QuaestioArticulus

Secunda Secundae. Quaestio 109.

Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling

Prooemium

Deinde conſiderandum eſt de veritate, et vitiis oppoſitis. Circa veritatem autem quaeruntur quatuor. Primo, utrum veritas ſit virtus. Secundo, utrum ſit virtus ſpecialis. Tertio, utrum ſit pars iuſtitiae. Quarto, utrum magis declinet ad minus. (IIa-IIae q. 109 pr.)

Articulus 1.

Ad primum ſic proceditur. Videtur quod veritas non ſit virtus. Prima enim virtutum eſt fides, cuius obiectum eſt veritas. Cum igitur obiectum ſit prius habitu et actu, videtur quod veritas non ſit virtus, ſed aliquid prius virtute. (IIa-IIae q. 109 a. 1 arg. 1)

Praeterea, ſicut philoſophus dicit, in IV Ethic., ad veritatem pertinet quod aliquis confiteatur exiſtentia circa ſeipſum, et neque maiora neque minora. Sed hoc non ſemper eſt laudabile, neque in bonis, quia dicitur Prov. XXVII, laudet te alienus, et non os tuum; nec etiam in malis, quia contra quoſdam dicitur Iſaiae III, peccatum ſuum quaſi Sodoma praedicaverunt, nec abſconderunt. Ergo veritas non eſt virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 1 arg. 2)

Praeterea, omnis virtus aut eſt theologica, aut intellectualis, aut moralis. Sed veritas non eſt virtus theologica, quia non habet Deum pro obiecto, ſed res temporales; dicit enim Tullius quod veritas eſt per quam immutata ea quae ſunt aut fuerunt aut futura ſunt, dicuntur. Similiter etiam non eſt virtus intellectualis, ſed finis earum. Neque etiam eſt virtus moralis, quia non conſiſtit in medio inter ſuperfluum et diminutum; quanto enim aliquis plus dicit verum, tanto melius eſt. Ergo veritas non eſt virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 1 arg. 3)

Sed contra eſt quod philoſophus, in II et IV Ethic., ponit veritatem inter ceteras virtutes. (IIa-IIae q. 109 a. 1 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod veritas dupliciter accipi poteſt. Uno modo ſecundum quod veritate aliquid dicitur verum. Et ſic veritas non eſt virtus, ſed obiectum vel finis virtutis. Sic enim accepta veritas non eſt habitus, quod eſt genus virtutis, ſed aequalitas quaedam intellectus vel ſigni ad rem intellectam et ſignificatam, vel etiam rei ad ſuam regulam, ut in primo habitum eſt. Alio modo poteſt dici veritas qua aliquis verum dicit, ſecundum quod per eam aliquis dicitur verax. Et talis veritas, ſive veracitas, neceſſe eſt quod ſit virtus, quia hoc ipſum quod eſt dicere verum eſt bonus actus; virtus autem eſt quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit. (IIa-IIae q. 109 a. 1 co.)

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de veritate primo modo dicta. (IIa-IIae q. 109 a. 1 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod confiteri id quod eſt circa ſeipſum, inquantum eſt confeſſio veri, eſt bonum ex genere. Sed hoc non ſufficit ad hoc quod ſit actus virtutis, ſed ad hoc requiritur quod ulterius debitis circumſtantiis veſtiatur, quae ſi non obſerventur, erit actus vitioſus. Et ſecundum hoc, vitioſum eſt quod aliquis, ſine debita cauſa, laudet ſeipſum etiam de vero. Vitioſum etiam eſt quod aliquis peccatum ſuum publicet, quaſi ſe de hoc laudando, vel qualitercumque inutiliter manifeſtando. (IIa-IIae q. 109 a. 1 ad 2)

Ad tertium dicendum quod ille qui dicit verum profert aliqua ſigna conformia rebus, ſcilicet vel verba, vel aliqua facta exteriora, aut quaſcumque res exteriores. Circa huiuſmodi autem res ſunt ſolae virtutes morales, ad quas etiam uſus pertinet exteriorum membrorum, ſecundum quod fit per imperium voluntatis. Unde veritas non eſt virtus theologica neque intellectualis, ſed moralis. Eſt autem in medio inter ſuperfluum et diminutum dupliciter, uno quidem modo, ex parte obiecti; alio modo, ex parte actus. Ex parte quidem obiecti, quia verum ſecundum ſuam rationem importat quandam aequalitatem. Aequale autem eſt medium inter maius et minus. Unde ex hoc ipſo quod aliquis verum dicit de ſeipſo, medium tenet inter eum qui maiora dicit de ſeipſo, et inter eum qui minora. Ex parte autem actus medium tenet, inquantum verum dicit quando oportet, et ſecundum quod oportet. Superfluum autem convenit illi qui importune ea quae ſua ſunt manifeſtat, defectus autem competit illi qui occultat, quando manifeſtare oportet. (IIa-IIae q. 109 a. 1 ad 3)

Articulus 2.

Ad ſecundum ſic proceditur. Videtur quod veritas non ſit ſpecialis virtus. Verum enim et bonum convertuntur. Sed bonitas non eſt ſpecialis virtus, quinimmo omnis virtus eſt bonitas, quia bonum facit habentem. Ergo veritas non eſt ſpecialis virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 2 arg. 1)

Praeterea, manifeſtatio eius quod ad ipſum hominem pertinet, eſt actus veritatis de qua nunc loquimur. Sed hoc pertinet ad quamlibet virtutem, quilibet enim virtutis habitus manifeſtatur per proprium actum. Ergo veritas non eſt ſpecialis virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 2 arg. 2)

Praeterea, veritas vitae dicitur qua aliquis recte vivit, de qua dicitur Iſaiae XXXVIII, memento, quaeſo, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Sed qualibet virtute recte vivitur, ut patet per definitionem virtutis ſupra poſitam. Ergo veritas non eſt ſpecialis virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 2 arg. 3)

Praeterea, veritas videtur idem eſſe ſimplicitati, quia utrique opponitur ſimulatio. Sed ſimplicitas non eſt ſpecialis virtus, quia facit intentionem rectam, quod requiritur in omni virtute. Ergo etiam veritas non eſt ſpecialis virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 2 arg. 4)

Sed contra eſt quia in II Ethic. connumeratur aliis virtutibus. (IIa-IIae q. 109 a. 2 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod ad rationem virtutis humanae pertinet quod opus hominis bonum reddat. Unde ubi in actu hominis invenitur ſpecialis ratio bonitatis, neceſſe eſt quod ad hoc diſponatur homo per ſpecialem virtutem. Cum autem bonum, ſecundum Auguſtinum, in libro de natura boni, conſiſtat in ordine, neceſſe eſt ſpecialem rationem boni conſiderari ex determinato ordine. Eſt autem ſpecialis quidam ordo ſecundum quod exteriora noſtra vel verba vel facta debite ordinantur ad aliquid ſicut ſignum ad ſignatum. Et ad hoc perficitur homo per virtutem veritatis. Unde manifeſtum eſt quod veritas eſt ſpecialis virtus. (IIa-IIae q. 109 a. 2 co.)

Ad primum ergo dicendum quod verum et bonum ſubiecto quidem convertuntur, quia omne verum eſt bonum, et omne bonum eſt verum. Sed ſecundum rationem, invicem ſe excedunt, ſicut intellectus et voluntas invicem ſe includunt; nam intellectus intelligit voluntatem, et multa alia, et voluntas appetit ea quae pertinent ad intellectum, et multa alia. Unde verum, ſecundum rationem propriam, qua eſt perfectio intellectus, eſt quoddam particulare bonum, inquantum eſt appetibile quoddam. Et ſimiliter bonum, ſecundum propriam rationem, prout eſt finis appetitus, eſt quoddam verum, inquantum eſt quoddam intelligibile. Quia ergo virtus includit rationem bonitatis, poteſt eſſe quod veritas ſit ſpecialis virtus, ſicut verum eſt ſpeciale bonum. Non autem poteſt eſſe quod bonitas ſit ſpecialis virtus, cum magis ſecundum rationem ſit genus virtutis. (IIa-IIae q. 109 a. 2 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod habitus virtutum et vitiorum ſortiuntur ſpeciem ex eo quod eſt per ſe intentum, non autem ab eo quod eſt per accidens et praeter intentionem. Quod autem aliquis manifeſtat quod circa ipſum eſt, pertinet quidem ad virtutem veritatis ſicut per ſe intentum, ad alias autem virtutes poteſt pertinere ex conſequenti, praeter principalem intentionem. Fortis enim intendit fortiter agere, quod autem fortiter agendo aliquis manifeſtet fortitudinem quam habet, hoc conſequitur praeter eius principalem intentionem. (IIa-IIae q. 109 a. 2 ad 2)

Ad tertium dicendum quod veritas vitae eſt veritas ſecundum quam aliquid eſt verum, non veritas ſecundum quam aliquis dicit verum. Dicitur autem vita vera, ſicut etiam quaelibet alia res, ex hoc quod attingit ſuam regulam et menſuram, ſcilicet divinam legem, per cuius conformitatem rectitudinem habet. Et talis veritas, ſive rectitudo, communis eſt ad quamlibet virtutem. (IIa-IIae q. 109 a. 2 ad 3)

Ad quartum dicendum quod ſimplicitas dicitur per oppoſitum duplicitati, qua ſcilicet aliquis aliud habet in corde, aliud oſtendit exterius. Et ſic ſimplicitas ad hanc virtutem pertinet. Facit autem intentionem rectam, non quidem directe, quia hoc pertinet ad omnem virtutem, ſed excludendo duplicitatem, qua homo unum praetendit et aliud intendit. (IIa-IIae q. 109 a. 2 ad 4)

Articulus 3.

Ad tertium ſic proceditur. Videtur quod veritas non ſit pars iuſtitiae. Iuſtitiae enim proprium eſſe videtur quod reddat alteri debitum. Sed ex hoc quod aliquis verum dicit, non videtur alteri debitum reddere, ſicut fit in omnibus praemiſſis iuſtitiae partibus. Ergo veritas non eſt iuſtitiae pars. (IIa-IIae q. 109 a. 3 arg. 1)

Praeterea, veritas pertinet ad intellectum. Iuſtitia autem eſt in voluntate, ut ſupra habitum eſt. Ergo veritas non eſt pars iuſtitiae. (IIa-IIae q. 109 a. 3 arg. 2)

Praeterea, triplex diſtinguitur veritas, ſecundum Hieronymum, ſcilicet veritas vitae, et veritas iuſtitiae, et veritas doctrinae. Sed nulla iſtarum eſt pars iuſtitiae. Nam veritas vitae continet in ſe omnem virtutem, ut dictum eſt. Veritas autem iuſtitiae eſt idem iuſtitiae, unde non eſt pars eius. Veritas autem doctrinae pertinet magis ad virtutes intellectuales. Ergo veritas nullo modo eſt pars iuſtitiae. (IIa-IIae q. 109 a. 3 arg. 3)

Sed contra eſt quod Tullius ponit veritatem inter partes iuſtitiae. (IIa-IIae q. 109 a. 3 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod, ſicut ſupra dictum eſt, ex hoc aliqua virtus iuſtitiae annectitur ſicut ſecundaria principali, quod partim quidem cum iuſtitia convenit, partim autem deficit ab eius perfecta ratione. Virtus autem veritatis convenit quidem cum iuſtitia in duobus. Uno quidem modo, in hoc quod eſt ad alterum. Manifeſtatio enim, quam diximus eſſe actum veritatis, eſt ad alterum, inquantum ſcilicet ea quae circa ipſum ſunt, unus homo alteri manifeſtat. Alio modo, inquantum iuſtitia aequalitatem quandam in rebus conſtituit. Et hoc etiam facit virtus veritatis, adaequat enim ſigna rebus exiſtentibus circa ipſum. Deficit autem a propria ratione iuſtitiae quantum ad rationem debiti. Non enim haec virtus attendit debitum legale, quod attendit iuſtitia, ſed potius debitum morale, inquantum ſcilicet ex honeſtate unus homo alteri debet veritatis manifeſtationem. Unde veritas eſt pars iuſtitiae, inquantum annectitur ei ſicut virtus ſecundaria principali. (IIa-IIae q. 109 a. 3 co.)

Ad primum ergo dicendum quod quia homo eſt animal ſociale, naturaliter unus homo debet alteri id ſine quo ſocietas humana conſervari non poſſet. Non autem poſſent homines ad invicem convivere niſi ſibi invicem crederent, tanquam ſibi invicem veritatem manifeſtantibus. Et ideo virtus veritatis aliquo modo attendit rationem debiti. (IIa-IIae q. 109 a. 3 ad 1)

Ad ſecundum dicendum quod veritas ſecundum quod eſt cognita, pertinet ad intellectum. Sed homo per propriam voluntatem, per quam utitur et habitibus et membris, profert exteriora ſigna ad veritatem manifeſtandam. Et ſecundum hoc, manifeſtatio veritatis eſt actus voluntatis. (IIa-IIae q. 109 a. 3 ad 2)

Ad tertium dicendum quod veritas de qua nunc loquimur, differt a veritate vitae ut dictum eſt. Veritas autem iuſtitiae dicitur dupliciter. Uno modo, ſecundum quod ipſa iuſtitia eſt rectitudo quaedam regulata ſecundum regulam divinae legis. Et ſecundum hoc, differt veritas iuſtitiae a veritate vitae, quia veritas vitae eſt ſecundum quam aliquis recte vivit in ſeipſo; veritas autem iuſtitiae eſt ſecundum quam aliquis rectitudinem legis in iudiciis, quae ſunt ad alterum, ſervat. Et ſecundum hoc, veritas iuſtitiae non pertinet ad veritatem de qua nunc loquimur, ſicut nec veritas vitae. Alio modo poteſt intelligi veritas iuſtitiae ſecundum quod aliquis ex iuſtitia veritatem manifeſtat, puta cum aliquis in iudicio verum confitetur aut verum teſtimonium dicit. Et haec veritas eſt quidam particularis actus iuſtitiae. Et non pertinet directe ad hanc veritatem de qua nunc loquimur, quia ſcilicet in hac manifeſtatione veritatis principaliter homo intendit ius ſuum alteri reddere. Unde philoſophus, in IV Ethic., de hac veritate determinans, dicit, non de veridico in confeſſionibus dicimus, neque quaecumque ad iuſtitiam vel iniuſtitiam contendunt. Veritas autem doctrinae conſiſtit in quadam manifeſtatione verorum de quibus eſt ſcientia. Unde nec iſta veritas directe pertinet ad hanc virtutem, ſed ſolum veritas qua aliquis et vita et ſermone talem ſe demonſtrat qualis eſt, et non alia quam circa ipſum ſint, nec maiora nec minora. Veruntamen quia vera ſcibilia, inquantum ſunt a nobis cognita, circa nos ſunt et ad nos pertinent; ſecundum hoc veritas doctrinae poteſt ad hanc virtutem pertinere, et quaecumque alia veritas qua quis manifeſtat verbo vel facto quod cognoſcit. (IIa-IIae q. 109 a. 3 ad 3)

Articulus 4.

Ad quartum ſic proceditur. Videtur quod virtus veritatis non declinet in minus. Sicut enim aliquis dicendo maius incurrit falſitatem, ita et dicendo minus, non enim magis eſt falſum quatuor eſſe quinque quam quatuor eſſe tria. Sed omne falſum eſt ſecundum ſe malum et fugiendum, ut philoſophus dicit, in IV Ethic. Ergo veritatis virtus non plus declinat in minus quam in maius. (IIa-IIae q. 109 a. 4 arg. 1)

Praeterea, quod una virtus magis declinet ad unum extremum quam ad aliud, contingit ex hoc quod virtutis medium eſt propinquius uni extremo quam alteri, ſicut fortitudo eſt propinquior audaciae quam timiditati. Sed veritatis medium non eſt propinquius uni extremo quam alteri, quia veritas, cum ſit aequalitas quaedam, in medio punctali conſiſtit. Ergo veritas non magis declinat in minus. (IIa-IIae q. 109 a. 4 arg. 2)

Praeterea, in minus videtur a veritate recedere qui veritatem negat, in maius autem qui veritati aliquid ſuperaddit. Sed magis repugnat veritati qui veritatem negat quam qui ſuperaddit, quia veritas non compatitur ſecum negationem veritatis, compatitur autem ſecum ſuperadditionem. Ergo videtur quod veritas magis debeat declinare in maius quam in minus. (IIa-IIae q. 109 a. 4 arg. 3)

Sed contra eſt quod philoſophus dicit, in IV Ethic., quod homo ſecundum hanc virtutem magis a vero declinat in minus. (IIa-IIae q. 109 a. 4 s. c.)

Reſpondeo dicendum quod declinare in minus a veritate contingit dupliciter. Uno modo, affirmando, puta cum aliquis non manifeſtat totum bonum quod in ipſo eſt, puta ſcientiam vel ſanctitatem vel aliquid huiuſmodi. Quod fit ſine praeiudicio veritatis, quia in maiori eſt etiam minus. Et ſecundum hoc, haec virtus declinat in minus. Hoc enim, ut philoſophus dicit ibidem, videtur eſſe prudentius, propter oneroſas ſuperabundantias eſſe. Homines enim qui maiora de ſeipſis dicunt quam ſint, ſunt aliis oneroſi, quaſi excellere alios volentes, homines autem qui minora de ſeipſis dicunt, gratioſi ſunt, quaſi aliis condeſcendentes per quandam moderationem. Unde apoſtolus dicit, II ad Cor. XII, ſi voluero gloriari, non ero inſipiens, veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me exiſtimet ſupra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Alio modo poteſt aliquis declinare in minus negando, ſcilicet ut neget ſibi ineſſe quod ineſt. Et ſic non pertinet ad hanc virtutem declinare in minus, quia per hoc incurret falſum. Et tamen hoc ipſum eſſet minus repugnans virtuti, non quidem ſecundum propriam rationem veritatis, ſed ſecundum rationem prudentiae, quam oportet ſalvari in omnibus virtutibus. Magis enim repugnat prudentiae, quia periculoſius eſt et oneroſius aliis, quod aliquis exiſtimet vel iactet ſe habere quod non habet, quam quod non exiſtimet, vel dicat ſe non habere quod habet. (IIa-IIae q. 109 a. 4 co.)

Et per hoc patet reſponſio ad obiecta. (IIa-IIae q. 109 a. 4 ad arg.)