Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de conditione prolis generandae. Et primo, quantum ad corpus;
secundo, quantum ad iustitiam; tertio, quantum ad scientiam. Circa primum quaeruntur
duo. Primo, utrum in statu innocentiae pueri mox geniti habuissent perfectam virtutem
corpoream. Secundo, utrum omnes fuissent nati in sexu masculino. (Ia q. 99 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod pueri in statu innocentiae, mox nati, virtutem
perfectam habuissent ad motum membrorum. Dicit enim Augustinus, in libro de Bapt.
Parvul., quod infirmitati mentis congruit haec infirmitas corporis, quae scilicet
in pueris apparet. Sed in statu innocentiae nulla fuisset infirmitas mentis. Ergo
neque talis infirmitas corporis fuisset in parvulis. (Ia q. 99 a. 1 arg. 1)
Praeterea, quaedam animalia statim cum nascuntur, habent virtutem sufficientem ad
usum membrorum. Sed homo est nobilior aliis animalibus. Ergo multo magis est naturale
homini quod statim natus virtutem habeat ad usum membrorum. Et ita videtur esse poena
ex peccato consequens. (Ia q. 99 a. 1 arg. 2)
Praeterea, non posse consequi delectabile propositum, afflictionem inducit. Sed si
pueri non habuissent virtutem ad movendum membra, frequenter accidisset quod non possent
consequi aliquod delectabile eis propositum. Ergo fuisset in eis afflictio; quae non
poterat esse ante peccatum. Non ergo in statu innocentiae defuisset pueris virtus
ad movendum membra. (Ia q. 99 a. 1 arg. 3)
Praeterea, defectus senectutis videtur correspondere defectui pueritiae. Sed in statu
innocentiae non fuisset defectus senectutis. Ergo neque etiam defectus pueritiae. (Ia q. 99 a. 1 arg. 4)
Sed contra est quod omne generatum prius est imperfectum quam perficiatur. Sed pueri
in statu innocentiae fuissent per generationem producti. Ergo a principio imperfecti
fuissent et quantitate et virtute corporis. (Ia q. 99 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod ea quae sunt supra naturam, sola fide tenemus; quod autem
credimus, auctoritati debemus. Unde in omnibus asserendis sequi debemus naturam rerum,
praeter ea quae auctoritate divina traduntur, quae sunt supra naturam. Manifestum
est autem naturale hoc esse, utpote et principiis humanae naturae competens, quod
pueri mox nati non habeant sufficientem virtutem ad movendum membra. Quia homo naturaliter
habet cerebrum maius in quantitate, secundum proportionem sui corporis, quam cetera
animalia. Unde naturale est quod, propter maximam humiditatem cerebri in pueris, nervi,
qui sunt instrumenta motus, non sunt idonei ad movendum membra. Ex alia vero parte
nulli Catholico dubium est quin divina virtute fieri possit, ut pueri mox nati perfectam
virtutem habeant ad motum membrorum. Constat autem per auctoritatem Scripturae, quod
Deus fecit hominem rectum, et haec rectitudo consistit, ut Augustinus dicit, in perfecta
subiectione corporis ad animam. Sicut ergo in primo statu non poterat esse in membris
hominis aliquid quod repugnaret ordinatae hominis voluntati, ita membra hominis deficere
non poterant humanae voluntati. Voluntas autem hominis ordinata est quae tendit in
actus sibi convenientes. Non sunt autem iidem actus convenientes homini secundum quamlibet
aetatem. Dicendum est ergo quod pueri mox nati non habuissent sufficientem virtutem
ad movendum membra ad quoslibet actus; sed ad actus pueritiae convenientes, puta ad
sugendum ubera, et ad alia huiusmodi. (Ia q. 99 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de ista infirmitate quae nunc in
pueris apparet etiam quantum ad actus eorum pueritiae convenientes; ut patet per ea
quae praemittit, quod iuxta se iacentibus mammis, magis possunt esurientes flere quam
sugere. (Ia q. 99 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod hoc quod quaedam animalia statim nata habent usum membrorum,
non est ex eorum nobilitate, cum quaedam animalia perfectiora hoc non habeant, sed
hoc eis contingit ex siccitate cerebri, et quia actus proprii talium animalium sunt
imperfecti, ad quos etiam parva virtus sufficere potest. (Ia q. 99 a. 1 ad 2)
Ad tertium patet solutio per ea quae dicta sunt in corpore. Vel potest dici quod nihil
appetivissent, nisi ordinata voluntate convenisset res secundum statum suum. (Ia q. 99 a. 1 ad 3)
Ad quartum dicendum quod homo in statu innocentiae generatus fuisset, sed non fuisset
corruptus. Et ideo in statu illo potuissent esse aliqui defectus pueriles, qui consequuntur
generationem; non autem defectus seniles, qui ordinantur ad corruptionem. (Ia q. 99 a. 1 ad 4)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in primo statu feminae natae non fuissent.
Dicit enim philosophus, in libro II de Generat. Animal., quod femina est mas occasionatus,
quasi praeter intentionem naturae proveniens. Sed in statu illo nihil evenisset innaturale
in hominis generatione. Ergo feminae natae non fuissent. (Ia q. 99 a. 2 arg. 1)
Praeterea, omne agens generat sibi simile, nisi impediatur vel propter defectum virtutis,
vel propter indispositionem materiae, sicut parvus ignis non potest comburere ligna
viridia. In generatione autem vis activa est in mare. Cum igitur in statu innocentiae
nullus fuisset defectus virtutis ex parte maris, nec indispositio materiae ex parte
feminae, videtur quod semper masculi nati fuissent. (Ia q. 99 a. 2 arg. 2)
Praeterea, in statu innocentiae generatio ad multiplicationem hominum ordinabatur.
Sed sufficienter homines multiplicari potuissent per primum hominem et per primam
feminam, ex quo in perpetuum victuri erant. Ergo non fuit necessarium quod in statu
innocentiae feminae nascerentur. (Ia q. 99 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod sic natura processisset in generando, sicut eam Deus instituit.
Sed Deus instituit marem et feminam in natura humana, ut dicitur Gen. I et II. Ergo
etiam in statu illo fuissent mares et feminae generati. (Ia q. 99 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod nihil eorum quae ad complementum humanae naturae pertinent,
in statu innocentiae defuisset. Sicut autem ad perfectionem universi pertinent diversi
gradus rerum, ita etiam diversitas sexus est ad perfectionem humanae naturae. Et ideo
in statu innocentiae uterque sexus per generationem productus fuisset. (Ia q. 99 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod femina dicitur mas occasionatus, quia est praeter intentionem
naturae particularis, non autem praeter intentionem naturae universalis, ut supra
dictum est. (Ia q. 99 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod generatio feminae non solum contingit ex defectu virtutis
activae vel indispositione materiae, ut obiectio tangit. Sed quandoque quidem ex aliquo
accidenti extrinseco; sicut philosophus dicit, in libro de animalibus, quod ventus
Septentrionalis coadiuvat ad generationem masculorum, Australis vero ad generationem
feminarum. Quandoque etiam ex conceptione animae, ad quam de facili immutatur corpus.
Et praecipue in statu innocentiae hoc esse poterat, quando corpus magis erat animae
subiectum; ut scilicet secundum voluntatem generantis, distingueretur sexus in prole. (Ia q. 99 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod proles fuisset genita vivens vita animali, ad quam sicut
pertinet alimento uti, sic etiam generare. Unde conveniebat quod omnes generarent,
et non solum primi parentes. Ad quod consequens videtur quod tot fuissent generatae
feminae, quot et mares. (Ia q. 99 a. 2 ad 3)