Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de differentia religionum. Et circa hoc quaeruntur octo.
Primo, utrum sint diversae religiones, vel una tantum. Secundo, utrum aliqua religio
institui possit ad opera vitae activae. Tertio, utrum aliqua religio institui possit
ad bella gerenda. Quarto, utrum possit institui aliqua religio ad praedicandum, et
huiusmodi opera exercenda. Quinto, utrum possit aliqua religio institui ad studium
scientiae. Sexto, utrum religio quae ordinatur ad vitam contemplativam, sit potior
ea quae ordinatur ad vitam activam. Septimo, utrum habere aliquid in communi diminuat
de perfectione religionis. Octavo, utrum religio solitariorum sit praeferenda religioni
in societate viventium. (IIa-IIae, q. 188 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit nisi una tantum religio. In eo enim
quod totaliter et perfecte habetur, diversitas esse non potest, propter quod, non
potest esse nisi unum primum summum bonum, ut in primo habitum est. Sed sicut Gregorius
dicit, super Ezech., cum quis omne quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti
Deo voverit, holocaustum est, sine quo religio esse non dicitur. Ergo videtur quod
non sint multae religiones, sed una tantum. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 arg. 1)
Praeterea, ea quae in essentialibus conveniunt, non diversificantur nisi per accidens.
Sed sine tribus votis essentialibus religioni non est aliqua religio, ut supra habitum
est. Ergo videtur quod religiones specie non diversificentur, sed solum per accidens. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 arg. 2)
Praeterea, status perfectionis competit et religiosis et episcopis, ut supra habitum
est. Sed episcopatus non diversificatur specie, sed est ubique unus, unde Hieronymus
dicit, ad Evandrum episcopum, ubicumque fuerit episcopus, sive Romae sive Eugubio
sive Constantinopoli sive Rhegio, eiusdem meriti est, eiusdem et sacerdotii. Ergo,
pari ratione, una sola est religio. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 arg. 3)
Praeterea, ab Ecclesia tollendum est omne id quod confusionem inducere potest. Sed
ex diversitate religionis videtur quaedam confusio posse induci in populo Christiano,
ut decretalis quaedam dicit, quae habetur de statu monachorum et canonicorum regularium.
Ergo videtur quod non debeant esse diversae religiones. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod in Psalmo describitur ad ornatum reginae pertinere quod sit circumamicta
varietate. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, status religionis est quoddam
exercitium quo aliquis exercetur ad perfectionem caritatis. Sunt autem diversa caritatis
opera quibus homo vacare potest, sunt etiam diversi modi exercitiorum. Et ideo religiones
distingui possunt dupliciter. Uno modo, secundum diversitatem eorum ad quae ordinantur,
sicut si una religio ordinetur ad peregrinos hospitio suscipiendos, et alia ad visitandos
vel redimendos captivos. Alio modo, potest esse diversitas religionum secundum diversitatem
exercitiorum, puta quod in una religione castigatur corpus per abstinentias ciborum,
in alia per exercitium operum manualium, vel per nuditatem, vel per aliquid aliud
huiusmodi. Sed quia finis est potissimum in unoquoque, maior est religionum diversitas
quae attenditur secundum diversos fines ad quos religiones ordinantur, quam quae attenditur
secundum diversa exercitia. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod hoc est commune in omni religione, quod aliquis totaliter
se debet praebere ad serviendum Deo. Unde ex hac parte non est diversitas inter religiones,
ut scilicet in una religione aliquis retineat aliquid sui, et in alia aliud. Est autem
diversitas secundum diversa in quibus homo potest Deo servire, et secundum quod ad
hoc se potest homo diversimode disponere. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod tria essentialia vota religionis pertinent ad exercitium
religionis sicut quaedam principalia ad quae omnia alia reducuntur, ut supra dictum
est. Ad observandum autem unumquodque eorum diversimode aliquis se disponere potest,
puta ad votum continentiae servandum se disponit aliquis per loci solitudinem, per
abstinentiam, per mutuam societatem, et per multa alia huiusmodi. Et secundum hoc
patet quod communitas essentialium votorum compatitur diversitatem religionis, tum
propter diversas dispositiones; tum etiam propter diversos fines, ut ex supra dictis
patet. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in his quae ad perfectionem pertinent, episcopus se habet
per modum agentis, religiosi autem per modum patientis, ut supra dictum est. Agens
autem, etiam in naturalibus, quanto est superius, tanto est magis unum, ea vero quae
patiuntur, sunt diversa. Unde rationabiliter est unus episcopalis status, religiones
vero diversae. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod confusio opponitur distinctioni et ordini. Sic ergo ex multitudine
religionum induceretur confusio, si ad idem et eodem modo diversae religiones essent,
absque utilitate et necessitate. Unde, ut hoc non fiat, salubriter institutum est
ne nova religio, nisi auctoritate summi pontificis, instituatur. (IIa-IIae, q. 188 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulla religio institui debeat ad opera activae
vitae. Omnis enim religio pertinet ad perfectionis statum, ut ex supra dictis patet.
Sed perfectio religiosi status consistit in contemplatione divinorum, dicit enim Dionysius,
VI cap. Eccles. Hier., quod nominantur ex Dei puro servitio et famulatu, et indivisibili
et singulari vita uniente eos indivisibilium sanctis convolutionibus, idest contemplationibus,
ad deiformem unitatem et amabilem Deo perfectionem. Ergo videtur quod nulla religio
institui possit ad opera activae vitae. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 arg. 1)
Praeterea, idem iudicium videtur esse de monachis et de canonicis regularibus, ut
habetur extra, de postulando, ex parte, et de statu Monach., quod Dei timorem, dicitur
quod a sanctorum monachorum consortio non putantur seiuncti. Et eadem ratio videtur
esse de omnibus aliis religiosis. Sed monachorum religio est instituta ad vitam contemplativam,
unde Hieronymus dicit, ad Paulinum, si cupis esse quod diceris, monachus, idest solus,
quid facis in urbibus? Et idem habetur extra, de Renunt., nisi cum pridem; et de regularibus,
licet quibusdam. Ergo videtur quod omnis religio ordinetur ad vitam contemplativam,
et nulla ad activam. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 arg. 2)
Praeterea, vita activa ad praesens saeculum pertinet. Sed omnes religiosi saeculum
deserere dicuntur, unde Gregorius dicit, super Ezech., qui praesens saeculum deserit
et agit bona quae valet, quasi iam Aegypto derelicto, sacrificium praebet in eremo.
Ergo videtur quod nulla religio possit ordinari ad vitam activam. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Iac. I, religio munda et immaculata apud Deum et patrem
haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Sed hoc pertinet ad vitam
activam. Ergo convenienter religio potest ordinari ad vitam activam. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, religionis status ordinatur ad perfectionem
caritatis, quae se extendit ad dilectionem Dei et proximi. Ad dilectionem autem Dei
directe pertinet vita contemplativa, quae soli Deo vacare desiderat, ad dilectionem
autem proximi pertinet vita activa, quae deservit necessitatibus proximorum. Et sicut
ex caritate diligitur proximus propter Deum, ita etiam obsequium delatum in proximos
redundat in Deum, secundum illud Matth. XXV, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis. Unde et huiusmodi obsequia proximis facta, inquantum ad Deum referuntur,
dicuntur esse sacrificia quaedam, secundum illud Heb. ult., beneficentiae et communionis
nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Et quia ad religionem proprie
pertinet sacrificium Deo offerre, ut supra habitum est, consequens est quod convenienter
religiones quaedam ad opera vitae activae ordinantur. Unde et in collationibus patrum,
abbas Nesteros, distinguens diversa religionum studia, dicit, quidam summam intentionis
suae erga eremi secreta et cordis constituunt puritatem; quidam erga institutionem
fratrum et coenobiorum curam; quosdam xenodochii, idest hospitalitatis, delectat obsequium. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Dei servitium et famulatus salvatur etiam in operibus
vitae activae, quibus aliquis servit proximo propter Deum, sicut dictum est. In quibus
etiam salvatur singularitas vitae, non quantum ad hoc quod homo cum hominibus non
conversetur; sed quantum ad hoc quod homo singulariter his intendat quae ad divinum
obsequium spectant. Et dum religiosi operibus vitae activae insistunt intuitu Dei,
consequens est quod in eis actio ex contemplatione divinorum derivetur. Unde non privantur
omnino fructu contemplativae vitae. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod eadem est ratio de monachis et omnibus aliis religiosis
quantum ad ea quae sunt communia omni religioni, puta quod totaliter se dedicent divinis
obsequiis, et quod essentialia religionis vota observent, et quod a saecularibus negotiis
se abstineant. Sed non oportet similitudinem esse quantum ad alia quae sunt propria
monasticae professioni, quae specialiter ad vitam contemplativam ordinantur. Unde
in praeinducta decretali de postulando non dicitur simpliciter quod sit idem iudicium
de canonicis regularibus quod de monachis, sed, quantum ad supradicta, scilicet quod
in forensibus causis officio advocationis non utantur. Et in decretali inducta de
statu monachorum, postquam praemiserat quod non putantur a consortio monachorum seiuncti
canonici regulares, subditur, regulae tamen inserviunt laxiori. Ex quo patet quod
non ad omnia tenentur ad quae monachi. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod dupliciter aliquis potest esse in saeculo, uno modo, per
praesentiam corporalem; alio modo, per mentis affectum. Unde et discipulis suis dominus
dicit, ego elegi vos de mundo, de quibus tamen ad patrem loquitur dicens, hi in mundo
sunt, et ego ad te venio. Quamvis igitur religiosi qui circa opera activae vitae occupantur,
sint in saeculo secundum praesentiam corporalem, non tamen sunt in saeculo quantum
ad mentis affectum, quia in exterioribus occupantur non quasi quaerentes aliquid in
mundo, sed solum propter divinum obsequium; utuntur enim hoc mundo tanquam non utentes,
ut dicitur I ad Cor. VII. Unde et Iac. I, postquam dictum est quod religio munda et
immaculata est visitare pupillos et viduas, subditur, et immaculatum se custodire
ab hoc saeculo, ut scilicet affectu in rebus saeculi non detineatur. (IIa-IIae, q. 188 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nulla religio ordinari possit ad militandum.
Omnis enim religio pertinet ad statum perfectionis. Sed ad perfectionem vitae Christianae
pertinet quod dominus dicit, Matth. V, ego dico vobis, non resistere malo, sed si
quis percusserit te in unam maxillam, praebe ei et alteram, quod repugnat officio
militari. Ergo nulla religio potest institui ad militandum. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 arg. 1)
Praeterea, gravior est compugnatio corporalium praeliorum quam concertationes verborum
quae in advocationibus fiunt. Sed religiosis interdicitur officio advocationis uti,
ut patet in decretali de postulando supra inducta. Ergo videtur quod multo minus aliqua
religio possit institui ad militandum. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 arg. 2)
Praeterea, status religionis est status poenitentiae, ut supra dictum est. Sed poenitentibus,
secundum iura, interdicitur militia, dicitur enim in decretis, de Poenit., dist. V,
contrarium omnino est ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem, redire ad
militiam saecularem. Ergo nulla religio congrue institui potest ad militandum. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 arg. 3)
Praeterea, nulla religio institui potest ad aliquid iniustum. Sed sicut Isidorus dicit,
in libro Etymol., iustum bellum est quod ex edicto imperiali geritur. Cum igitur religiosi
sint quaedam privatae personae, videtur quod non liceat eis bellum gerere. Et ita
ad hoc non potest institui aliqua religio. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Bonifacium, noli existimare neminem Deo placere
posse qui armis bellicis ministrat. In his erat sanctus David, cui dominus magnum
testimonium perhibuit. Sed ad hoc sunt institutae religiones ut homines Deo placeant.
Ergo nihil prohibet aliquam religionem institui ad militandum. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio institui potest non solum ad opera
contemplativae vitae, sed etiam ad opera vitae activae, inquantum pertinent ad subventionem
proximorum et obsequium Dei, non autem inquantum pertinent ad aliquid mundanum tenendum.
Potest autem officium militare ordinari ad subventionem proximorum, non solum quantum
ad privatas personas, sed etiam quantum ad totius reipublicae defensionem, unde de
Iuda Machabaeo dicitur, I Machab. III, quod praeliabatur praelium Israel cum laetitia,
et dilatavit gloriam populo suo. Ordinari etiam potest ad conservationem divini cultus,
unde ibidem subditur Iudam dixisse, nos pugnabimus pro animabus nostris et legibus
nostris; et infra, XIII, dicit Simon, vos scitis quanta ego et fratres mei et domus
patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis praelia. Unde convenienter institui
potest aliqua religio ad militandum, non quidem propter aliquid mundanum, sed propter
defensionem divini cultus et publicae salutis; vel etiam pauperum et oppressorum,
secundum illud Psalmi, eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod aliquis potest non resistere malo dupliciter. Uno modo,
condonando propriam iniuriam. Et sic potest ad perfectionem pertinere, quando ita
fieri expedit ad salutem aliorum. Alio modo, tolerando patienter iniurias aliorum.
Et hoc ad imperfectionem pertinet, vel etiam ad vitium, si aliquis potest convenienter
iniurianti resistere. Unde Ambrosius dicit, in libro de Offic., fortitudo quae bello
tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena
iustitia est. Sicut etiam ibidem dicit dominus, quae tua sunt, ne repetas, et tamen,
si aliquis non repeteret ea quae sunt aliorum, si ad eum pertineat, peccaret. Homo
enim laudabiliter donat sua, non autem aliena. Et multo minus ea quae sunt Dei, non
sunt negligenda, quia, ut Chrysostomus dicit, super Matth., iniurias Dei dissimulare
nimis est impium. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod exercere advocationis officium propter aliquid mundanum,
repugnat omni religioni, non autem si hoc aliquis exerceat, secundum dispositionem
sui praelati, pro monasterio suo, ut in eadem decretali subditur. Neque etiam pro
defensione pauperum aut viduarum, unde in decretis, dist. LXXXVIII, dicitur, decrevit
sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus
se permiscere, nisi propter curam pupillorum, et cetera. Et similiter militare propter
aliquid mundanum est omni religioni contrarium, non autem militare propter obsequium
Dei. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod militia saecularis interdicitur poenitentibus, sed militia
quae est propter Dei obsequium, imponitur alicui in poenitentiam; sicut patet de his
quibus iniungitur ut militent in subsidium terrae sanctae. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod religio non sic instituitur ad militandum quod religiosis
propria auctoritate liceat bella gerere, sed solum auctoritate principum vel Ecclesiae. (IIa-IIae, q. 188 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nulla religio possit institui ad praedicandum
vel confessiones audiendum. Dicitur enim VII, qu. I, monachorum vita subiectionis
habet verbum et discipulatus, non docendi vel praesidendi vel pascendi alios, et eadem
ratio esse videtur de aliis religiosis. Sed praedicare et confessiones audire est
pascere vel docere alios. Non ergo ad hoc aliqua religio potest institui. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 arg. 1)
Praeterea, illud ad quod religio instituitur, videtur esse maxime proprium religioni,
ut supra dictum est. Sed praedicti actus non sunt proprii religiosorum, sed potius
praelatorum. Non ergo ad huiusmodi actus potest aliqua religio institui. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 arg. 2)
Praeterea, inconveniens videtur quod auctoritas praedicandi et confessiones audiendi
infinitis hominibus committatur. Sed non est certus numerus eorum qui in religione
aliqua recipiuntur. Ergo inconveniens est quod aliqua religio instituatur ad actus
praedictos. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 arg. 3)
Praeterea, praedicatoribus debetur victus a fidelibus Christi, ut patet I ad Cor.
IX. Si ergo committitur praedicationis officium alicui religioni ad hoc institutae,
sequetur quod fideles Christi teneantur ad exhibendum sumptus infinitis personis,
quod cedit in magnum eorum gravamen. Non ergo debet aliqua religio institui ad huiusmodi
actus exercendos. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 arg. 4)
Praeterea, institutio Ecclesiae debet sequi institutionem Christi. Sed Christus primo
misit ad praedicandum duodecim apostolos, ut habetur Luc. IX; et postea misit septuagintaduos
discipulos, ut habetur Luc. X; et sicut Glossa ibidem dicit, apostolorum formam tenent
episcopi, septuagintaduorum discipulorum minores presbyteri, scilicet curati. Ergo,
praeter episcopos et presbyteros parochiales, non debet aliqua religio institui ad
praedicandum vel ad confessiones audiendum. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 arg. 5)
Sed contra est quod in collationibus patrum, abbas Nesteros, de diversitate religionum
loquens, dicit, quidam eligentes aegrotantium curam, alii intercessionem quae pro
miseris atque oppressis impenditur exequentes, aut doctrinae instantes, aut eleemosynas
pauperibus largientes, inter magnos ac summos viros, pro affectu suo ac pietate, viguerunt.
Ergo, sicut ad aegrotantium curam aliqua religio potest institui, ita etiam ad docendum
populum per praedicationem et alia huiusmodi opera. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, convenienter religio institui potest ad
opera vitae activae, secundum quod ordinantur ad utilitatem proximorum, et ad obsequium
Dei, et conservationem divini cultus. Magis autem procuratur utilitas proximorum per
ea quae pertinent ad spiritualem animae salutem, quam per ea quae pertinent ad subveniendum
corporali necessitati, quanto spiritualia corporalibus sunt potiora, unde supra dictum
est quod eleemosynae spirituales sunt corporalibus potiores. Hoc etiam magis pertinet
ad obsequium Dei, cui nullum sacrificium est magis acceptum quam zelus animarum, ut
Gregorius dicit, super Ezech. Maius etiam est spiritualibus armis contra errores haereticorum
et tentationes Daemonum fideles defendere, quam corporalibus armis populum fidelem
tueri. Et ideo convenientissimum est ad praedicandum, et ad alia quae pertinent ad
salutem animarum, aliquam religionem institui. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ille qui operatur ex virtute alterius, agit per modum
instrumenti. Minister autem est sicut instrumentum animatum, ut philosophus dicit,
in I Polit. Unde quod aliquis auctoritate praelatorum praedicet, vel alia huiusmodi
faciat, non supergreditur discipulatus vel subiectionis gradum, qui competit religiosis. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut religiones aliquae instituuntur ad militandum, non
quidem ut militent auctoritate propria, sed auctoritate principum vel Ecclesiae, quibus
ex officio competit, sicut dictum est; ita etiam religiones instituuntur ad praedicandum
et confessiones audiendum, non quidem propria auctoritate, sed auctoritate praelatorum
superiorum et inferiorum, ad quos ex officio pertinet. Et ita subvenire praelatis
in tali ministerio est huiusmodi religionis proprium. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod a praelatis non conceditur talibus religiosis ut quilibet
indifferenter possit praedicare vel confessiones audire, sed secundum moderationem
eorum qui huiusmodi religionibus praeficiuntur; vel secundum taxationem ipsorum praelatorum. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 ad 3)
Ad quartum dicendum quod plebs fidelis non tenetur ex debito iuris ad sumptus ministrandos
nisi ordinariis praelatis, qui propter hoc decimas et oblationes fidelium recipiunt
et alios ecclesiasticos reditus. Sed si aliqui gratis in huiusmodi actibus velint
fidelibus ministrare, non potestative ab eis sumptus exigentes, non propter hoc gravantur
fideles, quia et ipsi possunt liberaliter recompensare temporalem subventionem, ad
quam, etsi non teneantur ex debito iuris, tenentur tamen ex debito caritatis; non
autem ita quod eis sit tribulatio, aliis autem remissio, ut dicitur II ad Cor. VIII.
Si tamen non invenirentur qui gratis se huiusmodi obsequiis manciparent, tenerentur
ordinarii praelati, si ipsi non sufficerent alios ad hoc idoneos quaerere, quibus
sumptus ipsi ministrarent. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 ad 4)
Ad quintum dicendum quod formam septuagintaduorum discipulorum non solum tenent presbyteri
curati, sed quicumque alii minoris ordinis episcopis in eorum officio subserviant.
Non enim legitur quod septuagintaduobus discipulis dominus aliquas determinatas parochias
assignaret, sed quod mittebat eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo
erat ipse venturus. Opportunum autem fuit ut, praeter ordinarios praelatos, alii assumerentur
ad huiusmodi officia, propter multitudinem fidelis populi, et difficultatem inveniendi
sufficientes personas distribuendas singulis plebibus. Sicut etiam et religiones ad
militandum necesse fuit institui, propter defectum saecularium principum ad resistendum
infidelibus in aliquibus terris. (IIa-IIae, q. 188 a. 4 ad 5)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit instituenda aliqua religio ad studendum.
Dicitur enim in Psalmo, quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias domini,
Glossa, idest, in virtutem Christianam. Sed perfectio Christianae virtutis maxime
videtur ad religiosos pertinere. Ergo eorum non est studio litterarum insistere. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 arg. 1)
Praeterea, illud quod est dissensionis principium, religiosis non competit, qui in
unitatem pacis congregantur. Sed studium dissensionem inducit, unde et in philosophis
subsecuta est diversitas sectarum. Unde et Hieronymus, super Epist. ad Tit., dicit,
antequam, Diaboli instinctu, studia in religione fierent, et diceretur in populis,
ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, et cetera. Ergo videtur quod nulla religio
debeat institui ad studendum. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 arg. 2)
Praeterea, professio Christianae religionis differre debet a professione gentilium.
Sed apud gentiles aliqui philosophiam profitebantur. Et nunc etiam aliqui saeculares
dicuntur aliquarum scientiarum professores. Non ergo religiosis competit studium litterarum. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod Hieronymus, in epistola ad Paulinum, invitat eum ad discendum
in statu monastico, dicens, discamus in terris quorum scientia nobis perseverat in
caelis. Et infra, quidquid quaesieris, tecum scire conabor. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio potest ordinari ad vitam activam,
et ad vitam contemplativam. Inter opera autem vitae activae, principaliora sunt illa
quae ordinantur directe ad salutem animarum, sicut praedicare et alia huiusmodi. Competit
ergo studium litterarum religioni tripliciter. Primo quidem, quantum ad id quod est
proprium contemplativae vitae. Ad quam studium litterarum dupliciter adiuvat. Uno
modo, directe coadiuvando ad contemplandum, illuminando scilicet intellectum. Vita
enim contemplativa de qua nunc loquimur, principaliter ordinatur ad considerationem
divinorum, ut supra habitum est, in qua dirigitur homo ad considerandum divina. Unde
in laudem viri iusti dicitur in Psalmo, quod in lege domini meditabitur die ac nocte.
Et Eccli. XXXIX dicitur, sapientiam antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
Alio modo, studium litterarum iuvat contemplativam vitam indirecte removendo contemplationis
pericula, scilicet errores, qui in contemplatione divinorum frequenter accidunt his
qui Scripturas ignorant, sicut in collationibus patrum legitur quod abbas Serapion,
propter simplicitatem, incidit in errorem Anthropomorphitarum, idest eorum qui Deum
habere humanam formam arbitrantur. Unde dicit Gregorius, in VI Moral., quod nonnulli,
dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt,
et dum veritatis esse discipuli humiliter negligunt, magistri errorum fiunt. Et propter
hoc dicitur Eccle. II, cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum
meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam. Secundo, necessarium est
studium litterarum religioni institutae ad praedicandum et ad alia huiusmodi exercendum.
Unde apostolus dicit, Tit. I, de episcopo, ad cuius officium huiusmodi actus pertinent,
amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari
in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Nec obstat quod apostoli absque
studio litterarum ad praedicandum sunt missi, quia, ut Hieronymus dicit, in epistola
ad Paulinum, quidquid aliis exercitatio et quotidiana in lege meditatio tribuere solet,
illis spiritus sanctus suggerebat. Tertio, studium litterarum religioni congruit quantum
ad id quod est omni religioni commune. Valet enim ad vitandum carnis lasciviam. Unde
Hieronymus dicit, ad rusticum monachum, ama Scripturarum studia, et carnis vitia non
amabis. Avertit enim animum a cogitatione lasciviae, et carnem macerat, propter studii
laborem, secundum illud Eccli. XXXI, vigilia honestatis tabefaciet carnes. Valet etiam
ad auferendum cupiditatem divitiarum. Unde Sap. VII dicitur, divitias nihil esse dixi
in comparatione illius. Et I Machab. XII dicitur, nos autem nullo horum indiguimus,
scilicet exteriorum subsidiorum, habentes solatio sanctos libros qui in manibus nostris
sunt. Valet etiam ad obedientiae documentum. Unde Augustinus dicit, in libro de operibus
Monach., quae est ista perversitas, lectioni nolle obtemperare, dum vult ei vacare?
Et ideo manifestum est quod congrue potest institui religio ad studium litterarum. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Glossa ibi exponit de littera veteris legis, de qua apostolus
dicit, II ad Cor. III, littera occidit. Unde non cognoscere litteraturam est non approbare
litteralem circumcisionem et ceteras carnales observantias. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod studium ad scientiam ordinatur, quae sine caritate inflat,
et per consequens dissensiones facit, secundum illud Prov. XIII, inter superbos semper
sunt iurgia; sed cum caritate aedificat, et concordiam parit. Unde I ad Cor. I, apostolus,
cum dixisset, divites facti estis in omni verbo et in omni scientia, postmodum subdit,
idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Hieronymus tamen non loquitur
ibi de studiis litterarum, sed de studiis dissensionum, quae per haereticos et schismaticos
intraverunt in religione Christiana. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod philosophi profitebantur studia litterarum quantum ad saeculares
doctrinas. Sed religiosis competit principaliter intendere studio litterarum pertinentium
ad doctrinam quae secundum pietatem est, ut dicitur Tit. I. Aliis autem doctrinis
intendere non pertinet ad religiosos, quorum tota vita divinis obsequiis mancipatur,
nisi inquantum ordinantur ad sacram doctrinam. Unde Augustinus dicit, in fine musicae,
nos, dum negligendos esse non aestimamus quos haeretici rationum et scientiae fallaci
pollicitatione decipiunt, tardius incedimus consideratione ipsarum viarum. Quod tamen
facere non auderemus, nisi multos pios Ecclesiae filios, eadem refellendorum haereticorum
necessitate, fecisse videremus. (IIa-IIae, q. 188 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod religio quae vacat vitae contemplativae, non
sit potior ea quae vacat operationibus vitae activae. Dicitur enim extra, de regularibus
et Transeunt. ad Relig., cap. licet, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita
communis utilitas speciali utilitati praefertur, et in hoc casu recte praeponitur
doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Sed religio est melior
quae ad maius bonum ordinatur. Ergo videtur quod religiones quae ordinantur ad vitam
activam, sint potiores illis quae ordinantur ad vitam contemplativam. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 arg. 1)
Praeterea, omnis religio ordinatur ad perfectionem caritatis, ut supra habitum est.
Sed super illud Heb. XII, nondum usque ad sanguinem restitistis, dicit Glossa, perfectior
in hac vita dilectio nulla est ea ad quam sancti martyres pervenerunt, qui contra
peccatum usque ad sanguinem certaverunt. Certare autem usque ad sanguinem competit
religionibus quae ad militiam ordinantur, quae tamen pertinent ad vitam activam. Ergo
videtur quod huiusmodi religiones sint potissimae. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 arg. 2)
Praeterea, tanto videtur esse aliqua religio perfectior, quanto est arctior. Sed nihil
prohibet aliquas religiones ad vitam activam ordinatas esse arctioris observantiae
quam illae quae ordinantur ad vitam contemplativam. Ergo sunt potiores. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod dominus, Luc. X, dicit optimam partem esse Mariae, per quam vita
contemplativa significatur. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, differentia unius religionis ad aliam
principaliter quidem attenditur ex parte finis, secundario autem ex parte exercitii.
Et quia non potest aliquid dici altero potius nisi secundum id in quo ab eo differt,
ideo excellentia unius religionis super aliam principaliter quidem attenditur secundum
religionis finem, secundario autem secundum exercitium. Diversimode tamen secundum
utrumque comparatio attenditur, nam comparatio quae est secundum finem est absoluta,
eo quod finis propter se quaeritur; comparatio autem quae est secundum exercitium,
est respectiva, quia exercitium non quaeritur propter se, sed propter finem. Et ideo
illa religio alteri praefertur quae ordinatur ad finem absolute potiorem, vel quia
est maius bonum; vel quia ad plura bona ordinatur. Si vero sit finis idem, secundario
attenditur praeeminentia religionis, non secundum quantitatem exercitii, sed secundum
proportionem eius ad finem intentum. Unde et in collationibus patrum introducitur
sententia beati Antonii, qui praetulit discretionem, per quam aliquis omnia moderatur,
et ieiuniis et vigiliis et omnibus huiusmodi observantiis. Sic ergo dicendum est quod
opus vitae activae est duplex. Unum quidem quod ex plenitudine contemplationis derivatur,
sicut doctrina et praedicatio. Unde et Gregorius dicit, in V Homil. super Ezech.,
quod de perfectis viris post contemplationem suam redeuntibus dicitur, memoriam suavitatis
tuae eructabunt. Et hoc praefertur simplici contemplationi. Sicut enim maius est illuminare
quam lucere solum, ita maius est contemplata aliis tradere quam solum contemplari.
Aliud autem est opus activae vitae quod totaliter consistit in occupatione exteriori,
sicut eleemosynas dare, hospites recipere, et alia huiusmodi. Quae sunt minora operibus
contemplationis, nisi forte in casu necessitatis, ut ex supra dictis patet. Sic ergo
summum gradum in religionibus tenent quae ordinantur ad docendum et praedicandum.
Quae et propinquissimae sunt perfectioni episcoporum, sicut et in aliis rebus fines
primorum coniunguntur principiis secundorum, ut Dionysius dicit, VII cap. de Div.
Nom. Secundum autem gradum tenent illae quae ordinantur ad contemplationem. Tertius
est earum quae occupantur circa exteriores actiones. In singulis autem horum graduum
potest attendi praeeminentia secundum quod una religio ordinatur ad altiorem actum
in eodem genere, sicut inter opera activae, potius est redimere captivos quam recipere
hospites; et in operibus contemplativae, potior est oratio quam lectio. Potest etiam
attendi praeeminentia, si una earum ad plura horum ordinetur quam alia, vel si convenientiora
statuta habeat ad finem propositum consequendum. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod decretalis illa loquitur de vita activa prout ordinatur
ad salutem animarum. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod religiones quae instituuntur propter militiam, directius
ordinantur ad hoc quod effundant sanguinem hostium, quam ad hoc quod eorum sanguis
fundatur, quod proprie martyribus competit. Nihil tamen prohibet huiusmodi religiosos
in aliquo casu meritum martyrii consequi, et in hoc praeferri aliis religiosis, sicut
et opera activa interdum in aliquo casu praeferuntur contemplationi. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod arctitudo observantiarum non est id quod praecipue in religione
commendatur, ut beatus Antonius dicit. Et Isaiae LVIII dicitur, nunquid hoc est ieiunium
quod elegi, per diem affligere animam suam? Assumitur tamen in religione ut necessaria
ad carnis macerationem, quae, si sine discretione fit, periculum deficiendi habet
annexum, sicut beatus Antonius dicit. Et ideo non est potior religio ex hoc quod habet
arctiores observantias, sed ex hoc quod ex maiori discretione sunt eius observantiae
ordinatae ad finem religionis. Sicut ad continentiam efficacius ordinatur maceratio
carnis per abstinentiam cibi et potus, quae pertinent ad famem et sitim, quam per
subtractionem vestium, quae pertinent ad frigus et nuditatem; et quam per corporalem
laborem. (IIa-IIae, q. 188 a. 6 ad 3)
Articulus 7.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod habere aliquid in communi diminuat perfectionem
religionis. Dicit enim dominus, Matth. XIX, si vis perfectus esse, vade et vende omnia
quae habes et da pauperibus, ex quo patet quod carere mundanis divitiis pertineat
ad perfectionem vitae Christianae. Sed illi qui habent aliquid in communi, non carent
mundanis divitiis. Ergo videtur quod non attingant omnino ad perfectionem Christianae
vitae. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 arg. 1)
Praeterea, ad perfectionem consiliorum pertinet ut homo mundana sollicitudine careat,
unde et apostolus, I ad Cor. VII, dans consilium de virginitate, dicit, volo vos sine
sollicitudine esse. Sed ad sollicitudinem praesentis vitae pertinet quod aliqui reservent
sibi aliquid in futurum, quam quidem sollicitudinem dominus discipulis prohibet, Matth.
VI, dicens, nolite solliciti esse in crastinum. Ergo videtur quod habere aliquid in
communi diminuat perfectionem Christianae vitae. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 arg. 2)
Praeterea, divitiae communes quodammodo pertinent ad singulos qui sunt in communitate,
unde Hieronymus, ad Heliodorum episcopum, dicit de quibusdam, sunt ditiores monachi
quam fuerant saeculares; possident opes sub Christo paupere, quas sub locuplete Diabolo
non habuerant; suspirat eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Sed
quod aliquis habeat divitias proprias derogat perfectioni religionis. Ergo etiam perfectioni
religionis derogat quod aliquid in communi habeatur. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 arg. 3)
Praeterea, Gregorius narrat, in III Dialog., de quodam sanctissimo viro Isaac, quod,
cum ei discipuli humiliter innuerent ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur
acciperet, ille, sollicitus suae paupertatis custos, fortem sententiam tenebat, dicens,
monachus qui in terra possessiones quaerit, monachus non est. Quod intelligitur de
communibus possessionibus, quae pro communi usu monasterii ei offerebantur. Ergo videtur
quod habere aliquid in communi tollat perfectionem religionis. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 arg. 4)
Praeterea, dominus, perfectionem religionis discipulis tradens, Matth. X, dicit nolite
possidere aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via,
per quod, ut Hieronymus dicit, arguit philosophos qui vulgo appellantur Bactroperitae,
quod, contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehant. Ergo
videtur quod reservare aliquid, sive in proprio sive in communi, diminuat perfectionem
religionis. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 arg. 5)
Sed contra est quod prosper dicit, in libro de vita Contempl., et habetur XII, qu.
I, satis ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento
perfectionis, Ecclesiae posse facultates, quae sunt profecto communia, possidere. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, perfectio non consistit essentialiter
in paupertate, sed in Christi sequela, secundum illud Hieronymi super Matth., quia
non sufficit omnia relinquere, addidit Petrus quod perfectum est, idest, secuti sumus
te, paupertas autem est sicut instrumentum vel exercitium perveniendi ad perfectionem.
Unde in collationibus patrum, abbas Moyses dicit, ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum,
nuditas, ac privatio omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta
sunt est autem privatio omnium facultatum, sive paupertas, perfectionis instrumentum,
inquantum per remotionem divitiarum tolluntur quaedam caritatis impedimenta. Quae
sunt praecipue tria. Quorum primum est sollicitudo, quam secum divitiae afferunt.
Unde dominus dicit, Matth. XIII, qui autem est seminatus in spinis, hic est qui verbum
audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum secundum
autem est divitiarum amor, qui ex divitiis possessis augetur. Unde Hieronymus dicit,
super Matth., quod quia divitiae habitae difficile contemnuntur, non dixit dominus,
Matth. XIX, impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed, difficile. Tertium
autem est inanis gloria vel elatio, quae ex divitiis nascitur, secundum illud Psalmi,
qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Horum
ergo trium primum a divitiis separari non potest totaliter, sive sint magnae sive
parvae, necesse est enim hominem aliqualiter sollicitari de acquirendis vel conservandis
exterioribus rebus. Sed si res exteriores non quaerantur vel habeantur nisi in modica
quantitate, quantum sufficiunt ad simplicem victum, talis sollicitudo non multum impedit
hominem. Unde nec perfectioni repugnat Christianae vitae. Non enim omnis sollicitudo
a domino interdicitur, sed superflua et nociva, unde super illud Matth. VI, nolite
solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, etc., dicit Augustinus, in libro de
Serm. Dom. in monte, non hoc dicit, ut ista non procurent quantum necessitatis est,
sed ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in Evangelii praedicatione
facere iubentur. Sed abundans divitiarum possessio abundantiorem sollicitudinem ingerit,
per quam animus hominis multum distrahitur et impeditur, ne totaliter feratur in Dei
obsequium. Alia vero duo, scilicet amor divitiarum et elatio seu gloriatio de divitiis,
non consequuntur nisi abundantes divitias. Differt tamen circa hoc utrum divitiae,
abundantes vel moderatae, in proprio vel in communi habeantur. Nam sollicitudo quae
circa proprias divitias adhibetur, pertinet ad amorem privatum, quo quis se temporaliter
amat, sed sollicitudo quae adhibetur circa res communes, pertinet ad amorem caritatis,
quae non quaerit quae sua sunt, sed communibus intendit. Et quia religio ad perfectionem
caritatis ordinatur, quam perficit amor Dei usque ad contemptum sui; habere aliquid
proprium repugnat perfectioni religionis. Sed sollicitudo quae adhibetur circa bona
communia, pertinere potest ad caritatem, licet etiam per hoc impediri possit aliquis
altior caritatis actus, puta contemplationis divinae aut instructionis proximorum.
Ex quo patet quod habere superabundantes divitias in communi, sive in rebus mobilibus
sive immobilibus, est impedimentum perfectionis, licet non totaliter excludat eam.
Habere autem de rebus exterioribus in communi, sive mobilibus sive immobilibus, quantum
sufficit ad simplicem victum, perfectionem religionis non impedit, si consideretur
paupertas in comparatione ad communem finem religionum, qui est vacare divinis obsequiis.
Si autem consideretur per comparationem ad speciales fines religionum, sic, praesupposito
tali fine, paupertas maior vel minor est religioni accommoda, et tanto erit unaquaeque
religio secundum paupertatem perfectior, quanto habet paupertatem magis proportionatam
suo fini. Manifestum est enim quod ad exteriora et corporalia opera vitae activae
indiget homo copia exteriorum rerum, ad contemplationem autem pauca requiruntur. Unde
philosophus dicit, in X Ethic., quod ad actiones multis opus est, et quanto utique
maiores sunt et meliores, pluribus, speculanti autem nullo talium ad operationem necessitas
sed solis necessariis indiget; alia vero impedimenta sunt ad speculationem. Sic igitur
patet quod religio quae ordinatur ad actiones corporales activae vitae, puta ad militandum
vel ad hospitalitatem sectandam, imperfecta esset si communibus careret divitiis.
Religiones autem quae ad contemplativam vitam ordinantur, tanto perfectiores sunt,
quanto eorum paupertas minorem eis sollicitudinem temporalium ingerit. Tanto autem
sollicitudo temporalium rerum magis impedit religionem, quanto sollicitudo spiritualium
maior ad religionem requiritur. Manifestum est autem quod maiorem sollicitudinem spiritualium
requirit religio quae est instituta ad contemplandum et contemplata aliis tradendum
per doctrinam et praedicationem, quam illa quae est instituta ad contemplandum tantum.
Unde talem religionem decet paupertas talis quae minimam sollicitudinem ingerat. Manifestum
est autem quod minimam sollicitudinem ingerit conservare res usui hominum necessarias,
tempore congruo procuratas. Et ideo tribus gradibus religionum supra positis triplex
gradus paupertatis competit. Nam illis religionibus quae ordinantur ad corporales
actiones activae vitae, competit habere abundantiam divitiarum communium. Illis autem
religionibus quae sunt ordinatae ad contemplandum, magis competit habere possessiones
moderatas, nisi simul oporteat tales religiosos, per se vel per alios, hospitalitatem
tenere et pauperibus subvenire. Illis autem quae ordinantur ad contemplata aliis tradendum,
competit vitam habere maxime ab exterioribus sollicitudinibus expeditam. Quod quidem
fit dum modica quae sunt necessaria vitae, congruo tempore procurata, conservantur.
Et hoc dominus, paupertatis institutor, docuit suo exemplo, habebat enim loculos,
Iudae commissos, in quibus recondebantur ei oblata, ut habetur Ioan. XII. Nec obstat
quod Hieronymus dicit, super Matth., si quis obiicere voluerit, quomodo Iudas in loculis
pecuniam portabat? Respondebimus, quia rem pauperum in usus suos convertere nefas
putavit, scilicet solvendo tributum, quia inter illos pauperes praecipui erant eius
discipuli, in quorum necessitates pecunia loculorum Christi expendebatur. Dicitur
enim Ioan. IV, quod discipuli abierant in civitatem ut cibos emerent, et Ioan. XIII
dicitur quod discipuli putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus,
eme quae opus sunt nobis ad diem festum; aut ut egenis aliquid daret. Ex quo patet
quod conservare pecuniam, aut quascumque alias res communes, ad sustentationem religiosorum
congregationis eiusdem, vel quorumcumque aliorum pauperum, est conforme perfectioni,
quam Christus docuit suo exemplo. Sed et discipuli, post resurrectionem, a quibus
omnis religio sumpsit originem, pretia praediorum conservabant, et distribuebant unicuique
prout cuique opus erat. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, ex illo verbo domini non intelligitur
quod ipsa paupertas sit perfectio, sed perfectionis instrumentum, et, sicut ostensum
est, minimum inter tria principalia instrumenta perfectionis; nam votum continentiae
praeeminet voto paupertatis, et votum obedientiae praefertur utrique. Quia vero instrumentum
non propter se quaeritur, sed propter finem, non tanto aliquid fit melius quanto maius
est instrumentum, sed quanto magis est fini proportionatum, sicut medicus non tanto
magis sanat quanto maiorem dat medicinam, sed quanto medicina est magis proportionata
morbo. Sic igitur non oportet quod religio tanto sit perfectior quanto maiorem habet
paupertatem, sed quanto eius paupertas est magis proportionata communi fini et speciali.
Et si daretur quod excessus paupertatis faceret religionem perfectiorem secundum hoc
quod est pauperior, non tamen faceret eam perfectiorem simpliciter posset enim esse
quod alia religio excederet in his quae pertinent ad continentiam et obedientiam,
et sic esset simpliciter perfectior, quia quod in melioribus excedit, est simpliciter
melius. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 ad 1)
Ad secundum dicendum quod per hoc quod dominus dicit, nolite solliciti esse in crastinum,
non intelligitur quod nihil reservetur in futurum. Hoc enim periculosum esse beatus
Antonius, in collationibus patrum, ostendit, dicens quod privationem omnium facultatum
ita sectantes ut ex ipsis nec unius quidem diei victum sibimet, unumve denarium superesse
paterentur, et alia huiusmodi facientes, ita vidimus repente deceptos ut arreptum
opus non potuerint congruo exitu terminare. Et ut Augustinus dicit, in libro de operibus
Monach., si hoc verbum domini, nolite solliciti esse in crastinum, ita intelligatur
ut nihil in crastinum reponatur, non poterunt ista servare qui se per multos dies
a conspectu hominum separatos includunt, viventes in magna intentione orationum. Et
postea subdit, an forte, quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores? Et
postea subdit, si enim urgeantur ex Evangelio ut nihil reponant in crastinum, respondent,
cur ergo ipse dominus loculos habuit, ubi pecuniam collectam reponeret? Cur tanto
ante, fame imminente, frumenta sanctis patribus missa sunt? Cur apostoli indigentiae
sanctorum necessaria procurarunt? Quod ergo dicitur, nolite solliciti esse in crastinum,
secundum Hieronymum, sic exponitur, sufficit nobis praesentis temporis cogitatio,
futura, quae incerta sunt, Deo relinquamus. Secundum Chrysostomum, sic, sufficit labor
quem pateris propter necessaria, noli de superfluis laborare. Secundum Augustinum,
sic, cum aliquid boni operamur, non temporalia, quae significantur per crastinum,
sed aeterna cogitemus. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 ad 2)
Ad tertium dicendum quod verbum Hieronymi habet locum ubi sunt superabundantes divitiae
quae habentur quasi propriae, vel per quarum abusum etiam singuli de communitate superbiunt
et lasciviunt. Non autem habet locum in divitiis moderatis communiter conservatis
ad solam sustentationem vitae, qua singuli indigent, eadem enim est ratio quod singuli
utantur his quae pertinent ad necessaria vitae, et quod communiter conserventur. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 ad 3)
Ad quartum dicendum quod Isaac possessiones renuebat recipere, quia timebat ne per
hoc ad superfluas divitias veniretur, per quarum abusum impediretur religionis perfectio.
Unde Gregorius ibidem subdit, sic metuebat paupertatem suae securitatis perdere, sicut
avari divites solent perituras divitias custodire. Non autem legitur quod renuerit
recipere aliqua necessaria ad vitae sustentationem communiter conservanda. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 ad 4)
Ad quintum dicendum quod philosophus, in I Polit., dicit panem et vinum et alia huiusmodi
esse divitias naturales, pecunias vero divitias artificiales. Et inde est quod quidam
philosophi nolebant uti pecunia, sed aliis rebus, quasi secundum naturam viventes.
Et ideo Hieronymus, ibidem, per sententiam domini, qui similiter utrumque interdicit,
ostendit quod in idem redit habere pecuniam, et alias res necessarias vitae. Et tamen,
licet dominus huiusmodi non portari in via ab his qui ad praedicandum mittebantur,
ordinaverit, non tamen ea in communi conservari prohibuit. Qualiter tamen illa verba
domini sint intelligenda, supra ostensum est. (IIa-IIae, q. 188 a. 7 ad 5)
Articulus 8.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod perfectior sit religio in societate viventium
quam agentium solitariam vitam. Dicitur enim Eccle. IV, melius est duos esse quam
unum, habent enim emolumentum societatis suae. Ergo videtur perfectior esse religio
in societate viventium. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 arg. 1)
Praeterea, Matth. XVIII dicitur, ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo,
ibi sum ego in medio eorum. Sed nihil potest esse melius quam Christi societas. Ergo
videtur quod vivere in congregatione sit melius quam ducere solitariam vitam. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 arg. 2)
Praeterea, inter alia religionis vota, votum obedientiae excellentius est, et humilitas
est maxime Deo accepta. Sed obedientia et humilitas magis observatur in communi conversatione
quam in solitudine. Dicit enim Hieronymus, in epistola ad rusticum monachum, in solitudine
cito subrepit superbia, dormit quando voluerit, facit quod voluerit. E contrario autem
ipse docet eum qui in societate vivit, dicens, non facias quod vis, comedas quod iuberis,
habeas quantum acceperis, subiiciaris cui non vis, servias fratribus, praepositum
monasterii timeas ut Deum, diligas ut parentem. Ergo videtur quod religio viventium
in societate sit perfectior ea quae solitariam vitam agit. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 arg. 3)
Praeterea, dominus dicit, Luc. XI, nemo accendit lucernam et in abscondito ponit,
neque sub modio. Sed illi qui solitariam vitam agunt, videntur esse in abscondito
positi, nihil utilitatis hominibus afferentes. Ergo videtur quod eorum religio non
sit perfectior. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 arg. 4)
Praeterea, id quod est contra naturam hominis, non videtur ad perfectionem virtutis
pertinere. Sed homo naturaliter est animal sociale, ut philosophus dicit, in I Polit.
Ergo videtur quod agere solitariam vitam non sit perfectius quam agere vitam socialem. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 arg. 5)
Sed contra est quod Augustinus, in libro de operibus Monach., illos sanctiores esse
dicit qui, a conspectu hominum separati, nulli ad se praebent accessum, viventes in
magna intentione orationum. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 s. c.)
Respondeo dicendum quod solitudo, sicut et paupertas, non est ipsa essentia perfectionis,
sed perfectionis instrumentum, unde in collationibus patrum, dicit abbas Moyses quod
pro puritate cordis, solitudo sectanda est, sicut et ieiunia et alia huiusmodi. Manifestum
est autem quod solitudo non est instrumentum congruum actioni, sed contemplationi,
secundum illud Osee II, ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Unde non
congruit religionibus quae sunt ordinatae ad opera vitae activae, sive corporalia
sive spiritualia, nisi forte ad tempus, exemplo Christi qui, ut dicitur Luc. VI, exiit
in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Competit autem religionibus quae
sunt ad contemplationem ordinatae. Considerandum tamen est quod id quod est solitarium,
debet esse sibi per se sufficiens. Hoc autem est cui nihil deest, quod pertinet ad
rationem perfecti. Et ideo solitudo competit contemplanti qui iam ad perfectum pervenit.
Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, ex solo divino munere, sicut patet de
Ioanne Baptista, qui fuit repletus spiritu sancto adhuc ex utero matris suae; unde
et cum adhuc puer esset, erat in desertis, ut dicitur Luc. I. Alio modo, per exercitium
virtuosi actus, secundum illud Heb. V, perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro
consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Ad exercitium
autem huiusmodi iuvatur homo ex aliorum societate, dupliciter. Uno modo, quantum ad
intellectum, ut instruatur in his quae sunt contemplanda, unde Hieronymus dicit, ad
rusticum monachum, mihi placet ut habeas sacrum contubernium, nec ipse te doceas.
Secundo, quantum ad affectum, ut scilicet noxiae affectiones hominis reprimantur exemplo
et correctione aliorum, quia ut dicit Gregorius, XXX Moral., super illud, cui dedi
in solitudine domum, quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis?
Et ideo vita socialis necessaria est ad exercitium perfectionis, solitudo autem competit
iam perfectis. Unde Hieronymus dicit, ad rusticum monachum, solitariam vitam comprehendimus
minime, quam semper laudabimus, sed de ludo monasteriorum huiusmodi volumus egredi
milites quos rudimenta non terreant, qui specimen conversationis suae multo tempore
dederint. Sicut igitur id quod iam perfectum est, praeeminet ei quod ad perfectionem
exercetur; ita vita solitariorum, si debite assumatur, praeeminet vitae sociali. Si
autem absque praecedenti exercitio talis vita assumatur, est periculosissima, nisi
per divinam gratiam suppleatur quod in aliis per exercitium acquiritur, sicut patet
de beatis Antonio et Benedicto. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Salomon ostendit melius esse quod sint duo simul quam
unus, propter auxilium quod unus habet ab alio, vel ad sublevandum vel ad fovendum
vel ad spiritualiter calefaciendum. Quo quidem auxilio iam non indigent qui sunt perfectionem
assecuti. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo
manet, et Deus in eo. Sicut ergo Christus est in medio eorum qui sibi invicem per
dilectionem proximi sociantur, ita habitat in corde eius qui divinae contemplationi
insistit per dilectionem Dei. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 ad 2)
Ad tertium dicendum quod actu obedire est necessarium his qui indigent exerceri secundum
directionem aliorum ad perfectionem capiendam. Sed illi qui iam perfecti sunt, spiritu
Dei sufficienter aguntur, ut non indigeant actu aliis obedire. Habent tamen obedientiam
in praeparatione animi. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 ad 3)
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XIX de Civ. Dei, a studio cognoscendae
veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Quod autem aliquis super
candelabrum ponatur, non pertinet ad ipsum, sed ad eius superiores. Quae sarcina si
non imponatur, ut Augustinus ibidem subdit, contemplandae veritati vacandum est, ad
quam plurimum valet solitudo. Et tamen illi qui solitariam vitam agunt, multum utiles
sunt generi humano. Unde Augustinus dicit, in libro de moribus Ecclesiae, de his loquens,
pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas
terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt. Videntur
autem nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum
nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre
non sinimur. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 ad 4)
Ad quintum dicendum quod homo potest solitarius vivere dupliciter. Uno modo, quasi
societatem humanam non ferens propter animi saevitiam, et hoc est bestiale. Alio modo,
per hoc quod totaliter divinis rebus inhaeret, et hoc est supra hominem. Et ideo philosophus
dicit, in I Polit., quod ille qui aliis non communicat, est bestia aut Deus, idest
divinus vir. (IIa-IIae, q. 188 a. 8 ad 5)