Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de loco hominis, qui est Paradisus. Et circa hoc quaeruntur
quatuor. Primo, utrum Paradisus sit locus corporeus. Secundo, utrum sit conveniens
locus habitationis humanae. Tertio, ad quid homo in Paradiso positus fuit. Quarto,
utrum in Paradiso debuit fieri. (Ia q. 102 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Paradisus non sit locus corporeus. Dicit enim
Beda quod Paradisus pertingit usque ad lunarem circulum. Sed nullus locus terrenus
talis esse potest, tum quia contra naturam terrae esset quod tantum elevaretur; tum
etiam quia sub globo lunari est regio ignis, qui terram consumeret. Non est ergo Paradisus
locus corporeus. (Ia q. 102 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Scriptura commemorat quatuor flumina in Paradiso oriri, ut patet Gen. II.
Illa autem flumina quae ibi nominantur, alibi habent manifestas origines; ut patet
etiam per philosophum in libro Meteor. Ergo Paradisus non est locus corporeus. (Ia q. 102 a. 1 arg. 2)
Praeterea, aliqui diligentissime inquisierunt omnia loca terrae habitabilis, qui tamen
nullam mentionem faciunt de loco Paradisi. Ergo non videtur esse locus corporeus. (Ia q. 102 a. 1 arg. 3)
Praeterea, in Paradiso describitur lignum vitae esse. Sed lignum vitae est aliquid
spirituale, dicitur enim Prov. III, de sapientia, quod est lignum vitae his qui apprehendunt
eam. Ergo et Paradisus non est locus corporeus, sed spiritualis. (Ia q. 102 a. 1 arg. 4)
Praeterea, si Paradisus est locus corporalis, oportet quod et ligna Paradisi sint
corporalia. Sed hoc non videtur, cum corporalia ligna sint producta tertio die; de
plantatione autem lignorum Paradisi legitur Gen. II, post opera sex dierum. Ergo Paradisus
non est locus corporeus. (Ia q. 102 a. 1 arg. 5)
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII super Gen. ad Litt., tres sunt de Paradiso
generales sententiae, una eorum qui tantummodo corporaliter Paradisum intelligi volunt;
alia eorum qui spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo Paradisum accipiunt,
quam mihi fateor placere sententiam. (Ia q. 102 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit XIII de Civ. Dei, quae commode dici
possunt de intelligendo spiritualiter Paradiso, nemine prohibente dicantur; dum tamen
et illius historiae fidelissima veritas rerum gestarum narratione commendata credatur.
Ea enim quae de Paradiso in Scriptura dicuntur, per modum narrationis historicae proponuntur,
in omnibus autem quae sic Scriptura tradit, est pro fundamento tenenda veritas historiae,
et desuper spirituales expositiones fabricandae. Est ergo Paradisus, ut Isidorus dicit
in libro Etymol., locus in orientis partibus constitutus, cuius vocabulum a Graeco
in Latinum vertitur hortus. Convenienter autem in parte Orientali dicitur situs. Quia
credendum est quod in nobilissimo loco totius terrae sit constitutus. Cum autem oriens
sit dextera caeli, ut patet per philosophum in II de caelo; dextera autem est nobilior
quam sinistra; conveniens fuit ut in Orientali parte Paradisus terrenus institueretur
a Deo. (Ia q. 102 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Bedae verbum non est verum, si secundum sensum manifestum
intelligatur. Potest tamen exponi quod usque ad locum lunaris globi ascendit, non
secundum situs eminentiam, sed secundum similitudinem, quia est ibi perpetua aeris
temperies, ut Isidorus dicit, et in hoc assimilatur corporibus caelestibus, quae sunt
absque contrarietate. Magis tamen fit mentio de lunari globo quam de aliis sphaeris,
quia lunaris globus est terminus caelestium corporum versus nos; et luna etiam est
magis terrae affinis inter omnia corpora caelestia; unde et quasdam tenebras nebulosas
habet, quasi accedens ad opacitatem. Quidam autem dicunt quod Paradisus pertingebat
usque ad lunarem globum, idest usque ad medium aeris interstitium, in quo generantur
pluviae et venti et huiusmodi, quia dominium super huiusmodi evaporationes maxime
attribuitur lunae. Sed secundum hoc, locus ille non esset conveniens habitationi humanae,
tum quia ibi est maxima intemperies; tum quia non est contemperatus complexioni humanae,
sicut aer inferior magis terrae vicinus. (Ia q. 102 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit VIII super Gen. ad Litt., credendum
est, quoniam locus Paradisi a cognitione hominum est remotissimus, flumina, quorum
fontes noti esse dicuntur, alicubi isse sub terras, et post tractus prolixarum regionum,
locis aliis erupisse. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat? (Ia q. 102 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod locus ille seclusus est a nostra habitatione aliquibus impedimentis
vel montium, vel marium, vel alicuius aestuosae regionis, quae pertransiri non potest.
Et ideo scriptores locorum de hoc loco mentionem non fecerunt. (Ia q. 102 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod lignum vitae est quaedam materialis arbor, sic dicta quia
eius fructus habebat virtutem conservandi vitam, ut supra dictum est. Et tamen aliquid
significabat spiritualiter, sicut et petra in deserto fuit aliquod materiale, et tamen
significavit Christum. Similiter etiam lignum scientiae boni et mali materialis arbor
fuit, sic nominata propter eventum futurum, quia post eius esum homo, per experimentum
poenae, didicit quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum. Et
tamen spiritualiter potuit significare liberum arbitrium, ut quidam dicunt. (Ia q. 102 a. 1 ad 4)
Ad quintum dicendum quod, secundum Augustinum, tertio die productae sunt plantae non
in actu, sed secundum quasdam rationes seminales; sed post opera sex dierum productae
sunt plantae tam Paradisi quam aliae in actu. Secundum alios vero sanctos, oportet
dicere quod omnes plantae productae sunt in actu tertio die, et etiam ligna Paradisi,
sed quod dicitur de plantatione lignorum Paradisi post opera sex dierum, intelligitur
per recapitulationem esse dictum. Unde littera nostra habet, plantaverat dominus Deus
Paradisum voluptatis a principio. (Ia q. 102 a. 1 ad 5)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Paradisus non fuerit locus conveniens habitationi
humanae. Homo enim et Angelus similiter ad beatitudinem ordinantur. Sed Angelus statim
a principio factus est habitator loci beatorum, scilicet caeli Empyrei. Ergo etiam
ibi debuit institui habitatio hominis. (Ia q. 102 a. 2 arg. 1)
Praeterea, si locus aliquis debetur homini, aut debetur ei ratione animae, aut ratione
corporis. Si ratione animae, debetur ei pro loco caelum, qui videtur esse locus naturalis
animae, cum omnibus insitus sit appetitus caeli. Ratione autem corporis, non debetur
ei alius locus quam aliis animalibus. Ergo Paradisus nullo modo fuit locus conveniens
habitationi humanae. (Ia q. 102 a. 2 arg. 2)
Praeterea, frustra est locus in quo nullum locatum continetur. Sed post peccatum Paradisus
non est locus habitationis humanae. Ergo, si est locus habitationi humanae congruus,
in vanum videtur a Deo institutus fuisse. (Ia q. 102 a. 2 arg. 3)
Praeterea, homini, cum sit temperatae complexionis congruus est locus temperatus.
Sed locus Paradisi non est locus temperatus, dicitur enim esse sub aequinoctiali circulo,
qui locus videtur esse calidissimus, cum bis in anno sol pertranseat super summitatem
capitum eorum qui ibi habitant. Ergo Paradisus non est locus congruus habitationi
humanae. (Ia q. 102 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod Damascenus dicit de Paradiso, quod est divina regio, et digna
eius qui secundum imaginem Dei erat, conversatio. (Ia q. 102 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, homo sic erat incorruptibilis et
immortalis, non quia corpus eius dispositionem incorruptibilitatis haberet, sed quia
inerat animae vis quaedam ad praeservandum corpus a corruptione. Corrumpi autem potest
corpus humanum et ab interiori et ab exteriori. Ab interiori quidem corrumpitur per
consumptionem humidi, et per senectutem, ut supra dictum est, cui corruptioni occurrere
poterat primus homo per esum ciborum. Inter ea vero quae exterius corrumpunt, praecipuum
videtur esse distemperatus aer, unde huic corruptioni maxime occurritur per temperiem
aeris. In Paradiso autem utrumque invenitur, quia, ut Damascenus dicit, est locus
temperato et tenuissimo et purissimo aere circumfulgens, plantis semper floridis comatus.
Unde manifestum est quod Paradisus est locus conveniens habitationi humanae, secundum
primae immortalitatis statum. (Ia q. 102 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod caelum Empyreum est supremum corporalium locorum, et
est extra omnem mutabilitatem. Et quantum ad primum horum, est locus congruus naturae
angelicae, quia, sicut Augustinus dicit in III de Trin., Deus regit creaturam corporalem
per spiritualem; unde conveniens est quod spiritualis natura sit supra omnem corporalem
constituta, sicut ei praesidens. Quantum autem ad secundum, convenit statui beatitudinis,
qui est firmatus in summa stabilitate. Sic igitur locus beatitudinis congruit Angelo
secundum naturam suam, unde ibi creatus est. Non autem congruit homini secundum suam
naturam, cum non praesideat toti corporali creaturae per modum gubernationis, sed
competit ei solum ratione beatitudinis. Unde non est positus a principio in caelo
Empyreo; sed illuc transferendus erat in statu finalis beatitudinis. (Ia q. 102 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ridiculum est dicere quod animae, aut alicui spirituali
substantiae, sit aliquis locus naturalis, sed per congruentiam quandam aliquis specialis
locus creaturae incorporali attribuitur. Paradisus ergo terrestris erat locus congruens
homini et quantum ad animam et quantum ad corpus, inquantum scilicet in anima erat
vis praeservandi corpus humanum a corruptione. Quod non competebat aliis animalibus.
Et ideo, ut Damascenus dicit, in Paradiso nullum irrationalium habitabat, licet ex
quadam dispensatione animalia fuerint illuc divinitus adducta ad Adam, et serpens
illuc accesserit per operationem Diaboli. (Ia q. 102 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod non propter hoc locus est frustra, quia non est ibi hominum
habitatio post peccatum, sicut etiam non frustra fuit homini attributa immortalitas
quaedam, quam conservaturus non erat. Per huiusmodi enim ostenditur benignitas Dei
ad hominem, et quid homo peccando amiserit. Quamvis, ut dicitur, nunc Enoch et Elias
in illo Paradiso habitent. (Ia q. 102 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod illi qui dicunt Paradisum esse sub circulo aequinoctiali,
opinantur sub circulo illo esse locum temperatissimum, propter aequalitatem dierum
et noctium omni tempore; et quia sol nunquam multum ab eis elongatur, ut sit apud
eos superabundantia frigoris; nec iterum est apud eos, ut dicunt, superabundantia
caloris, quia etsi sol pertranseat super eorum capita, non tamen diu moratur ibi in
hac dispositione. Aristoteles tamen, in libro Meteor., expresse dicit quod regio illa
est inhabitabilis propter aestum. Quod videtur probabilius, quia terrae per quas nunquam
sol pertransit in directum capitis, sunt intemperatae in calore propter solam vicinitatem
solis. Quidquid autem de hoc sit, credendum est Paradisum in loco temperatissimo constitutum
esse, vel sub aequinoctiali vel alibi. (Ia q. 102 a. 2 ad 4)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non sit positus in Paradiso ut operaretur
et custodiret illum. Quod enim introductum est in poenam peccati, non fuisset in Paradiso
in statu innocentiae. Sed agricultura introducta est in poenam peccati, ut dicitur
Gen. III. Ergo homo non fuit positus in Paradiso ut operaretur ipsum. (Ia q. 102 a. 3 arg. 1)
Praeterea, custodia non est necessaria, ubi non timetur violentus invasor. Sed in
Paradiso nullus timebatur violentus invasor. Ergo non erat necessarium ut Paradisum
custodiret. (Ia q. 102 a. 3 arg. 2)
Praeterea, si homo positus est in Paradiso ut operaretur et custodiret ipsum, videtur
sequi quod homo factus sit propter Paradisum, et non e converso, quod videtur esse
falsum. Ergo homo non est positus in Paradiso ut operaretur et custodiret illum. (Ia q. 102 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. II, tulit dominus Deus hominem, et posuit illum in
Paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. (Ia q. 102 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit VIII super Gen. ad Litt., verbum istud
Genesis dupliciter potest intelligi. Uno modo sic, quod Deus posuit hominem in Paradiso,
ut ipse Deus operaretur et custodiret hominem, operaretur, inquam, iustificando ipsum,
cuius operatio si ab homine cesset, continuo obtenebratur, sicut aer obtenebratur
si cesset influentia luminis; ut custodiret vero ab omni corruptione et malo. Alio
modo potest intelligi, ut homo operaretur et custodiret Paradisum. Nec tamen illa
operatio esset laboriosa, sicut post peccatum, sed fuisset iucunda, propter experientiam
virtutis naturae. Custodia etiam illa non esset contra invasores, sed esset ad hoc
quod homo sibi Paradisum custodiret, ne ipsum peccando amitteret. Et hoc totum in
bonum hominis cedebat, et sic Paradisus ordinatur ad bonum hominis, et non e converso. (Ia q. 102 a. 3 co.)
Et per hoc patet responsio ad obiecta. (Ia q. 102 a. 3 ad arg.)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo factus fuerit in Paradiso. Angelus enim
in loco suae habitationis creatus fuit, scilicet in caelo Empyreo. Sed Paradisus fuit
locus congruus habitationi humanae ante peccatum. Ergo videtur quod in Paradiso homo
debuit fieri. (Ia q. 102 a. 4 arg. 1)
Praeterea, alia animalia conservantur in loco suae generationis; sicut pisces in aquis,
et animalia gressibilia in terra, unde producta sunt. Homo autem conservatus fuisset
in Paradiso, ut dictum est. Ergo in Paradiso fieri debuit. (Ia q. 102 a. 4 arg. 2)
Praeterea, mulier in Paradiso facta fuit. Sed vir dignior est muliere. Ergo multo
magis vir debuit fieri in Paradiso. (Ia q. 102 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. II, tulit Deus hominem, et posuit eum in Paradiso. (Ia q. 102 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod Paradisus fuit locus congruus habitationi humanae, quantum
ad incorruptionem primi status. Incorruptio autem illa non erat hominis secundum naturam,
sed ex supernaturali Dei dono. Ut ergo hoc gratiae Dei imputaretur, non humanae naturae,
Deus hominem extra Paradisum fecit, et postea ipsum in Paradiso posuit, ut habitaret
ibi toto tempore animalis vitae, postmodum, cum spiritualem vitam adeptus esset, transferendus
in caelum. (Ia q. 102 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod caelum Empyreum est locus congruus Angelis etiam quantum
ad eorum naturam, et ideo ibi sunt creati. (Ia q. 102 a. 4 ad 1)
Et similiter dicendum ad secundum. Loca enim illa congruunt animalibus secundum suam
naturam. (Ia q. 102 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod mulier facta fuit in Paradiso non propter dignitatem suam,
sed propter dignitatem principii ex quo corpus eius formabatur. Quia similiter et
filii in Paradiso fuissent nati, in quo parentes iam erant positi. (Ia q. 102 a. 4 ad 3)