Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde quaeritur de Angelis per comparationem ad corporalia. Et primo, de comparatione
Angelorum ad corpora; secundo, de comparatione Angelorum ad loca corporalia; tertio,
de comparatione Angelorum ad motum localem. Circa primum quaeruntur tria. Primo, utrum
Angeli habeant corpora naturaliter sibi unita. Secundo, utrum assumant corpora. Tertio,
utrum in corporibus assumptis exerceant opera vitae. (Ia q. 51 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angeli habeant corpora naturaliter sibi unita.
Dicit enim Origenes, in libro peri archon, solius Dei, idest patris et filii et spiritus
sancti, naturae illud proprium est, ut sine materiali substantia et absque ulla corporeae
adiectionis societate, intelligatur existere. Bernardus etiam dicit, in VI homilia
super Cant., demus Deo soli, sicut immortalitatem sic incorporeitatem, cuius natura
sola neque propter se neque propter alium, solatio indiget instrumenti corporei. Liquet
autem omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio. Augustinus etiam dicit, super
Gen. ad Litt., Daemones aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigent.
Eadem autem est natura Daemonis et Angeli. Ergo Angeli habent corpora naturaliter
sibi unita. (Ia q. 51 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Gregorius, in homilia Epiphaniae, nominat Angelum rationale animal. Omne
autem animal componitur ex corpore et anima. Ergo Angeli habent corpora naturaliter
sibi unita. (Ia q. 51 a. 1 arg. 2)
Praeterea, perfectior est vita in Angelis quam in animabus. Sed anima non solum vivit,
sed etiam vivificat corpus. Ergo Angeli vivificant corpora naturaliter sibi unita. (Ia q. 51 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod Angeli sicut incorporales
intelliguntur. (Ia q. 51 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod Angeli non habent corpora sibi naturaliter unita. Quod enim
accidit alicui naturae, non invenitur universaliter in natura illa, sicut habere alas,
quia non est de ratione animalis, non convenit omni animali. Cum autem intelligere
non sit actus corporis nec alicuius virtutis corporeae, ut infra patebit, habere corpus
unitum non est de ratione substantiae intellectualis inquantum huiusmodi, sed accidit
alicui substantiae intellectuali propter aliquid aliud; sicut humanae animae competit
uniri corpori, quia est imperfecta et in potentia existens in genere intellectualium
substantiarum, non habens in sui natura plenitudinem scientiae, sed acquirens eam
per sensus corporeos a sensibilibus rebus, ut infra dicetur. In quocumque autem genere
invenitur aliquid imperfectum, oportet praeexistere aliquid perfectum in genere illo.
Sunt igitur aliquae substantiae perfectae intellectuales in natura intellectuali,
non indigentes acquirere scientiam a sensibilibus rebus. Non igitur omnes substantiae
intellectuales sunt unitae corporibus; sed aliquae sunt a corporibus separatae. Et
has dicimus Angelos. (Ia q. 51 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, quorundam opinio fuit quod omne
ens esset corpus. Et ex hac existimatione derivatum videtur, quod aliqui existimaverunt
nullas substantias incorporeas esse nisi corporibus unitas; adeo quod quidam etiam
posuerunt Deum esse animam mundi, ut Augustinus narrat in VII de Civ. Dei. Sed quia
hoc fidei Catholicae repugnat, quae ponit Deum super omnia exaltatum, secundum illud
Psalmi VIII, elevata est magnificentia tua super caelos, Origenes, hoc de Deo dicere
recusans, de aliis secutus est aliorum opinionem; sicut et in multis aliis deceptus
fuit, sequens antiquorum philosophorum opiniones. Verbum autem Bernardi potest exponi,
quod spiritus creati indigeant corporali instrumento, non naturaliter unito, sed ad
aliquid assumpto, ut infra dicetur. Augustinus autem loquitur non asserendo, sed opinione
Platonicorum utens, qui ponebant esse quaedam animalia aerea, quae Daemones nominabant. (Ia q. 51 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod Gregorius nominat Angelum rationale animal metaphorice,
propter similitudinem rationis. (Ia q. 51 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod vivificare effective simpliciter perfectionis est. Unde et
Deo convenit secundum illud I Reg. II, dominus mortificat et vivificat. Sed vivificare
formaliter est substantiae quae est pars alicuius naturae, et non habentis in se integram
naturam speciei. Unde substantia intellectualis quae non est unita corpori, est perfectior
quam ea quae est corpori unita. (Ia q. 51 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Angeli non assumant corpora. In opere enim
Angeli nihil est superfluum; sicut neque in opere naturae. Sed superfluum esset quod
Angeli corpora assumerent, Angelus enim non indiget corpore, cum eius virtus omnem
virtutem corporis excedat. Ergo Angelus non assumit corpus. (Ia q. 51 a. 2 arg. 1)
Praeterea, omnis assumptio ad aliquam unionem terminatur, quia assumere dicitur quasi
ad se sumere. Sed corpus non unitur Angelo ut formae, sicut dictum est. Ex eo autem
quod unitur sibi ut motori, non dicitur assumi, alioquin sequeretur quod omnia corpora
mota ab Angelis, essent ab eis assumpta. Ergo Angeli non assumunt corpora. (Ia q. 51 a. 2 arg. 2)
Praeterea, Angeli non assumunt corpora de terra vel aqua, quia non subito disparerent;
neque iterum de igne, quia comburerent ea quae contingerent; neque iterum ex aere,
quia aer infigurabilis est et incolorabilis. Ergo Angeli corpora non assumunt. (Ia q. 51 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, XVI de Civ. Dei, quod Angeli in assumptis corporibus
Abrahae apparuerunt. (Ia q. 51 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt Angelos nunquam corpora assumere, sed omnia
quae in Scripturis divinis leguntur de apparitionibus Angelorum, contigisse in visione
prophetiae, hoc est secundum imaginationem. Sed hoc repugnat intentioni Scripturae.
Illud enim quod imaginaria visione videtur, est in sola imaginatione videntis, unde
non videtur indifferenter ab omnibus. Scriptura autem divina sic introducit interdum
Angelos apparentes, ut communiter ab omnibus viderentur; sicut Angeli apparentes Abrahae,
visi sunt ab eo et tota familia eius, et a Loth, et a civibus Sodomorum. Similiter
Angelus qui apparuit Tobiae, ab omnibus videbatur. Ex quo manifestum fit huiusmodi
contigisse secundum corpoream visionem, qua videtur id quod positum est extra videntem,
unde ab omnibus videri potest. Tali autem visione non videtur nisi corpus. Cum igitur
Angeli neque corpora sint, neque habeant corpora naturaliter sibi unita, ut ex dictis
patet, relinquitur quod interdum corpora assumant. (Ia q. 51 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Angeli non indigent corpore assumpto propter seipsos,
sed propter nos; ut familiariter cum hominibus conversando, demonstrent intelligibilem
societatem quam homines expectant cum eis habendam in futura vita. Hoc etiam quod
Angeli corpora assumpserunt in veteri testamento, fuit quoddam figurale indicium quod
verbum Dei assumpturum esset corpus humanum, omnes enim apparitiones veteris testamenti
ad illam apparitionem ordinatae fuerunt, qua filius Dei apparuit in carne. (Ia q. 51 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod corpus assumptum unitur Angelo, non quidem ut formae, neque
solum ut motori; sed sicut motori repraesentato per corpus mobile assumptum. Sicut
enim in sacra Scriptura proprietates rerum intelligibilium sub similitudinibus rerum
sensibilium describuntur, ita corpora sensibilia divina virtute sic formantur ab Angelis,
ut congruant ad repraesentandum Angeli intelligibiles proprietates. Et hoc est Angelum
assumere corpus. (Ia q. 51 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod, licet aer, in sua raritate manens, non retineat figuram
neque colorem; quando tamen condensatur, et figurari et colorari potest, sicut patet
in nubibus. Et sic Angeli assumunt corpora ex aere, condensando ipsum virtute divina,
quantum necesse est ad corporis assumendi formationem. (Ia q. 51 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Angeli in corporibus assumptis opera vitae
exerceant. Angelos enim veritatis non decet aliqua fictio. Esset autem fictio, si
corpus ab eis assumptum, quod vivum videtur et opera vitae habens, non haberet huiusmodi.
Ergo Angeli in assumpto corpore opera vitae exercent. (Ia q. 51 a. 3 arg. 1)
Praeterea, in operibus Angeli non sunt aliqua frustra. Frustra autem in corpore assumpto
per Angelum formarentur oculi et nares et alia sensuum instrumenta, nisi per ea Angelus
sentiret. Ergo Angelus sentit per corpus assumptum. Quod est propriissimum opus vitae. (Ia q. 51 a. 3 arg. 2)
Praeterea, moveri motu processivo est unum de operibus vitae, ut patet in II de anima.
Manifeste autem Angeli apparent in assumptis corporibus moveri. Dicitur enim Gen.
XVIII, quod Abraham simul gradiebatur, deducens Angelos qui ei apparuerant. Et Angelus
Tobiae quaerenti, nosti viam quae ducit in civitatem Medorum? Respondit, novi, et
omnia itinera eius frequenter ambulavi. Ergo Angeli in corporibus assumptis frequenter
exercent opera vitae. (Ia q. 51 a. 3 arg. 3)
Praeterea, locutio est opus viventis, fit enim per vocem, quae est sonus ab ore animalis
prolatus ut dicitur in II de anima. Manifestum est autem ex multis locis Scripturae,
Angelos in assumptis corporibus locutos fuisse. Ergo in corporibus assumptis exercent
opera vitae. (Ia q. 51 a. 3 arg. 4)
Praeterea, comedere est proprium opus animalis, unde dominus post resurrectionem,
in argumentum resumptae vitae, cum discipulis manducavit, ut habetur Lucae ultimo.
Sed Angeli in assumptis corporibus apparentes comederunt, et Abraham eis cibos obtulit,
quos tamen prius adoraverat, ut habetur Gen. XVIII. Ergo Angeli in assumptis corporibus
exercent opera vitae. (Ia q. 51 a. 3 arg. 5)
Praeterea, generare hominem est actus vitae. Sed hoc competit Angelis in assumptis
corporibus dicitur enim Gen. VI, postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum,
illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Ergo Angeli exercent
opera vitae in corporibus assumptis. (Ia q. 51 a. 3 arg. 6)
Sed contra, corpora assumpta ab Angelis non vivunt, ut supra dictum est. Ergo nec
opera vitae per ea exerceri possunt. (Ia q. 51 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod quaedam opera viventium habent aliquid commune cum aliis operibus,
ut locutio, quae est opus viventis, convenit cum aliis sonis inanimatorum, inquantum
est sonus; et progressio cum aliis motibus, inquantum est motus. Quantum ergo ad id
quod est commune utrisque operibus, possunt opera vitae fieri ab Angelis per corpora
assumpta. Non autem quantum ad id quod est proprium viventium, quia secundum philosophum,
in libro de Somn. et Vig., cuius est potentia, eius est actio; unde nihil potest habere
opus vitae, quod non habet vitam, quae est potentiale principium talis actionis. (Ia q. 51 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est contra veritatem quod in Scriptura intelligibilia
sub figuris sensibilibus describuntur, quia hoc non dicitur ad adstruendum quod intelligibilia
sint sensibilia, sed per figuras sensibilium proprietates intelligibilium secundum
similitudinem quandam dantur intelligi; ita non repugnat veritati sanctorum Angelorum
quod corpora ab eis assumpta videntur homines viventes, licet non sint. Non enim assumuntur
nisi ut per proprietates hominis et operum hominis. Spirituales proprietates Angelorum
et eorum spiritualia opera designentur. Quod non ita congrue fieret, si veros homines
assumerent, quia proprietates eorum ducerent in ipsos homines, non in Angelos. (Ia q. 51 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sentire est totaliter opus vitae, unde nullo modo est dicendum
quod Angeli per organa assumptorum corporum sentiant. Nec tamen superflue sunt formata.
Non enim ad hoc sunt formata, ut per ea sentiatur, sed ad hoc ut per huiusmodi organa
virtutes spirituales Angelorum designentur; sicut per oculum designatur virtus cognitiva
Angeli, et per alia membra aliae eius virtutes, ut Dionysius docet, ult. cap. Cael.
Hier. (Ia q. 51 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod motus qui est a motore coniuncto, est proprium opus vitae.
Sic autem non moventur corpora assumpta ab eis, quia Angeli non sunt eorum formae.
Moventur tamen Angeli per accidens, motis huiusmodi corporibus, cum sint in eis sicut
motores in mobilibus, et ita sunt hic quod non alibi, quod de Deo dici non potest.
Unde licet Deus non moveatur, motis his in quibus est, quia ubique est; Angeli tamen
moventur per accidens ad motum corporum assumptorum. Non autem ad motum corporum caelestium,
etiamsi sint in eis sicut motores in mobilibus, quia corpora caelestia non recedunt
de loco secundum totum; nec determinatur spiritui moventi orbem locus secundum aliquam
determinatam partem substantiae orbis, quae nunc est in oriente, nunc in occidente;
sed secundum determinatum situm, quia semper est in oriente virtus movens, ut dicitur
in VIII Physic. (Ia q. 51 a. 3 ad 3)
Ad quartum dicendum quod Angeli proprie non loquuntur per corpora assumpta, sed est
aliquid simile locutioni, inquantum formant sonos in aere similes vocibus humanis. (Ia q. 51 a. 3 ad 4)
Ad quintum dicendum quod nec etiam comedere, proprie loquendo, Angelis convenit, quia
comestio importat sumptionem cibi convertibilis in substantiam comedentis. Et quamvis
in corpus Christi post resurrectionem cibus non converteretur, sed resolveretur in
praeiacentem materiam, tamen Christus habebat corpus talis naturae in quod posset
cibus converti, unde fuit vera comestio. Sed cibus assumptus ab Angelis neque convertebatur
in corpus assumptum, neque corpus illud talis erat naturae in quod posset alimentum
converti, unde non fuit vera comestio, sed figurativa spiritualis comestionis. Et
hoc est quod Angelus dixit, Tob. XII, cum essem vobiscum, videbar quidem manducare
et bibere, sed ego potu invisibili et cibo utor. Abraham autem obtulit eis cibos,
existimans eos homines esse; in quibus tamen Deum venerabatur, sicut solet Deus esse
in prophetis, ut Augustinus dicit, XVI de Civ. Dei. (Ia q. 51 a. 3 ad 5)
Ad sextum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XV de Civ. Dei, multi se expertos,
vel ab expertis audisse confirmant, Silvanos et Faunos, quos vulgus incubos vocat,
improbos saepe extitisse mulieribus et earum expetisse atque peregisse concubitum.
Unde hoc negare impudentiae videtur. Sed Angeli Dei sancti nullo modo sic labi ante
diluvium potuerunt. Unde per filios Dei intelliguntur filii Seth, qui boni erant,
filias autem hominum nominat Scriptura eas quae natae erant de stirpe Cain. Neque
mirandum est quod de eis gigantes nasci potuerunt, neque enim omnes gigantes fuerunt,
sed multo plures ante diluvium quam post. Si tamen ex coitu Daemonum aliqui interdum
nascuntur, hoc non est per semen ab eis decisum, aut a corporibus assumptis, sed per
semen alicuius hominis ad hoc acceptum, utpote quod idem Daemon qui est succubus ad
virum, fiat incubus ad mulierem; sicut et aliarum rerum semina assumunt ad aliquarum
rerum generationem, ut Augustinus dicit, III de Trin.; ut sic ille qui nascitur non
sit filius Daemonis, sed illius hominis cuius est semen acceptum. (Ia q. 51 a. 3 ad 6)