Tertia Pars. Quaestio 22. Over het Priesterschap van Christus .
Prooemium
Deinde considerandum est de sacerdotio Christi. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo,
utrum conveniat Christo esse sacerdotem. Secundo, de hostia huius sacerdotis. Tertio,
de effectu huius sacerdotii. Quarto, utrum effectus sacerdotii eius pertineat ad ipsum,
vel solum ad alios. Quinto, de aeternitate sacerdotii eius. Sexto, utrum debeat dici
sacerdos secundum ordinem Melchisedech. (IIIa q. 22 pr.)
Articulus 1. Kwam het Christus toe priester te zijn?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christo non conveniat esse sacerdotem. Sacerdos
enim est minor Angelo, unde dicitur Zach. III, ostendit mihi Deus sacerdotem magnum
stantem coram Angelo domini. Sed Christus est maior Angelis, secundum illud Heb. I,
tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. Ergo
Christo non convenit esse sacerdotem. (IIIa q. 22 a. 1 arg. 1)
Praeterea, ea quae fuerunt in veteri testamento, fuerunt figurae Christi, secundum
illud Coloss. II, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. Sed Christus non
traxit carnis originem ex sacerdotibus veteris legis, dicit enim apostolus, Heb. VII,
manifestum est quod ex Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus
Moyses locutus est. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem. (IIIa q. 22 a. 1 arg. 2)
Praeterea, in veteri lege, quae est figura Christi, non est idem legislator et sacerdos,
unde dicit dominus ad Moysen, legislatorem, Exod. XXVIII, applica Aaron, fratrem tuum,
ut sacerdotio fungatur mihi. Christus autem est lator novae legis, secundum illud
Ierem. XXXI, dabo leges meas in cordibus eorum. Ergo Christo non convenit esse sacerdotem. (IIIa q. 22 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Heb. IV, habemus pontificem qui penetravit caelum, Iesum,
filium Dei. (IIIa q. 22 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod proprium officium sacerdotis est esse mediatorem inter Deum
et populum, inquantum scilicet divina populo tradit, unde sacerdos dicitur quasi sacra
dans, secundum illud Malach. II, legem requirent ex ore eius, scilicet sacerdotis;
et iterum inquantum preces populi Deo offert, et pro eorum peccatis Deo aliqualiter
satisfacit; unde apostolus dicit, Heb. V, omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro
hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro
peccatis. Hoc autem maxime convenit Christo. Nam per ipsum dona hominibus sunt collata,
secundum illud II Pet. I, per quem, scilicet Christum, maxima et pretiosa nobis promissa
donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Ipse etiam humanum genus
Deo reconciliavit, secundum illud Coloss. I, in ipso, scilicet Christo, complacuit
omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia. Unde Christo maxime
convenit esse sacerdotem. (IIIa q. 22 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod potestas hierarchica convenit quidem Angelis, inquantum
et ipsi sunt medii inter Deum et hominem, ut patet per Dionysium, in libro Cael. Hier.,
ita quod ipse sacerdos, inquantum est medius inter Deum et populum, Angeli nomen habet,
secundum illud Malach. II, Angelus domini exercituum est. Christus autem maior Angelis
fuit, non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, inquantum habuit
plenitudinem gratiae et gloriae. Unde etiam excellentiori modo hierarchicam seu sacerdotalem
potestatem prae Angelis habuit, ita etiam quod ipsi Angeli fuerunt ministri sacerdotii
eius, secundum illud Matth. IV, accesserunt Angeli et ministrabant ei. Secundum tamen
passibilitatem, modico ab Angelis minoratus est, ut apostolus dicit, Heb. II. Et secundum
hoc conformis fuit hominibus viatoribus in sacerdotio constitutis. (IIIa q. 22 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Damascenus, in III libro, quod in omnibus est
simile, idem utique erit, et non exemplum. Quia igitur sacerdotium veteris legis erat
figura sacerdotii Christi, noluit Christus nasci de stirpe figuralium sacerdotum,
ut ostenderetur non esse omnino idem sacerdotium, sed differre sicut verum a figurali. (IIIa q. 22 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, alii homines particulatim habent
quasdam gratias, sed Christus, tanquam omnium caput, habet perfectionem omnium gratiarum.
Et ideo, quantum ad alios pertinet, alius est legislator, et alius sacerdos, et alius
rex, sed haec omnia concurrunt in Christo, tanquam in fonte omnium gratiarum. Unde
dicitur Isaiae XXXIII, dominus iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster,
ipse veniet et salvabit nos. (IIIa q. 22 a. 1 ad 3)
Articulus 2. Was Christus zelf tegelijk priester en offer?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ipse Christus non fuit simul sacerdos et
hostia. Sacerdotis enim est hostiam occidere. Sed Christus non seipsum occidit. Ergo
ipse non fuit simul sacerdos et hostia. (IIIa q. 22 a. 2 arg. 1)
Praeterea, sacerdotium Christi magis est simile sacerdotio Iudaeorum, quod erat a
Deo institutum, quam sacerdotio gentilium, quo Daemones colebantur. In veteri autem
lege nunquam homo in sacrificium offerebatur, quod maxime reprehenditur in sacrificiis
gentilium, secundum illud Psalmi, effuderunt sanguinem innocentem filiorum suorum
et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Ergo in sacerdotio
Christi non debuit esse ipse homo Christus hostia. (IIIa q. 22 a. 2 arg. 2)
Praeterea, omnis hostia, ex hoc quod Deo offertur, Deo sanctificatur. Sed ipsa Christi
humanitas a principio fuit sanctificata et Deo coniuncta. Ergo non convenienter potest
dici quod Christus, secundum quod homo, fuerit hostia. (IIIa q. 22 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. V, Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum
pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (IIIa q. 22 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in X de Civ. Dei, omne sacrificium
visibile invisibilis sacrificii est sacramentum, idest sacrum signum. Est autem invisibile
sacrificium quo homo spiritum suum offert Deo, secundum illud Psalmi; sacrificium
Deo spiritus contribulatus. Et ideo omne illud quod Deo exhibetur ad hoc quod spiritus
hominis feratur in Deum, potest dici sacrificium. Indiget igitur homo sacrificio propter
tria. Uno quidem modo, ad remissionem peccati, per quod a Deo avertitur. Et ideo dicit
apostolus, Heb. V, quod ad sacerdotem pertinet ut offerat dona et sacrificia pro peccatis.
Secundo, ut homo in statu gratiae conservetur, semper Deo inhaerens, in quo eius pax
et salus consistit. Unde et in veteri lege immolabatur hostia pacifica pro offerentium
salute, ut habetur Levit. III. Tertio, ad hoc quod spiritus hominis perfecte Deo uniatur,
quod maxime erit in gloria. Unde et in veteri lege offerebatur holocaustum, quasi
totum incensum, ut dicitur Levit. I. Haec autem per humanitatem Christi nobis provenerunt.
Nam primo quidem, nostra peccata deleta sunt, secundum illud Rom. IV, traditus est
propter delicta nostra. Secundo, gratiam nos salvantem per ipsum accepimus, secundum
illud Heb. V, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Tertio,
per ipsum perfectionem gloriae adepti sumus, secundum illud Heb. X, habemus fiduciam
per sanguinem eius in introitum sanctorum, scilicet in gloriam caelestem. Et ideo
ipse Christus, inquantum homo, non solum fuit sacerdos, sed etiam hostia perfecta,
simul existens hostia pro peccato, et hostia pacificorum, et holocaustum. (IIIa q. 22 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Christus non se occidit, sed seipsum voluntarie morti
exposuit, secundum illud Isaiae LIII, oblatus est quia ipse voluit. Et ideo dicitur
seipsum obtulisse. (IIIa q. 22 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Christi hominis occisio potest ad duplicem voluntatem comparari.
Uno modo, ad voluntatem occidentium. Et sic non habuit rationem hostiae, non enim
dicuntur occisores Christi hostiam Deo obtulisse, sed graviter deliquisse. Et huius
peccati similitudinem gerebant impia gentilium sacrificia, quibus homines idolis immolabant.
Alio modo potest considerari occisio Christi per comparationem ad voluntatem patientis,
qui voluntarie se obtulit passioni. Et ex hac parte habet rationem hostiae. In quo
non convenit cum sacrificiis gentilium. (IIIa q. 22 a. 2 ad 2)
Articulus 3. Is het uitboeten der zonden de vrucht van Christus’ priesterschap?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod effectus sacerdotii Christi non sit expiatio
peccatorum. Solius enim Dei est peccata delere, secundum illud Isaiae XLIII, ego sum
qui deleo iniquitates tuas propter me. Sed Christus non est sacerdos secundum quod
Deus, sed secundum quod homo. Ergo sacerdotium Christi non est expiativum peccatorum. (IIIa q. 22 a. 3 arg. 1)
Praeterea, apostolus dicit, Heb. X, quod hostiae veteris testamenti non potuerunt
perfectos facere, alioquin cessassent offerri, eo quod nullam haberent conscientiam
peccati cultores sufficienter semel mundati; sed in ipsis commemoratio peccatorum
per singulos annos fit. Sed similiter sub sacerdotio Christi fit commemoratio peccatorum,
cum dicitur, dimitte nobis debita nostra, Matth. VI. Offertur etiam continue sacrificium
in Ecclesia, unde ibidem dicitur, panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo per
sacerdotium Christi non expiantur peccata. (IIIa q. 22 a. 3 arg. 2)
Praeterea, pro peccato in veteri lege maxime immolabatur hircus pro peccato principis,
vel capra pro peccato alicuius de populo, vel vitulus pro peccato sacerdotis, ut patet
Levit. IV. Sed Christus nulli horum comparatur, sed agno, secundum illud Ierem. XI
ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Ergo videtur quod eius sacerdotium
non sit expiativum peccatorum. (IIIa q. 22 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicit apostolus, Heb. IX, sanguis Christi, qui per spiritum sanctum
seipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis,
ad serviendum Deo viventi. Opera autem mortua dicuntur peccata. Ergo sacerdotium Christi
habet virtutem emundandi peccata. (IIIa q. 22 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod ad perfectam peccatorum emundationem duo requiruntur, secundum
quod duo sunt in peccato, scilicet macula culpae, et reatus poenae. Macula quidem
culpae deletur per gratiam, qua cor peccatoris in Deum convertitur, reatus autem poenae
totaliter tollitur per hoc quod homo Deo satisfacit. Utrumque autem horum efficit
sacerdotium Christi. Nam virtute ipsius gratia nobis datur, qua corda nostra convertuntur
ad Deum, secundum illud Rom. III, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem
quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine
ipsius. Ipse etiam pro nobis plenarie satisfecit, inquantum ipse languores nostros
tulit, et dolores nostros ipse portavit. Unde patet quod Christi sacerdotium habet
vim plenam expiandi peccata. (IIIa q. 22 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, licet Christus non fuerit sacerdos secundum quod Deus,
sed secundum quod homo, unus tamen et idem fuit sacerdos et Deus. Unde in synodo Ephesina
legitur, si quis pontificem nostrum et apostolum fieri dicit non ipsum ex Deo verbum,
sed quasi alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, anathema sit. Et ideo,
inquantum eius humanitas operabatur in virtute divinitatis, illud sacrificium erat
efficacissimum ad delenda peccata. Propter quod Augustinus dicit, in IV de Trin.,
ut, quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, a quo offeratur,
quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus verusque mediator, per sacrificium
pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret
pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat. (IIIa q. 22 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod peccata non commemorantur in nova lege propter inefficaciam
sacerdotii Christi, quasi per ipsum non sufficienter expientur peccata, sed commemorantur
quantum ad illos scilicet qui vel eius sacrificii nolunt esse participes, sicut sunt
infideles, pro quorum peccatis oramus, ut convertantur; vel etiam quantum ad illos
qui, post participationem huius sacrificii, ab eo deviant qualitercumque peccando.
Sacrificium autem quod quotidie in Ecclesia offertur, non est aliud a sacrificio quod
ipse Christus obtulit, sed eius commemoratio. Unde Augustinus dicit, in X de Civ.
Dei, sacerdos ipse Christus offerens, ipse et oblatio, cuius rei sacramentum quotidianum
esse voluit Ecclesiae sacrificium. (IIIa q. 22 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut Origenes dicit, super Ioan., licet diversa animalia
in lege offerrentur, quotidianum tamen sacrificium, quod offerebatur mane et vespere,
erat agnus, ut habetur Num. XXVIII. Unde significabatur quod oblatio agni, idest Christi,
esset sacrificium consummativum omnium aliorum. Et ideo Ioan. I dicitur, ecce agnus
Dei, ecce qui tollit peccata mundi. (IIIa q. 22 a. 3 ad 3)
Articulus 4. Betrokken de vruchten van Christus’ priesterschap zich niet alleen op anderen, maar
ook op Hemzelf?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus sacerdotii Christi non solum pertinuerit
ad alios, sed etiam ad ipsum. Ad officium enim sacerdotis pertinet pro populo orare,
secundum illud II Machab. I, orationem faciebant sacerdotes dum consummaretur sacrificium.
Sed Christus non solum pro aliis oravit, sed etiam pro seipso, secundum quod supra
dictum est, et sicut expresse dicitur, Heb. V, quod in diebus carnis suae preces supplicationesque
ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis obtulit.
Ergo sacerdotium Christi habuit non solum in aliis, sed etiam in seipso effectum. (IIIa q. 22 a. 4 arg. 1)
Praeterea, Christus obtulit seipsum sacrificium in sua passione. Sed per passionem
suam non solum aliis meruit, sed etiam sibi, ut supra habitum est. Ergo sacerdotium
Christi non solum habuit effectum in aliis, sed etiam in seipso. (IIIa q. 22 a. 4 arg. 2)
Praeterea, sacerdotium veteris legis fuit figura sacerdotii Christi. Sed sacerdos
veteris legis non solum pro aliis, sed etiam pro seipso sacrificium offerebat, dicitur
enim Levit. XVI, quod pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se, et pro domo
sua, et pro universo coetu filiorum Israel. Ergo etiam sacerdotium Christi non solum
in aliis, sed in seipso effectum habuit. (IIIa q. 22 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod in Ephesina synodo legitur, si quis dicit Christum pro se obtulisse
oblationem, et non magis pro nobis solum (nec enim indiguit sacrificio qui peccatum
nescit), anathema sit. Sed in sacrificio offerendo potissime sacerdotis consistit
officium. Ergo sacerdotium Christi non habuit effectum in ipso Christo. (IIIa q. 22 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, sacerdos constituitur medius inter Deum
et populum. Ille autem indiget medio ad Deum qui per seipsum accedere ad Deum non
potest, et talis sacerdotio subiicitur, effectum sacerdotii participans. Hoc autem
Christo non competit, dicit enim apostolus, Heb. VII, accedens per seipsum ad Deum,
semper vivens, ad interpellandum pro nobis. Et ideo Christo non competit effectum
sacerdotii in se suscipere, sed potius ipsum aliis communicare. Primum enim agens
in quolibet genere ita est influens quod non est recipiens in genere illo, sicut sol
illuminat sed non illuminatur, et ignis calefacit sed non calefit. Christus autem
est fons totius sacerdotii, nam sacerdos legalis erat figura ipsius; sacerdos autem
novae legis in persona ipsius operatur, secundum illud II Cor. II, nam et ego, quod
donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi. Et ideo non competit Christo
effectum sacerdotii suscipere. (IIIa q. 22 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod oratio, etsi conveniat sacerdotibus, non tamen est eorum
officio propria, cuilibet enim convenit et pro se et pro aliis orare, secundum illud
Iac. ult., orate pro invicem, ut salvemini. Et sic posset dici quod oratio qua Christus
pro se oravit, non erat actus sacerdotii eius. Sed haec responsio videtur excludi
per hoc quod apostolus, Heb. V, cum dixisset, tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech, subdit, qui in diebus carnis suae preces etc., ut supra, et
ita videtur quod oratio qua Christus oravit, ad eius sacerdotium pertineat. Et ideo
oportet dicere quod alii sacerdotes effectum sacerdotii sui participant, non inquantum
sacerdotes, sed inquantum peccatores, ut infra dicetur. Christus autem, simpliciter
loquendo, peccatum non habuit, habuit tamen similitudinem peccati in carne, ut dicitur
Rom. VIII. Et ideo non simpliciter dicendum est quod ipse effectum sacerdotii participaverit,
sed secundum quid, scilicet secundum passibilitatem carnis. Unde signanter dicit,
qui possit illum salvum facere a morte. (IIIa q. 22 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in oblatione sacrificii cuiuscumque sacerdotis duo possunt
considerari, scilicet ipsum sacrificium oblatum, et devotio offerentis. Proprius autem
effectus sacerdotii est id quod sequitur ex ipso sacrificio. Christus autem consecutus
est per suam passionem, non quasi ex vi sacrificii, quod offertur per modum satisfactionis,
sed ex ipsa devotione qua, secundum caritatem, passionem humiliter sustinuit. (IIIa q. 22 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod figura non potest adaequare veritatem. Unde sacerdos figuralis
veteris legis non poterat ad hanc perfectionem attingere ut sacrificio satisfactorio
non indigeret. Sed Christus non indiguit. Unde non est similis ratio de utroque. Et
hoc est quod apostolus dicit, lex homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes,
sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, filium in aeternum perfectum. (IIIa q. 22 a. 4 ad 3)
Articulus 5. Blijft Christus’ priesterschap in eeuwigheid?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdotium Christi non permaneat in aeternum.
Quia, ut dictum est, illi soli effectu sacerdotii indigent qui habent infirmitatem
peccati quae per sacerdotis sacrificium expiari potest. Sed hoc non erit in aeternum.
Quia in sanctis nulla erit infirmitas, secundum illud Isaiae LX, populus tuus omnes
iusti, peccatorum autem infirmitas inexpiabilis erit, quia in Inferno nulla est redemptio.
Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum. (IIIa q. 22 a. 5 arg. 1)
Praeterea, sacerdotium Christi maxime manifestatum est in eius passione et morte,
quando per proprium sanguinem introivit in sancta, ut dicitur Heb. IX. Sed passio
et mors Christi non erit in aeternum, ut dicitur Rom. VI, Christus resurgens a mortuis
iam non moritur. Ergo sacerdotium Christi non est in aeternum. (IIIa q. 22 a. 5 arg. 2)
Praeterea, Christus est sacerdos non secundum quod Deus, sed secundum quod homo. Sed
Christus quandoque non fuit homo scilicet in triduo mortis. Ergo sacerdotium Christi
non est in aeternum. (IIIa q. 22 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, tu es sacerdos in aeternum. (IIIa q. 22 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod in officio sacerdotis duo possunt considerari, primo quidem
ipsa oblatio sacrificii; secundo, ipsa sacrificii consummatio, quae quidem consistit
in hoc quod illi pro quibus sacrificium offertur finem sacrificii consequuntur. Finis
autem sacrificii quod Christus obtulit, non fuerunt bona temporalia, sed aeterna,
quae per eius mortem adipiscimur, unde dicitur, Heb. IX, quod Christus est assistens
pontifex futurorum bonorum, ratione cuius Christi sacerdotium dicitur esse aeternum.
Et haec quidem consummatio sacrificii Christi praefigurabatur in hoc ipso quod pontifex
legalis semel in anno cum sanguine hirci et vituli intrabat in sancta sanctorum, ut
dicitur Levit. XVI, cum tamen hircum et vitulum non immolaret in sancta sanctorum,
sed extra. Similiter Christus in sancta sanctorum idest in ipsum caelum intravit et
nobis viam paravit intrandi per virtutem sanguinis sui, quem pro nobis in terra effudit. (IIIa q. 22 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod sancti qui erunt in patria, non indigebunt ulterius expiari
per sacerdotium Christi, sed, expiati iam, indigebunt consummari per ipsum Christum,
a quo gloria eorum dependet, ut dicitur, Apoc. XXI, quod claritas Dei illuminat illam,
scilicet civitatem sanctorum, et lucerna eius est agnus. (IIIa q. 22 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, licet passio et mors Christi de cetero non sit iteranda,
tamen virtus illius hostiae permanet in aeternum, quia ut dicitur Heb. X, una oblatione
consummavit in aeternum sanctificatos. (IIIa q. 22 a. 5 ad 2)
Per quod etiam patet responsio ad tertium. Unitas autem huius oblationis figurabatur
in lege per hoc quod semel in anno legalis pontifex cum solemni oblatione sanguinis
intrabat in sancta, ut dicitur Levit. XVI. Sed deficiebat figura a veritate in hoc,
quod illa hostia non habebat sempiternam virtutem, et ideo annuatim illae hostiae
reiterabantur. (IIIa q. 22 a. 5 ad 3)
Articulus 6. Was Christus’ priesterschap volgens de orde van Melchisedech?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod sacerdotium Christi non fuerit secundum ordinem
Melchisedech. Christus enim est fons totius sacerdotii tanquam principalis sacerdos.
Sed illud quod est principale, non sequitur ordinem aliorum, sed alia sequuntur ordinem
ipsius. Ergo Christus non debet dici sacerdos secundum ordinem Melchisedech. (IIIa q. 22 a. 6 arg. 1)
Praeterea, sacerdotium veteris legis propinquius fuit sacerdotio Christi quam sacerdotium
quod fuit ante legem. Sed sacramenta tanto expressius significabant Christum, quanto
propinquiora fuerunt Christo, ut patet ex his quae in secunda parte dicta sunt. Ergo
sacerdotium Christi magis debet denominari secundum sacerdotium legale quam secundum
sacerdotium Melchisedech, quod fuit ante legem. (IIIa q. 22 a. 6 arg. 2)
Praeterea, Heb. VII dicitur, quod est rex pacis; sine patre sine matre sine genealogia;
neque initium dierum neque finem vitae habens, quae quidem conveniunt soli filio Dei.
Ergo non debet dici Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech tanquam cuiusdam
alterius, sed secundum ordinem sui ipsius. (IIIa q. 22 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. (IIIa q. 22 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod sicut, supra dictum est, legale sacerdotium fuit figura sacerdotii
Christi, non quidem quasi adaequans veritatem, sed multum ab ea deficiens, tum quia
sacerdotium legale non mundabat peccata; tum etiam quia non erat aeternum, sicut sacerdotium
Christi. Ipsa autem excellentia sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum fuit figurata
in sacerdotio Melchisedech, qui ab Abraham decimas sumpsit, in cuius lumbis decimatus
est quodammodo ipse sacerdos legalis. Et ideo sacerdotium Christi dicitur esse secundum
ordinem Melchisedech, propter excellentiam veri sacerdotii ad figurale sacerdotium
legis. (IIIa q. 22 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Christus non dicitur esse secundum ordinem Melchisedech
quasi principalioris sacerdotis, sed quasi praefigurantis excellentiam sacerdotii
Christi ad sacerdotium leviticum. (IIIa q. 22 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in sacerdotio Christi duo possunt considerari, scilicet
ipsa oblatio Christi, et participatio eius. Quantum autem ad ipsam oblationem, expressius
figurabat sacerdotium Christi sacerdotium legale per sanguinis effusionem, quam sacerdotium
Melchisedech in quo sanguis non effundebatur. Sed quantum ad participationem huius
sacrificii et eius effectum, in quo praecipue attenditur excellentia sacerdotii Christi
ad sacerdotium legale, expressius praefigurabatur per sacerdotium Melchisedech, qui
offerebat panem et vinum, significantia, ut dicit Augustinus ecclesiasticam unitatem,
quam constituit participatio sacrificii Christi. Unde etiam in nova lege verum Christi
sacrificium communicatur fidelibus sub specie panis et vini. (IIIa q. 22 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Melchisedech dictus est sine patre et sine matre et sine
genealogia, et quod non habet initium dierum neque finem non quia ista non habuit,
sed quia in Scriptura sacra ista de eo non leguntur. Et per hoc ipsum, ut apostolus
ibidem dicit, assimilatus est filio Dei, qui in terris est sine patre, et in caelis
sine matre et sine genealogia, secundum illud Isaiae LIII, generationem eius quis
enarrabit? Et secundum divinitatem neque principium neque finem habet dierum. (IIIa q. 22 a. 6 ad 3)