Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum restat de vitiis quae beneficentiae opponuntur. Inter quae alia
quidem pertinent ad rationem iustitiae, illa scilicet quibus aliquis iniuste proximum
laedit, sed contra caritatem specialiter scandalum esse videtur. Et ideo considerandum
est hic de scandalo. Circa quod quaeruntur octo. Primo, quid sit scandalum. Secundo,
utrum scandalum sit peccatum. Tertio, utrum sit peccatum speciale. Quarto, utrum sit
peccatum mortale. Quinto, utrum perfectorum sit scandalizari. Sexto, utrum eorum sit
scandalizare. Septimo, utrum spiritualia bona sint dimittenda propter scandalum. Octavo,
utrum sint propter scandalum temporalia dimittenda. (IIa-IIae q. 43 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod scandalum inconvenienter definiatur esse dictum
vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae. Scandalum enim peccatum est, ut
post dicetur. Sed secundum Augustinum, XXII contra Faust., peccatum est dictum vel
factum vel concupitum contra legem Dei. Ergo praedicta definitio est insufficiens,
quia praetermittitur cogitatum sive concupitum. (IIa-IIae q. 43 a. 1 arg. 1)
Praeterea, cum inter actus virtuosos vel rectos unus sit virtuosior vel rectior altero,
illud solum videtur non esse minus rectum quod est rectissimum. Si igitur scandalum
sit dictum vel factum minus rectum, sequetur quod omnis actus virtuosus praeter optimum
sit scandalum. (IIa-IIae q. 43 a. 1 arg. 2)
Praeterea, occasio nominat causam per accidens. Sed id quod est per accidens non debet
poni in definitione, quia non dat speciem. Ergo inconvenienter in definitione scandali
ponitur occasio. (IIa-IIae q. 43 a. 1 arg. 3)
Praeterea, ex quolibet facto alterius potest aliquis sumere occasionem ruinae, quia
causae per accidens sunt indeterminatae. Si igitur scandalum est quod praebet alteri
occasionem ruinae, quodlibet factum vel dictum poterit esse scandalum. Quod videtur
inconveniens. (IIa-IIae q. 43 a. 1 arg. 4)
Praeterea, occasio ruinae datur proximo quando offenditur aut infirmatur. Sed scandalum
dividitur contra offensionem et infirmitatem, dicit enim apostolus, ad Rom. XIV, bonum
est non manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur
aut scandalizatur aut infirmatur. Ergo praedicta definitio scandali non est conveniens. (IIa-IIae q. 43 a. 1 arg. 5)
Sed contra est quod Hieronymus, exponens illud quod habetur Matth. XV, scis quia Pharisaei,
audito hoc verbo, etc., dicit, quando legimus, quicumque scandalizaverit, hoc intelligimus,
qui dicto vel facto occasionem ruinae dederit. (IIa-IIae q. 43 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut Hieronymus ibidem dicit, quod Graece scandalon dicitur,
nos offensionem vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Contingit enim quod
quandoque aliquis obex ponitur alicui in via corporali, cui impingens disponitur ad
ruinam, et talis obex dicitur scandalum. Et similiter in processu viae spiritualis
contingit aliquem disponi ad ruinam spiritualem per dictum vel factum alterius, inquantum
scilicet aliquis sua admonitione vel inductione aut exemplo alterum trahit ad peccandum.
Et hoc proprie dicitur scandalum. Nihil autem secundum propriam rationem disponit
ad spiritualem ruinam nisi quod habet aliquem defectum rectitudinis, quia id quod
est perfecte rectum magis munit hominem contra casum quam ad ruinam inducat. Et ideo
convenienter dicitur quod dictum vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae
sit scandalum. (IIa-IIae q. 43 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod cogitatio vel concupiscentia mali latet in corde, unde
non proponitur alteri ut obex disponens ad ruinam. Et propter hoc non potest habere
scandali rationem. (IIa-IIae q. 43 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod minus rectum hic non dicitur quod ab aliquo alio superatur
in rectitudine, sed quod habet aliquem rectitudinis defectum, vel quia est secundum
se malum, sicut peccata; vel quia habet speciem mali, sicut cum aliquis recumbit in
idolio. Quamvis enim hoc secundum se non sit peccatum, si aliquis hoc non corrupta
intentione faciat; tamen quia habet quandam speciem vel similitudinem venerationis
idoli, potest alteri praebere occasionem ruinae. Et ideo apostolus monet, I ad Thess.
V, ab omni specie mala abstinete vos. Et ideo convenienter dicitur minus rectum, ut
comprehendantur tam illa quae sunt secundum se peccata, quam illa quae habent speciem
mali. (IIa-IIae q. 43 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra habitum est, nihil potest esse homini sufficiens
causa peccati, quod est spiritualis ruina, nisi propria voluntas. Et ideo dicta vel
facta alterius hominis possunt esse solum causa imperfecta, aliqualiter inducens ad
ruinam. Et propter hoc non dicitur, dans causam ruinae, sed, dans occasionem, quod
significat causam imperfectam, et non semper causam per accidens. Et tamen nihil prohibet
in quibusdam definitionibus poni id quod est per accidens, quia id quod est secundum
accidens uni potest per se alteri convenire, sicut in definitione fortunae ponitur
causa per accidens, in II Physic. (IIa-IIae q. 43 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod dictum vel factum alterius potest esse alteri causa peccandi
dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem, quando aliquis
suo malo verbo vel facto intendit alium ad peccandum inducere; vel, etiam si ipse
hoc non intendat, ipsum factum est tale quod de sui ratione habet ut sit inductivum
ad peccandum, puta quod aliquis publice facit peccatum vel quod habet similitudinem
peccati. Et tunc ille qui huiusmodi actum facit proprie dat occasionem ruinae, unde
vocatur scandalum activum. Per accidens autem aliquod verbum vel factum unius est
alteri causa peccandi, quando etiam praeter intentionem operantis, et praeter conditionem
operis, aliquis male dispositus ex huiusmodi opere inducitur ad peccandum, puta cum
aliquis invidet bonis aliorum. Et tunc ille qui facit huiusmodi actum rectum non dat
occasionem, quantum in se est, sed alius sumit occasionem, secundum illud ad Rom.
VII, occasione autem accepta, et cetera. Et ideo hoc est scandalum passivum sine activo,
quia ille qui recte agit, quantum est de se, non dat occasionem ruinae quam alter
patitur. Quandoque ergo contingit quod et sit simul scandalum activum in uno et passivum
in altero, puta cum ad inductionem unius alius peccat. Quandoque vero est scandalum
activum sine passivo, puta cum aliquis inducit verbo vel facto alium ad peccandum,
et ille non consentit. Quandoque vero est scandalum passivum sine activo, sicut iam
dictum est. (IIa-IIae q. 43 a. 1 ad 4)
Ad quintum dicendum quod infirmitas nominat promptitudinem ad scandalum; offensio
autem nominat indignationem alicuius contra eum qui peccat, quae potest esse quandoque
sine ruina; scandalum autem importat ipsam impactionem ad ruinam. (IIa-IIae q. 43 a. 1 ad 5)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod scandalum non sit peccatum. Peccata enim
non eveniunt ex necessitate, quia omne peccatum est voluntarium, ut supra habitum
est. Sed Matth. XVIII dicitur, necesse est ut veniant scandala. Ergo scandalum non
est peccatum. (IIa-IIae q. 43 a. 2 arg. 1)
Praeterea, nullum peccatum procedit ex pietatis affectu, quia non potest arbor bona
fructus malos facere, ut dicitur Matth. VII. Sed aliquod scandalum est ex pietatis
affectu, dicit enim dominus Petro, Matth. XVI, scandalum mihi es; ubi dicit Hieronymus
quod error apostoli, de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videtur esse
Diaboli. Ergo non omne scandalum est peccatum. (IIa-IIae q. 43 a. 2 arg. 2)
Praeterea, scandalum impactionem quandam importat. Sed non quicumque impingit, cadit.
Ergo scandalum potest esse sine peccato, quod est spiritualis casus. (IIa-IIae q. 43 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod scandalum est dictum vel factum minus rectum. Ex hoc autem habet
aliquid rationem peccati quod a rectitudine deficit. Ergo scandalum semper est cum
peccato. (IIa-IIae q. 43 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut iam supra dictum est, duplex est scandalum, scilicet
passivum, in eo qui scandalizatur; et activum, in eo qui scandalizat, dans occasionem
ruinae. Scandalum igitur passivum semper est peccatum in eo qui scandalizatur, non
enim scandalizatur nisi inquantum aliqualiter ruit spirituali ruina, quae est peccatum.
Potest tamen esse scandalum passivum sine peccato eius ex cuius facto aliquis scandalizatur,
sicut cum aliquis scandalizatur de his quae alius bene facit. Similiter etiam scandalum
activum semper est peccatum in eo qui scandalizat. Quia vel ipsum opus quod facit
est peccatum, vel etiam, si habeat speciem peccati, dimittendum est semper propter
proximi caritatem, ex qua unusquisque conatur saluti proximi providere; et sic qui
non dimittit contra caritatem agit. Potest tamen esse scandalum activum sine peccato
alterius qui scandalizatur, sicut supra dictum est. (IIa-IIae q. 43 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dicitur, necesse est ut veniant scandala, non
est intelligendum de necessitate absoluta, sed de necessitate conditionali, qua scilicet
necesse est praescita vel praenuntiata a Deo evenire, si tamen coniunctim accipiatur,
ut in primo libro dictum est. Vel necesse est evenire scandala necessitate finis,
quia utilia sunt ad hoc quod qui probati sunt manifesti fiant. Vel necesse est evenire
scandala secundum conditionem hominum, qui sibi a peccatis non cavent. Sicut si aliquis
medicus, videns aliquos indebita diaeta utentes, dicat, necesse est tales infirmari,
quod intelligendum est sub hac conditione, si diaetam non mutent. Et similiter necesse
est evenire scandala si homines conversationem malam non mutent. (IIa-IIae q. 43 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod scandalum ibi large ponitur pro quolibet impedimento. Volebat
enim Petrus Christi passionem impedire, quodam pietatis affectu ad Christum. (IIa-IIae q. 43 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nullus impingit spiritualiter nisi retardetur aliqualiter
a processu in via Dei, quod fit saltem per peccatum veniale. (IIa-IIae q. 43 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod scandalum non sit speciale peccatum. Scandalum
enim est dictum vel factum minus rectum. Sed omne peccatum est huiusmodi. Ergo omne
peccatum est scandalum. Non ergo scandalum est speciale peccatum. (IIa-IIae q. 43 a. 3 arg. 1)
Praeterea, omne speciale peccatum, sive omnis specialis iniustitia, invenitur separatim
ab aliis; ut dicitur in V Ethic. Sed scandalum non invenitur separatim ab aliis peccatis.
Ergo scandalum non est speciale peccatum. (IIa-IIae q. 43 a. 3 arg. 2)
Praeterea, omne speciale peccatum constituitur secundum aliquid quod dat speciem morali
actui. Sed ratio scandali constituitur per hoc quod coram aliis peccatur. In manifesto
autem peccare, etsi sit circumstantia aggravans, non videtur constituere peccati speciem.
Ergo scandalum non est speciale peccatum. (IIa-IIae q. 43 a. 3 arg. 3)
Sed contra, speciali virtuti speciale peccatum opponitur. Sed scandalum opponitur
speciali virtuti, scilicet caritati, dicitur enim Rom. XIV, si propter cibum frater
tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Ergo scandalum est speciale
peccatum. (IIa-IIae q. 43 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est scandalum, activum scilicet,
et passivum. Passivum quidem scandalum non potest esse speciale peccatum, quia ex
dicto vel facto alterius aliquem ruere contingit secundum quodcumque genus peccati;
nec hoc ipsum quod est occasionem peccandi sumere ex dicto vel facto alterius specialem
rationem peccati constituit, quia non importat specialem deformitatem speciali virtuti
oppositam. Scandalum autem activum potest accipi dupliciter, per se scilicet, et per
accidens. Per accidens quidem, quando est praeter intentionem agentis, ut puta cum
aliquis suo facto vel verbo inordinato non intendit alteri dare occasionem ruinae,
sed solum suae satisfacere voluntati. Et sic etiam scandalum activum non est peccatum
speciale, quia quod est per accidens non constituit speciem. Per se autem est activum
scandalum quando aliquis suo inordinato dicto vel facto intendit alium trahere ad
peccatum. Et sic ex intentione specialis finis sortitur rationem specialis peccati,
finis enim dat speciem in moralibus, ut supra dictum est. Unde sicut furtum est speciale
peccatum, aut homicidium, propter speciale nocumentum proximi quod intenditur; ita
etiam scandalum est speciale peccatum, propter hoc quod intenditur speciale proximi
nocumentum. Et opponitur directe correctioni fraternae, in qua attenditur specialis
nocumenti remotio. (IIa-IIae q. 43 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod omne peccatum potest materialiter se habere ad scandalum
activum. Sed formalem rationem specialis peccati potest habere ex intentione finis,
ut dictum est. (IIa-IIae q. 43 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod scandalum activum potest inveniri separatim ab aliis peccatis,
ut puta cum aliquis proximum scandalizat facto quod de se non est peccatum, sed habet
speciem mali. (IIa-IIae q. 43 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod scandalum non habet rationem specialis peccati ex praedicta
circumstantia, sed ex intentione finis, ut dictum est. (IIa-IIae q. 43 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scandalum sit peccatum mortale. Omne enim
peccatum quod contrariatur caritati est peccatum mortale, ut supra dictum est. Sed
scandalum contrariatur caritati, ut dictum est. Ergo scandalum est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 43 a. 4 arg. 1)
Praeterea, nulli peccato debetur poena damnationis aeternae nisi mortali. Sed scandalo
debetur poena damnationis aeternae, secundum illud Matth. XVIII, qui scandalizaverit
unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria
in collo eius et demergatur in profundum maris. Quia, ut dicit Hieronymus, multo melius
est pro culpa brevem recipere poenam quam aeternis servari cruciatibus. Ergo scandalum
est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 43 a. 4 arg. 2)
Praeterea, omne peccatum quod in Deum committitur est peccatum mortale, quia solum
peccatum mortale avertit hominem a Deo. Sed scandalum est peccatum in Deum, dicit
enim apostolus, I ad Cor. VIII, percutientes conscientiam fratrum infirmam, in Christum
peccatis. Ergo scandalum semper est peccatum mortale. (IIa-IIae q. 43 a. 4 arg. 3)
Sed contra, inducere aliquem ad peccandum venialiter potest esse peccatum veniale.
Sed hoc pertinet ad rationem scandali. Ergo scandalum potest esse peccatum veniale. (IIa-IIae q. 43 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, scandalum importat impactionem quandam,
per quam aliquis disponitur ad ruinam. Et ideo scandalum passivum quandoque quidem
potest esse peccatum veniale, quasi habens impactionem tantum, puta cum aliquis ex
inordinato dicto vel facto alterius commovetur motu venialis peccati. Quandoque vero
est peccatum mortale, quasi habens cum impactione ruinam, puta cum aliquis ex inordinato
dicto vel facto alterius procedit usque ad peccatum mortale. Scandalum autem activum,
si sit quidem per accidens, potest esse quandoque quidem peccatum veniale, puta cum
aliquis vel actum peccati venialis committit; vel actum qui non est secundum se peccatum
sed habet aliquam speciem mali, cum aliqua levi indiscretione. Quandoque vero est
peccatum mortale, sive quia committit actum peccati mortalis; sive quia contemnit
salutem proximi, ut pro ea conservanda non praetermittat aliquis facere quod sibi
libuerit. Si vero scandalum activum sit per se, puta cum intendit inducere alium ad
peccandum, si quidem intendat inducere ad peccandum mortaliter, est peccatum mortale.
Et similiter si intendat inducere ad peccandum venialiter per actum peccati mortalis.
Si vero intendat inducere proximum ad peccandum venialiter per actum peccati venialis,
est peccatum veniale. (IIa-IIae q. 43 a. 4 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (IIa-IIae q. 43 a. 4 ad arg.)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod scandalum passivum possit etiam in perfectos
cadere. Christus enim fuit maxime perfectus. Sed ipse dixit Petro, scandalum mihi
es. Ergo multo magis alii perfecti possunt scandalum pati. (IIa-IIae q. 43 a. 5 arg. 1)
Praeterea, scandalum importat impedimentum aliquod quod alicui opponitur in vita spirituali.
Sed etiam perfecti viri in processibus spiritualis vitae impediri possunt, secundum
illud I ad Thess. II, voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, semel et iterum,
sed impedivit nos Satanas. Ergo etiam perfecti viri possunt scandalum pati. (IIa-IIae q. 43 a. 5 arg. 2)
Praeterea, etiam in perfectis viris peccata venialia inveniri possunt, secundum illud
I Ioan. I, si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Sed scandalum
passivum non semper est peccatum mortale, sed quandoque veniale, ut dictum est. Ergo
scandalum passivum potest in perfectis viris inveniri. (IIa-IIae q. 43 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod super illud Matth. XVIII, qui scandalizaverit unum de pusillis
istis, dicit Hieronymus, nota quod qui scandalizatur parvulus est, maiores enim scandala
non recipiunt. (IIa-IIae q. 43 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod scandalum passivum importat quandam commotionem animi a bono
in eo qui scandalum patitur. Nullus autem commovetur qui rei immobili firmiter inhaeret.
Maiores autem, sive perfecti, soli Deo inhaerent, cuius est immutabilis bonitas, quia
etsi inhaereant suis praelatis, non inhaerent eis nisi inquantum illi inhaerent Christo,
secundum illud I ad Cor. IV, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Unde quantumcumque
videant alios inordinate se habere dictis vel factis, ipsi a sua rectitudine non recedunt,
secundum illud Psalm., qui confidunt in domino, sicut mons Sion, non commovebitur
in aeternum qui habitat in Ierusalem. Et ideo in his qui perfecte Deo adhaerent per
amorem scandalum non invenitur, secundum illud Psalm., pax multa diligentibus legem
tuam, et non est illis scandalum. (IIa-IIae q. 43 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, scandalum large ponitur ibi
pro quolibet impedimento. Unde dominus Petro dicit, scandalum mihi es, quia nitebatur
eius propositum impedire circa passionem subeundam. (IIa-IIae q. 43 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in exterioribus actibus perfecti viri possunt impediri.
Sed in interiori voluntate per dicta vel facta aliorum non impediuntur quominus tendant
in Deum, secundum illud Rom. VIII, neque mors neque vita poterit nos separare a caritate
Dei. (IIa-IIae q. 43 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod perfecti viri ex infirmitate carnis incidunt interdum in
aliqua peccata venialia, non autem ex aliorum dictis vel factis scandalizantur secundum
veram scandali rationem. Sed potest esse in eis quaedam appropinquatio ad scandalum,
secundum illud Psalm., mei pene moti sunt pedes. (IIa-IIae q. 43 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod scandalum activum possit inveniri in viris
perfectis. Passio enim est effectus actionis. Sed ex dictis vel factis perfectorum
aliqui passive scandalizantur, secundum illud Matth. XV, scis quia Pharisaei, audito
hoc verbo, scandalizati sunt? Ergo in perfectis viris potest inveniri scandalum activum. (IIa-IIae q. 43 a. 6 arg. 1)
Praeterea, Petrus post acceptum spiritum sanctum in statu perfectorum erat. Sed postea
gentiles scandalizavit, dicitur enim ad Gal. II, cum vidissem quod non recte ambularent
ad veritatem Evangelii, dixi Cephae, idest Petro, coram omnibus, si tu cum Iudaeus
sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? Ergo scandalum
activum potest esse in viris perfectis. (IIa-IIae q. 43 a. 6 arg. 2)
Praeterea, scandalum activum quandoque est peccatum veniale. Sed peccata venialia
possunt etiam esse in viris perfectis. Ergo scandalum activum potest esse in viris
perfectis. (IIa-IIae q. 43 a. 6 arg. 3)
Sed contra, plus repugnat perfectioni scandalum activum quam passivum. Sed scandalum
passivum non potest esse in viris perfectis. Ergo multo minus scandalum activum. (IIa-IIae q. 43 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod scandalum activum proprie est cum aliquis tale aliquid dicit
vel facit quod de se tale est ut alterum natum sit inducere ad ruinam, quod quidem
est solum id quod inordinate fit vel dicitur. Ad perfectos autem pertinet ea quae
agunt secundum regulam rationis ordinare, secundum illud I ad Cor. XIV, omnia honeste
et secundum ordinem fiant in vobis. Et praecipue hanc cautelam adhibent in his in
quibus non solum ipsi offenderent, sed etiam aliis offensionem pararent. Et si quidem
in eorum manifestis dictis vel factis aliquid ab hac moderatione desit, hoc provenit
ex infirmitate humana, secundum quam a perfectione deficiunt. Non tamen intantum deficiunt
ut multum ab ordine rationis recedatur, sed modicum et leviter, quod non est tam magnum
ut ex hoc rationabiliter possit ab alio sumi peccandi occasio. (IIa-IIae q. 43 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod scandalum passivum semper ab aliquo activo causatur,
sed non semper ab aliquo scandalo activo alterius, sed eiusdem qui scandalizatur;
quia scilicet ipse seipsum scandalizat. (IIa-IIae q. 43 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Petrus peccavit quidem, et reprehensibilis fuit, secundum
sententiam Augustini et ipsius Pauli, subtrahens se a gentilibus ut vitaret scandalum
Iudaeorum, quia hoc incaute aliqualiter faciebat, ita quod ex hoc gentiles ad fidem
conversi scandalizabantur. Non tamen factum Petri erat tam grave peccatum quod merito
possent alii scandalizari. Unde patiebantur scandalum passivum, non autem erat in
Petro scandalum activum. (IIa-IIae q. 43 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod peccata venialia perfectorum praecipue consistunt in subitis
motibus, qui, cum sint occulti, scandalizare non possunt. Si qua vero etiam in exterioribus
dictis vel factis venialia peccata committant, tam levia sunt ut de se scandalizandi
virtutem non habeant. (IIa-IIae q. 43 a. 6 ad 3)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod bona spiritualia sint propter scandalum dimittenda.
Augustinus enim, in libro contra epistolam Parmen., docet quod ubi schismatis periculum
timetur, a punitione peccatorum cessandum est. Sed punitio peccatorum est quoddam
spirituale, cum sit actus iustitiae. Ergo bonum spirituale est propter scandalum dimittendum. (IIa-IIae q. 43 a. 7 arg. 1)
Praeterea, sacra doctrina maxime videtur esse spiritualis. Sed ab ea est cessandum
propter scandalum, secundum illud Matth. VII, nolite sanctum dare canibus, neque margaritas
vestras spargatis ante porcos, ne conversi dirumpant vos. Ergo bonum spirituale est
dimittendum propter scandalum. (IIa-IIae q. 43 a. 7 arg. 2)
Praeterea, correctio fraterna, cum sit actus caritatis, est quoddam spirituale bonum.
Sed interdum ex caritate dimittitur, ad vitandum scandalum aliorum; ut Augustinus
dicit, in I de Civ. Dei. Ergo bonum spirituale est propter scandalum dimittendum. (IIa-IIae q. 43 a. 7 arg. 3)
Praeterea, Hieronymus dicit quod dimittendum est propter scandalum omne quod potest
praetermitti salva triplici veritate, scilicet vitae, iustitiae et doctrinae. Sed
impletio consiliorum, et largitio eleemosynarum, multoties potest praetermitti salva
triplici veritate praedicta, alioquin semper peccarent omnes qui praetermittunt. Et
tamen haec sunt maxima inter spiritualia opera. Ergo spiritualia opera debent praetermitti
propter scandalum. (IIa-IIae q. 43 a. 7 arg. 4)
Praeterea, vitatio cuiuslibet peccati est quoddam spirituale bonum, quia quodlibet
peccatum affert peccanti aliquod spirituale detrimentum. Sed videtur quod pro scandalo
proximi vitando debeat aliquis quandoque peccare venialiter, puta cum peccando venialiter
impedit peccatum mortale alterius, debet enim homo impedire damnationem proximi quantum
potest sine detrimento propriae salutis, quae non tollitur per peccatum veniale. Ergo
aliquod bonum spirituale debet homo praetermittere propter scandalum vitandum. (IIa-IIae q. 43 a. 7 arg. 5)
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., si de veritate scandalum sumitur,
utilius nasci permittitur scandalum quam veritas relinquatur. Sed bona spiritualia
maxime pertinent ad veritatem. Ergo bona spiritualia non sunt propter scandalum dimittenda. (IIa-IIae q. 43 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod, cum duplex sit scandalum, activum scilicet et passivum, quaestio
ista non habet locum de scandalo activo, quia cum scandalum activum sit dictum vel
factum minus rectum, nihil est cum scandalo activo faciendum. Habet autem locum quaestio
si intelligatur de scandalo passivo. Considerandum est igitur quid sit dimittendum
ne alius scandalizetur. Est autem in spiritualibus bonis distinguendum. Nam quaedam
horum sunt de necessitate salutis, quae praetermitti non possunt sine peccato mortali.
Manifestum est autem quod nullus debet mortaliter peccare ut alterius peccatum impediat,
quia secundum ordinem caritatis plus debet homo suam salutem spiritualem diligere
quam alterius. Et ideo ea quae sunt de necessitate salutis praetermitti non debent
propter scandalum vitandum. In his autem spiritualibus bonis quae non sunt de necessitate
salutis videtur distinguendum. Quia scandalum quod ex eis oritur quandoque ex malitia
procedit, cum scilicet aliqui volunt impedire huiusmodi spiritualia bona, scandala
concitando, et hoc est scandalum Pharisaeorum, qui de doctrina domini scandalizabantur.
Quod esse contemnendum dominus docet, Matth. XV. Quandoque vero scandalum procedit
ex infirmitate vel ignorantia, et huiusmodi est scandalum pusillorum. Propter quod
sunt spiritualia opera vel occultanda, vel etiam interdum differenda, ubi periculum
non imminet, quousque, reddita ratione, huiusmodi scandalum cesset. Si autem post
redditam rationem huiusmodi scandalum duret, iam videtur ex malitia esse, et sic propter
ipsum non sunt huiusmodi spiritualia opera dimittenda. (IIa-IIae q. 43 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod poenarum inflictio non est propter se expetenda, sed
poenae infliguntur ut medicinae quaedam ad cohibendum peccata. Et ideo intantum habent
rationem iustitiae inquantum per eas peccata cohibentur. Si autem per inflictionem
poenarum manifestum sit plura et maiora peccata sequi, tunc poenarum inflictio non
continebitur sub iustitia. Et in hoc casu loquitur Augustinus, quando scilicet ex
excommunicatione aliquorum imminet periculum schismatis, tunc enim excommunicationem
ferre non pertineret ad veritatem iustitiae. (IIa-IIae q. 43 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod circa doctrinam duo sunt consideranda, scilicet veritas
quae docetur; et ipse actus docendi. Quorum primum est de necessitate salutis, ut
scilicet contrarium veritati non doceat, sed veritatem secundum congruentiam temporis
et personarum proponat ille cui incumbit docendi officium. Et ideo propter nullum
scandalum quod sequi videatur debet homo, praetermissa veritate, falsitatem docere.
Sed ipse actus docendi inter spirituales eleemosynas computatur, ut supra dictum est.
Et ideo eadem ratio est de doctrina et de aliis misericordiae operibus, de quibus
postea dicetur. (IIa-IIae q. 43 a. 7 ad 2)
Ad tertium dicendum quod correctio fraterna, sicut supra dictum est, ordinatur ad
emendationem fratris. Et ideo intantum computanda est inter spiritualia bona inquantum
hoc consequi potest. Quod non contingit si ex correctione frater scandalizetur. Et
ideo si propter scandalum correctio dimittatur, non dimittitur spirituale bonum. (IIa-IIae q. 43 a. 7 ad 3)
Ad quartum dicendum quod in veritate vitae, doctrinae et iustitiae non solum comprehenditur
id quod est de necessitate salutis, sed etiam id per quod perfectius pervenitur ad
salutem, secundum illud I ad Cor. XII, aemulamini charismata meliora. Unde etiam consilia
non sunt simpliciter praetermittenda, nec etiam misericordiae opera, propter scandalum,
sed sunt interdum occultanda vel differenda propter scandalum pusillorum, ut dictum
est. Quandoque tamen consiliorum observatio et impletio operum misericordiae sunt
de necessitate salutis. Quod patet in his qui iam voverunt consilia; et in his quibus
ex debito imminet defectibus aliorum subvenire, vel in temporalibus, puta pascendo
esurientem, vel in spiritualibus, puta docendo ignorantem; sive huiusmodi fiant debita
propter iniunctum officium, ut patet in praelatis, sive propter necessitatem indigentis.
Et tunc eadem ratio est de huiusmodi sicut de aliis quae sunt de necessitate salutis. (IIa-IIae q. 43 a. 7 ad 4)
Ad quintum dicendum quod quidam dixerunt quod peccatum veniale est committendum propter
vitandum scandalum. Sed hoc implicat contraria, si enim faciendum est, iam non est
malum neque peccatum; nam peccatum non potest esse eligibile. Contingit tamen aliquid
propter aliquam circumstantiam non esse peccatum veniale quod, illa circumstantia
sublata, peccatum veniale esset, sicut verbum iocosum est peccatum veniale quando
absque utilitate dicitur; si autem ex causa rationabili proferatur, non est otiosum
neque peccatum. Quamvis autem per peccatum veniale gratia non tollatur, per quam est
hominis salus; inquantum tamen veniale disponit ad mortale, vergit in detrimentum
salutis. (IIa-IIae q. 43 a. 7 ad 5)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod temporalia sint dimittenda propter scandalum.
Magis enim debemus diligere spiritualem salutem proximi, quae impeditur per scandalum,
quam quaecumque temporalia bona. Sed id quod minus diligimus dimittimus propter id
quod magis diligimus. Ergo temporalia magis debemus dimittere ad vitandum scandalum
proximorum. (IIa-IIae q. 43 a. 8 arg. 1)
Praeterea, secundum regulam Hieronymi, omnia quae possunt praetermitti salva triplici
veritate, sunt propter scandalum dimittenda. Sed temporalia possunt praetermitti salva
triplici veritate. Ergo sunt propter scandalum dimittenda. (IIa-IIae q. 43 a. 8 arg. 2)
Praeterea, in temporalibus bonis nihil est magis necessarium quam cibus. Sed cibus
est praetermittendus propter scandalum, secundum illud Rom. XIV, noli cibo tuo illum
perdere pro quo Christus mortuus est. Ergo multo magis omnia alia temporalia sunt
propter scandalum dimittenda. (IIa-IIae q. 43 a. 8 arg. 3)
Praeterea, temporalia nullo convenientiori modo conservare aut recuperare possumus
quam per iudicium. Sed iudiciis uti non licet, et praecipue cum scandalo, dicitur
enim Matth. V, ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte
ei et pallium; et I ad Cor. VI, iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia
habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini?
Ergo videtur quod temporalia sint propter scandalum dimittenda. (IIa-IIae q. 43 a. 8 arg. 4)
Praeterea, inter omnia temporalia minus videntur dimittenda quae sunt spiritualibus
annexa. Sed ista sunt propter scandalum dimittenda, apostolus enim, seminans spiritualia,
temporalia stipendia non accepit, ne offendiculum daret Evangelio Christi, ut patet
I ad Cor. IX; et ex simili causa Ecclesia in aliquibus terris non exigit decimas,
propter scandalum vitandum. Ergo multo magis alia temporalia sunt propter scandalum
dimittenda. (IIa-IIae q. 43 a. 8 arg. 5)
Sed contra est quod beatus Thomas Cantuariensis repetiit res Ecclesiae cum scandalo
regis. (IIa-IIae q. 43 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod circa temporalia bona distinguendum est. Aut enim sunt nostra,
aut sunt nobis ad conservandum pro aliis commissa; sicut bona Ecclesiae committuntur
praelatis, et bona communia quibuscumque reipublicae rectoribus. Et talium conservatio,
sicut et depositorum, imminet his quibus sunt commissa ex necessitate. Et ideo non
sunt propter scandalum dimittenda, sicut nec alia quae sunt de necessitate salutis.
Temporalia vero quorum nos sumus domini dimittere, ea tribuendo si penes nos ea habeamus,
vel non repetendo si apud alios sint, propter scandalum quandoque quidem debemus,
quandoque autem non. Si enim scandalum ex hoc oriatur propter ignorantiam vel infirmitatem
aliorum, quod supra diximus esse scandalum pusillorum; tunc vel totaliter dimittenda
sunt temporalia; vel aliter scandalum sedandum, scilicet per aliquam admonitionem.
Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, dandum est quod nec tibi nec
alteri noceat, quantum ab homine credi potest. Et cum negaveris quod petit, indicanda
est ei iustitia, et melius ei aliquid dabis, cum petentem iniuste correxeris. Aliquando
vero scandalum nascitur ex malitia, quod est scandalum Pharisaeorum. Et propter eos
qui sic scandala concitant non sunt temporalia dimittenda, quia hoc et noceret bono
communi, daretur enim malis rapiendi occasio; et noceret ipsis rapientibus, qui retinendo
aliena in peccato remanerent. Unde Gregorius dicit, in Moral., quidam, dum temporalia
nobis rapiunt, solummodo sunt tolerandi, quidam vero, servata aequitate, prohibendi;
non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua semetipsos perdant. (IIa-IIae q. 43 a. 8 co.)
Et per hoc patet solutio ad primum. (IIa-IIae q. 43 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod si passim permitteretur malis hominibus ut aliena raperent,
vergeret hoc in detrimentum veritatis vitae et iustitiae. Et ideo non oportet propter
quodcumque scandalum temporalia dimitti. (IIa-IIae q. 43 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod non est de intentione apostoli monere quod cibus totaliter
propter scandalum dimittatur, quia sumere cibum est de necessitate salutis. Sed talis
cibus est propter scandalum dimittendus, secundum illud I ad Cor. VIII, non manducabo
carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. (IIa-IIae q. 43 a. 8 ad 3)
Ad quartum dicendum quod secundum Augustinum, in libro de Serm. Dom. in monte, illud
praeceptum domini est intelligendum secundum praeparationem animi, ut scilicet homo
sit paratus prius pati iniuriam vel fraudem quam iudicium subire, si hoc expediat.
Quandoque tamen non expedit, ut dictum est. Et similiter intelligendum est verbum
apostoli. (IIa-IIae q. 43 a. 8 ad 4)
Ad quintum dicendum quod scandalum quod vitabat apostolus ex ignorantia procedebat
gentilium, qui hoc non consueverant. Et ideo ad tempus abstinendum erat, ut prius
instruerentur hoc esse debitum. Et ex simili causa Ecclesia abstinet de decimis exigendis
in terris in quibus non est consuetum decimas solvere. (IIa-IIae q. 43 a. 8 ad 5)