Secunda Secundae. Quaestio 140.
Prooemium
Deinde conſiderandum eſt de praeceptis fortitudinis. Et primo, de praeceptis ipſius fortitudinis. Secundo, de praeceptis partium eius. (IIa-IIae, q. 140 pr.)
Deinde conſiderandum eſt de praeceptis fortitudinis. Et primo, de praeceptis ipſius fortitudinis. Secundo, de praeceptis partium eius. (IIa-IIae, q. 140 pr.)
Ad primum ſic proceditur. Videtur quod non convenienter in lege divina praecepta fortitudinis tradantur. Lex enim nova perfectior eſt veteri lege. Sed in veteri lege ponuntur aliqua praecepta fortitudinis, ut patet Deut. XX. Ergo et in nova lege aliqua praecepta fortitudinis danda fuerunt. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 arg. 1)
Praeterea, praecepta affirmativa videntur eſſe potiora praeceptis negativis, quia affirmativa includunt negativa, ſed non e converſo. Inconvenienter igitur in lege divina ponuntur praecepta fortitudinis ſolum negativa, timorem prohibentia. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 arg. 2)
Praeterea, fortitudo eſt una de virtutibus principalibus, ut ſupra habitum eſt. Sed praecepta ordinantur ad virtutes ſicut ad fines, unde debent eis proportionari. Ergo et praecepta fortitudinis debuerunt poni inter praecepta Decalogi, quae ſunt principalia legis praecepta. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 arg. 3)
Sed contrarium apparet ex traditione ſacrae Scripturae. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod praecepta legis ordinantur ad intentionem legiſlatoris. Unde ſecundum diverſos fines quos intendit legiſlator, oportet diverſimode praecepta legis inſtitui. Unde et in rebus humanis alia ſunt praecepta democratica, alia regia, alia tyrannica. Finis autem legis divinae eſt ut homo inhaereat Deo. Et ideo praecepta legis divinae, tam de fortitudine quam de aliis virtutibus, dantur ſecundum quod convenit ordinationi mentis in Deum. Et propter hoc Deut. XX dicitur, non formidetis eos, quia dominus Deus veſter in medio veſtri eſt, et pro vobis contra adverſarios dimicabit. Leges autem humanae ordinantur ad aliqua mundana bona. Secundum quorum conditionem praecepta fortitudinis in humanis legibus inveniuntur. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod vetus teſtamentum habebat temporalia promiſſa, novum autem ſpiritualia et aeterna, ut Auguſtinus dicit, contra Fauſt. Et ideo neceſſarium fuit ut in veteri lege populus inſtrueretur qualiter pugnare deberet etiam corporaliter, pro terrena poſſeſſione acquirenda. In novo autem inſtruendi fuerunt homines qualiter, ſpiritualiter certando, ad poſſeſſionem vitae aeternae pervenirent, ſecundum illud Matth. XI, regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Unde et Petrus praecipit, I Pet. ult., adverſarius veſter Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui reſiſtite fortes in fide; et Iac. IV, reſiſtite Diabolo, et fugiet a vobis. Quia tamen homines ad ſpiritualia bona tendentes ab eis retrahi poſſent per corporalia pericula, fuerunt etiam in lege divina danda fortitudinis praecepta ad ſuſtinenda fortiter temporalia mala, ſecundum illud Matth. X, nolite timere eos qui occidunt corpus. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod lex ſuis praeceptis habet communem inſtructionem. Ea vero quae ſunt agenda in periculis non poſſunt ad aliquid commune reduci, ſicut ea quae ſunt vitanda. Et ideo praecepta fortitudinis magis dantur negative quam affirmative. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, ſicut dictum eſt, praecepta Decalogi ponuntur in lege ſicut prima principia, quae ſtatim debent eſſe omnibus nota. Et ideo praecepta Decalogi debuerunt eſſe principaliter de actibus iuſtitiae, in quibus manifeſte invenitur ratio debiti, non autem de actibus fortitudinis, quia non ita manifeſte videtur eſſe debitum quod aliquis mortis pericula non reformidet. (IIa-IIae, q. 140 a. 1 ad 3)
Ad ſecundum ſic proceditur. Videtur quod inconvenienter tradantur praecepta in lege divina de partibus fortitudinis. Sicut enim patientia et perſeverantia ſunt partes fortitudinis, ita etiam magnificentia et magnanimitas ſive fiducia, ut ex ſupra dictis patet. Sed de patientia inveniuntur aliqua praecepta tradita in lege divina, ſimiliter autem et de perſeverantia. Ergo, pari ratione, de magnificentia et magnanimitate aliqua praecepta tradi debuerunt. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 arg. 1)
Praeterea, patientia eſt virtus maxime neceſſaria, cum ſit cuſtos aliarum virtutum, ut Gregorius dicit. Sed de aliis virtutibus dantur praecepta abſolute. Non ergo de patientia fuerunt danda praecepta quae intelligantur ſolum ſecundum praeparationem animi, ut Auguſtinus dicit, in libro Serm. Dom. in monte. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 arg. 2)
Praeterea, patientia et perſeverantia ſunt partes fortitudinis, ut dictum eſt. Sed de fortitudine non dantur praecepta affirmativa, ſed ſolum negativa, ut ſupra habitum eſt. Ergo etiam neque de patientia et perſeverantia fuerunt danda praecepta affirmativa, ſed ſolum negativa. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 arg. 3)
Sed contrarium habetur ex traditione ſacrae Scripturae. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 s. c.)
Reſpondeo dicendum quod lex divina perfecte informat hominem de his quae ſunt neceſſaria ad recte vivendum. Indiget autem homo ad recte vivendum non ſolum virtutibus principalibus, ſed etiam virtutibus ſecundariis et adiunctis. Et ideo in lege divina, ſicut dantur convenientia praecepta de actibus virtutum principalium, ita etiam dantur convenientia praecepta de actibus ſecundariarum virtutum et adiunctarum. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod magnificentia et magnanimitas non pertinent ad genus fortitudinis niſi ſecundum quandam magnitudinis excellentiam quam circa propriam materiam conſiderant. Ea autem quae pertinent ad excellentiam magis cadunt ſub conſiliis perfectionis quam ſub praeceptis neceſſitatis. Et ideo de magnificentia et magnanimitate non fuerunt danda praecepta, ſed magis conſilia. Afflictiones autem et labores praeſentis vitae pertinent ad patientiam et perſeverantiam non ratione alicuius magnitudinis in eis conſideratae, ſed ratione ipſius generis. Et ideo de patientia et perſeverantia fuerunt danda praecepta. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 ad 1)
Ad ſecundum dicendum quod, ſicut ſupra dictum eſt, praecepta affirmativa, etſi ſemper obligent, non tamen obligant ad ſemper, ſed pro loco et tempore. Et ideo ſicut praecepta affirmativa quae de patientia dantur, ſunt accipienda ſecundum praeparationem animi, ut ſcilicet homo ſit paratus ea adimplere cum opus fuerit, ita etiam et praecepta patientiae. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod fortitudo, ſecundum quod diſtinguitur a patientia et perſeverantia, eſt circa maxima pericula, in quibus cautius eſt agendum, nec oportet aliquid determinari in particulari quid ſit faciendum. Sed patientia et perſeverantia ſunt circa minores afflictiones et labores. Et ideo magis ſine periculo poteſt in eis determinari quid ſit agendum, maxime in univerſali. (IIa-IIae, q. 140 a. 2 ad 3)