Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de iis quae pertinent ad septimum diem. Et circa hoc quaeruntur
tria. Primo, de completione operum. Secundo, de requie Dei. Tertio, de benedictione
et sanctificatione huius diei. (Ia q. 73 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod completio divinorum operum non debeat septimo
diei adscribi. Omnia enim quae in hoc saeculo aguntur, ad divina opera pertinent.
Sed consummatio saeculi erit in fine mundi, ut habetur Matth. XIII. Tempus etiam incarnationis
Christi est cuiusdam completionis tempus, unde dicitur tempus plenitudinis, Gal. IV.
Et ipse Christus moriens dixit, consummatum est, ut dicitur Ioan. XIX. Non ergo completio
divinorum operum competit diei septimo. (Ia q. 73 a. 1 arg. 1)
Praeterea, quicumque complet opus suum, aliquid facit. Sed Deus non legitur septimo
die aliquid fecisse, quinimmo ab omni opere quievisse. Ergo completio operum non competit
septimo diei. (Ia q. 73 a. 1 arg. 2)
Praeterea, non dicitur aliquid esse completum, cui multa superadduntur, nisi forte
sint illa superflua, quia perfectum dicitur cui nihil deest eorum quae debet habere.
Sed post septimum diem multa sunt facta, et productio multorum individuorum; et etiam
quarumdam novarum specierum, quae frequenter apparent, praecipue in animalibus ex
putrefactione generatis. Quotidie etiam Deus novas animas creat. Novum etiam fuit
incarnationis opus, de quo dicitur Ierem. XXXI, novum faciet dominus super terram.
Nova etiam sunt miraculosa opera, de quibus dicitur Eccli. XXXVI, innova signa, et
immuta mirabilia. Innovabuntur etiam omnia in glorificatione sanctorum, secundum illud
Apoc. XXI, et dixit qui sedebat in throno, ecce nova facio omnia. Completio ergo divinorum
operum non debet attribui septimo diei. (Ia q. 73 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. II, complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat. (Ia q. 73 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod duplex est rei perfectio, prima, et secunda. Prima quidem
perfectio est, secundum quod res in sua substantia est perfecta. Quae quidem perfectio
est forma totius, quae ex integritate partium consurgit. Perfectio autem secunda est
finis. Finis autem vel est operatio, sicut finis citharistae est citharizare, vel
est aliquid ad quod per operationem pervenitur, sicut finis aedificatoris est domus,
quam aedificando facit. Prima autem perfectio est causa secundae, quia forma est principium
operationis. Ultima autem perfectio, quae est finis totius universi, est perfecta
beatitudo sanctorum; quae erit in ultima consummatione saeculi. Prima autem perfectio,
quae est in integritate universi, fuit in prima rerum institutione. Et haec deputatur
septimo diei. (Ia q. 73 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, perfectio prima est causa secundae.
Ad beatitudinem autem consequendam duo requiruntur, natura et gratia. Ipsa ergo beatitudinis
perfectio erit in fine mundi, ut dictum est. Sed ista consummatio praecessit causaliter,
quantum ad naturam quidem, in prima rerum institutione, quantum ad gratiam vero, in
incarnatione Christi, quia gratia et veritas per Iesum Christum facta est, ut dicitur
Ioan. I. Sic igitur in septima die fuit consummatio naturae; in incarnatione Christi,
consummatio gratiae; in fine mundi, consummatio gloriae. (Ia q. 73 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod septima die Deus aliquid operatus est, non novam creaturam
condendo, sed creaturam administrando, et ad propriam operationem eam movendo, quod
iam aliqualiter pertinet ad inchoationem quandam secundae perfectionis. Et ideo consummatio
operum, secundum nostram translationem, attribuitur diei septimae. Sed secundum aliam
translationem, attribuitur diei sextae. Et utrumque potest stare. Quia consummatio
quae est secundum integritatem partium universi, competit sextae diei, consummatio
quae est secundum operationem partium, competit septimae. Vel potest dici quod in
motu continuo, quandiu aliquid potest moveri ulterius, non dicitur motus perfectus
ante quietem, quies enim demonstrat motum consummatum. Deus autem poterat plures creaturas
facere, praeter illas quas fecerat sex diebus. Unde hoc ipso quod cessavit novas creaturas
condere in septima die, dicitur opus suum consummasse. (Ia q. 73 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod nihil postmodum a Deo factum est totaliter novum, quin aliqualiter
in operibus sex dierum praecesserit. Quaedam enim praeextiterunt materialiter, sicut
quod Deus de costa Adae formavit mulierem. Quaedam vero praeextiterunt in operibus
sex dierum, non solum materialiter, sed etiam causaliter, sicut individua quae nunc
generantur, praecesserunt in primis individuis suarum specierum. Species etiam novae,
si quae apparent, praeextiterunt in quibusdam activis virtutibus, sicut et animalia
ex putrefactione generata producuntur ex virtutibus stellarum et elementorum quas
a principio acceperunt, etiam si novae species talium animalium producantur. Animalia
etiam quaedam secundum novam speciem aliquando oriuntur ex commixtione animalium diversorum
secundum speciem, sicut cum ex asino et equa generatur mulus, et haec etiam praecesserunt
causaliter in operibus sex dierum. Quaedam vero praecesserunt secundum similitudinem;
sicut animae quae nunc creantur. Et similiter incarnationis opus, quia, ut dicitur
Philipp. II, filius Dei est in similitudinem hominum factus. Gloria etiam spiritualis
secundum similitudinem praecessit in Angelis, corporalis vero in caelo, praecipue
Empyreo. Unde dicitur Eccle. I, nihil sub sole novum; iam enim praecessit in saeculis
quae fuerunt ante nos. (Ia q. 73 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus septima die non requievit ab omni suo
opere. Dicitur enim Ioan. V, pater meus usque modo operatur, et ego operor. Non ergo
septima die requievit ab omni opere. (Ia q. 73 a. 2 arg. 1)
Praeterea, requies motui opponitur; vel labori qui interdum causatur ex motu. Sed
Deus immobiliter, et absque labore sua opera produxit. Non ergo dicendum est septima
die a suo opere requievisse. (Ia q. 73 a. 2 arg. 2)
Si dicatur quod Deus requievit die septima quia fecit hominem requiescere, contra,
requies contraponitur eius operationi. Sed quod dicitur, Deus creavit vel fecit hoc
vel illud, non exponitur quod Deus hominem fecit creare aut facere. Ergo nec convenienter
exponi potest, ut dicatur Deus requievisse, quia fecit hominem requiescere. (Ia q. 73 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. II, requievit Deus die septimo ab omni opere quod
patrarat. (Ia q. 73 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod quies proprie opponitur motui; et per consequens labori, qui
ex motu consurgit. Quamvis autem motus proprie acceptus sit corporum, tamen nomen
motus etiam ad spiritualia derivatur dupliciter. Uno modo, secundum quod omnis operatio
motus dicitur, sic enim et divina bonitas quodammodo movetur et procedit in res, secundum
quod se eis communicat, ut Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom. Alio modo, desiderium
in aliud tendens quidam motus dicitur. Unde et requies dupliciter accipitur, uno modo,
pro cessatione ab operibus; alio modo, pro impletione desiderii. Et utroque modo dicitur
Deus requievisse die septima. Primo quidem, quia die septima cessavit novas creaturas
condere, nihil enim postea fecit, quod non aliquo modo praecesserit in primis operibus,
ut dictum est. Alio modo, secundum quod rebus conditis ipse non indigebat, sed seipso
fruendo beatus est. Unde post conditionem omnium operum, non dicitur quod in suis
operibus requievit, quasi eis ad suam beatitudinem indigens, sed ab eis requievit,
utique in seipso, quia ipse sufficit sibi et implet desiderium suum. Et quamvis ab
aeterno in seipso requieverit, tamen quod post opera condita in seipso requievit,
hoc pertinet ad septimum diem. Et hoc est ab operibus requiescere, ut Augustinus dicit,
super Gen. ad Litt. (Ia q. 73 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Deus usque modo operatur, conservando et administrando
creaturam conditam, non autem novam creaturam condendo. (Ia q. 73 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod requies non opponitur labori sive motui, sed productioni
novarum rerum, et desiderio in aliud tendenti, ut dictum est. (Ia q. 73 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, sicut Deus in solo se requiescit, et se fruendo beatus est;
ita et nos per solam Dei fruitionem beati efficimur. Et sic etiam facit nos a suis
et nostris operibus in seipso requiescere. Est ergo conveniens expositio, ut dicatur
Deus requievisse, quia nos requiescere facit. Sed non est haec sola ponenda, sed alia
expositio est principalior et prior. (Ia q. 73 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod benedictio et sanctificatio non debeatur diei
septimae. Tempus enim aliquod consuevit dici benedictum aut sanctum, propter aliquod
bonum quod in illo tempore evenit; aut propter hoc quod aliquod malum vitatur sed
Deo nihil accrescit aut deperit, sive operetur, sive ab operando cesset. Non ergo
specialis benedictio et sanctificatio debetur diei septimae. (Ia q. 73 a. 3 arg. 1)
Praeterea, benedictio a bonitate dicitur. Sed bonum est diffusivum et communicativum
sui, secundum Dionysium. Ergo magis debuerunt benedici dies in quibus creaturas produxit,
quam ille dies in quo a producendis creaturis cessavit. (Ia q. 73 a. 3 arg. 2)
Praeterea, superius in singulis creaturis quaedam benedictio commemorata est, dum
in singulis operibus dictum est, vidit Deus quod esset bonum. Non oportuit igitur
quod post omnium productionem, dies septima benediceretur. (Ia q. 73 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. II, benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit
illum, quia in illo cessaverat ab omni opere suo. (Ia q. 73 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, requies Dei in die septima dupliciter
accipitur. Primo quidem, quantum ad hoc, quod cessavit a novis operibus condendis,
ita tamen quod creaturam conditam conservat et administrat. Alio modo, secundum quod
post opera requievit in seipso. Quantum ergo ad primum, competit septimae diei benedictio.
Quia, sicut supra dictum est, benedictio ad multiplicationem pertinet, unde dictum
est creaturis quas benedixit, crescite et multiplicamini. Multiplicatio autem rerum
fit per administrationem creaturae, secundum quam ex similibus similia generantur.
Quantum vero ad secundum, competit septimae diei sanctificatio. Maxime enim sanctificatio
cuiuslibet attenditur in hoc quod in Deo requiescit, unde et res Deo dedicatae sanctae
dicuntur. (Ia q. 73 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod non propter hoc dies septimus sanctificatur, quia Deo
possit aliquid accrescere vel decrescere, sed quia creaturis aliquid accrescit per
multiplicationem et quietem in Deo. (Ia q. 73 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod in primis sex diebus productae sunt res in suis primis causis.
Sed postea ex illis primis causis res multiplicantur et conservantur, quod etiam ad
bonitatem divinam pertinet. Cuius etiam perfectio in hoc maxime ostenditur quod in
ipsa sola et ipse requiescit, et nos requiescere possumus, ea fruentes. (Ia q. 73 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod bonum quod in singulis diebus commemoratur, pertinet ad primam
naturae institutionem, benedictio autem diei septimae pertinet ad naturae propagationem. (Ia q. 73 a. 3 ad 3)