Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de peccatis quae sunt circa voluntarias commutationes. Et
primo, de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus; secundo,
de usura, quae fit in mutuis. Circa alias enim commutationes voluntarias non invenitur
aliqua species peccati quae distinguatur a rapina vel furto. Circa primum quaeruntur
quatuor. Primo, de iniusta venditione ex parte pretii, scilicet, utrum liceat aliquid
vendere plus quam valeat. Secundo, de iniusta venditione ex parte rei venditae. Tertio,
utrum teneatur venditor dicere vitium rei venditae. Quarto, utrum licitum sit aliquid,
negotiando, plus vendere quam emptum sit. (IIa-IIae q. 77 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit vendere rem plus quam
valeat. Iustum enim in commutationibus humanae vitae secundum leges civiles determinatur.
Sed secundum eas licitum est emptori et venditori ut se invicem decipiant, quod quidem
fit inquantum venditor plus vendit rem quam valeat, emptor autem minus quam valeat.
Ergo licitum est quod aliquis vendat rem plus quam valeat. (IIa-IIae q. 77 a. 1 arg. 1)
Praeterea, illud quod est omnibus commune videtur esse naturale et non esse peccatum.
Sed sicut Augustinus refert, XIII de Trin., dictum cuiusdam mimi fuit ab omnibus acceptatum,
vili vultis emere, et care vendere. Cui etiam consonat quod dicitur Prov. XX, malum
est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, gloriatur. Ergo licitum est
aliquid carius vendere et vilius emere quam valeat. (IIa-IIae q. 77 a. 1 arg. 2)
Praeterea, non videtur esse illicitum si ex conventione agatur id quod fieri debet
ex debito honestatis. Sed secundum philosophum, in VIII Ethic., in amicitia utilis
recompensatio fieri debet secundum utilitatem quam consecutus est ille qui beneficium
suscepit, quae quidem quandoque excedit valorem rei datae; sicut contingit cum aliquis
multum re aliqua indiget, vel ad periculum evitandum vel ad aliquod commodum consequendum.
Ergo licet in contractu emptionis et venditionis aliquid dare pro maiori pretio quam
valeat. (IIa-IIae q. 77 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Matth. VII, omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines,
et vos facite illis. Sed nullus vult sibi rem vendi carius quam valeat. Ergo nullus
debet alteri vendere rem carius quam valeat. (IIa-IIae q. 77 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod fraudem adhibere ad hoc quod aliquid plus iusto pretio vendatur,
omnino peccatum est, inquantum aliquis decipit proximum in damnum ipsius. Unde et
Tullius dicit, in libro de Offic., tollendum est ex rebus contrahendis omne mendacium,
non licitatorem venditor, non qui contra se licitetur emptor apponet. Si autem fraus
deficit, tunc de emptione et venditione dupliciter loqui possumus. Uno modo, secundum
se. Et secundum hoc emptio et venditio videtur esse introducta pro communi utilitate
utriusque, dum scilicet unus indiget re alterius et e converso, sicut patet per philosophum,
in I Polit. Quod autem pro communi utilitate est inductum, non debet esse magis in
gravamen unius quam alterius. Et ideo debet secundum aequalitatem rei inter eos contractus
institui. Quantitas autem rerum quae in usum hominis veniunt mensuratur secundum pretium
datum, ad quod est inventum numisma, ut dicitur in V Ethic. Et ideo si vel pretium
excedat quantitatem valoris rei, vel e converso res excedat pretium, tolletur iustitiae
aequalitas. Et ideo carius vendere aut vilius emere rem quam valeat est secundum se
iniustum et illicitum. Alio modo possumus loqui de emptione et venditione secundum
quod per accidens cedit in utilitatem unius et detrimentum alterius, puta cum aliquis
multum indiget habere rem aliquam, et alius laeditur si ea careat. Et in tali casu
iustum pretium erit ut non solum respiciatur ad rem quae venditur, sed ad damnum quod
venditor ex venditione incurrit. Et sic licite poterit aliquid vendi plus quam valeat
secundum se, quamvis non vendatur plus quam valeat habenti. Si vero aliquis multum
iuvetur ex re alterius quam accepit, ille vero qui vendidit non damnificatur carendo
re illa, non debet eam supervendere. Quia utilitas quae alteri accrescit non est ex
vendente, sed ex conditione ementis, nullus autem debet vendere alteri quod non est
suum, licet possit ei vendere damnum quod patitur. Ille tamen qui ex re alterius accepta
multum iuvatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare, quod pertinet
ad eius honestatem. (IIa-IIae q. 77 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex humana populo datur, in
quo sunt multi a virtute deficientes, non autem datur solis virtuosis. Et ideo lex
humana non potuit prohibere quidquid est contra virtutem, sed ei sufficit ut prohibeat
ea quae destruunt hominum convictum; alia vero habeat quasi licita, non quia ea approbet,
sed quia ea non punit. Sic igitur habet quasi licitum, poenam non inducens, si absque
fraude venditor rem suam supervendat aut emptor vilius emat, nisi sit nimius excessus,
quia tunc etiam lex humana cogit ad restituendum, puta si aliquis sit deceptus ultra
dimidiam iusti pretii quantitatem. Sed lex divina nihil impunitum relinquit quod sit
virtuti contrarium. Unde secundum divinam legem illicitum reputatur si in emptione
et venditione non sit aequalitas iustitiae observata. Et tenetur ille qui plus habet
recompensare ei qui damnificatus est, si sit notabile damnum. Quod ideo dico quia
iustum pretium rerum quandoque non est punctaliter determinatum, sed magis in quadam
aestimatione consistit, ita quod modica additio vel minutio non videtur tollere aequalitatem
iustitiae. (IIa-IIae q. 77 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus ibidem dicit, mimus ille vel seipsum intuendo,
vel alios experiendo vili velle emere et care vendere, omnibus id credidit esse commune.
Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci huiusmodi iustitiam qua huic
resistat et vincat. Et ponit exemplum de quodam qui modicum pretium de quodam libro
propter ignorantiam postulanti iustum pretium dedit. Unde patet quod illud commune
desiderium non est naturae, sed vitii. Et ideo commune est multis, qui per latam viam
vitiorum incedunt. (IIa-IIae q. 77 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in iustitia commutativa consideratur principaliter aequalitas
rei. Sed in amicitia utilis consideratur aequalitas utilitatis, et ideo recompensatio
fieri debet secundum utilitatem perceptam. In emptione vero, secundum aequalitatem
rei. (IIa-IIae q. 77 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod venditio non reddatur iniusta et illicita
propter defectum rei venditae. Minus enim cetera sunt pensanda in re quam rei species
substantialis. Sed propter defectum speciei substantialis non videtur reddi venditio
rei illicita, puta si aliquis vendat argentum vel aurum alchimicum pro vero, quod
est utile ad omnes humanos usus ad quos necessarium est argentum et aurum, puta ad
vasa et ad alia huiusmodi. Ergo multo minus erit illicita venditio si sit defectus
in aliis. (IIa-IIae q. 77 a. 2 arg. 1)
Praeterea, defectus ex parte rei qui est secundum quantitatem maxime videtur iustitiae
contrariari, quae in aequalitate consistit. Quantitas autem per mensuram cognoscitur.
Mensurae autem rerum quae in usum hominum veniunt non sunt determinatae, sed alicubi
maiores, alicubi minores, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo non potest evitari
defectus ex parte rei venditae. Et ita videtur quod ex hoc venditio non reddatur illicita. (IIa-IIae q. 77 a. 2 arg. 2)
Praeterea, ad defectum rei pertinet si ei conveniens qualitas deest. Sed ad qualitatem
rei cognoscendam requiritur magna scientia, quae plerisque venditoribus deest. Ergo
non redditur venditio illicita propter rei defectum. (IIa-IIae q. 77 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de Offic., regula iustitiae manifesta
est quod a vero non declinare virum deceat bonum, nec damno iniusto afficere quemquam,
nec aliquid dolo annectere rei suae. (IIa-IIae q. 77 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod circa rem quae venditur triplex defectus considerari potest.
Unus quidem secundum speciem rei. Et hunc quidem defectum si venditor cognoscat in
re quam vendit, fraudem committit in venditione, unde venditio illicita redditur.
Et hoc est quod dicitur contra quosdam Isaiae I, argentum tuum versum est in scoriam;
vinum tuum mixtum est aqua, quod enim permixtum est patitur defectum quantum ad speciem.
Alius autem defectus est secundum quantitatem, quae per mensuram cognoscitur. Et ideo
si quis scienter utatur deficienti mensura in vendendo, fraudem committit, et est
illicita venditio. Unde dicitur Deut. XXV, non habebis in sacculo diversa pondera,
maius et minus, nec erit in domo tua modius maior et minor; et postea subditur, abominatur
enim dominus eum qui facit haec, et adversatur omnem iniustitiam. Tertius defectus
est ex parte qualitatis, puta si aliquod animal infirmum vendat quasi sanum. Quod
si quis scienter fecerit, fraudem committit in venditione, unde est illicita venditio.
Et in omnibus talibus non solum aliquis peccat iniustam venditionem faciendo, sed
etiam ad restitutionem tenetur. Si vero eo ignorante aliquis praedictorum defectuum
in re vendita fuerit, venditor quidem non peccat, quia facit iniustum materialiter,
non tamen eius operatio est iniusta, ut ex supradictis patet, tenetur tamen, cum ad
eius notitiam pervenerit, damnum recompensare emptori. Et quod dictum est de venditore,
etiam intelligendum est ex parte emptoris. Contingit enim quandoque venditorem credere
suam rem esse minus pretiosam quantum ad speciem, sicut si aliquis vendat aurum loco
aurichalci, emptor, si id cognoscat, iniuste emit, et ad restitutionem tenetur. Et
eadem ratio est de defectu qualitatis et quantitatis. (IIa-IIae q. 77 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod aurum et argentum non solum cara sunt propter utilitatem
vasorum quae ex eis fabricantur, aut aliorum huiusmodi, sed etiam propter dignitatem
et puritatem substantiae ipsorum. Et ideo si aurum vel argentum ab alchimicis factum
veram speciem non habeat auri et argenti, est fraudulenta et iniusta venditio. Praesertim
cum sint aliquae utilitates auri et argenti veri, secundum naturalem operationem ipsorum,
quae non conveniunt auro per alchimiam sophisticato, sicut quod habet proprietatem
laetificandi, et contra quasdam infirmitates medicinaliter iuvat. Frequentius etiam
potest poni in operatione, et diutius in sua puritate permanet aurum verum quam aurum
sophisticatum. Si autem per alchimiam fieret aurum verum, non esset illicitum ipsum
pro vero vendere, quia nihil prohibet artem uti aliquibus naturalibus causis ad producendum
naturales et veros effectus; sicut Augustinus dicit, in III de Trin., de his quae
arte Daemonum fiunt. (IIa-IIae q. 77 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod mensuras rerum venalium necesse est in diversis locis esse
diversas, propter diversitatem copiae et inopiae rerum, quia ubi res magis abundant,
consueverunt esse maiores mensurae. In unoquoque tamen loco ad rectores civitatis
pertinet determinare quae sunt iustae mensurae rerum venalium, pensatis conditionibus
locorum et rerum. Et ideo has mensuras publica auctoritate vel consuetudine institutas
praeterire non licet. (IIa-IIae q. 77 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XI de Civ. Dei, pretium rerum
venalium non consideratur secundum gradum naturae, cum quandoque pluris vendatur unus
equus quam unus servus, sed consideratur secundum quod res in usum hominis veniunt.
Et ideo non oportet quod venditor vel emptor cognoscat occultas rei venditae qualitates,
sed illas solum per quas redditur humanis usibus apta, puta quod equus sit fortis
et bene currat, et similiter in ceteris. Has autem qualitates de facili venditor et
emptor cognoscere possunt. (IIa-IIae q. 77 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod venditor non teneatur dicere vitium rei venditae.
Cum enim venditor emptorem ad emendum non cogat, videtur eius iudicio rem quam vendit
supponere. Sed ad eundem pertinet iudicium et cognitio rei. Non ergo videtur imputandum
venditori si emptor in suo iudicio decipitur, praecipitanter emendo, absque diligenti
inquisitione de conditionibus rei. (IIa-IIae q. 77 a. 3 arg. 1)
Praeterea, stultum videtur quod aliquis id faciat unde eius operatio impediatur. Sed
si aliquis vitia rei vendendae indicet, impedit suam venditionem, ut enim Tullius,
in libro de Offic., inducit quendam dicentem, quid tam absurdum quam si, domini iussu,
ita praeco praediceret, domum pestilentem vendo? Ergo venditor non tenetur dicere
vitia rei venditae. (IIa-IIae q. 77 a. 3 arg. 2)
Praeterea, magis necessarium est homini ut cognoscat viam virtutis quam ut cognoscat
vitia rerum quae venduntur. Sed homo non tenetur cuilibet consilium dare et veritatem
dicere de his quae pertinent ad virtutem, quamvis nulli debeat dicere falsitatem.
Ergo multo minus tenetur venditor vitia rei venditae dicere, quasi consilium dando
emptori. (IIa-IIae q. 77 a. 3 arg. 3)
Praeterea, si aliquis teneatur dicere defectum rei venditae, hoc non est nisi ut minuatur
de pretio. Sed quandoque diminueretur de pretio etiam sine vitio rei venditae, propter
aliquid aliud, puta si venditor deferens triticum ad locum ubi est carestia frumenti,
sciat multos posse venire qui deferant; quod si sciretur ab ementibus, minus pretium
darent. Huiusmodi autem non oportet dicere venditorem, ut videtur. Ergo, pari ratione,
nec vitia rei venditae. (IIa-IIae q. 77 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in III de Offic., in contractibus vitia eorum
quae veneunt prodi iubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris
transierint, doli actione vacuantur. (IIa-IIae q. 77 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod dare alicui occasionem periculi vel damni semper est illicitum,
quamvis non sit necessarium quod homo alteri semper det auxilium vel consilium pertinens
ad eius qualemcumque promotionem, sed hoc solum est necessarium in aliquo casu determinato,
puta cum alius eius curae subdatur, vel cum non potest ei per alium subveniri. Venditor
autem, qui rem vendendam proponit, ex hoc ipso dat emptori damni vel periculi occasionem
quod rem vitiosam ei offert, si ex eius vitio damnum vel periculum incurrere possit,
damnum quidem, si propter huiusmodi vitium res quae vendenda proponitur minoris sit
pretii, ipse vero propter huiusmodi vitium nihil de pretio subtrahat; periculum autem,
puta si propter huiusmodi vitium usus rei reddatur impeditus vel noxius, puta si aliquis
alicui vendat equum claudicantem pro veloci, vel ruinosam domum pro firma, vel cibum
corruptum sive venenosum pro bono. Unde si huiusmodi vitia sint occulta et ipse non
detegat, erit illicita et dolosa venditio, et tenetur venditor ad damni recompensationem.
Si vero vitium sit manifestum, puta cum equus est monoculus; vel cum usus rei, etsi
non competat venditori, potest tamen esse conveniens aliis; et si ipse propter huiusmodi
vitium subtrahat quantum oportet de pretio, non tenetur ad manifestandum vitium rei.
Quia forte propter huiusmodi vitium emptor vellet plus subtrahi de pretio quam esset
subtrahendum. Unde potest licite venditor indemnitati suae consulere, vitium rei reticendo. (IIa-IIae q. 77 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod iudicium non potest fieri nisi de re manifesta, unusquisque
enim iudicat quae cognoscit, ut dicitur in I Ethic. Unde si vitia rei quae vendenda
proponitur sint occulta, nisi per venditorem manifestentur, non sufficienter committitur
emptori iudicium. Secus autem esset si essent vitia manifesta. (IIa-IIae q. 77 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non oportet quod aliquis per praeconem vitium rei vendendae
praenuntiet, quia si praediceret vitium, exterrerentur emptores ab emendo, dum ignorarent
alias conditiones rei, secundum quas est bona et utilis. Sed singulariter est dicendum
vitium ei qui ad emendum accedit, qui potest simul omnes conditiones ad invicem comparare,
bonas et malas, nihil enim prohibet rem in aliquo vitiosam, in multis aliis utilem
esse. (IIa-IIae q. 77 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod quamvis homo non teneatur simpliciter omni homini dicere
veritatem de his quae pertinent ad virtutes, teneretur tamen in casu illo de his dicere
veritatem quando ex eius facto alteri periculum immineret in detrimentum virtutis
nisi diceret veritatem. Et sic est in proposito. (IIa-IIae q. 77 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod vitium rei facit rem in praesenti esse minoris valoris quam
videatur, sed in casu praemisso, in futurum res expectatur esse minoris valoris per
superventum negotiatorum, qui ab ementibus ignoratur. Unde venditor qui vendit rem
secundum pretium quod invenit, non videtur contra iustitiam facere si quod futurum
est non exponat. Si tamen exponeret, vel de pretio subtraheret, abundantioris esset
virtutis, quamvis ad hoc non videatur teneri ex iustitiae debito. (IIa-IIae q. 77 a. 3 ad 4)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non liceat, negotiando, aliquid carius vendere
quam emere. Dicit enim Chrysostomus, super Matth. XXI, quicumque rem comparat ut,
integram et immutatam vendendo, lucretur, ille est mercator qui de templo Dei eiicitur.
Et idem dicit Cassiodorus, super illud Psalm., quoniam non cognovi litteraturam, vel
negotiationem secundum aliam litteram, quid, inquit, est aliud negotiatio nisi vilius
comparare et carius velle distrahere? Et subdit, negotiatores tales dominus eiecit
de templo. Sed nullus eiicitur de templo nisi propter aliquod peccatum. Ergo talis
negotiatio est peccatum. (IIa-IIae q. 77 a. 4 arg. 1)
Praeterea, contra iustitiam est quod aliquis rem carius vendat quam valeat, vel vilius
emat, ut ex dictis apparet. Sed ille qui, negotiando, rem carius vendit quam emerit,
necesse est quod vel vilius emerit quam valeat, vel carius vendat. Ergo hoc sine peccato
fieri non potest. (IIa-IIae q. 77 a. 4 arg. 2)
Praeterea, Hieronymus dicit, negotiatorem clericum, ex inope divitem, ex ignobili
gloriosum, quasi quandam pestem fuge. Non autem negotiatio clericis interdicenda esse
videtur nisi propter peccatum. Ergo negotiando aliquid vilius emere et carius vendere
est peccatum. (IIa-IIae q. 77 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, super illud Psalm., quoniam non cognovi litteraturam,
negotiator avidus acquirendi pro damno blasphemat, pro pretiis rerum mentitur et peierat.
Sed haec vitia hominis sunt, non artis, quae sine his vitiis agi potest. Ergo negotiari
secundum se non est illicitum. (IIa-IIae q. 77 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod ad negotiatores pertinet commutationibus rerum insistere.
Ut autem philosophus dicit, in I Polit., duplex est rerum commutatio. Una quidem quasi
naturalis et necessaria, per quam scilicet fit commutatio rei ad rem, vel rerum et
denariorum, propter necessitatem vitae. Et talis commutatio non proprie pertinet ad
negotiatores, sed magis ad oeconomicos vel politicos, qui habent providere vel domui
vel civitati de rebus necessariis ad vitam. Alia vero commutationis species est vel
denariorum ad denarios, vel quarumcumque rerum ad denarios, non propter res necessarias
vitae, sed propter lucrum quaerendum. Et haec quidem negotiatio proprie videtur ad
negotiatores pertinere. Secundum philosophum autem, prima commutatio laudabilis est,
quia deservit naturali necessitati. Secunda autem iuste vituperatur, quia, quantum
est de se, deservit cupiditati lucri, quae terminum nescit sed in infinitum tendit.
Et ideo negotiatio, secundum se considerata, quandam turpitudinem habet, inquantum
non importat de sui ratione finem honestum vel necessarium. Lucrum tamen, quod est
negotiationis finis, etsi in sui ratione non importet aliquid honestum vel necessarium,
nihil tamen importat in sui ratione vitiosum vel virtuti contrarium. Unde nihil prohibet
lucrum ordinari ad aliquem finem necessarium, vel etiam honestum. Et sic negotiatio
licita reddetur. Sicut cum aliquis lucrum moderatum, quod negotiando quaerit, ordinat
ad domus suae sustentationem, vel etiam ad subveniendum indigentibus, vel etiam cum
aliquis negotiationi intendit propter publicam utilitatem, ne scilicet res necessariae
ad vitam patriae desint, et lucrum expetit non quasi finem, sed quasi stipendium laboris. (IIa-IIae q. 77 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod verbum Chrysostomi est intelligendum de negotiatione
secundum quod ultimum finem in lucro constituit, quod praecipue videtur quando aliquis
rem non immutatam carius vendit. Si enim rem immutatam carius vendat, videtur praemium
sui laboris accipere. Quamvis et ipsum lucrum possit licite intendi, non sicut ultimus
finis, sed propter alium finem necessarium vel honestum, ut dictum est. (IIa-IIae q. 77 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non quicumque carius vendit aliquid quam emerit, negotiatur,
sed solum qui ad hoc emit ut carius vendat. Si autem emit rem non ut vendat, sed ut
teneat, et postmodum propter aliquam causam eam vendere velit, non est negotiatio,
quamvis carius vendat. Potest enim hoc licite facere, vel quia in aliquo rem melioravit;
vel quia pretium rei est mutatum, secundum diversitatem loci vel temporis; vel propter
periculum cui se exponit transferendo rem de loco ad locum, vel eam ferri faciendo.
Et secundum hoc, nec emptio nec venditio est iniusta. (IIa-IIae q. 77 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod clerici non solum debent abstinere ab his quae sunt secundum
se mala, sed etiam ab his quae habent speciem mali. Quod quidem in negotiatione contingit,
tum propter hoc quod est ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores;
tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia, quia difficiliter exuitur negotiator
a peccatis labiorum, ut dicitur Eccli. XXVI. Est et alia causa, quia negotiatio nimis
implicat animum saecularibus curis, et per consequens a spiritualibus retrahit, unde
apostolus dicit, II ad Tim. II, nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.
Licet tamen clericis uti prima commutationis specie, quae ordinatur ad necessitatem
vitae, emendo vel vendendo. (IIa-IIae q. 77 a. 4 ad 3)