Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de inani gloria. Et circa hoc quaeruntur quinque. Primo,
utrum appetitus gloriae sit peccatum. Secundo, utrum inanis gloria magnanimitati opponatur.
Tertio, utrum sit peccatum mortale. Quarto, utrum sit vitium capitale. Quinto, de
filiabus eius. (IIa-IIae, q. 132 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod appetitus gloriae non sit peccatum. Nullus
enim peccat in hoc quod Deo assimilatur, quinimmo mandatur, Ephes. V, estote imitatores
Dei, sicut filii carissimi. Sed in hoc quod homo quaerit gloriam, videtur Deum imitari,
qui ab hominibus gloriam quaerit, unde dicitur Isaiae XLIII, omnem qui invocat nomen
meum, in gloriam meam creavi eum. Ergo appetitus gloriae non est peccatum. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 arg. 1)
Praeterea, illud per quod aliquis provocatur ad bonum, non videtur esse peccatum.
Sed per appetitum gloriae homines provocantur ad bonum, dicit enim Tullius, in libro
de Tusculan. quaest., quod omnes ad studia impelluntur gloria. In sacra etiam Scriptura
promittitur gloria pro bonis operibus, secundum illud Rom. II, his qui sunt secundum
patientiam boni operis, gloriam et honorem. Ergo appetitus gloriae non est peccatum. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 arg. 2)
Praeterea, Tullius dicit, in sua rhetorica, quod gloria est frequens de aliquo fama
cum laude, et ad idem pertinet quod Ambrosius dicit, quod gloria est clara cum laude
notitia. Sed appetere laudabilem famam non est peccatum, quinimmo videtur esse laudabile,
secundum illud Eccli. XLI, curam habe de bono nomine; et ad Rom. XII, providentes
bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Ergo appetitus inanis
gloriae non est peccatum. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, V de Civ. Dei, sanius videt qui et amorem laudis
vitium esse cognoscit. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod gloria claritatem quandam significat, unde glorificari idem
est quod clarificari, ut Augustinus dicit, super Ioan. Claritas autem et decorem quendam
habet, et manifestationem. Et ideo nomen gloriae proprie importat manifestationem
alicuius de hoc quod apud homines decorum videtur, sive illud sit bonum aliquod corporale,
sive spirituale. Quia vero illud quod simpliciter clarum est, a multis conspici potest
et a remotis, ideo proprie per nomen gloriae designatur quod bonum alicuius deveniat
in multorum notitiam et approbationem, secundum quem modum dicitur in Tito Livio,
gloriari ad unum non est. Largius tamen accepto nomine gloriae, non solum consistit
in multitudinis cognitione, sed etiam paucorum vel unius, aut sui solius, dum scilicet
aliquis proprium bonum considerat ut dignum laude. Quod autem aliquis bonum suum cognoscat
et approbet, non est peccatum, dicitur enim I ad Cor. II, nos autem non spiritum huius
mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
Similiter etiam non est peccatum quod aliquis velit bona sua ab aliis approbari, dicitur
enim Matth. V, luceat lux vestra coram hominibus. Et ideo appetitus gloriae de se
non nominat aliquid vitiosum. Sed appetitus inanis vel vanae gloriae vitium importat,
nam quidlibet vanum appetere vitiosum est, secundum illud Psalmi, ut quid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium? Potest autem gloria dici vana, uno modo, ex parte
rei de qua quis gloriam quaerit, puta cum quis quaerit gloriam de eo quod non est,
vel de eo quod non est gloria dignum, sicut de aliqua re fragili et caduca. Alio modo,
ex parte eius a quo quis gloriam quaerit, puta hominis, cuius iudicium non est certum.
Tertio modo, ex parte ipsius qui gloriam appetit, qui videlicet appetitum gloriae
suae non refert in debitum finem, puta ad honorem Dei vel proximi salutem. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, super illud Ioan. XIII, vos
vocatis me, magister et domine, et bene dicitis, periculosum est sibi placere cui
cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non
se extollit. Nobis namque expedit Deum nosse, non illi, nec eum quisque cognoscit,
si non se indicet ipse qui novit. Unde patet quod Deus suam gloriam non quaerit propter
se, sed propter nos. Et similiter etiam homo laudabiliter potest ad aliorum utilitatem
gloriam suam appetere, secundum illud Matth. V, videant opera vestra bona, et glorificent
patrem vestrum qui in caelis est. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod gloria quae habetur a Deo, non est gloria vana, sed vera.
Et talis gloria bonis operibus in praemium repromittitur. De qua dicitur, II ad Cor.
X, qui gloriatur, in domino glorietur, non enim qui seipsum commendat, ille probatus
est; sed quem Deus commendat. Provocantur etiam aliqui ad virtutum opera ex appetitu
gloriae humanae, sicut etiam ex appetitu aliorum terrenorum bonorum, non tamen est
vere virtuosus qui propter humanam gloriam opera virtutis operatur, ut Augustinus
probat, in V de Civ. Dei. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ad perfectionem hominis pertinet quod ipse cognoscat, sed
quod ipse ab aliis cognoscatur non pertinet ad eius perfectionem, et ideo non est
per se appetendum. Potest tamen appeti inquantum est utile ad aliquid, vel ad hoc
quod Deus ab hominibus glorificetur; vel ad hoc quod homines proficiant ex bono quod
in alio cognoscunt; vel ex hoc quod ipse homo ex bonis quae in se cognoscit per testimonium
laudis alienae studeat in eis perseverare et ad meliora proficere. Et secundum hoc
laudabile est quod curam habeat aliquis de bono nomine, et quod provideat bona coram
hominibus, non tamen quod in hominum laude inaniter delectetur. (IIa-IIae, q. 132 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inanis gloria magnanimitati non opponatur.
Pertinet enim ad inanem gloriam, ut dictum est, quod aliquis glorietur in his quae
non sunt, quod pertinet ad falsitatem; vel in rebus terrenis vel caducis, quod pertinet
ad cupiditatem; vel in testimonio hominum, quorum iudicium non est certum, quod pertinet
ad imprudentiam. Huiusmodi autem vitia non opponuntur magnanimitati. Ergo inanis gloria
non opponitur magnanimitati. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 arg. 1)
Praeterea, inanis gloria non opponitur magnanimitati per defectum, sicut pusillanimitas,
quae inani gloriae repugnans videtur. Similiter etiam nec per excessum, sic enim opponitur
magnanimitati praesumptio et ambitio, ut dictum est, a quibus inanis gloria differt.
Ergo inanis gloria non opponitur magnanimitati. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Philipp. II, super illud, nihil per contentionem aut inanem gloriam, dicit
Glossa, erant aliqui inter eos dissentientes, inquieti, inanis gloriae causa contendentes.
Contentio autem non opponitur magnanimitati. Ergo neque inanis gloria. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Tullius dicit, in I de Offic., cavenda est gloriae cupiditas,
eripit enim animi libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
Ergo opponitur magnanimitati. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, gloria est quidam effectus honoris
et laudis, ex hoc enim quod aliquis laudatur, vel quaecumque reverentia ei exhibetur,
redditur clarus in notitia aliorum. Et quia magnanimitas est circa honorem, ut supra
dictum est, consequens est etiam ut sit circa gloriam, ut scilicet sicut moderate
utitur honore, ita moderate utatur gloria. Et ideo inordinatus appetitus gloriae directe
magnanimitati opponitur. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod hoc ipsum magnitudini animi repugnat, quod aliquis res
modicas tantum appretietur quod de eis glorietur, unde in IV Ethic. dicitur de magnanimo
quod sibi sit honor parvum. Similiter etiam et alia quae propter honorem quaeruntur,
puta potentatus et divitiae, parva reputantur ab eo. Similiter etiam magnitudini animi
repugnat quod aliquis de his quae non sunt glorietur. Unde de magnanimo dicitur in
IV Ethic., quod magis curat veritatem quam opinionem. Similiter etiam et magnitudini
animi repugnat quod aliquis glorietur in testimonio laudis humanae, quasi hoc magnum
aliquid aestimetur. Unde de magnanimo dicitur in IV Ethic., quod non est ei cura ut
laudetur. Et sic ea quae aliis virtutibus opponuntur nihil prohibet opponi magnanimitati,
secundum quod habent pro magnis quae parva sunt. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod inanis gloriae cupidus, secundum rei veritatem, deficit
a magnanimo, quia videlicet gloriatur in his quae magnanimus parva aestimat, ut dictum
est. Sed considerando aestimationem eius, opponitur magnanimo per excessum, quia videlicet
gloriam quam appetit, reputat aliquid magnum, et ad eam tendit supra suam dignitatem. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, oppositio vitiorum non attenditur
secundum effectum. Et tamen hoc ipsum magnitudini animi opponitur, quod aliquis contentionem
intendat, nullus enim contendit nisi pro re quam aestimat magnam. Unde philosophus
dicit, in IV Ethic., quod magnanimus non est contentiosus, qui nihil aestimat magnum. (IIa-IIae, q. 132 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inanis gloria sit peccatum mortale. Nihil
enim excludit mercedem aeternam nisi peccatum mortale. Sed inanis gloria excludit
mercedem aeternam, dicitur enim Matth. VI, attendite ne iustitiam vestram faciatis
coram hominibus, ut videamini ab eis. Ergo inanis gloria est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 arg. 1)
Praeterea, quicumque subripit sibi quod est Dei proprium, mortaliter peccat. Sed per
appetitum inanis gloriae aliquis sibi attribuit quod est proprium Dei, dicitur enim
Isaiae XLII, gloriam meam alteri non dabo; et I ad Tim. I, soli Deo honor et gloria.
Ergo inanis gloria est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 arg. 2)
Praeterea, illud peccatum quod est maxime periculosum et nocivum, videtur esse mortale.
Sed peccatum inanis gloriae est huiusmodi, quia super illud I ad Thess. II, Deo qui
probat corda nostra, dicit Glossa Augustini, quas vires nocendi habeat humanae gloriae
amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit, quia etsi cuiquam facile est laudem
non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur. Chrysostomus
etiam dicit, Matth. VI, quod inanis gloria occulte ingreditur, et omnia quae intus
sunt insensibiliter aufert. Ergo inanis gloria est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., quod cum cetera vitia locum
habeant in servis Diaboli, inanis gloria locum habet etiam in servis Christi. In quibus
tamen nullum est peccatum mortale. Ergo inanis gloria non est peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex hoc aliquod peccatum est mortale
quod caritati contrariatur. Peccatum autem inanis gloriae, secundum se consideratum,
non videtur contrariari caritati quantum ad dilectionem proximi. Quantum autem ad
dilectionem Dei, potest contrariari caritati dupliciter. Uno modo, ratione materiae
de qua quis gloriatur. Puta cum quis gloriatur de aliquo falso quod contrariatur divinae
reverentiae, secundum illud Ezech. XXVIII, elevatum est cor tuum, et dixisti, Deus
ego sum; et I ad Cor. IV, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quare
gloriaris quasi non acceperis? Vel etiam cum quis bonum temporale de quo gloriatur,
praefert Deo, quod prohibetur Ierem. IX, non glorietur sapiens in sapientia sua, nec
fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur,
scire et nosse me. Aut etiam cum quis praefert testimonium hominum testimonio Dei,
sicut contra quosdam dicitur Ioan. XII, qui dilexerunt magis gloriam hominum quam
Dei. Alio modo, ex parte ipsius gloriantis, qui intentionem suam refert ad gloriam
tanquam ad ultimum finem, ad quem scilicet ordinet etiam virtutis opera, et pro quo
consequendo non praetermittat facere etiam ea quae sunt contra Deum. Et sic est peccatum
mortale. Unde Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, quod hoc vitium, scilicet amor humanae
laudis, tam inimicum est piae fidei, si maior in corde sit cupiditas gloriae quam
Dei timor vel amor, ut dominus diceret (Ioan. V), quomodo potestis credere, gloriam
ab invicem expectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? Si autem amor
humanae gloriae, quamvis sit inanis, non tamen repugnet caritati, neque quantum ad
id de quo est gloria, neque quantum ad intentionem gloriam quaerentis, non est peccatum
mortale, sed veniale. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod nullus peccando meretur vitam aeternam. Unde opus virtuosum
amittit vim merendi vitam aeternam si propter inanem gloriam fiat, etiam si illa inanis
gloria non sit peccatum mortale. Sed quando aliquis simpliciter amittit aeternam mercedem
propter inanem gloriam, et non solum quantum ad unum actum, tunc inanis gloria est
peccatum mortale. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod non omnis qui est inanis gloriae cupidus, appetit sibi illam
excellentiam quae competit soli Deo. Alia enim est gloria quae debetur soli Deo, et
alia quae debetur homini virtuoso vel diviti. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod inanis gloria dicitur esse periculosum peccatum non tam propter
gravitatem sui, quam etiam propter hoc quod est dispositio ad gravia peccata, inquantum
scilicet per inanem gloriam redditur homo praesumptuosus et nimis de se ipso confidens.
Et sic etiam paulatim disponit ad hoc quod homo privetur interioribus bonis. (IIa-IIae, q. 132 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inanis gloria non sit vitium capitale. Vitium
enim quod semper ex altero oritur, non videtur esse capitale. Sed inanis gloria semper
ex superbia nascitur. Ergo inanis gloria non est vitium capitale. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 arg. 1)
Praeterea, honor videtur esse aliquid principalius quam gloria, quae est eius effectus.
Sed ambitio, quae est inordinatus appetitus honoris, non est vitium capitale. Ergo
etiam neque appetitus inanis gloriae. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 arg. 2)
Praeterea, vitium capitale habet aliquam principalitatem. Sed inanis gloria non videtur
habere aliquam principalitatem, neque quantum ad rationem peccati, quia non semper
est peccatum mortale; neque etiam quantum ad rationem boni appetibilis, quia gloria
humana videtur esse quiddam fragile et extra hominem existens. Ergo inanis gloria
non est vitium capitale. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., numerat inanem gloriam inter septem vitia
capitalia. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod de vitiis capitalibus dupliciter aliqui loquuntur. Quidam
enim ponunt superbiam unum de vitiis capitalibus. Et hi non ponunt inanem gloriam
inter vitia capitalia. Gregorius autem, in XXXI Moral., superbiam ponit reginam omnium
vitiorum, et inanem gloriam, quae immediate ab ipsa oritur, ponit vitium capitale.
Et hoc rationabiliter. Superbia enim, ut infra dicetur, importat inordinatum appetitum
excellentiae. Ex omni autem bono quod quis appetit, quandam perfectionem et excellentiam
consequitur. Et ideo fines omnium vitiorum ordinantur in finem superbiae. Et propter
hoc videtur quod habeat quandam generalem causalitatem super alia vitia, et non debeat
computari inter specialia vitiorum principia, quae sunt vitia capitalia. Inter bona
autem per quae excellentiam homo consequitur, praecipue ad hoc operari videtur gloria,
inquantum importat manifestationem bonitatis alicuius, nam bonum naturaliter amatur
et honoratur ab omnibus. Et ideo sicut per gloriam quae est apud Deum, consequitur
homo excellentiam in rebus divinis; ita etiam per gloriam hominum consequitur homo
excellentiam in rebus humanis. Et ideo, propter propinquitatem ad excellentiam, quam
homines maxime desiderant, consequens est quod sit multum appetibilis, et quod ex
eius inordinato appetitu multa vitia oriantur. Et ita inanis gloria est vitium capitale. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod aliquod vitium oriri ex superbia non repugnat ei quod
est esse vitium capitale, eo quod, sicut supra dictum est, superbia est regina et
mater omnium vitiorum. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod laus et honor comparantur ad gloriam, ut supra dictum est,
sicut causae ex quibus gloria sequitur. Unde gloria comparatur ad ea sicut finis,
propter hoc enim aliquis amat honorari et laudari, inquantum per hoc aliquis aestimat
se in aliorum notitia fore praeclarum. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod inanis gloria habet principalem rationem appetibilis, ratione
iam dicta, et hoc sufficit ad rationem vitii capitalis. Non autem requiritur quod
vitium capitale semper sit peccatum mortale, quia etiam ex veniali peccato potest
mortale oriri, inquantum scilicet veniale disponit ad mortale. (IIa-IIae, q. 132 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicantur filiae inanis gloriae
esse inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentio, pertinacia, discordia, novitatum
praesumptio. Iactantia enim, secundum Gregorium, XXIII Moral., ponitur inter species
superbiae. Superbia autem non oritur ex inani gloria, sed potius e converso, ut Gregorius
dicit, XXXI Moral. Ergo iactantia non debet poni filia inanis gloriae. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 arg. 1)
Praeterea, contentiones et discordiae videntur ex ira maxime provenire. Sed ira est
capitale vitium inani gloriae condivisum. Ergo videtur quod non sint filiae inanis
gloriae. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 arg. 2)
Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., quod ubique vana gloria malum est, sed
maxime in philanthropia, idest in misericordia. Quae tamen non est aliquid novum,
sed in consuetudine hominum existit. Ergo praesumptio novitatum non debet specialiter
poni filia inanis gloriae. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 arg. 3)
Sed contra est auctoritas Gregorii, in XXXI Moral., ubi praedictas filias inani gloriae
assignat. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, illa vitia quae de se nata sunt ordinari
ad finem alicuius vitii capitalis, dicuntur filiae eius. Finis autem inanis gloriae
est manifestatio propriae excellentiae, ut ex supra dictis patet. Ad quod potest homo
tendere dupliciter. Uno modo, directe, sive per verba, et sic est iactantia; sive
per facta, et sic, si sint vera, habentia aliquam admirationem, est praesumptio novitatum,
quas homines solent magis admirari; si autem per ficta sit, sic est hypocrisis. Alio
autem modo nititur aliquis manifestare suam excellentiam indirecte, ostendendo se
non esse alio minorem. Et hoc quadrupliciter. Primo quidem, quantum ad intellectum,
et sic est pertinacia, per quam homo nimis innititur suae sententiae, nolens credere
sententiae meliori. Secundo, quantum ad voluntatem, et sic est discordia, dum non
vult a propria voluntate discedere ut aliis concordet. Tertio, quantum ad locutionem,
et sic est contentio, dum aliquis verbis clamose contra alium litigat. Quarto, quantum
ad factum, et sic est inobedientia, dum scilicet aliquis non vult exequi superioris
praeceptum. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, iactantia ponitur species superbiae
quantum ad interiorem causam eius, quae est arrogantia. Ipsa autem iactantia exterior.
Ut dicitur in IV Ethic., ordinatur quandoque quidem ad lucrum, sed frequentius ad
gloriam vel honorem. Et sic oritur ex inani gloria. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ira non causat discordiam et contentionem nisi cum adiunctione
inanis gloriae, per hoc scilicet quod aliquis sibi gloriosum reputat quod non cedat
voluntati vel verbis aliorum. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod inanis gloria vituperatur circa eleemosynam propter defectum
caritatis, qui videtur esse in eo qui praefert inanem gloriam utilitati proximi, dum
hoc propter illud facit. Non autem vituperatur aliquis ex hoc quod praesumat eleemosynam
facere quasi aliquid novum. (IIa-IIae, q. 132 a. 5 ad 3)