Tertia Pars. Quaestio 73. Over het Sacrament der Eucharistie op zich genomen .
Prooemium
Consequenter considerandum est de sacramento Eucharistiae. Et primo, de ipso sacramento;
secundo, de materia; tertio, de forma; quarto, de effectu; quinto, de recipientibus
hoc sacramentum; sexto, de ministro; septimo, de ritu. Circa primum quaeruntur sex.
Primo, utrum Eucharistia sit sacramentum. Secundo, utrum sit unum vel plura. Tertio,
utrum sit de necessitate salutis. Quarto, de nominibus eius. Quinto, de institutione
ipsius. Sexto, de figuris eius. (IIIa q. 73 pr.)
Articulus 1. Is de Eucharistie een Sacrament?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Eucharistia non sit sacramentum. Ad idem enim
non debent ordinari duo sacramenta, quia unumquodque sacramentum efficax est ad suum
effectum producendum. Cum ergo ad perfectionem ordinetur confirmatio et Eucharistia,
ut Dionysius dicit, IV cap. Eccl. Hier., videtur Eucharistia non esse sacramentum,
cum confirmatio sit sacramentum, ut prius habitum est. (IIIa q. 73 a. 1 arg. 1)
Praeterea, in quolibet sacramento novae legis id quod visibiliter subiicitur sensui,
efficit invisibilem effectum sacramenti, sicut ablutio aquae causat et characterem
baptismalem et ablutionem spiritualem, ut supra dictum est. Sed species panis et vini,
quae subiiciuntur sensui in hoc sacramento, non efficiunt neque ipsum corpus Christi
verum, quod est res et sacramentum, neque corpus mysticum, quod est res tantum in
Eucharistia. Ergo videtur quod Eucharistia non sit sacramentum novae legis. (IIIa q. 73 a. 1 arg. 2)
Praeterea, sacramenta novae legis habentia materiam in usu materiae perficiuntur,
sicut Baptismus in ablutione, et confirmatio in chrismatis consignatione. Si ergo
Eucharistia sit sacramentum, perficeretur in usu materiae, non in consecratione ipsius
materiae. Quod patet esse falsum, quia forma huius sacramenti sunt verba quae in consecratione
materiae dicuntur, ut infra patebit. Ergo Eucharistia non est sacramentum. (IIIa q. 73 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod in collecta dicitur, hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus
ad poenam. (IIIa q. 73 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod sacramenta Ecclesiae ordinantur ad subveniendum homini in
vita spirituali. Vita autem spiritualis vitae corporali conformatur, eo quod corporalia
spiritualium similitudinem gerunt. Manifestum est autem quod, sicut ad vitam corporalem
requiritur generatio, per quam homo vitam accipit, et augmentum, quo homo perducitur
ad perfectionem vitae; ita etiam requiritur alimentum, quo homo conservatur in vita.
Et ideo, sicut ad vitam spiritualem oportuit esse Baptismum, qui est spiritualis generatio,
et confirmationem, quae est spirituale augmentum; ita oportuit esse sacramentum Eucharistiae,
quod est spirituale alimentum. (IIIa q. 73 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod duplex est perfectio. Una quae est in ipso homine, ad
quam perducitur per augmentum. Et talis perfectio competit confirmationi. Alia autem
est perfectio quam homo consequitur ex adiunctione cibi vel indumenti, vel alicuius
huiusmodi. Et talis perfectio competit Eucharistiae, quae est spiritualis refectio. (IIIa q. 73 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod aqua Baptismi non causat aliquem spiritualem effectum propter
ipsam aquam, sed propter virtutem spiritus sancti in aqua existentem, unde Chrysostomus
dicit, super illud Ioan. V, Angelus domini secundum tempus etc., in baptizatis non
simpliciter aqua operatur, sed, cum spiritus sancti susceperit gratiam, tunc omnia
solvit peccata. Sicut autem se habet virtus spiritus sancti ad aquam Baptismi, ita
se habet corpus Christi verum ad species panis et vini. Unde species panis et vini
non efficiunt aliquid nisi virtute corporis Christi veri. (IIIa q. 73 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sacramentum dicitur ex eo quod continet aliquid sacrum. Potest
autem aliquid esse sacrum dupliciter, scilicet absolute, et in ordine ad aliud. Haec
est autem differentia inter Eucharistiam et alia sacramenta habentia materiam sensibilem,
quod Eucharistia continet aliquid sacrum absolute, scilicet ipsum Christum, aqua vero
Baptismi continet aliquid sacrum in ordine ad aliud, scilicet virtutem ad sanctificandum,
et eadem ratio est de chrismate et similibus. Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur
in ipsa consecratione materiae, alia vero sacramenta perficiuntur in applicatione
materiae ad hominem sanctificandum. Et ex hoc etiam consequitur alia differentia.
Nam in sacramento Eucharistiae id quod est res et sacramentum, est in ipsa materia;
id autem quod est res tantum, est in suscipiente, scilicet gratia quae confertur.
In Baptismo autem utrumque est in suscipiente, et character, qui est res et sacramentum;
et gratia remissionis peccatorum, quae est res tantum. Et eadem ratio est de aliis
sacramentis. (IIIa q. 73 a. 1 ad 3)
Articulus 2. Is de Eucharistie één Sacrament of meerdere?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Eucharistia non sit unum sacramentum, sed
plura. Dicitur enim in collecta, purificent nos, quaesumus, domine, sacramenta quae
sumpsimus, quod quidem dicitur propter Eucharistiae sumptionem. Ergo Eucharistia non
est unum sacramentum, sed plura. (IIIa q. 73 a. 2 arg. 1)
Praeterea, impossibile est, multiplicato genere, non multiplicari speciem, sicut quod
unus homo sit plura animalia. Sed signum est genus sacramenti, ut supra dictum est.
Cum igitur in Eucharistia sint plura signa, scilicet panis et vini, videtur consequens
esse quod sint plura sacramenta. (IIIa q. 73 a. 2 arg. 2)
Praeterea, hoc sacramentum perficitur in consecratione materiae, sicut dictum est.
Sed in hoc sacramento est duplex materiae consecratio. Ergo est duplex sacramentum. (IIIa q. 73 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. X, unus panis et unum corpus multi sumus,
omnes qui de uno pane et uno calice participamus. Ex quo patet quod Eucharistia sit
sacramentum ecclesiasticae unitatis. Sed sacramentum similitudinem gerit rei cuius
est sacramentum. Ergo Eucharistia est unum sacramentum. (IIIa q. 73 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur V Metaphys., unum dicitur non solum quod est
indivisibile vel quod est continuum, sed etiam quod est perfectum, sicut cum dicitur
una domus, et unus homo. Est autem unum perfectione ad cuius integritatem concurrunt
omnia quae requiruntur ad finem eiusdem, sicut homo integratur ex omnibus membris
necessariis operationi animae, et domus ex partibus quae sunt necessariae ad inhabitandum.
Et sic hoc sacramentum dicitur unum. Ordinatur enim ad spiritualem refectionem, quae
corporali conformatur. Ad corporalem autem refectionem duo requiruntur, scilicet cibus,
qui est alimentum siccum; et potus, qui est alimentum humidum. Et ideo etiam ad integritatem
huius sacramenti duo concurrunt, scilicet spiritualis cibus et spiritualis potus,
secundum illud Ioan. VI, caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Ergo hoc sacramentum multa quidem materialiter est, sed unum formaliter et perfective. (IIIa q. 73 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in collecta eadem et pluraliter dicitur primo, purificent
nos sacramenta quae sumpsimus; et postea singulariter subditur, hoc tuum sacramentum
non sit nobis reatus ad poenam, ad ostendendum quod hoc sacramentum quodammodo est
multa, simpliciter autem unum. (IIIa q. 73 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod panis et vinum materialiter quidem sunt plura signa, formaliter
vero et perfective unum, inquantum ex eis perficitur una refectio. (IIIa q. 73 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod est duplex consecratio huius sacramenti, non
potest plus haberi nisi quod hoc sacramentum materialiter est multa, ut dictum est. (IIIa q. 73 a. 2 ad 3)
Articulus 3. Is dit Sacrament voor ons heil noodzakelijk?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum sit de necessitate salutis.
Dicit enim dominus, Ioan. VI, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis
eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sed in hoc sacramento manducatur caro
Christi et bibitur sanguis eius. Ergo sine hoc sacramento non potest homo habere salutem
spiritualis vitae. (IIIa q. 73 a. 3 arg. 1)
Praeterea, hoc sacramentum est quoddam spirituale alimentum. Sed alimentum corporale
est de necessitate corporalis salutis. Ergo etiam hoc sacramentum est de necessitate
salutis spiritualis. (IIIa q. 73 a. 3 arg. 2)
Praeterea, sicut Baptismus est sacramentum dominicae passionis, sine qua non est salus,
ita et Eucharistia, dicit enim apostolus, I Cor. XI, quotiescumque manducaveritis
panem hunc et calicem biberitis, mortem domini annuntiabitis, donec veniat. Ergo,
sicut Baptismus est de necessitate salutis, ita hoc sacramentum. (IIIa q. 73 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod scribit Augustinus Bonifacio, contra Pelagianos, nec id cogitetis,
parvulos vitam habere non posse, qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi. (IIIa q. 73 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento duo est considerare, scilicet ipsum sacramentum,
et rem sacramenti. Dictum est autem quod res sacramenti est unitas corporis mystici,
sine qua non potest esse salus, nulli enim patet aditus salutis extra Ecclesiam, sicut
nec in diluvio absque arca Noe, quae significat Ecclesiam, ut habetur I Petr. III.
Dictum est autem supra quod res alicuius sacramenti haberi potest ante perceptionem
sacramenti, ex ipso voto sacramenti percipiendi. Unde ante perceptionem huius sacramenti,
potest homo habere salutem ex voto percipiendi hoc sacramentum, sicut et ante Baptismum
ex voto Baptismi, ut supra dictum est. Tamen est differentia quantum ad duo. Primo
quidem, quia Baptismus est principium spiritualis vitae, et ianua sacramentorum. Eucharistia
vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis, ut supra
dictum est, per sanctificationes enim omnium sacramentorum fit praeparatio ad suscipiendam
vel consecrandam Eucharistiam. Et ideo perceptio Baptismi est necessaria ad inchoandam
spiritualem vitam, perceptio autem Eucharistiae est necessaria ad consummandam ipsam,
non ad hoc quod simpliciter habeatur, sed sufficit eam habere in voto, sicut et finis
habetur in desiderio et intentione. Alia differentia est, quia per Baptismum ordinatur
homo ad Eucharistiam. Et ideo ex hoc ipso quod pueri baptizantur, ordinantur per Ecclesiam
ad Eucharistiam. Et sic, sicut ex fide Ecclesiae credunt, sic ex intentione Ecclesiae
desiderant Eucharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius. Sed ad Baptismum
non ordinantur per aliud praecedens sacramentum. Et ideo, ante susceptionem Baptismi,
non habent pueri aliquo modo Baptismum in voto, sed soli adulti. Unde rem sacramenti
percipere non possunt sine perceptione sacramenti. Et ideo hoc sacramentum non hoc
modo est de necessitate salutis sicut Baptismus. (IIIa q. 73 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, exponens illud verbum Ioannis,
hunc cibum et potum, scilicet carnis suae et sanguinis, societatem vult intelligi
corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia, in praedestinatis et vocatis et iustificatis
et glorificatis sanctis et fidelibus eius. Unde, sicut ipse dicit, in epistola ad
Bonifacium, nulli est aliquatenus ambigendum tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque
domini participem fieri, quando in Baptismate membrum corporis Christi efficitur,
nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si, antequam panem illum
comedat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. (IIIa q. 73 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod haec est differentia inter alimentum corporale et spirituale,
quod alimentum corporale convertitur in substantiam eius qui nutritur, et ideo non
potest homini valere ad vitae conservationem alimentum corporale nisi realiter sumatur.
Sed alimentum spirituale convertit hominem in seipsum, secundum illud quod Augustinus
dicit, in libro Confess., quod quasi audivit vocem Christi dicentis, nec tu me mutabis
in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Potest autem aliquis in Christum
mutari et ei incorporari voto mentis, etiam sine huius sacramenti perceptione. Et
ideo non est simile. (IIIa q. 73 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod Baptismus est sacramentum mortis et passionis Christi prout
homo regeneratur in Christo virtute passionis eius. Sed Eucharistia est sacramentum
passionis Christi prout homo perficitur in unione ad Christum passum. Unde, sicut
Baptismus dicitur sacramentum fidei, quae est fundamentum spiritualis vitae; ita Eucharistia
dicitur sacramentum caritatis, quae est vinculum perfectionis, ut dicitur Coloss.
III. (IIIa q. 73 a. 3 ad 3)
Articulus 4. Doet men redelijk door dit Sacrament meerdere namen te geven?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter hoc sacramentum pluribus nominibus
nominetur. Nomina enim debent respondere rebus. Sed hoc sacramentum est unum, ut dictum
est. Ergo non debet pluribus nominibus nominari. (IIIa q. 73 a. 4 arg. 1)
Praeterea, species non notificatur convenienter per id quod est commune toti generi.
Sed Eucharistia est sacramentum novae legis. Omnibus autem sacramentis commune est
quod in eis confertur gratia, quod significat nomen Eucharistiae, quod est idem quod
bona gratia. Omnia etiam sacramenta remedium nobis afferunt in via praesentis vitae,
quod pertinet ad rationem viatici. In omnibus etiam sacramentis fit aliquid sacrum,
quod pertinet ad rationem sacrificii. Et per omnia sacramenta sibi invicem fideles
communicant, quod significat hoc nomen synaxis in Graeco, vel communio in Latino.
Ergo haec nomina non convenienter adaptantur huic sacramento. (IIIa q. 73 a. 4 arg. 2)
Praeterea, hostia videtur idem esse quod sacrificium. Sicut ergo non proprie dicitur
sacrificium, ita nec proprie dicitur hostia. (IIIa q. 73 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod usus fidelium habet. (IIIa q. 73 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum habet triplicem significationem. Unam quidem
respectu praeteriti, inquantum scilicet est commemorativum dominicae passionis, quae
fuit verum sacrificium, ut supra dictum est. Et secundum hoc nominatur sacrificium.
Aliam autem significationem habet respectu rei praesentis, scilicet ecclesiasticae
unitatis, cui homines congregantur per hoc sacramentum. Et secundum hoc nominatur
communio vel synaxis, dicit enim Damascenus, IV libro, quod dicitur communio, quia
communicamus per ipsam Christo; et quia participamus eius carne et deitate; et quia
communicamus et unimur ad invicem per ipsam. Tertiam significationem habet respectu
futuri, inquantum scilicet hoc sacramentum est praefigurativum fruitionis Dei, quae
erit in patria. Et secundum hoc dicitur viaticum, quia hoc praebet nobis viam illuc
perveniendi. Et secundum hoc etiam dicitur Eucharistia, idest bona gratia, quia gratia
Dei est vita aeterna, ut dicitur Rom. VI; vel quia realiter continet Christum, qui
est plenus gratia. Dicitur etiam in Graeco metalepsis, idest assumptio, quia, ut Damascenus
dicit, per hoc filii deitatem assumimus. (IIIa q. 73 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet idem pluribus nominibus nominari secundum
diversas proprietates vel effectus. (IIIa q. 73 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod id quod est commune omnibus sacramentis, attribuitur antonomastice
ei, propter eius excellentiam. (IIIa q. 73 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod hoc sacramentum dicitur sacrificium, inquantum repraesentat
ipsam passionem Christi. Dicitur autem hostia, inquantum continet ipsum Christum,
qui est hostia suavitatis, ut dicitur Ephes. V. (IIIa q. 73 a. 4 ad 3)
Articulus 5. Was de instelling van dit Sacrament passend?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens institutio istius sacramenti.
Ut enim philosophus dicit, in II de Generat., ex eisdem nutrimur ex quibus sumus.
Sed per Baptismum, qui est spiritualis regeneratio, accipimus esse spirituale, ut
Dionysius dicit, II cap. Eccles. Hier. Ergo per Baptismum etiam nutrimur. Non ergo
fuit necessarium instituere hoc sacramentum quasi spirituale nutrimentum. (IIIa q. 73 a. 5 arg. 1)
Praeterea, per hoc sacramentum homines Christo uniuntur sicut membra capiti. Sed Christus
est caput omnium hominum, etiam qui fuerunt ab initio mundi, ut supra dictum est.
Ergo non debuit institutio huius sacramenti differri usque ad cenam domini. (IIIa q. 73 a. 5 arg. 2)
Praeterea, hoc sacramentum dicitur esse memoriale dominicae passionis, secundum illud
Matth. XXVI, hoc facite in meam commemorationem. Sed memoria est praeteritorum. Ergo
hoc sacramentum non debuit institui ante Christi passionem. (IIIa q. 73 a. 5 arg. 3)
Praeterea, per Baptismum aliquis ordinatur ad Eucharistiam, quae non nisi baptizatis
dari debet. Sed Baptismus institutus fuit post Christi passionem et resurrectionem,
ut patet Matth. ult. Ergo inconvenienter hoc sacramentum fuit ante passionem Christi
institutum. (IIIa q. 73 a. 5 arg. 4)
Sed contra est quod hoc sacramentum institutum est a Christo, de quo dicitur Marc.
VII, bene omnia fecit. (IIIa q. 73 a. 5 s. c.)
Respondeo dicendum quod convenienter hoc sacramentum institutum fuit in cena, in qua
scilicet Christus ultimo cum discipulis suis fuit conversatus. Primo quidem, ratione
continentiae huius sacramenti. Continetur enim ipse Christus in Eucharistia sicut
in sacramento. Et ideo, quando ipse Christus in propria specie a discipulis discessurus
erat, in sacramentali specie seipsum eis reliquit, sicut in absentia imperatoris exhibetur
veneranda eius imago. Unde Eusebius dicit, quia corpus assumptum ablaturus erat ab
oculis et illaturus sideribus, necesse erat ut die cenae sacramentum corporis et sanguinis
sui consecraret nobis, ut coleretur iugiter per mysterium quod semel offerebatur in
pretium. Secundo, quia sine fide passionis Christi nunquam potuit esse salus, secundum
illud Rom. III, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Et
ideo oportuit omni tempore apud homines esse aliquod repraesentativum dominicae passionis.
Cuius in veteri quidem testamento praecipuum sacramentum erat agnus paschalis, unde
et apostolus dicit, I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus. Successit autem
ei in novo testamento Eucharistiae sacramentum, quod est rememorativum praeteritae
passionis, sicut et illud fuit praefigurativum futurae. Et ideo conveniens fuit, imminente
passione, celebrato priori sacramento, novum sacramentum instituere, ut Leo Papa dicit.
Tertio, quia ea quae ultimo dicuntur, maxime ab amicis recedentibus, magis memoriae
commendantur, praesertim quia tunc magis inflammatur affectus ad amicos, ea vero ad
quae magis afficimur, profundius animo imprimuntur. Quia igitur, ut beatus Alexander
Papa dicit, nihil in sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis Christi,
nec ulla oblatio hac potior est, ideo, ut in maiori veneratione haberetur, dominus
in ultimo discessu suo a discipulis hoc sacramentum instituit. Et hoc est quod Augustinus
dicit, in libro responsionum ad Ianuarium, salvator, quo vehementius commendaret mysterii
illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum,
a quibus ad passionem discessurus erat. (IIIa q. 73 a. 5 co.)
Ad primum ergo dicendum quod ex eisdem nutrimur ex quibus sumus, non tamen eodem modo
nobis advenientibus. Nam ea ex quibus sumus, nobis adveniunt per generationem, eadem
autem, inquantum ex eis nutrimur, nobis adveniunt per manducationem. Unde et, sicut
per Baptismum regeneramur in Christo, ita per Eucharistiam manducamus Christum. (IIIa q. 73 a. 5 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Eucharistia est sacramentum perfectum dominicae passionis,
tanquam continens ipsum Christum passum. Et ideo non potuit institui ante incarnationem,
sed tunc habebant locum sacramenta quae erant tantum praefigurativa dominicae passionis. (IIIa q. 73 a. 5 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sacramentum illud fuit institutum in cena ut in futurum esset
memoriale dominicae passionis, ea perfecta. Unde signanter dicit, haec quotiescumque
feceritis, de futuro loquens. (IIIa q. 73 a. 5 ad 3)
Ad quartum dicendum quod institutio respondet ordini intentionis. Sacramentum autem
Eucharistiae, quamvis sit posterius Baptismo in perceptione, est tamen prius in intentione.
Et ideo debuit prius institui. Vel potest dici quod Baptismus iam erat institutus
in ipso Christi Baptismo. Unde et iam aliqui ipso Christi Baptismo erant baptizati,
ut legitur Ioan. III. (IIIa q. 73 a. 5 ad 4)
Articulus 6. Was het paaslam de voornaamste voorafbeelding van dit Sacrament?
Dit artikel is beschikbaar in Nederlandse vertaling, maar die kan
slechts gepubliceerd worden na correctie van de tekstherkenning van de ingescande PDF. Wil je deze website
helpen vervolledigen, neem dan contact op met info@gelovenleren.net!
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod agnus paschalis non fuerit praecipua figura
huius sacramenti. Christus enim dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, propter
hoc quod Melchisedech gessit figuram sacrificii Christi, offerens panem et vinum.
Sed expressio similitudinis facit quod unum ab alio denominetur. Ergo videtur quod
oblatio Melchisedech fuerit potissima figura huius sacramenti. (IIIa q. 73 a. 6 arg. 1)
Praeterea, transitus maris rubri fuit figura Baptismi, secundum illud I Cor. X, omnes
baptizati sunt in nube et in mari. Sed immolatio agni paschalis praecessit transitum
maris rubri, quem subsecutum est manna, sicut Eucharistia sequitur Baptismum. Ergo
manna est expressior figura huius sacramenti quam agnus paschalis. (IIIa q. 73 a. 6 arg. 2)
Praeterea, potissima virtus huius sacramenti est quod introducit nos in regnum caelorum,
sicut quoddam viaticum. Sed hoc maxime figuratum fuit in sacramento expiationis, quando
pontifex intrabat semel in anno cum sanguine in sancta sanctorum, sicut apostolus
probat, Heb. IX. Ergo videtur quod illud sacrificium fuerit expressior figura huius
sacramenti quam agnus paschalis. (IIIa q. 73 a. 6 arg. 3)
Sed contra est quod apostolus dicit, I Cor. V, Pascha nostrum immolatus est Christus.
Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. (IIIa q. 73 a. 6 s. c.)
Respondeo dicendum quod in hoc sacramento tria considerare possumus, scilicet id quod
est sacramentum tantum, scilicet panis et vinum; et id quod est res et sacramentum,
scilicet corpus Christi verum; et id quod est res tantum, scilicet effectus huius
sacramenti. Quantum igitur ad id quod est sacramentum tantum potissima figura fuit
huius sacramenti oblatio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum. Quantum autem ad
ipsum Christum passum, qui continetur in hoc sacramento, figurae eius fuerunt omnia
sacrificia veteris testamenti; et praecipue sacrificium expiationis, quod erat solemnissimum.
Quantum autem ad effectum, fuit praecipua eius figura manna, quod habebat in se omnis
saporis suavitatem, ut dicitur Sap. XVI, sicut et gratia huius sacramenti quantum
ad omnia reficit mentem. Sed agnus paschalis quantum ad haec tria praefigurabat hoc
sacramentum. Quantum enim ad primum, quia manducabatur cum panibus azymis, secundum
illud Exod. XII, edent carnes et azymos panes. Quantum vero ad secundum, quia immolabatur
ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna, quod fuit figura passionis
Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero ad effectum, quia per
sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel a devastante Angelo, et educti
de Aegyptiaca servitute. Et quantum ad hoc, ponitur figura huius sacramenti praecipua
agnus paschalis, quia secundum omnia eam repraesentat. (IIIa q. 73 a. 6 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (IIIa q. 73 a. 6 ad arg.)