Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de partibus poenitentiae. Et primo, in generali; secundo,
in speciali de singulis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum poenitentia
habeat partes. Secundo, de numero partium. Tertio, quales partes sint. Quarto, de
divisione eius in partes subiectivas. (IIIa q. 90 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentiae non debent partes assignari. Sacramenta
enim sunt in quibus divina virtus secretius operatur salutem. Sed virtus divina est
una et simplex. Non ergo poenitentiae, cum sit sacramentum, debent partes assignari. (IIIa q. 90 a. 1 arg. 1)
Praeterea, poenitentia est virtus, et est sacramentum. Sed ei inquantum est virtus,
non assignantur partes, cum virtus sit habitus quidam, qui est simplex qualitas mentis.
Similiter etiam ei poenitentiae inquantum est sacramentum, non videtur quod partes
sint assignandae, quia Baptismo et aliis sacramentis non assignantur partes. Ergo
poenitentiae nullae debent partes assignari. (IIIa q. 90 a. 1 arg. 2)
Praeterea, poenitentiae materia est peccatum, ut supra dictum est. Sed peccato non
assignantur partes. Ergo etiam nec poenitentiae sunt partes assignandae. (IIIa q. 90 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod partes sunt ex quibus perfectio alicuius integratur. Sed poenitentiae
perfectio integratur ex pluribus, scilicet ex contritione, confessione et satisfactione.
Ergo poenitentia habet partes. (IIIa q. 90 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod partes rei sunt in quas materialiter totum dividitur, habent
enim se partes ad totum sicut materia ad formam; unde in II Physic. partes ponuntur
in genere causae materialis, totum autem in genere causae formalis. Ubicumque igitur
ex parte materiae invenitur aliqua pluralitas, ibi est invenire partium rationem.
Dictum est autem supra quod in sacramento poenitentiae actus humani se habent per
modum materiae. Et ideo, cum plures actus humani requirantur ad perfectionem poenitentiae,
scilicet contritio, confessio et satisfactio, ut infra patebit, consequens est quod
sacramentum poenitentiae habeat partes. (IIIa q. 90 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod quodlibet sacramentum habet simplicitatem ratione virtutis
divinae, quae in eo operatur. Sed virtus divina, propter sui magnitudinem, operari
potest et per unum et per multa, ratione quorum alicui sacramento possunt partes assignari. (IIIa q. 90 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod poenitentiae secundum quod est virtus, non assignantur partes,
actus enim humani, qui multiplicantur in poenitentia, non comparantur ad habitum virtutis
sicut partes, sed sicut effectus. Unde relinquitur quod partes assignentur poenitentiae
inquantum est sacramentum, ad quod actus humani comparantur ut materia. In aliis autem
sacramentis materia non sunt actus humani, sed aliqua res exterior, una quidem simplex,
ut aqua vel oleum; sive composita, ut chrisma. Et ideo aliis sacramentis non assignantur
partes. (IIIa q. 90 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod peccata sunt materia remota poenitentiae, inquantum scilicet
sunt ut materia vel obiectum humanorum actuum, qui sunt propria materia poenitentiae
prout est sacramentum. (IIIa q. 90 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur partes poenitentiae
contritio, confessio et satisfactio. Contritio enim est in corde, et sic pertinet
ad interiorem poenitentiam. Confessio autem est in ore, et satisfactio in opere, et
sic duo ultima pertinent ad poenitentiam exteriorem. Poenitentia autem interior non
est sacramentum, sed sola poenitentia exterior, quae sensui subiacet. Non ergo convenienter
assignantur hae partes sacramento poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 2 arg. 1)
Praeterea, in sacramento novae legis confertur gratia, ut supra habitum est. Sed in
satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo satisfactio non est pars sacramenti. (IIIa q. 90 a. 2 arg. 2)
Praeterea, non est idem fructus rei et pars. Sed satisfactio est fructus poenitentiae,
secundum illud Luc. III, facite vobis dignos fructus poenitentiae. Ergo non est pars
poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 2 arg. 3)
Praeterea, poenitentia ordinatur contra peccatum. Sed peccatum potest perfici solum
in corde per consensum, ut in secunda parte habitum est. Ergo et poenitentia. Non
ergo debent poenitentiae partes poni confessio oris et satisfactio operis. (IIIa q. 90 a. 2 arg. 4)
Sed contra, videtur quod debeant poni plures partes poenitentiae. Pars enim hominis
ponitur non solum corpus, quasi materia, sed etiam anima, quae est forma. Sed tria
praedicta, cum sint actus poenitentis, se habent sicut materia, absolutio autem sacerdotis
se habet per modum formae. Ergo absolutio sacerdotis debet poni quarta pars poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod duplex est pars, ut dicitur in V Metaphys. scilicet pars essentiae,
et pars quantitatis. Partes quidem essentiae sunt, naturaliter quidem, forma et materia,
logice autem, genus et differentia. Hoc autem modo quodlibet sacramentum distinguitur
in materiam et formam sicut in partes essentiae, unde et supra dictum est quod sacramenta
consistunt in rebus et verbis. Sed quia quantitas se tenet ex parte materiae, partes
quantitatis sunt partes materiae. Et hoc modo sacramento poenitentiae specialiter
assignantur partes, ut supra dictum est, quantum ad actus poenitentis, qui sunt materia
huius sacramenti. Dictum est autem supra quod alio modo fit recompensatio offensae
in poenitentia, et in vindicativa iustitia. Nam in vindicativa iustitia fit recompensatio
secundum arbitrium iudicis, non secundum voluntatem offendentis vel offensi, sed in
poenitentia fit recompensatio offensae secundum voluntatem peccantis, et secundum
arbitrium Dei, in quem peccatur; quia hic non quaeritur sola reintegratio aequalitatis
iustitiae, sicut in iustitia vindicativa, sed magis reconciliatio amicitiae, quod
fit dum offendens recompensat secundum voluntatem eius quem offendit. Sic igitur requiritur
ex parte poenitentis, primo quidem, voluntas recompensandi, quod fit per contritionem;
secundo, quod se subiiciat arbitrio sacerdotis loco Dei, quod fit in confessione;
tertio, quod recompenset secundum arbitrium ministri Dei, quod fit in satisfactione.
Et ideo contritio, confessio et satisfactio ponuntur partes poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod contritio secundum essentiam quidem est in corde, et
pertinet ad interiorem poenitentiam, virtualiter autem pertinet ad poenitentiam exteriorem,
inquantum scilicet implicat propositum confitendi et satisfaciendi. (IIIa q. 90 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod satisfactio confert gratiam prout est in proposito, et auget
eam prout est in executione, sicut Baptismus in adultis, ut supra dictum est. (IIIa q. 90 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod satisfactio est pars poenitentiae sacramenti; fructus autem
poenitentiae virtutis. (IIIa q. 90 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod plura requiruntur ad bonum, quod procedit ex integra causa,
quam ad malum, quod procedit ex singularibus defectibus, secundum Dionysium, IV cap.
de Div. Nom. Et ideo, licet peccatum perficiatur in consensu cordis, ad perfectionem
tamen poenitentiae requiritur et contritio cordis, et confessio oris, et satisfactio
operis. (IIIa q. 90 a. 2 ad 4)
Ad contrarium patet solutio per ea quae dicta sunt. (IIIa q. 90 a. 2 ad 5)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praedicta tria non sint partes integrales
poenitentiae. Poenitentia enim, ut dictum est, contra peccatum ordinatur. Sed peccatum
cordis, oris et operis sunt partes subiectivae peccati, et non partes integrales,
quia peccatum de quolibet horum praedicatur. Ergo etiam in poenitentia contritio cordis
et confessio oris et satisfactio operis non sunt partes integrales. (IIIa q. 90 a. 3 arg. 1)
Praeterea, nulla pars integralis in se continet aliam sibi condivisam. Sed contritio
continet in se confessionem et satisfactionem in proposito. Ergo non sunt partes integrales. (IIIa q. 90 a. 3 arg. 2)
Praeterea, ex partibus integralibus simul et aequaliter constituitur totum, sicut
linea ex suis partibus. Sed hoc non contingit hic. Ergo praedicta non sunt partes
integrales poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 3 arg. 3)
Sed contra, illae dicuntur partes integrales ex quibus integratur perfectio totius.
Sed ex tribus praedictis integratur perfectio poenitentiae. Ergo sunt partes integrales
poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt haec tria esse partes subiectivas poenitentiae.
Sed hoc non potest esse. Quia partibus subiectivis singulis adest tota virtus totius,
et simul, et aequaliter, sicut tota virtus animalis, inquantum est animal, salvatur
in qualibet specie animalis, quae simul et aequaliter dividunt animal. Sed hoc non
est in proposito. Et ideo alii dixerunt quod sunt partes potentiales. Sed nec hoc
iterum esse potest. Quia singulis partibus potentialibus adest totum secundum totam
essentiam, sicut tota essentia animae adest cuilibet eius potentiae. Sed hoc non est
in proposito. Unde relinquitur quod praedicta tria sint partes integrales poenitentiae,
ad quarum rationem exigitur ut totum non adsit singulis partibus neque secundum totam
virtutem eius, neque secundum totam essentiam, sed omnibus simul. (IIIa q. 90 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod peccatum, quia rationem mali habet, potest in uno tantum
perfici, ut dictum est. Et ideo peccatum quod in solo corde perficitur, est una species
peccati. Alia vero species est peccatum quod perficitur in corde et ore. Tertia vero
species est peccatum quod perficitur in corde et opere. Et huius peccati partes quasi
integrales sunt quod est in corde, et quod est in ore, et quod est in opere. Et ideo
poenitentiae, quae in his tribus perficitur, haec tria sunt partes integrales. (IIIa q. 90 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod una pars integralis potest continere totum, licet non secundum
essentiam, fundamentum enim quodammodo virtute continet totum aedificium. Et hoc modo
contritio continet virtute totam poenitentiam. (IIIa q. 90 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod omnes partes integrales habent ordinem quendam ad invicem.
Sed quaedam habent ordinem tantum in situ, sive consequenter se habeant, sicut partes
exercitus; sive se tangant, sicut partes acervi; sive etiam colligentur, sicut partes
domus; sive etiam continuentur, sicut partes lineae. Quaedam vero habent insuper ordinem
virtutis, sicut partes animalis, quarum prima virtute est cor, et aliae quodam ordine
virtutis dependent ab invicem. Tertio modo ordinantur ordine temporis, sicut partes
temporis et motus. Partes igitur poenitentiae habent ad invicem ordinem virtutis et
temporis, quia sunt actus; non autem ordinem situs, quia non habent positionem. (IIIa q. 90 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dividatur poenitentia in poenitentiam
ante Baptismum, et poenitentiam mortalium, et poenitentiam venialium. Poenitentia
enim est secunda tabula post naufragium, ut supra dictum est, Baptismus autem prima.
Illud ergo quod est ante Baptismum, non debet poni species poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 4 arg. 1)
Praeterea, quod potest destruere maius, potest etiam destruere minus. Sed mortale
est maius peccatum quam veniale. Illa vero poenitentia quae est de mortalibus, eadem
etiam est de venialibus. Non ergo debent poni diversae species poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 4 arg. 2)
Praeterea, sicut post Baptismum peccatur venialiter et mortaliter, ita etiam ante
Baptismum. Si ergo post Baptismum distinguitur poenitentia venialium et mortalium,
pari ratione debet distingui ante Baptismum. Non ergo convenienter distinguitur poenitentia
per has species. (IIIa q. 90 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus, in libro de poenitentia, ponit praedictas tres species
poenitentiae. (IIIa q. 90 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod haec divisio est poenitentiae secundum quod est virtus. Est
autem considerandum quod quaelibet virtus operatur secundum congruentiam temporis,
sicut et secundum alias debitas circumstantias. Unde et virtus poenitentiae actum
suum habet in hoc tempore secundum quod convenit novae legi pertinet autem ad poenitentiam
ut detestetur peccata praeterita, cum proposito immutandi vitam in melius, quod est
quasi poenitentiae finis. Et quia moralia recipiunt speciem secundum finem, ut in
secunda parte habitum est; consequens est quod diversae species poenitentiae accipiantur
secundum diversas immutationes quas poenitens intendit. Est autem triplex immutatio
a poenitente intenta. Prima quidem per regenerationem in novam vitam. Et haec pertinet
ad poenitentiam quae est ante Baptismum. Secunda autem immutatio est per reformationem
vitae praeteritae iam corruptae. Et haec pertinet ad poenitentiam mortalium post Baptismum.
Tertia autem immutatio est in perfectiorem operationem vitae. Et haec pertinet ad
poenitentiam venialium, quae remittuntur per aliquem ferventem actum caritatis, ut
supra dictum est. (IIIa q. 90 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia quae est ante Baptismum, non est sacramentum,
sed est actus virtutis disponens ad sacramentum Baptismi. (IIIa q. 90 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod poenitentia quae delet peccata mortalia delet etiam venialia,
sed non convertitur. Et ideo hae duae poenitentiae se habent sicut perfectum et imperfectum. (IIIa q. 90 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ante Baptismum non sunt peccata venialia sine mortalibus.
Et quia veniale sine mortali dimitti non potest, ut supra dictum est; ideo ante Baptismum
non distinguitur poenitentia mortalium et venialium. (IIIa q. 90 a. 4 ad 3)