Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de recuperatione virtutum per poenitentiam. Et circa hoc
quaeruntur sex. Primo, utrum per poenitentiam restituantur virtutes. Secundo, utrum
restituantur in aequali quantitate. Tertio, utrum restituatur poenitenti aequalis
dignitas. Quarto, utrum opera virtutum per peccatum mortificentur. Quinto, utrum opera
mortificata per peccatum per poenitentiam reviviscant. Sexto, utrum opera mortua,
idest absque caritate facta, per poenitentiam vivificentur. (IIIa q. 89 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam virtutes non restituantur.
Non enim possent virtutes amissae per poenitentiam restitui nisi poenitentia virtutes
causaret. Sed poenitentia, cum sit virtus, non potest esse causa omnium virtutum,
praesertim cum quaedam virtutes sint naturaliter priores poenitentia, ut supra dictum
est. Ergo per poenitentiam non restituuntur. (IIIa q. 89 a. 1 arg. 1)
Praeterea, poenitentia in quibusdam actibus poenitentis consistit. Sed virtutes gratuitae
non causantur ex actibus nostris, dicit enim Augustinus, in libro de Lib. Arbit.,
quod virtutes Deus in nobis sine nobis operatur. Ergo videtur quod per poenitentiam
non restituantur virtutes. (IIIa q. 89 a. 1 arg. 2)
Praeterea, habens virtutem sine difficultate et delectabiliter actus virtutum operatur,
unde philosophus dicit, in I Ethic., quod non est iustus qui non gaudet iusta operatione.
Sed multi poenitentes adhuc difficultatem patiuntur in operando actus virtutum. Non
ergo per poenitentiam restituuntur virtutes. (IIIa q. 89 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod, Luc. XV, pater mandavit quod filius poenitens indueretur stola
prima, quae, secundum Ambrosium, est amictus sapientiae, quam simul consequuntur omnes
virtutes, secundum illud Sap. VIII, sobrietatem et iustitiam docet, prudentiam et
virtutem, quibus in vita nihil est utilius hominibus. Ergo per poenitentiam omnes
virtutes restituuntur. (IIIa q. 89 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod per poenitentiam, sicut dictum est supra, remittuntur peccata.
Remissio autem peccatorum non potest esse nisi per infusionem gratiae. Unde relinquitur
quod per poenitentiam gratia homini infundatur. Ex gratia autem consequuntur omnes
virtutes gratuitae, sicut ex essentia animae fluunt omnes potentiae, ut in secunda
parte habitum est. Unde relinquitur quod per poenitentiam omnes virtutes restituantur. (IIIa q. 89 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod eodem modo poenitentia restituit virtutes per quem modum
est causa gratiae, ut iam dictum est. Est autem causa gratiae inquantum est sacramentum,
nam inquantum est virtus, est magis gratiae effectus. Et ideo non oportet quod poenitentia,
secundum quod est virtus, sit causa omnium aliarum virtutum, sed quod habitus poenitentiae
simul cum habitibus aliarum virtutum per sacramentum causetur. (IIIa q. 89 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in sacramento poenitentiae actus humani se habent materialiter,
sed formalis vis huius sacramenti dependet ex virtute clavium. Et ideo virtus clavium
effective causat gratiam et virtutes, instrumentaliter tamen. Sed actus primus poenitentis
se habet ut ultima dispositio ad gratiam consequendam, scilicet contritio, alii vero
sequentes actus poenitentiae procedunt iam ex gratia et virtutibus. (IIIa q. 89 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, quandoque post primum actum poenitentiae,
qui est contritio, remanent quaedam reliquiae peccatorum, scilicet dispositiones ex
prioribus actibus peccatorum causatae, ex quibus praestatur difficultas quaedam poenitenti
ad operandum opera virtutum, sed quantum est ex ipsa inclinatione caritatis et aliarum
virtutum, poenitens opera virtutum delectabiliter et sine difficultate operatur; sicut
si virtuosus per accidens difficultatem pateretur in executione actus virtutis propter
somnum aut aliquam corporis dispositionem. (IIIa q. 89 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod post poenitentiam resurgat homo in aequali
virtute. Dicit enim apostolus, Rom. VIII, diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
ubi dicit Glossa Augustini quod hoc adeo verum est ut, si qui horum devient et exorbitent,
hoc ipsum Deus faciat eis in bonum proficere. Sed hoc non esset si homo resurgeret
in minori virtute. (IIIa q. 89 a. 2 arg. 1)
Praeterea, Ambrosius dicit quod poenitentia optima res est, quae omnes defectus revocat
ad perfectum. Sed hoc non esset nisi virtutes in aequali quantitate recuperarentur.
Ergo per poenitentiam semper recuperatur aequalis virtus. (IIIa q. 89 a. 2 arg. 2)
Praeterea, super illud Genes. I, factum est vespere et mane dies unus, dicit Glossa,
vespertina lux est a qua quis cecidit, matutina in qua resurgit. Sed lux matutina
est maior quam vespertina. Ergo aliquis resurgit in maiori gratia vel caritate quam
prius habuerat. Quod etiam videtur per id quod apostolus dicit, Rom. V, ubi abundavit
delictum, superabundavit et gratia. (IIIa q. 89 a. 2 arg. 3)
Sed contra, caritas proficiens vel perfecta maior est quam caritas incipiens. Sed
quandoque aliquis cadit a caritate proficiente, resurgit autem in caritate incipiente.
Ergo semper resurgit homo in minori etiam virtute. (IIIa q. 89 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, motus liberi arbitrii qui est in iustificatione
impii, est ultima dispositio ad gratiam, unde in eodem instanti est gratiae infusio
cum praedicto motu liberi arbitrii, ut in secunda parte habitum est. In quo quidem
motu comprehenditur actus poenitentiae, ut supra dictum est. Manifestum est autem
quod formae quae possunt recipere magis et minus, intenduntur et remittuntur secundum
diversam dispositionem subiecti, ut in secunda parte habitum est. Et inde est quod,
secundum quod motus liberi arbitrii in poenitentia est intensior vel remissior, secundum
hoc poenitens consequitur maiorem vel minorem gratiam. Contingit autem intensionem
motus poenitentis quandoque proportionatam esse maiori gratiae quam illa a qua cecidit
per peccatum; quandoque vero aequali; quandoque vero minori. Et ideo poenitens quandoque
resurgit in maiori gratia quam prius habuerat; quandoque autem in aequali; quandoque
etiam in minori. Et eadem ratio est de virtutibus, quae ex gratia consequuntur. (IIIa q. 89 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod non omnibus diligentibus Deum cooperatur in bonum hoc
ipsum quod per peccatum a Dei amore cadunt, quod patet in his qui cadunt et nunquam
resurgunt, vel qui resurgunt iterum casuri, sed in his qui secundum propositum vocati
sunt sancti, scilicet praedestinatis, qui, quotiescumque cadunt, finaliter tamen resurgunt.
Cedit igitur eis in bonum hoc quod cadunt, non quia semper in maiori gratia resurgant,
sed quia resurgunt in permanentiori gratia, non quidem ex parte ipsius gratiae, quia,
quanto gratia est maior, tanto de se est permanentior; sed ex parte hominis, qui tanto
stabilius in gratia permanet quanto est cautior et humilior. Unde et Glossa ibidem
subdit quod ideo proficit eis in bonum quod cadunt, quia humiliores redeunt, et quia
doctiores fiunt. (IIIa q. 89 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod poenitentia, quantum est de se, habet virtutem reparandi
omnes defectus ad perfectum, et etiam promovendi in ulteriorem statum, sed hoc quandoque
impeditur ex parte hominis, qui remissius movetur in Deum et in detestationem peccati.
Sicut etiam in Baptismo aliqui adulti consequuntur maiorem vel minorem gratiam, secundum
quod diversimode se disponunt. (IIIa q. 89 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod illa assimilatio utriusque gratiae ad lucem vespertinam et
matutinam fit propter similitudinem ordinis, quia post lucem vespertinam sequuntur
tenebrae noctis, post lucem autem matutinam sequitur lux diei, non autem propter maiorem
vel minorem similitudinem quantitatis. Illud etiam verbum apostoli intelligitur de
gratia, quae exsuperat omnem abundantiam humanorum peccatorum. Non autem hoc est verum
in omnibus, quod quanto abundantius peccavit, tanto abundantiorem gratiam consequatur,
pensata quantitate habitualis gratiae. Est tamen superabundans gratia quantum ad ipsam
gratiae rationem, quia magis gratis beneficium remissionis magis peccatori confertur.
Quamvis quandoque abundanter peccantes abundanter dolent, et sic abundantiorem habitum
gratiae et virtutum consequuntur, sicut patet in Magdalena. (IIIa q. 89 a. 2 ad 3)
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod una et eadem gratia maior est
proficiens quam incipiens, sed in diversis hoc non est necesse. Unus enim incipit
a maiori gratia quam alius habeat in statu profectus, sicut Gregorius dicit, in II
Dialog., praesentes et secuturi omnes cognoscant, Benedictus puer a quanta perfectione
conversionis gratiam incoepisset. (IIIa q. 89 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam non restituatur homo in pristinam
dignitatem. Quia super illud Amos V, virgo Israel cecidit, dicit Glossa, non negat
ut resurgat, sed ut resurgere virgo possit, quia semel oberrans ovis, etsi reportetur
in humeris pastoris, non habet tantam gloriam quantam quae nunquam erravit. Ergo per
poenitentiam non recuperat homo pristinam dignitatem. (IIIa q. 89 a. 3 arg. 1)
Praeterea, Hieronymus dicit, quicumque dignitatem divini gradus non custodiunt, contenti
fiant animam salvare, reverti enim in pristinum gradum difficile est. Et Innocentius
Papa dicit quod apud Nicaeam constituti canones poenitentes etiam ab infimis clericorum
officiis excludunt. Non ergo per poenitentiam homo recuperat pristinam dignitatem. (IIIa q. 89 a. 3 arg. 2)
Praeterea, ante peccatum potest aliquis ad maiorem gradum ascendere. Non autem hoc
post peccatum conceditur poenitenti, dicitur enim Ezech. XLIV, Levitae qui recesserunt
a me, nunquam appropinquabunt mihi, ut sacerdotio fungantur. Et, sicut habetur in
decretis, dist. l, in Hilerdensi Concilio legitur, hi qui sancto altario deserviunt,
si subito flenda debilitate carnis corruerint, et, domino respiciente, poenituerint,
officiorum suorum loca recipiant, nec possint ad altiora officia ulterius promoveri.
Non ergo poenitentia restituit hominem in pristinam dignitatem. (IIIa q. 89 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod, sicut in eadem distinctione legitur, Gregorius, scribens Secundino,
dixit, post dignam satisfactionem, credimus hominem posse redire ad suum honorem.
Et in Concilio Agathensi legitur, contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit,
ab episcopis corrigantur, ita ut, cum eos poenitentia correxerit, gradum suum dignitatemque
recipiant. (IIIa q. 89 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod homo per peccatum duplicem dignitatem amittit, unam quantum
ad Deum, aliam vero quantum ad Ecclesiam. Quantum autem ad Deum, amittit duplicem
dignitatem. Unam principalem, qua scilicet computatus erat inter filios Dei per gratiam.
Et hanc dignitatem recuperat per poenitentiam. Quod significatur Luc. XV de filio
prodigo, cui pater poenitenti iussit restitui stolam primam et anulum et calceamenta.
Aliam vero dignitatem amittit secundariam, scilicet innocentiam, de qua, sicut ibidem
legitur, gloriabatur filius senior, dicens, ecce, tot annis servio tibi, et nunquam
mandatum tuum praeterivi. Et hanc dignitatem poenitens recuperare non potest. Recuperat
tamen quandoque aliquid maius. Quia, ut Gregorius dicit, in homilia de centum ovibus,
qui errasse a Deo se considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant.
Maius ergo gaudium de eis fit in caelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit
qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit
et nunquam aliquid fortiter fecit. Dignitatem autem ecclesiasticam homo per peccatum
perdit, qui indignum se reddit ad ea quae competunt dignitati ecclesiasticae exercenda.
Quam quidem recuperare prohibentur, uno modo, quia non poenitent. Unde Isidorus ad
Misianum episcopum scribit, sicut in eadem distinctione legitur, cap. domino, illos
ad pristinos gradus canones redire praecipiunt quos poenitentiae praecessit satisfactio,
vel condigna peccatorum confessio. At contra hi qui a vitio corruptionis non emendantur,
nec gradum honoris, nec gratiam recipiunt communionis. Secundo, quia poenitentiam
negligenter agunt. Unde in eadem distinctione, cap. si quis diaconus, dicitur, cum
in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instantia orandi appareat, nec ieiuniis
vel lectionibus eos vacare videamus, possumus agnoscere, si ad pristinos honores redirent,
cum quanta negligentia permanerent. Tertio, si commisit aliquod peccatum habens irregularitatem
aliquam admixtam. Unde in eadem distinctione, ex Concilio Martini Papae, dicitur,
si quis viduam, vel ab alio relictam duxerit, non admittatur ad clerum. Quod si irrepserit,
deiiciatur. Similiter si homicidii aut facto aut praecepto aut consilio aut defensione,
post Baptismum, conscius fuerit. Sed hoc non est ratione peccati, sed ratione irregularitatis.
Quarto, propter scandalum. Unde in eadem distinctione legitur, cap. de his vero, Rabanus
dicit, hi qui deprehensi vel capti fuerint publice in periurio, furto aut fornicatione,
et ceteris criminibus, secundum canonum sacrorum instituta a proprio gradu decidant,
quia scandalum est populo Dei tales personas superpositas habere. Qui autem de praedictis
peccatis absconse a se commissis sacerdoti confitentur, si se per ieiunia et eleemosynas
vigiliasque et sacras orationes purgaverint, his etiam, gradu proprio servato, spes
veniae de misericordia Dei promittenda est. Et hoc etiam dicitur extra, de qualitate
Ordinand., cap. quaesitum, si crimina ordine iudiciario comprobata, vel alias notoria
non fuerint, praeter reos homicidii, post poenitentiam in susceptis vel iam suscipiendis
ordinibus impedire non possunt. (IIIa q. 89 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod eadem ratio est de recuperatione virginitatis et de recuperatione
innocentiae, quae pertinet ad secundariam dignitatem quoad Deum. (IIIa q. 89 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Hieronymus in verbis illis non dicit esse impossibile, sed
dicit esse difficile hominem recuperare post peccatum pristinum gradum, quia hoc non
conceditur nisi perfecte poenitenti, ut dictum est. Ad statuta autem canonum qui hoc
prohibere videntur, respondet Augustinus, Bonifacio scribens, ut constitueretur in
Ecclesia ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel
ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed
rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur,
de quibus dictum est, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
Et postea subdit, nam et sanctus David de criminibus egit poenitentiam, et tamen in
honore suo perstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique
dominum negasse poenituit, et tamen apostolus permansit. Sed non ideo putanda est
supervacua posteriorum diligentia, qui, ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati
aliquid addiderunt, experti, ut credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas
honorum potentias. (IIIa q. 89 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod illud statutum intelligitur de illis qui publicam poenitentiam
agunt, qui postmodum non possunt ad maiorem provehi gradum. Nam et Petrus post negationem
pastor ovium Christi constitutus est, ut patet Ioan. ult. Ubi dicit Chrysostomus quod
Petrus post negationem et poenitentiam ostendit se habere maiorem fiduciam ad Christum.
Qui enim in cena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem commisit, huic
postea et praepositura fratrum credita est, et non solum non committit alteri interrogare
quae ad ipsum pertinent, sed de reliquo ipse pro Ioanne magistrum interrogat. (IIIa q. 89 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera virtutum in caritate facta mortificari
non possunt. Quod enim non est, immutari non potest. Sed mortificatio est quaedam
mutatio de vita in mortem. Cum ergo opera virtutum, postquam facta sunt, iam non sint,
videtur quod ulterius mortificari non possunt. (IIIa q. 89 a. 4 arg. 1)
Praeterea, per opera virtutis in caritate facta homo meretur vitam aeternam. Sed subtrahere
mercedem merenti est iniustitia, quae non cadit in Deum. Ergo non potest esse quod
opera virtutum in caritate facta per peccatum sequens mortificentur. (IIIa q. 89 a. 4 arg. 2)
Praeterea, fortius non corrumpitur a debiliori. Sed opera caritatis sunt fortiora
quibuslibet peccatis, quia, ut dicitur Proverb. X, universa delicta operit caritas.
Ergo videtur quod opera in caritate facta per sequens mortale peccatum mortificari
non possunt. (IIIa q. 89 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Ezech. XVIII, si averterit se iustus a iustitia sua, omnes
iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. (IIIa q. 89 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod res viva per mortem perdit operationem vitae, unde per quandam
similitudinem dicuntur res mortificari quando impediuntur a proprio suo effectu vel
operatione. Effectus autem operum virtuosorum quae in caritate fiunt, est perducere
ad vitam aeternam. Quod quidem impeditur per peccatum mortale sequens, quod gratiam
tollit. Et secundum hoc, opera in caritate facta dicuntur mortificari per sequens
peccatum mortale. (IIIa q. 89 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut opera peccatorum transeunt actu et manent reatu,
ita opera in caritate facta, postquam transeunt actu, manent merito in Dei acceptatione.
Et secundum hoc mortificantur, inquantum impeditur homo ne consequatur suam mercedem. (IIIa q. 89 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sine iniustitia potest subtrahi merces merenti quando ipse
reddiderit se indignum mercede per culpam sequentem. Nam et ea quae homo iam accepit,
quandoque iuste propter culpam perdit. (IIIa q. 89 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod non est propter fortitudinem operum peccati quod mortificantur
opera prius in caritate facta, sed est propter libertatem voluntatis, quae potest
a bono in malum deflecti. (IIIa q. 89 a. 4 ad 3)
Articulus 5.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod opera mortificata per peccatum per poenitentiam
non reviviscant. Sicut enim per poenitentiam subsequentem remittuntur peccata praeterita,
ita etiam per peccatum sequens mortificantur opera prius in caritate facta. Sed peccata
dimissa per poenitentiam non redeunt, ut supra dictum est. Ergo videtur quod etiam
opera mortificata per caritatem non reviviscant. (IIIa q. 89 a. 5 arg. 1)
Praeterea, opera dicuntur mortificari ad similitudinem animalium quae moriuntur, ut
dictum est. Sed animal mortuum non potest iterum vivificari. Ergo nec opera mortificata
possunt iterum per poenitentiam reviviscere. (IIIa q. 89 a. 5 arg. 2)
Praeterea, opera in caritate facta merentur gloriam secundum quantitatem gratiae vel
caritatis. Sed quandoque per poenitentiam homo resurgit in minori gratia vel caritate.
Ergo non consequetur gloriam secundum merita priorum operum. Et ita videtur quod opera
mortificata per peccatum non reviviscant. (IIIa q. 89 a. 5 arg. 3)
Sed contra est quod, super illud Ioel II, reddam vobis annos quos comedit locusta,
dicit Glossa, non patiar perire ubertatem quam cum perturbatione animi amisistis.
Sed illa ubertas est meritum bonorum operum, quod fuit perditum per peccatum. Ergo
per poenitentiam reviviscunt opera meritoria prius facta. (IIIa q. 89 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod opera meritoria per peccatum sequens
mortificata non reviviscunt per poenitentiam sequentem, considerantes quod opera illa
non remanent, ut iterum vivificari possent. Sed hoc impedire non potest quin vivificentur.
Non enim habent vim perducendi in vitam aeternam, quod pertinet ad eorum vitam, solum
secundum quod actu existunt, sed etiam postquam actu esse desinunt secundum quod remanent
in acceptatione divina. Sic autem remanent, quantum est de se, etiam postquam per
peccatum mortificantur, quia semper Deus illa opera, prout facta fuerunt, acceptabit,
et sancti de eis gaudebunt, secundum illud Apoc. III, tene quod habes, ne alius accipiat
coronam tuam. Sed quod isti qui ea fecit non sint efficacia ad ducendum ad vitam aeternam,
provenit ex impedimento peccati supervenientis, per quod ipse redditur indignus vita
aeterna. Hoc autem impedimentum tollitur per poenitentiam, inquantum per eam remittuntur
peccata. Unde restat quod opera prius mortificata per poenitentiam recuperant efficaciam
perducendi eum qui fecit ea in vitam aeternam, quod est ea reviviscere. Et ita patet
quod opera mortificata per poenitentiam reviviscunt. (IIIa q. 89 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod opera peccati per poenitentiam abolentur secundum se,
ita scilicet quod ex eis ulterius, Deo indulgente, nec macula nec reatus inducitur.
Sed opera ex caritate facta non abolentur a Deo, in cuius acceptatione remanent, sed
impedimentum accipiunt ex parte hominis operantis. Et ideo, remoto impedimento quod
est ex parte hominis, Deus implet ex parte sua illud quod opera merebantur. (IIIa q. 89 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod opera in caritate facta non mortificantur secundum se, sicut
dictum est, sed solum per impedimentum superveniens ex parte operantis. Animalia autem
moriuntur secundum se, inquantum privantur principio vitae. Et ideo non est simile. (IIIa q. 89 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ille qui per poenitentiam resurgit in minori caritate, consequetur
quidem praemium essentiale secundum quantitatem caritatis in qua invenitur, habebit
tamen gaudium maius de operibus in prima caritate factis quam de operibus quae in
secunda fecit. Quod pertinet ad praemium accidentale. (IIIa q. 89 a. 5 ad 3)
Articulus 6.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam subsequentem etiam opera mortua,
quae scilicet non sunt in caritate facta, vivificentur. Difficilius enim videtur quod
ad vitam perveniat illud quod fuit mortificatum, quod nunquam fit secundum naturam,
quam illud quod nunquam fuit vivum, vivificetur, quia ex non vivis secundum naturam
viva aliqua generantur. Sed opera mortificata per poenitentiam vivificantur, ut dictum
est. Ergo multo magis opera mortua vivificantur. (IIIa q. 89 a. 6 arg. 1)
Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa quare opera de genere bonorum
sine caritate facta non fuerunt viva, fuit defectus caritatis et gratiae. Sed iste
defectus tollitur per poenitentiam. Ergo per poenitentiam opera mortua vivificantur. (IIIa q. 89 a. 6 arg. 2)
Praeterea, Hieronymus dicit, si quando videris inter multa opera peccatorum facere
quemquam aliqua quae iusta sunt, non est tam iniustus Deus ut propter multa mala obliviscatur
paucorum bonorum. Sed hoc videtur maxime quando mala praeterita per poenitentiam tolluntur.
Ergo videtur quod post poenitentiam Deus remuneret priora bona in statu peccati facta,
quod est ea vivificari. (IIIa q. 89 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. XIII, si distribuero in cibos pauperum
omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem
non habuero, nihil mihi prodest. Hoc autem non esset si saltem per poenitentiam subsequentem
vivificarentur. Non ergo poenitentia vivificat opera prius mortua. (IIIa q. 89 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod opus aliquod dicitur mortuum dupliciter. Uno modo, effective,
quia scilicet est causa mortis. Et secundum hoc, opera peccati dicuntur opera mortua,
secundum illud Heb. IX, sanguis Christi emundabit conscientias nostras ab operibus
mortuis. Haec igitur opera mortua non vivificantur per poenitentiam, sed magis abolentur,
secundum illud Heb. VI, non rursus iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus
mortuis. Alio modo dicuntur opera mortua privative, scilicet quia carent vita spirituali,
quae est ex caritate, per quam anima Deo coniungitur, ex quo vivit sicut corpus per
animam. Et per hunc modum etiam fides quae est sine caritate, dicitur mortua, secundum
illud Iac. II, fides sine operibus mortua est. Et per hunc etiam modum omnia opera
quae sunt bona ex genere, si sine caritate fiant, dicuntur mortua, inquantum scilicet
non procedunt ex principio vitae; sicut si dicamus sonum citharae vocem mortuam dare.
Sic igitur differentia mortis et vitae in operibus est secundum comparationem ad principium
a quo procedunt. Opera autem non possunt iterum a principio procedere, quia transeunt,
et iterum eadem numero assumi non possunt. Unde impossibile est quod opera mortua
iterum fiant viva per poenitentiam. (IIIa q. 89 a. 6 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in rebus naturalibus tam mortua quam mortificata carent
principio vitae. Sed opera dicuntur mortificata non ex parte principii a quo processerunt,
sed ex parte impedimenti extrinseci. Mortua autem dicuntur ex parte principii. Et
ideo non est similis ratio. (IIIa q. 89 a. 6 ad 1)
Ad secundum dicendum quod opera de genere bonorum sine caritate facta dicuntur mortua
propter defectum caritatis et gratiae sicut principii. Hoc autem non praestatur eis
per poenitentiam subsequentem, ut ex tali principio procedant. Unde ratio non sequitur. (IIIa q. 89 a. 6 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Deus recordatur bonorum quae quis facit in statu peccati,
non ut remuneret ea in vita aeterna, quod debetur solis operibus vivis, idest ex caritate
factis, sed remunerat temporali remuneratione. Sicut Gregorius dicit, in homilia de
divite et Lazaro, quod, nisi dives ille aliquod bonum egisset et in praesenti saeculo
remunerationem accepisset, nequaquam ei Abraham diceret, recepisti bona in vita tua.
Vel hoc etiam potest referri ad hoc quod patietur tolerabilius iudicium. Unde dicit
Augustinus, in libro de patientia, non possumus dicere schismatico melius fuisse ei
ut, Christum negando, nihil eorum pateretur quae passus est confitendo, ut illud quod
ait apostolus, si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero,
nihil mihi prodest, intelligatur ad regnum caelorum obtinendum, non ad extremi iudicii
supplicium tolerabilius subeundum. (IIIa q. 89 a. 6 ad 3)