Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de partibus potentialibus temperantiae. Et primo, de continentia;
secundo, de clementia; tertio, de modestia. Circa primum, considerandum est de continentia,
et de incontinentia. Circa continentiam quaeruntur quatuor. Primo, utrum continentia
sit virtus. Secundo, quae sit materia eius. Tertio, quid sit eius subiectum. Quarto,
de comparatione eius ad temperantiam. (IIa-IIae, q. 155 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod continentia non sit virtus. Species enim non
condividitur generi. Sed continentia condividitur virtuti, ut patet per philosophum,
in VII Ethic. Ergo continentia non est virtus. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 arg. 1)
Praeterea, nullus utendo virtute peccat, quia secundum Augustinum, in libro de Lib.
Arbit., virtus est qua nemo male utitur. Sed aliquis continendo potest peccare, puta
si desideret aliquod bonum facere et ab eo se contineat. Ergo continentia non est
virtus. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 arg. 2)
Praeterea, nulla virtus retrahit hominem a licitis, sed solum ab illicitis. Sed continentia
retrahit hominem a licitis, dicit enim Glossa Galat. V, quod per continentiam aliquis
se etiam a licitis abstinet. Ergo continentia non est virtus. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 arg. 3)
Sed contra, omnis habitus laudabilis videtur esse virtus. Sed continentia est huiusmodi,
dicit enim Andronicus quod continentia est habitus invictus a delectatione. Ergo continentia
est virtus. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod nomen continentiae dupliciter sumitur a diversis. Quidam enim
continentiam nominant per quam aliquis ab omni delectatione venerea abstinet, unde
et apostolus, Galat. V, continentiam castitati coniungit. Et sic continentia perfecta
principalis quidem est virginitas, secundaria vero viduitas. Unde secundum hoc, eadem
ratio est de continentia quae de virginitate, quam supra diximus virtutem. Alii vero
dicunt continentiam esse per quam aliquis resistit concupiscentiis pravis, quae in
eo vehementes existunt. Et hoc modo accipit philosophus continentiam, VII Ethic. Et
hoc etiam modo accipitur continentia in collationibus patrum. Hoc autem modo continentia
habet aliquid de ratione virtutis, inquantum scilicet ratio firmata est contra passiones,
ne ab eis deducatur, non tamen attingit ad perfectam rationem virtutis moralis, secundum
quam etiam appetitus sensitivus subditur rationi sic ut in eo non insurgant vehementes
passiones rationi contrariae. Et ideo philosophus dicit, in IV Ethic., quod continentia
non est virtus, sed quaedam mixta, inquantum scilicet aliquid habet de virtute et
in aliquo deficit a virtute. Largius tamen accipiendo nomen virtutis pro quolibet
principio laudabilium operum, possumus dicere continentiam esse virtutem. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod philosophus condividit continentiam virtuti quantum ad
hoc in quo deficit a virtute. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod homo proprie est id quod est secundum rationem. Et ideo
ex hoc dicitur aliquis in seipso se tenere, quod tenet se in eo quod convenit rationi.
Quod autem pertinet ad perversitatem rationis, non est conveniens rationi. Unde ille
solus continens vere dicitur qui tenet se in eo quod est secundum rationem rectam,
non autem in eo quod est secundum rationem perversam. Rationi autem rectae opponuntur
concupiscentiae pravae, sicut et rationi perversae opponuntur concupiscentiae bonae.
Et ideo proprie et vere continens est qui persistit in ratione recta abstinens a concupiscentiis
pravis, non autem qui persistit in ratione perversa abstinens a concupiscentiis bonis,
sed hic magis potest dici obstinatus in malo. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Glossa ibi loquitur de continentia secundum primum modum,
secundum quem continentia nominat quandam virtutem perfectam, quae non solum abstinet
ab illicitis bonis, sed etiam a quibusdam licitis minus bonis, ut totaliter intendatur
perfectioribus bonis. (IIa-IIae, q. 155 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod materia continentiae non sint concupiscentiae
delectationum tactus. Dicit enim Ambrosius, in I de Offic., quod generale decorum
ita est ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis habeat in omni actu
suo continentem. Sed non omnis actus humanus pertinet ad delectationes tactus. Ergo
continentia non est solum circa concupiscentias delectationum tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 arg. 1)
Praeterea, nomen continentiae ex hoc sumitur quod aliquis tenet se in bono rationis
rectae, sicut dictum est. Sed quaedam aliae passiones vehementius abducunt hominem
a ratione recta quam concupiscentiae delectabilium tactus, sicut timor periculorum
mortis, qui stupefacit hominem; et ira, quae est insaniae similis, ut Seneca dicit.
Ergo continentia non dicitur proprie circa concupiscentias delectationum tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Tullius dicit, in II Rhet., quod continentia est per quam cupiditas consilii
gubernatione regitur. Cupiditas autem magis consuevit dici divitiarum quam delectabilium
tactus, secundum illud I ad Tim. ult., radix omnium malorum cupiditas. Ergo continentia
non est proprie circa concupiscentias delectationum tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 arg. 3)
Praeterea, delectationes tactus non solum sunt in rebus venereis, sed etiam in esu.
Sed continentia solum circa usum venereorum consuevit dici. Ergo non est propria materia
eius concupiscentia delectationum tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 arg. 4)
Praeterea, inter delectationes tactus quaedam sunt, non humanae, sed bestiales, tam
in cibis, utpote si quis delectaretur in esu carnium humanarum; quam etiam in venereis,
puta in abusu bestiarum vel puerorum. Sed circa huiusmodi non est continentia, ut
dicitur in VII Ethic. Non ergo propria materia continentiae sunt concupiscentiae delectationum
tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 arg. 5)
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod continentia et incontinentia
sunt circa eadem circa quae temperantia et intemperantia. Sed temperantia et intemperantia
sunt circa concupiscentias delectationum tactus, ut supra habitum est. Ergo etiam
continentia et incontinentia sunt circa eandem materiam. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod nomen continentiae refrenationem quandam importat, inquantum
scilicet tenet se aliquis ne passiones sequatur. Et ideo proprie continentia dicitur
circa illas passiones quae impellunt ad aliquid prosequendum, in quibus laudabile
est ut ratio retrahat hominem a prosequendo, non autem proprie est circa illas passiones
quae important retractionem quandam, sicut timor et alia huiusmodi; in his enim laudabile
est firmitatem servare in prosequendo quod ratio dictat ut supra dictum est. Est autem
considerandum quod naturales inclinationes principia sunt omnium supervenientium,
ut supra dictum est. Et ideo passiones tanto vehementius impellunt ad aliquid prosequendum,
quanto magis sequuntur inclinationem naturae. Quae praecipue inclinat ad ea quae sunt
sibi necessaria, vel ad conservationem individui, sicut sunt cibi; vel ad conservationem
speciei, sicut sunt actus venerei. Quorum delectationes ad tactum pertinent. Et ideo
continentia et incontinentia proprie dicuntur circa concupiscentias delectationum
tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut nomen temperantiae potest communiter accipi in
quacumque materia, proprie tamen dicitur in illa materia in qua est optimum hominem
refrenari; ita etiam continentia proprie dicitur in materia in qua est optimum et
difficillimum continere, scilicet in concupiscentiis delectationum tactus. Communiter
autem et secundum quid potest dici in quacumque alia materia. Et hoc modo utitur Ambrosius
nomine continentiae. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod circa timorem non proprie laudatur continentia, sed magis
firmitas animi, quam fortitudo importat. Ira autem impetum quidem facit ad aliquid
prosequendum, iste tamen impetus magis sequitur apprehensionem animalem, prout scilicet
aliquis apprehendit se esse ab alio laesum, quam inclinationem naturalem. Et ideo
dicitur quidem aliquis secundum quid continens irae, non tamen simpliciter. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod huiusmodi exteriora bona, sicut honores, divitiae et huiusmodi,
ut philosophus dicit, in VII Ethic., videntur quidem secundum se esse eligibilia,
non autem quasi necessaria ad conservationem naturae. Et ideo circa ea non dicimus
simpliciter aliquos continentes vel incontinentes, sed secundum quid, apponendo quod
sint continentes vel incontinentes vel lucri, vel honoris, vel alicuius huiusmodi.
Et ideo vel Tullius communiter usus est nomine continentiae, prout comprehendit sub
se etiam continentiam secundum quid, vel accipit cupiditatem stricte pro concupiscentia
delectabilium tactus. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod delectationes venereorum sunt vehementiores quam delectationes
ciborum. Et ideo circa venerea magis consuevimus continentiam et incontinentiam dicere
quam circa cibos, licet, secundum philosophum, circa utrumque possit dici. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 ad 4)
Ad quintum dicendum quod continentia est bonum rationis humanae, et ideo attenditur
circa passiones quae possunt esse homini connaturales. Unde philosophus dicit, in
VII Ethic., quod si aliquis tenens puerum concupiscat eum vel comedere, vel ad venereorum
inconvenientem delectationem, sive sequatur concupiscentiam sive non, non dicetur
simpliciter continens, sed secundum quid. (IIa-IIae, q. 155 a. 2 ad 5)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod subiectum continentiae sit vis concupiscibilis.
Subiectum enim alicuius virtutis oportet esse proportionatum materiae. Sed materia
continentiae, sicut dictum est, sunt concupiscentiae delectabilium tactus, quae pertinent
ad vim concupiscibilem. Ergo continentia est in vi concupiscibili. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 arg. 1)
Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed incontinentia est in concupiscibili, cuius
passiones superant rationem, dicit enim Andronicus quod incontinentia est malitia
concupiscibilis, secundum quam eligit pravas delectationes, prohibente rationali.
Ergo et continentia, pari ratione, est in concupiscibili. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 arg. 2)
Praeterea, subiectum virtutis humanae vel est ratio, vel vis appetitiva, quae dividitur
in voluntatem, concupiscibilem et irascibilem. Sed continentia non est in ratione,
quia sic esset virtus intellectualis. Neque etiam est in voluntate, quia continentia
est circa passiones, quae non sunt in voluntate. Nec etiam est in irascibili, quia
non est proprie circa passiones irascibilis, ut dictum est. Ergo relinquitur quod
sit in concupiscibili. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 arg. 3)
Sed contra, omnis virtus in aliqua potentia existens aufert malum actum illius potentiae.
Sed continentia non aufert malum actum concupiscibilis, habet enim continens concupiscentias
pravas, ut philosophus dicit, in VII Ethic. Ergo continentia non est in concupiscibili. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod omnis virtus in aliquo subiecto existens facit illud differre
a dispositione quam habet dum subiicitur opposito vitio. Concupiscibilis autem eodem
modo se habet in eo qui est continens, et in eo qui est incontinens, quia in utroque
prorumpit ad concupiscentias pravas vehementes. Unde manifestum est quod continentia
non est in concupiscibili sicut in subiecto. Similiter etiam ratio eodem modo se habet
in utroque, quia tam continens quam incontinens habet rationem rectam; et uterque,
extra passionem existens, gerit in proposito concupiscentias illicitas non sequi.
Prima autem differentia eorum invenitur in electione, quia continens, quamvis patiatur
vehementes concupiscentias, tamen eligit non sequi eas, propter rationem; incontinens
autem eligit sequi eas, non obstante contradictione rationis. Et ideo oportet quod
continentia sit, sicut in subiecto, in illa vi animae cuius actus est electio. Et
haec est voluntas, ut supra habitum est. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod continentia habet materiam concupiscentias delectationum
tactus, non sicut quas moderetur, quod pertinet ad temperantiam, quae est in concupiscibili,
sed est circa eas quasi eis resistens. Unde oportet quod sit in alia vi, quia resistentia
est alterius ad alterum. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod voluntas media est inter rationem et concupiscibilem, et
potest ab utroque moveri. In eo autem qui est continens, movetur a ratione, in eo
autem qui est incontinens, movetur a concupiscibili. Et ideo continentia potest attribui
rationi sicut primo moventi, et incontinentia concupiscibili, quamvis utrumque immediate
pertineat ad voluntatem sicut ad proprium subiectum. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, licet passiones non sint in voluntate sicut in subiecto,
est tamen in potestate voluntatis eis resistere et hoc modo voluntas continentis resistit
concupiscentiis. (IIa-IIae, q. 155 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod continentia sit melior quam temperantia. Dicitur
enim Eccli. XXVI, omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Ergo nulla
virtus potest continentiae adaequari. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 arg. 1)
Praeterea, quanto aliqua virtus meretur maius praemium, tanto potior est. Sed continentia
videtur mereri maius praemium, dicitur enim II ad Tim. II, non coronabitur nisi qui
legitime certaverit; magis autem certat continens, qui patitur vehementes concupiscentias
pravas, quam temperatus, qui non habet eas vehementes. Ergo continentia est potior
virtus quam temperantia. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 arg. 2)
Praeterea, voluntas est dignior potentia quam vis concupiscibilis. Sed continentia
est in voluntate, temperantia autem in vi concupiscibili, ut ex dictis patet. Ergo
continentia est potior virtus quam temperantia. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Tullius et Andronicus ponunt continentiam adiunctam temperantiae
sicut principali virtuti. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nomen continentiae dupliciter accipitur.
Uno modo, secundum quod importat cessationem ab omnibus delectationibus venereis.
Et sic sumendo nomen continentiae, continentia est potior temperantia simpliciter
dicta, ut patet ex his quae supra dicta sunt de praeeminentia virginitatis ad castitatem
simpliciter dictam. Alio modo potest accipi nomen continentiae secundum quod importat
resistentiam rationis ad concupiscentias pravas quae sunt in homine vehementes. Et
secundum hoc, temperantia est multo potior quam continentia. Quia bonum virtutis laudabile
est ex eo quod est secundum rationem. Plus autem viget bonum rationis in eo qui est
temperatus, in quo etiam ipse appetitus sensitivus est subiectus rationi et quasi
a ratione edomitus, quam in eo qui est continens, in quo appetitus sensitivus vehementer
resistit rationi per concupiscentias pravas. Unde continentia comparatur ad temperantiam
sicut imperfectum ad perfectum. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa potest dupliciter intelligi. Uno modo,
secundum quod accipitur continentia prout abstinet ab omnibus venereis. Et hoc modo
dicitur quod omnis ponderatio non est digna animae continentis, in genere castitatis,
quia nec etiam fecunditas carnis, quae quaeritur in matrimonio, adaequatur continentiae
virginali vel viduali, ut supra dictum est. Alio modo potest intelligi secundum quod
nomen continentiae accipitur communiter pro omni abstinentia a rebus illicitis. Et
sic dicitur quod omnis ponderatio non est digna animae continentis, quia non respicit
aestimationem auri vel argenti, quae commutantur ad pondus. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod magnitudo concupiscentiae, seu debilitas eius, ex duplici
causa procedere potest. Quandoque enim procedit ex causa corporali. Quidam enim ex
naturali complexione sunt magis proni ad concupiscendum quam alii. Et iterum quidam
habent opportunitates delectationum, concupiscentiam inflammantes, magis paratas quam
alii. Et talis debilitas concupiscentiae diminuit meritum, magnitudo vero auget. Quandoque
vero debilitas vel magnitudo concupiscentiae provenit ex causa spirituali laudabili,
puta ex vehementia caritatis vel fortitudine rationis, sicut est in homine temperato.
Et hoc modo debilitas concupiscentiae auget meritum, ratione suae causae, magnitudo
vero minuit. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod voluntas propinquior est rationi quam vis concupiscibilis.
Unde bonum rationis, ex quo virtus laudatur, maius esse ostenditur ex hoc quod pertingit
non solum usque ad voluntatem, sed etiam usque ad vim concupiscibilem, quod accidit
in eo qui est temperatus, quam si pertingat solum ad voluntatem, ut accidit in eo
qui est continens. (IIa-IIae, q. 155 a. 4 ad 3)