistit in solo appetitu sensitivo, non superveniente consensu
rationalis appetitus, et sic non potest esse peccatum mortale, sed solum veniale.
Quandoque vero huiusmodi inordinatio timoris pertingit usque ad appetitum rationalem,
qui dicitur voluntas, quae ex libero arbitrio refugit aliquid non secundum rationem.
Et talis inordinatio timoris quandoque est peccatum mortale, quandoque veniale. Si
enim quis propter timorem quo refugit periculum mortis, vel quodcumque aliud temporale
malum, sic dispositus est ut faciat aliquid prohibitum, vel praetermittat aliquid
quod est praeceptum in lege divina, talis timor est peccatum mortale. Alioquin erit
peccatum veniale. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de timore secundum quod sistit infra
sensualitatem. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod etiam Glossa illa potest intelligi de timore in sensualitate
existente. Vel potest melius dici quod ille toto corde terretur cuius animum timor
vincit irreparabiliter. Potest autem contingere quod, etiam si timor sit peccatum
mortale, non tamen aliquis ita obstinate terretur quin persuasionibus revocari possit,
sicut quandoque aliquis mortaliter peccans concupiscentiae consentiendo, revocatur,
ne opere impleat quod proposuit facere. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Glossa illa loquitur de timore revocante hominem a bono quod
non est de necessitate praecepti, sed de perfectione consilii. Talis autem timor non
est peccatum mortale, sed quandoque veniale; quandoque etiam non est peccatum, puta
cum aliquis habet rationabilem causam timoris. (IIa-IIae, q. 125 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod timor non excuset a peccato. Timor enim est
peccatum, ut dictum est. Sed peccatum non excusat a peccato, sed magis aggravat ipsum.
Ergo timor non excusat a peccato. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 arg. 1)
Praeterea, si aliquis timor excusat a peccato, maxime excusaret timor mortis, qui
dicitur cadere in constantem virum. Sed hic timor non videtur excusare, quia cum mors
ex necessitate immineat omnibus, non videtur esse timenda. Ergo timor non excusat
a peccato. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 arg. 2)
Praeterea, timor omnis aut est mali temporalis, aut spiritualis. Sed timor mali spiritualis
non potest excusare peccatum, quia non inducit ad peccandum, sed magis retrahit a
peccato. Timor etiam mali temporalis non excusat a peccato, quia sicut philosophus
dicit, in III Ethic., inopiam non oportet timere, neque aegritudinem, neque quaecumque
non a propria malitia procedunt. Ergo videtur quod timor nullo modo excusat a peccato. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod in decretis, qu. I, dicitur, vim passus et invitus ab haereticis
ordinatus colorem habet excusationis. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, timor intantum habet rationem peccati
inquantum est contra ordinem rationis. Ratio autem iudicat quaedam mala esse magis
aliis fugienda. Et ideo quicumque, ut fugiat mala quae sunt secundum rationem magis
fugienda, non refugit mala quae sunt minus fugienda, non est peccatum. Sicut magis
est fugienda mors corporalis quam amissio rerum, unde si quis, propter timorem mortis,
latronibus aliquid promitteret aut daret, excusaretur a peccato quod incurreret si
sine causa legitima, praetermissis bonis, quibus esset magis dandum, peccatoribus
largiretur. Si autem aliquis per timorem fugiens mala quae secundum rationem sunt
minus fugienda, incurrat mala quae secundum rationem sunt magis fugienda, non posset
totaliter a peccato excusari, quia timor talis inordinatus esset. Sunt autem magis
timenda mala animae quam mala corporis; et mala corporis quam mala exteriorum rerum.
Et ideo si quis incurrat mala animae, idest peccata, fugiens mala corporis, puta flagella
vel mortem, aut mala exteriorum rerum, puta damnum pecuniae; aut si sustineat mala
corporis ut vitet damnum pecuniae; non excusatur totaliter a peccato. Diminuitur tamen
aliquid eius peccatum, quia minus voluntarium est quod ex timore agitur; imponitur
enim homini quaedam necessitas aliquid faciendi propter imminentem timorem. Unde philosophus
huiusmodi quae ex timore fiunt, dicit esse non simpliciter voluntaria, sed mixta ex
voluntario et involuntario. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod timor non excusat ex ea parte qua est peccatum, sed ex
ea parte qua est involuntarium. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, licet mors omnibus immineat ex necessitate, tamen ipsa
diminutio temporis vitae est quoddam malum, et per consequens timendum. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod secundum Stoicos, qui ponebant bona temporalia non esse hominis
bona, sequitur ex consequenti quod mala temporalia non sint hominis mala, et per consequens
nullo modo timenda. Sed secundum Augustinum, in libro de Lib. Arbit., huiusmodi temporalia
sunt minima bona. Quod etiam Peripatetici senserunt. Et ideo contraria eorum sunt
quidem timenda, non tamen multum, ut pro eis recedatur ab eo quod est bonum secundum
virtutem. (IIa-IIae, q. 125 a. 4 ad 3)