Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de vitiis oppositis caritati. Et primo, de odio, quod opponitur
ipsi dilectioni; secundo, de acedia et invidia, quae opponuntur gaudio caritatis;
tertio, de discordia et schismate, quae opponuntur paci; quarto, de offensione et
scandalo, quae opponuntur beneficentiae et correctioni fraternae. Circa primum quaeruntur
sex, primo, utrum Deus possit odio haberi. Secundo, utrum odium Dei sit maximum peccatorum.
Tertio, utrum odium proximi semper sit peccatum. Quarto, utrum sit maximum inter peccata
quae sunt in proximum. Quinto, utrum sit vitium capitale. Sexto, ex quo capitali vitio
oriatur. (IIa-IIae q. 34 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deum nullus odio habere possit. Dicit enim
Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod omnibus amabile et diligibile est ipsum bonum
et pulchrum. Sed Deus est ipsa bonitas et pulchritudo. Ergo a nullo odio habetur. (IIa-IIae q. 34 a. 1 arg. 1)
Praeterea, in apocryphis Esdrae dicitur quod omnia invocant veritatem, et benignantur
in operibus eius. Sed Deus est ipsa veritas, ut dicitur Ioan. XIV. Ergo omnes diligunt
Deum, et nullus eum odio habere potest. (IIa-IIae q. 34 a. 1 arg. 2)
Praeterea, odium est aversio quaedam. Sed sicut Dionysius dicit, in IV cap. de Div.
Nom., Deus omnia ad seipsum convertit. Ergo nullus eum odio habere potest. (IIa-IIae q. 34 a. 1 arg. 3)
Sed contra est, quod dicitur in Psalm., superbia eorum qui te oderunt ascendit semper;
et Ioan. XV, nunc autem et viderunt et oderunt me et patrem meum. (IIa-IIae q. 34 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, odium est quidam motus appetitivae
potentiae, quae non movetur nisi ab aliquo apprehenso. Deus autem dupliciter ab homine
apprehendi potest, uno modo, secundum seipsum, puta cum per essentiam videtur; alio
modo, per effectus suos, cum scilicet invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur. Deus autem per essentiam suam est ipsa bonitas, quam nullus habere
odio potest, quia de ratione boni est ut ametur. Et ideo impossibile est quod aliquis
videns Deum per essentiam eum odio habeat. Sed effectus eius aliqui sunt qui nullo
modo possunt esse contrarii voluntati humanae, quia esse, vivere et intelligere est
appetibile et amabile omnibus, quae sunt quidam effectus Dei. Unde etiam secundum
quod Deus apprehenditur ut auctor horum effectuum, non potest odio haberi. Sunt autem
quidam effectus Dei qui repugnant inordinatae voluntati, sicut inflictio poenae; et
etiam cohibitio peccatorum per legem divinam, quae repugnat voluntati depravatae per
peccatum. Et quantum ad considerationem talium effectuum, ab aliquibus Deus odio haberi
potest, inquantum scilicet apprehenditur peccatorum prohibitor et poenarum inflictor. (IIa-IIae q. 34 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit quantum ad illos qui vident Dei essentiam,
quae est ipsa essentia bonitatis. (IIa-IIae q. 34 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit quantum ad hoc quod apprehenditur Deus
ut causa illorum effectuum qui naturaliter ab hominibus amantur, inter quos sunt opera
veritatis praebentis suam cognitionem hominibus. (IIa-IIae q. 34 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Deus convertit omnia ad seipsum inquantum est essendi principium,
quia omnia, inquantum sunt, tendunt in Dei similitudinem, qui est ipsum esse. (IIa-IIae q. 34 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod odium Dei non sit maximum peccatorum. Gravissimum
enim peccatum est peccatum in spiritum sanctum, quod est irremissibile, ut dicitur
Matth. XII. Sed odium Dei non computatur inter species peccati in spiritum sanctum;
ut ex supradictis patet. Ergo odium Dei non est gravissimum peccatorum. (IIa-IIae q. 34 a. 2 arg. 1)
Praeterea, peccatum consistit in elongatione a Deo. Sed magis videtur esse elongatus
a Deo infidelis, qui nec Dei cognitionem habet, quam fidelis, qui saltem, quamvis
Deum odio habet, eum tamen cognoscit. Ergo videtur quod gravius sit peccatum infidelitatis
quam peccatum odii in Deum. (IIa-IIae q. 34 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Deus habetur odio solum ratione suorum effectuum qui repugnant voluntati,
inter quos praecipuum est poena. Sed odire poenam non est maximum peccatorum. Ergo
odium Dei non est maximum peccatorum. (IIa-IIae q. 34 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod optimo opponitur pessimum; ut patet per philosophum, in VIII Ethic.
Sed odium Dei opponitur dilectioni Dei, in qua consistit optimum hominis. Ergo odium
Dei est pessimum peccatum hominis. (IIa-IIae q. 34 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod defectus peccati consistit in aversione a Deo, ut supra dictum
est. Huiusmodi autem aversio rationem culpae non haberet nisi voluntaria esset. Unde
ratio culpae consistit in voluntaria aversione a Deo. Haec autem voluntaria aversio
a Deo per se quidem importatur in odio Dei, in aliis autem peccatis quasi participative
et secundum aliud. Sicut enim voluntas per se inhaeret ei quod amat, ita secundum
se refugit id quod odit, unde quando aliquis odit Deum, voluntas eius secundum se
ab eo avertitur. Sed in aliis peccatis, puta cum aliquis fornicatur, non avertitur
a Deo secundum se, sed secundum aliud, inquantum scilicet appetit inordinatam delectationem,
quae habet annexam aversionem a Deo. Semper autem id quod est per se est potius eo
quod est secundum aliud. Unde odium Dei inter alia peccata est gravius. (IIa-IIae q. 34 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, XXV Moral., aliud est bona non
facere, aliud est bonorum odisse datorem, sicut aliud est ex praecipitatione, aliud
ex deliberatione peccare ex quo datur intelligi quod odire Deum, omnium bonorum datorem,
sit ex deliberatione peccare, quod est peccatum in spiritum sanctum. Unde manifestum
est quod odium Dei maxime est peccatum in spiritum sanctum, secundum quod peccatum
in spiritum sanctum nominat aliquod genus speciale peccati. Ideo tamen non computatur
inter species peccati in spiritum sanctum, quia generaliter invenitur in omni specie
peccati in spiritum sanctum. (IIa-IIae q. 34 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ipsa infidelitas non habet rationem culpae nisi inquantum
est voluntaria. Et ideo tanto est gravior quanto est magis voluntaria. Quod autem
sit voluntaria provenit ex hoc quod aliquis odio habet veritatem quae proponitur.
Unde patet quod ratio peccati in infidelitate sit ex odio Dei, circa cuius veritatem
est fides. Et ideo, sicut causa est potior effectu, ita odium Dei est maius peccatum
quam infidelitas. (IIa-IIae q. 34 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod non quicumque odit poenas odit Deum, poenarum auctorem, nam
multi odiunt poenas qui tamen patienter eas ferunt ex reverentia divinae iustitiae.
Unde et Augustinus dicit, X Confess., quod mala poenalia Deus tolerare iubet, non
amari. Sed prorumpere in odium Dei punientis, hoc est habere odio ipsam Dei iustitiam,
quod est gravissimum peccatum. Unde Gregorius dicit, XXV Moral., sicut nonnunquam
gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iustitiam quam
non fecisse. (IIa-IIae q. 34 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne odium proximi sit peccatum. Nullum
enim peccatum invenitur in praeceptis vel consiliis legis divinae, secundum illud
Prov. VIII. Recti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid nec perversum.
Sed Luc. XIV dicitur, si quis venit ad me et non odit patrem et matrem, non potest
meus esse discipulus. Ergo non omne odium proximi est peccatum. (IIa-IIae q. 34 a. 3 arg. 1)
Praeterea, nihil potest esse peccatum secundum quod Deum imitamur. Sed imitando Deum
quosdam odio habemus, dicitur enim Rom. I, detractores, Deo odibiles. Ergo possumus
aliquos odio habere absque peccato. (IIa-IIae q. 34 a. 3 arg. 2)
Praeterea, nihil naturalium est peccatum, quia peccatum est recessus ab eo quod est
secundum naturam, ut Damascenus dicit, in II libro. Sed naturale est unicuique rei
quod odiat id quod est sibi contrarium et quod nitatur ad eius corruptionem. Ergo
videtur non esse peccatum quod aliquis habeat odio inimicum suum. (IIa-IIae q. 34 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur I Ioan. II, qui fratrem suum odit in tenebris est. Sed
tenebrae spirituales sunt peccata. Ergo odium proximi non potest esse sine peccato. (IIa-IIae q. 34 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod odium amori opponitur, ut supra dictum est. Unde tantum habet
odium de ratione mali quantum amor habet de ratione boni. Amor autem debetur proximo
secundum id quod a Deo habet, idest secundum naturam et gratiam, non autem debetur
ei amor secundum id quod habet a seipso et Diabolo, scilicet secundum peccatum et
iustitiae defectum. Et ideo licet habere odio in fratre peccatum et omne illud quod
pertinet ad defectum divinae iustitiae, sed ipsam naturam et gratiam fratris non potest
aliquis habere odio sine peccato. Hoc autem ipsum quod in fratre odimus culpam et
defectum boni, pertinet ad fratris amorem, eiusdem enim rationis est quod velimus
bonum alicuius et quod odimus malum ipsius. Unde, simpliciter accipiendo odium fratris,
semper est cum peccato. (IIa-IIae q. 34 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod parentes, quantum ad naturam et affinitatem qua nobis
coniunguntur, sunt a nobis secundum praeceptum Dei honorandi, ut patet Exod. XX. Odiendi
autem sunt quantum ad hoc quod impedimentum praestant nobis accedendi ad perfectionem
divinae iustitiae. (IIa-IIae q. 34 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Deus in detractoribus odio habet culpam, non naturam. Et
sic sine culpa possumus odio detractores habere. (IIa-IIae q. 34 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod homines secundum bona quae habent a Deo non sunt nobis contrarii,
unde quantum ad hoc sunt amandi. Contrariantur autem nobis secundum quod contra nos
inimicitias exercent, quod ad eorum culpam pertinet, et quantum ad hoc sunt odio habendi.
Hoc enim in eis debemus habere odio, quod nobis sunt inimici. (IIa-IIae q. 34 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod odium proximi sit gravissimum peccatum eorum
quae in proximo committuntur. Dicitur enim I Ioan. III, omnis qui odit fratrem suum
homicida est. Sed homicidium est gravissimum peccatorum quae committuntur in proximum.
Ergo et odium. (IIa-IIae q. 34 a. 4 arg. 1)
Praeterea, pessimum opponitur optimo. Sed optimum eorum quae proximo exhibemus est
amor, omnia enim alia ad dilectionem referuntur. Ergo et pessimum est odium. (IIa-IIae q. 34 a. 4 arg. 2)
Sed contra, malum dicitur quod nocet; secundum Augustinum, in Enchirid. Sed plus aliquis
nocet proximo per alia peccata quam per odium, puta per furtum et homicidium et adulterium.
Ergo odium non est gravissimum peccatum. (IIa-IIae q. 34 a. 4 s. c. 1)
Praeterea, Chrysostomus, exponens illud Matth., qui solverit unum de mandatis istis
minimis, dicit, mandata Moysi, non occides, non adulterabis, in remuneratione modica
sunt, in peccato autem magna, mandata autem Christi, idest non irascaris, non concupiscas,
in remuneratione magna sunt, in peccato autem minima. Odium autem pertinet ad interiorem
motum, sicut et ira et concupiscentia. Ergo odium proximi est minus peccatum quam
homicidium. (IIa-IIae q. 34 a. 4 s. c. 2)
Respondeo dicendum quod peccatum quod committitur in proximum habet rationem mali
ex duobus, uno quidem modo, ex deordinatione eius qui peccat; alio modo, ex nocumento
quod infertur ei contra quem peccatur. Primo ergo modo odium est maius peccatum quam
exteriores actus qui sunt in proximi nocumentum, quia scilicet per odium deordinatur
voluntas hominis, quae est potissimum in homine, et ex qua est radix peccati. Unde
etiam si exteriores actus inordinati essent absque inordinatione voluntatis, non essent
peccata, puta cum aliquis ignoranter vel zelo iustitiae hominem occidit. Et si quid
culpae est in exterioribus peccatis quae contra proximum committuntur, totum est ex
interiori odio. Sed quantum ad nocumentum quod proximo infertur peiora sunt exteriora
peccata quam interius odium. (IIa-IIae q. 34 a. 4 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (IIa-IIae q. 34 a. 4 ad arg.)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod odium sit vitium capitale. Odium enim directe
opponitur caritati. Sed caritas est principalissima virtutum et mater aliarum. Ergo
odium est maxime vitium capitale, et principium omnium aliorum. (IIa-IIae q. 34 a. 5 arg. 1)
Praeterea, peccata oriuntur in nobis secundum inclinationem passionum, secundum illud
ad Rom. VII, passiones peccatorum operabantur in membris nostris, ut fructificarent
morti. Sed in passionibus animae ex amore et odio videntur omnes aliae sequi, ut ex
supradictis patet. Ergo odium debet poni inter vitia capitalia. (IIa-IIae q. 34 a. 5 arg. 2)
Praeterea, vitium est malum morale. Sed odium principalius respicit malum quam alia
passio. Ergo videtur quod odium debet poni vitium capitale. (IIa-IIae q. 34 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., non enumerat odium inter septem vitia
capitalia. (IIa-IIae q. 34 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, vitium capitale est ex quo ut frequentius
alia vitia oriuntur. Vitium autem est contra naturam hominis inquantum est animal
rationale. In his autem quae contra naturam fiunt paulatim id quod est naturae corrumpitur.
Unde oportet quod primo recedatur ab eo quod est minus secundum naturam, et ultimo
ab eo quod est maxime secundum naturam, quia id quod est primum in constructione est
ultimum in resolutione. Id autem quod est maxime et primo naturale homini est quod
diligat bonum, et praecipue bonum divinum et bonum proximi. Et ideo odium, quod huic
dilectioni opponitur, non est primum in deletione virtutis, quae fit per vitia, sed
ultimum. Et ideo odium non est vitium capitale. (IIa-IIae q. 34 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in VII Physic., virtus uniuscuiusque rei
consistit in hoc quod sit bene disposita secundum suam naturam. Et ideo in virtutibus
oportet esse primum et principale quod est primum et principale in ordine naturali.
Et propter hoc caritas ponitur principalissima virtutum. Et eadem ratione odium non
potest esse primum in vitiis, ut dictum est. (IIa-IIae q. 34 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod odium mali quod contrariatur naturali bono est primum inter
passiones animae, sicut et amor naturalis boni. Sed odium boni connaturalis non potest
esse primum, sed habet rationem ultimi, quia tale odium attestatur corruptioni naturae
iam factae, sicut et amor extranei boni. (IIa-IIae q. 34 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod duplex est malum. Quoddam verum, quia scilicet repugnat naturali
bono, et huius mali odium potest habere rationem prioritatis inter passiones. Est
autem aliud malum non verum, sed apparens, quod scilicet est verum bonum et connaturale,
sed aestimatur ut malum propter corruptionem naturae. Et huiusmodi mali odium oportet
quod sit in ultimo. Hoc autem odium est vitiosum, non autem primum. (IIa-IIae q. 34 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod odium non oriatur ex invidia. Invidia enim
est tristitia quaedam de alienis bonis. Odium autem non oritur ex tristitia, sed potius
e converso, tristamur enim de praesentia malorum quae odimus. Ergo odium non oritur
ex invidia. (IIa-IIae q. 34 a. 6 arg. 1)
Praeterea, odium dilectioni opponitur. Sed dilectio proximi refertur ad dilectionem
Dei, ut supra habitum est. Ergo et odium proximi refertur ad odium Dei. Sed odium
Dei non causatur ex invidia, non enim invidemus his qui maxime a nobis distant, sed
his qui propinqui videntur, ut patet per philosophum, in II Rhet. Ergo odium non causatur
ex invidia. (IIa-IIae q. 34 a. 6 arg. 2)
Praeterea, unius effectus una est causa. Sed odium causatur ex ira, dicit enim Augustinus,
in regula, quod ira crescit in odium. Non ergo causatur odium ex invidia. (IIa-IIae q. 34 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXI Moral., quod de invidia oritur odium. (IIa-IIae q. 34 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, odium proximi est ultimum in progressu
peccati, eo quod opponitur dilectioni qua naturaliter proximus diligitur. Quod autem
aliquis recedat ab eo quod est naturale, contingit ex hoc quod intendit vitare aliquid
quod est naturaliter fugiendum. Naturaliter autem omne animal fugit tristitiam, sicut
et appetit delectationem; sicut patet per philosophum, in VII et X Ethic. Et ideo
sicut ex delectatione causatur amor, ita ex tristitia causatur odium, sicut enim movemur
ad diligendum ea quae nos delectant, inquantum ex hoc ipso accipiuntur sub ratione
boni; ita movemur ad odiendum ea quae nos contristant, inquantum ex hoc ipso accipiuntur
sub ratione mali. Unde cum invidia sit tristitia de bono proximi, sequitur quod bonum
proximi reddatur nobis odiosum. Et inde est quod ex invidia oritur odium. (IIa-IIae q. 34 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod quia vis appetitiva, sicut et apprehensiva, reflectitur
super suos actus, sequitur quod in motibus appetitivae virtutis sit quaedam circulatio.
Secundum igitur primum processum appetitivi motus, ex amore consequitur desiderium,
ex quo consequitur delectatio, cum quis consecutus fuerit quod desiderabat. Et quia
hoc ipsum quod est delectari in bono amato habet quandam rationem boni, sequitur quod
delectatio causet amorem. Et secundum eandem rationem sequitur quod tristitia causet
odium. (IIa-IIae q. 34 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod alia ratio est de dilectione et odio. Nam dilectionis obiectum
est bonum, quod a Deo in creaturas derivatur, et ideo dilectio per prius est Dei,
et per posterius est proximi. Sed odium est mali, quod non habet locum in ipso Deo,
sed in eius effectibus, unde etiam supra dictum est quod Deus non habetur odio nisi
inquantum apprehenditur secundum suos effectus. Et ideo per prius est odium proximi
quam odium Dei. Unde, cum invidia ad proximum sit mater odii quod est ad proximum,
fit per consequens causa odii quod est in Deum. (IIa-IIae q. 34 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet secundum diversas rationes aliquid oriri ex
diversis causis. Et secundum hoc odium potest oriri et ex ira et ex invidia. Directius
tamen oritur ex invidia, per quam ipsum bonum proximi redditur contristabile et per
consequens odibile. Sed ex ira oritur odium secundum quoddam augmentum. Nam primo
per iram appetimus malum proximi secundum quandam mensuram, prout scilicet habet rationem
vindictae, postea autem per continuitatem irae pervenitur ad hoc quod homo malum proximi
absolute desideret, quod pertinet ad rationem odii. Unde patet quod odium ex invidia
causatur formaliter secundum rationem obiecti; ex ira autem dispositive. (IIa-IIae q. 34 a. 6 ad 3)