Tertia Pars. Quaestio 65. Over het aantal Sacramenten .
Prooemium
Deinde considerandum est de numero sacramentorum. Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo, utrum sint septem sacramenta. Secundo, de ordine eorum ad invicem. Tertio,
de comparatione eorum. Quarto, utrum omnia sint de necessitate salutis. (IIIa q. 65 pr.)
Articulus 1. Zijn er zeven Sacramenten?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant esse septem sacramenta. Sacramenta
enim efficaciam habent ex virtute divina, et ex virtute passionis Christi. Sed una
est virtus divina, et una est Christi passio, una enim oblatione consummavit sanctificatos
in sempiternum, ut dicitur Heb. X. Ergo non debuit esse nisi unum sacramentum. (IIIa q. 65 a. 1 arg. 1)
Praeterea, sacramentum ordinatur contra defectum peccati. Hic autem est duplex, scilicet
poena et culpa. Ergo sufficeret esse duo sacramenta. (IIIa q. 65 a. 1 arg. 2)
Praeterea, sacramenta pertinent ad actiones ecclesiasticae hierarchiae, ut patet per
Dionysium. Sed, sicut ipse dicit, tres sunt actiones hierarchicae, purgatio, illuminatio
et perfectio. Ergo non debent esse nisi tria sacramenta. (IIIa q. 65 a. 1 arg. 3)
Praeterea, Augustinus dicit, XIX contra Faustum, sacramenta novae legis sunt numero
pauciora quam sacramenta veteris legis. Sed in veteri lege non erat aliquod sacramentum
quod responderet confirmationi et extremae unctioni. Ergo neque debent numerari inter
sacramenta novae legis. (IIIa q. 65 a. 1 arg. 4)
Praeterea, luxuria non est gravius inter cetera peccata, ut patet ex his quae in secunda
parte dicta sunt. Sed contra alia peccata non instituitur aliquod sacramentum. Ergo
neque contra luxuriam debuit institui sacramentum matrimonii. (IIIa q. 65 a. 1 arg. 5)
Sed contra, videtur quod sint plura sacramenta. Sacramenta enim dicuntur quaedam sacra
signa. Sed multae aliae sanctificationes fiunt in Ecclesia secundum sensibilia signa,
sicut aqua benedicta, consecratio altaris, et alia huiusmodi. Ergo sunt plura sacramenta
quam septem. (IIIa q. 65 a. 1 s. c. 1)
Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod sacramenta veteris legis fuerunt oblationes,
decimae et sacrificia. Sed sacrificium Ecclesiae est unum sacramentum, quod dicitur
Eucharistia. Ergo etiam oblationes et decimae debent dici sacramenta. (IIIa q. 65 a. 1 s. c. 2)
Praeterea, tria sunt genera peccatorum, originale, mortale et veniale. Sed contra
originale peccatum ordinatur Baptismus; contra mortale autem poenitentia. Ergo deberet
esse aliud, praeter septem, quod ordinetur contra veniale. (IIIa q. 65 a. 1 s. c. 3)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ordinantur sacramenta Ecclesiae ad
duo, scilicet, ad perficiendum hominem in his quae pertinent ad cultum Dei secundum
religionem Christianae vitae; et etiam in remedium contra defectum peccati. Utroque
autem modo convenienter ponuntur septem sacramenta. Vita enim spiritualis conformitatem
aliquam habet ad vitam corporalem, sicut et cetera corporalia similitudinem quandam
spiritualium habent. In vita autem corporali dupliciter aliquis perficitur, uno modo,
quantum ad personam propriam; alio modo, per respectum ad totam communitatem societatis
in qua vivit, quia homo naturaliter est animal sociale. Respectu autem sui ipsius
perficitur homo in vita corporali dupliciter, uno modo, per se, acquirendo scilicet
aliquam vitae perfectionem; alio modo, per accidens, scilicet removendo impedimenta
vitae, puta aegritudines, vel aliquid huiusmodi. Per se autem perficitur corporalis
vita tripliciter. Primo quidem, per generationem, per quam homo incipit esse et vivere.
Et loco huius in spirituali vita est Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, secundum
illud ad Tit. III, per lavacrum regenerationis, et cetera. Secundo, per augmentum,
quo aliquis perducitur ad perfectam quantitatem et virtutem. Et loco huius in spirituali
vita est confirmatio, in qua datur spiritus sanctus ad robur. Unde dicitur discipulis
iam baptizatis, Luc. ult., sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto.
Tertio, per nutritionem, qua conservatur in homine vita et virtus. Et loco huius in
spirituali vita est Eucharistia. Unde dicitur Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem
filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et hoc quidem
sufficeret homini si haberet et corporaliter et spiritualiter impassibilem vitam,
sed quia homo incurrit interdum et corporalem infirmitatem et spiritualem, scilicet
peccatum, ideo necessaria est homini curatio ab infirmitate. Quae quidem est duplex.
Una quidem est sanatio, quae sanitatem restituit. Et loco huius in spirituali vita
est poenitentia, secundum illud Psalmi, sana animam meam, quia peccavi tibi. Alia
autem est restitutio valetudinis pristinae per convenientem diaetam et exercitium.
Et loco huius in spirituali vita est extrema unctio, quae removet peccatorum reliquias,
et hominem paratum reddit ad finalem gloriam. Unde dicitur Iac. V, et si in peccatis
sit, dimittetur ei. Perficitur autem homo in ordine ad totam communitatem dupliciter.
Uno modo, per hoc quod accipit potestatem regendi multitudinem, et exercendi actus
publicos. Et loco huius in spirituali vita est sacramentum ordinis, secundum illud
Heb. VII, quod sacerdotes hostias offerunt non solum pro se, sed etiam pro populo.
Secundo, quantum ad naturalem propagationem. Quod fit per matrimonium, tam in corporali
quam in spirituali vita, eo quod est non solum sacramentum, sed naturae officium.
Ex his etiam patet sacramentorum numerus secundum quod ordinantur contra defectum
peccati. Nam Baptismus ordinatur contra carentiam vitae spiritualis; confirmatio contra
infirmitatem animi quae in nuper natis invenitur; Eucharistia contra labilitatem animi
ad peccandum; poenitentia contra actuale peccatum post Baptismum commissum; extrema
unctio contra reliquias peccatorum, quae scilicet non sunt sufficienter per poenitentiam
sublatae, aut ex negligentia aut ex ignorantia; ordo contra dissolutionem multitudinis;
matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem, et contra defectum multitudinis
qui per mortem accidit. Quidam vero accipiunt numerum sacramentorum per quandam adaptationem
ad virtutes, et ad defectus culparum et poenalitatum, dicentes quod fidei respondet
Baptismus, et ordinatur contra culpam originalem; spei extrema unctio, et ordinatur
contra culpam venialem; caritati Eucharistia, et ordinatur contra poenalitatem malitiae;
prudentiae ordo, et ordinatur contra ignorantiam; iustitiae poenitentia, et ordinatur
contra peccatum mortale; temperantiae matrimonium, et ordinatur contra concupiscentiam;
fortitudini confirmatio, et ordinatur contra infirmitatem. (IIIa q. 65 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod idem agens principale utitur diversis instrumentis ad
diversos effectus, secundum congruentiam operum. Et similiter virtus divina et passio
Christi operatur in nobis per diversa sacramenta quasi per diversa instrumenta. (IIIa q. 65 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod culpa et poena diversitatem habent et secundum speciem,
inquantum sunt diversae species culparum et poenarum; et secundum diversos hominum
status et habitudines. Et secundum hoc oportuit multiplicari sacramenta, ut ex dictis
patet. (IIIa q. 65 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in actionibus hierarchicis considerantur et agentes, et recipientes,
et actiones. Agentes autem sunt ministri Ecclesiae. Ad quos pertinet ordinis sacramentum.
Recipientes autem sunt illi qui ad sacramenta accedunt. Qui producuntur per matrimonium.
Actiones autem sunt purgatio, illuminatio et perfectio. Sed sola purgatio non potest
esse sacramentum novae legis, quod gratiam confert, sed pertinet ad quaedam sacramentalia,
quae sunt catechismus et exorcismus. Purgatio autem et illuminatio simul, secundum
Dionysium, pertinet ad Baptismum, et, propter recidivum, secundario pertinet ad poenitentiam
et extremam unctionem. Perfectio autem, quantum ad virtutem quidem, quae est quasi
perfectio formalis, pertinet ad confirmationem, quantum autem ad consecutionem finis,
pertinet ad Eucharistiam. (IIIa q. 65 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod in sacramento confirmationis datur plenitudo spiritus sancti
ad robur; in extrema autem unctione praeparatur homo ut recipiat immediate gloriam;
quorum neutrum competit veteri testamento. Et ideo nihil potuit his sacramentis in
veteri lege respondere. Nihilominus tamen sacramenta veteris legis fuerunt plura numero,
propter diversitatem sacrificiorum et caeremoniarum. (IIIa q. 65 a. 1 ad 4)
Ad quintum dicendum quod contra concupiscentiam venereorum oportuit specialiter remedium
adhiberi per aliquod sacramentum, primo quidem, quia per huiusmodi concupiscentiam
non solum vitiatur persona, sed etiam natura; secundo, propter vehementiam eius, qua
rationem absorbet. (IIIa q. 65 a. 1 ad 5)
Ad sextum dicendum quod aqua benedicta et aliae consecrationes non dicuntur sacramenta,
quia non perducunt ad sacramenti effectum, qui est gratiae consecutio. Sed sunt dispositiones
quaedam ad sacramenta, vel removendo prohibens, sicut aqua benedicta ordinatur contra
insidias Daemonum, et contra peccata venialia; vel idoneitatem quandam faciendo ad
sacramenti perceptionem, sicut consecratur altare et vasa propter reverentiam Eucharistiae. (IIIa q. 65 a. 1 ad 6)
Ad septimum dicendum quod oblationes et decimae erant, tam in lege naturae quam in
lege Moysi, ordinatae non solum in subsidium ministrorum et pauperum, sed etiam in
figuram, et ideo erant sacramenta. Nunc autem non remanserunt inquantum sunt figuralia,
et ideo non sunt sacramenta. (IIIa q. 65 a. 1 ad 7)
Ad octavum dicendum quod ad deletionem venialis peccati non requiritur infusio gratiae.
Unde, cum in quolibet sacramento novae legis gratia infundatur, nullum sacramentum
novae legis instituitur directe contra veniale; quod tollitur per quaedam sacramentalia,
puta per aquam benedictam, et alia huiusmodi. Quidam tamen dicunt extremam unctionem
contra veniale peccatum ordinari. Sed de hoc suo loco dicetur. (IIIa q. 65 a. 1 ad 8)
Articulus 2. Volgen de Sacramenten mekaar naar de aangegeven volgorde naar behoren op?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sacramenta ordinentur secundum
modum praedictum. Ut enim apostolus dicit, I Cor. XV, prius est quod est animale,
deinde quod spirituale. Sed per matrimonium generatur homo prima generatione, quae
est animalis, per Baptismum autem regeneratur homo secunda generatione quae est spiritualis.
Ergo matrimonium debet praecedere Baptismum. (IIIa q. 65 a. 2 arg. 1)
Praeterea, per sacramentum ordinis aliquis accipit potestatem agendi actiones sacramentales.
Sed agens est prior sua actione. Ergo ordo debet praecedere Baptismum et alia sacramenta. (IIIa q. 65 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Eucharistia est spirituale nutrimentum, confirmatio autem comparatur augmento.
Nutrimentum autem est causa augmenti, et per consequens prius. Ergo Eucharistia est
prior confirmatione. (IIIa q. 65 a. 2 arg. 3)
Praeterea, poenitentia praeparat hominem ad Eucharistiam. Sed dispositio praecedit
perfectionem. Ergo poenitentia debet praecedere Eucharistiam. (IIIa q. 65 a. 2 arg. 4)
Praeterea, quod est propinquius fini ultimo, est posterius. Sed extrema unctio, inter
omnia sacramenta, propinquior est ultimo fini beatitudinis. Ergo debet habere ultimum
locum inter sacramenta. (IIIa q. 65 a. 2 arg. 5)
In contrarium est quod communiter ordinantur ab omnibus sacramenta sicut dictum est. (IIIa q. 65 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod ratio ordinis sacramentorum apparet ex his quae supra dicta
sunt. Nam sicut unum est prius quam multitudo, ita sacramenta quae ordinantur ad perfectionem
unius personae, naturaliter praecedunt ea quae ordinantur ad perfectionem multitudinis.
Et ideo ultimo inter sacramenta ponuntur ordo et matrimonium, quae ordinantur ad multitudinis
perfectionem, matrimonium tamen post ordinem, eo quod minus participat de ratione
spiritualis vitae, ad quam ordinantur sacramenta. Inter ea vero quae ordinantur ad
perfectionem unius personae, naturaliter sunt priora illa quae per se ordinantur ad
perfectionem spiritualis vitae, quam illa quae ordinantur per accidens, scilicet ad
removendum nocivum accidens superveniens, cuiusmodi sunt poenitentia et extrema unctio.
Posterior tamen est naturaliter extrema unctio, quae conservat sanationem quam poenitentia
inchoat. Inter alia vero tria, manifestum est quod Baptismus, qui est spiritualis
regeneratio, est primum; et deinde confirmatio, quae ordinatur ad formalem perfectionem
virtutis; et postmodum Eucharistia, quae ordinatur ad perfectionem finis. (IIIa q. 65 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium, secundum quod ordinatur ad animalem vitam,
est naturae officium. Sed secundum quod habet aliquid spiritualitatis, est sacramentum.
Et quia minimum habet de spiritualitate, ultimo ponitur inter sacramenta. (IIIa q. 65 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, ad hoc quod aliquid sit agens, praesupponitur quod sit
in se perfectum. Et ideo priora sunt sacramenta quibus aliquis in seipso perficitur,
quam sacramentum ordinis, in quo aliquis constituitur perfector aliorum. (IIIa q. 65 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nutrimentum et praecedit augmentum, sicut causa eius; et
subsequitur augmentum, sicut conservans hominem in perfecta quantitate et virtute.
Et ideo potest Eucharistia praemitti confirmationi, ut Dionysius facit, in libro Eccl.
Hier., et potest postponi, sicut Magister facit, in IV sententiarum. (IIIa q. 65 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod ratio illa recte procederet si poenitentia ex necessitate
requireretur ut praeparatoria ad Eucharistiam. Sed hoc non est verum, nam si aliquis
esset sine peccato mortali, non indigeret poenitentia ad sumptionem Eucharistiae.
Et sic patet quod per accidens poenitentia praeparat ad Eucharistiam, scilicet, supposito
peccato. Unde dicitur II Paral. ult., tu, domine iustorum, non posuisti poenitentiam
iustis. (IIIa q. 65 a. 2 ad 4)
Ad quintum dicendum quod extrema unctio, propter rationem inductam, est ultimum inter
sacramenta quae ordinantur ad perfectionem unius personae. (IIIa q. 65 a. 2 ad 5)
Articulus 3. Is de Eucharistie het voornaamste Sacrament?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum Eucharistiae non sit potissimum
inter sacramenta. Bonum enim commune potius est quam bonum unius, ut dicitur I Ethic.
Sed matrimonium ordinatur ad bonum commune speciei humanae per viam generationis,
sacramentum autem Eucharistiae ordinatur ad bonum proprium sumentis. Ergo non est
potissimum sacramentorum. (IIIa q. 65 a. 3 arg. 1)
Praeterea, digniora sacramenta esse videntur quae per maiorem ministrum conferuntur.
Sed sacramentum confirmationis et sacramentum ordinis non conferuntur nisi per episcopum,
qui est maior minister quam simplex minister, qui est sacerdos, per quem confertur
Eucharistiae sacramentum. Ergo illa sacramenta sunt potiora. (IIIa q. 65 a. 3 arg. 2)
Praeterea, sacramenta tanto sunt potiora quanto maiorem virtutem habent. Sed quaedam
sacramenta imprimunt characterem, scilicet Baptismus, confirmatio et ordo, quod non
facit Eucharistia. Ergo illa sacramenta sunt potiora. (IIIa q. 65 a. 3 arg. 3)
Praeterea, illud videtur esse potius ex quo alia dependent et non e converso. Sed
ex Baptismo dependet Eucharistia, non enim potest aliquis Eucharistiam accipere nisi
fuerit baptizatus. Ergo Baptismus est potior Eucharistia. (IIIa q. 65 a. 3 arg. 4)
Sed contra est quod Dionysius dicit, III cap. Eccles. Hier., quod non contingit aliquem
perfici perfectione hierarchica nisi per divinissimam Eucharistiam. Ergo hoc sacramentum
potissimum et perfectivum est omnium aliorum. (IIIa q. 65 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, simpliciter loquendo, sacramentum Eucharistiae est potissimum
inter alia sacramenta. Quod quidem tripliciter apparet. Primo quidem, ex eo quod in
eo continetur ipse Christus substantialiter, in aliis autem sacramentis continetur
quaedam virtus instrumentalis participata a Christo, ut ex supra dictis patet. Semper
autem quod est per essentiam, potius est eo quod est per participationem. Secundo
hoc apparet ex ordine sacramentorum ad invicem, nam omnia alia sacramenta ordinari
videntur ad hoc sacramentum sicut ad finem. Manifestum est enim quod sacramentum ordinis
ordinatur ad Eucharistiae consecrationem. Sacramentum vero Baptismi ordinatur ad Eucharistiae
receptionem. In quo etiam perficitur aliquis per confirmationem, ut non vereatur se
subtrahere a tali sacramento. Per poenitentiam etiam et extremam unctionem praeparatur
homo ad digne sumendum corpus Christi. Matrimonium autem saltem sua significatione
attingit hoc sacramentum, inquantum significat coniunctionem Christi et Ecclesiae,
cuius unitas per sacramentum Eucharistiae figuratur, unde et apostolus dicit, Ephes.
V, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Tertio hoc
apparet ex ritu sacramentorum. Nam fere omnia sacramenta in Eucharistia consummantur,
ut dicit Dionysius, III cap. Eccles. Hier., sicut patet quod ordinati communicant,
et etiam baptizati si sint adulti. Aliorum autem sacramentorum comparatio ad invicem
potest esse multipliciter. Nam in via necessitatis, Baptismus est potissimum sacramentorum;
in via autem perfectionis, sacramentum ordinis; medio autem modo se habet sacramentum
confirmationis. Sacramentum vero poenitentiae et extremae unctionis sunt inferioris
gradus a praedictis sacramentis, quia, sicut dictum est, ordinantur ad vitam Christianam
non per se, sed quasi per accidens, scilicet in remedium supervenientis defectus.
Inter quae tamen extrema unctio comparatur ad poenitentiam sicut confirmatio ad Baptismum,
ita scilicet quod poenitentia est maioris necessitatis, sed extrema unctio est maioris
perfectionis. (IIIa q. 65 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium ordinatur ad bonum commune corporaliter.
Sed bonum commune spirituale totius Ecclesiae continetur substantialiter in ipso Eucharistiae
sacramento. (IIIa q. 65 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod per ordinem et confirmationem deputantur fideles Christi
ad aliqua specialia officia, quod pertinet ad officium principis. Et ideo tradere
huiusmodi sacramenta pertinet ad solum episcopum, qui est quasi princeps in Ecclesia.
Per sacramentum vero Eucharistiae non deputatur homo ad aliquod officium, sed magis
hoc sacramentum est finis omnium officiorum, ut dictum est. (IIIa q. 65 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod character sacramentalis, sicut supra dictum est, quaedam
participatio est sacerdotii Christi. Unde sacramentum quod ipsum Christum coniungit
homini, est dignius sacramento quod imprimit Christi characterem. (IIIa q. 65 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit ex parte necessitatis. Sic enim Baptismus,
cum sit maximae necessitatis, est potissimum sacramentorum. Sicut ordo et confirmatio
habent quandam excellentiam ratione ministerii; et matrimonium ratione significationis.
Nihil enim prohibet aliquid esse secundum quid dignius, quod tamen non est dignius
simpliciter. (IIIa q. 65 a. 3 ad 4)
Articulus 4. Zijn alle Sacramenten voor onze zaligheid onontbeerlijk?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia sacramenta sunt de necessitate salutis.
Id enim quod non est necessarium, videtur esse superfluum. Sed nullum sacramentum
est superfluum, quia Deus nihil facit frustra. Ergo omnia sacramenta sunt de necessitate
salutis. (IIIa q. 65 a. 4 arg. 1)
Praeterea, sicut de Baptismo dicitur, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest introire in regnum Dei, ita de Eucharistia dicitur, Ioan. VI, nisi
manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam
in vobis. Ergo, sicut Baptismus est sacramentum necessitatis, ita et Eucharistia. (IIIa q. 65 a. 4 arg. 2)
Praeterea, sine sacramento Baptismi potest aliquis salvus fieri, dummodo non contemptus
religionis, sed necessitas sacramentum excludat, ut infra dicetur. Sed in quolibet
sacramento contemptus religionis impedit hominis salutem. Ergo, pari ratione, omnia
sacramenta sunt de necessitate salutis. (IIIa q. 65 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod pueri salvantur per solum Baptismum, sine aliis sacramentis. (IIIa q. 65 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod necessarium respectu finis, de quo nunc loquimur, dicitur
aliquid dupliciter. Uno modo, sine quo non potest esse finis, sicut cibus est necessarius
vitae humanae. Et hoc est simpliciter necessarium ad finem. Alio modo dicitur esse
necessarium id sine quo non habetur finis ita convenienter, sicut equus necessarius
est ad iter. Hoc autem non est simpliciter necessarium ad finem. Primo igitur modo
necessitatis sunt tria sacramenta necessaria. Duo quidem personae singulari, Baptismus
quidem simpliciter et absolute; poenitentia autem, supposito peccato mortali post
Baptismum. Sacramentum autem ordinis est necessarium Ecclesiae, quia, ubi non est
gubernator, populus corruet, ut dicitur Proverb. XI. Sed secundo modo sunt necessaria
alia sacramenta. Nam confirmatio perficit Baptismum quodammodo; extrema unctio poenitentiam;
matrimonium vero Ecclesiae multitudinem per propagationem conservat. (IIIa q. 65 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ad hoc quod aliquid non sit superfluum, sufficit necessarium
primo vel secundo modo. Et sic sunt necessaria sacramenta, ut dictum est. (IIIa q. 65 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod illud verbum domini est intelligendum de spirituali manducatione,
et non de sola sacramentali, ut Augustinus exponit, super Ioannem. (IIIa q. 65 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, licet omnium sacramentorum contemptus sit saluti contrarius,
non tamen est contemptus sacramenti ex hoc quod aliquis non curat accipere sacramentum
quod non est de necessitate salutis. Alioquin qui non accipiunt ordinem, et qui non
contrahunt matrimonium, contemnerent huiusmodi sacramenta. (IIIa q. 65 a. 4 ad 3)