Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de sensualitate. Circa quam quaeruntur tria. Primo, utrum
sensualitas sit vis appetitiva tantum. Secundo, utrum dividatur sensualitas in irascibilem
et concupiscibilem, sicut in diversas potentias. Tertio, utrum irascibilis et concupiscibilis
obediant rationi. (Ia q. 81 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sensualitas non solum sit appetitiva, sed etiam
cognitiva. Dicit enim Augustinus, XII de Trin., quod sensualis animae motus, qui in
corporis sensus intenditur, nobis pecoribusque communis est. Sed corporis sensus sub
vi cognitiva continentur. Ergo sensualitas est vis cognitiva. (Ia q. 81 a. 1 arg. 1)
Praeterea, quae cadunt sub una divisione, videntur esse unius generis. Sed Augustinus,
in XII de Trin., dividit sensualitatem contra rationem superiorem et inferiorem; quae
ad cognitionem pertinent. Ergo sensualitas etiam est vis cognitiva. (Ia q. 81 a. 1 arg. 2)
Praeterea, sensualitas in tentatione hominis tenet locum serpentis. Sed serpens in
tentatione primorum parentum se habuit ut nuntians et proponens peccatum; quod est
vis cognitivae. Ergo sensualitas est vis cognitiva. (Ia q. 81 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod sensualitas definitur esse appetitus rerum ad corpus pertinentium. (Ia q. 81 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod nomen sensualitatis sumptum videtur a sensuali motu, de quo
Augustinus loquitur XII de Trin., sicut ab actu sumitur nomen potentiae, ut a visione
visus. Motus autem sensualis est appetitus apprehensionem sensitivam consequens. Actus
enim apprehensivae virtutis non ita proprie dicitur motus, sicut actio appetitus,
nam operatio virtutis apprehensivae perficitur in hoc, quod res apprehensae sunt in
apprehendente; operatio autem virtutis appetitivae perficitur in hoc, quod appetens
inclinatur in rem appetibilem. Et ideo operatio apprehensivae virtutis assimilatur
quieti, operatio autem virtutis appetitivae magis assimilatur motui. Unde per sensualem
motum intelligitur operatio appetitivae virtutis. Et sic sensualitas est nomen appetitus
sensitivi. (Ia q. 81 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod per hoc quod dicit Augustinus quod sensualis animae motus
intenditur in corporis sensus, non datur intelligi quod corporis sensus sub sensualitate
comprehendantur, sed magis quod motus sensualitatis sit inclinatio quaedam ad sensus
corporis, dum scilicet appetimus ea quae per corporis sensus apprehenduntur. Et sic
corporis sensus pertinent ad sensualitatem quasi praeambuli. (Ia q. 81 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod sensualitas dividitur contra rationem superiorem et inferiorem,
inquantum communicant in actu motionis, vis enim cognitiva, ad quam pertinet ratio
superior et inferior, est motiva, sicut et appetitiva, ad quam pertinet sensualitas. (Ia q. 81 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod serpens non solum ostendit et proposuit peccatum, sed etiam,
inclinavit in effectum peccati. Et quantum ad hoc, sensualitas per serpentem significatur. (Ia q. 81 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod appetitus sensitivus non distinguatur in
irascibilem et concupiscibilem, sicut in potentias diversas. Eadem enim potentia animae
est unius contrarietatis, ut visus albi et nigri, ut dicitur in II de anima. Sed conveniens
et nocivum sunt contraria. Cum ergo concupiscibilis respiciat conveniens, irascibilis
vero nocivum, videtur quod eadem potentia animae sit irascibilis et concupiscibilis. (Ia q. 81 a. 2 arg. 1)
Praeterea, appetitus sensitivus non est nisi convenientium secundum sensum. Sed conveniens
secundum sensum est obiectum concupiscibilis. Ergo nullus appetitus sensitivus est
a concupiscibili differens. (Ia q. 81 a. 2 arg. 2)
Praeterea, odium est in irascibili, dicit enim Hieronymus, super Matth., possideamus
in irascibili odium vitiorum. Sed odium, cum contrarietur amori, est in concupiscibili.
Ergo eadem vis est concupiscibilis et irascibilis. (Ia q. 81 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus et Damascenus ponunt duas vires, irascibilem
et concupiscibilem, partes appetitus sensitivi. (Ia q. 81 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod appetitus sensitivus est una vis in genere, quae sensualitas
dicitur; sed dividitur in duas potentias, quae sunt species appetitus sensitivi, scilicet
in irascibilem et concupiscibilem. Ad cuius evidentiam, considerari oportet quod in
rebus naturalibus corruptibilibus, non solum oportet esse inclinationem ad consequendum
convenientia et refugiendum nociva; sed etiam ad resistendum corrumpentibus et contrariis,
quae convenientibus impedimentum praebent et ingerunt nocumenta. Sicut ignis habet
naturalem inclinationem non solum ut recedat ab inferiori loco, qui sibi non convenit,
et tendat in locum superiorem sibi convenientem; sed etiam quod resistat corrumpentibus
et impedientibus. Quia igitur appetitus sensitivus est inclinatio consequens apprehensionem
sensitivam, sicut appetitus naturalis est inclinatio consequens formam naturalem;
necesse est quod in parte sensitiva sint duae appetitivae potentiae. Una, per quam
anima simpliciter inclinatur ad prosequendum ea quae sunt convenientia secundum sensum,
et ad refugiendum nociva, et haec dicitur concupiscibilis. Alia vero, per quam animal
resistit impugnantibus, quae convenientia impugnant et nocumenta inferunt, et haec
vis vocatur irascibilis. Unde dicitur quod eius obiectum est arduum, quia scilicet
tendit ad hoc quod superet contraria, et superemineat eis. Hae autem duae inclinationes
non reducuntur in unum principium, quia interdum anima tristibus se ingerit, contra
inclinationem concupiscibilis, ut secundum inclinationem irascibilis impugnet contraria.
Unde etiam passiones irascibilis repugnare videntur passionibus concupiscibilis, nam
concupiscentia accensa minuit iram, et ira accensa minuit concupiscentiam, ut in pluribus.
Patet etiam ex hoc, quod irascibilis est quasi propugnatrix et defensatrix concupiscibilis,
dum insurgit contra ea quae impediunt convenientia, quae concupiscibilis appetit,
et ingerunt nociva, quae concupiscibilis refugit. Et propter hoc, omnes passiones
irascibilis incipiunt a passionibus concupiscibilis, et in eas terminantur; sicut
ira nascitur ex illata tristitia, et vindictam inferens, in laetitiam terminatur.
Propter hoc etiam pugnae animalium sunt de concupiscibilibus, scilicet de cibis et
venereis, ut dicitur in VIII de animalibus. (Ia q. 81 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod vis concupiscibilis est et convenientis et inconvenientis.
Sed irascibilis est ad resistendum inconvenienti quod impugnat. (Ia q. 81 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut in apprehensivis virtutibus in parte sensitiva est
aliqua vis aestimativa, scilicet quae est perceptiva eorum quae sensum non immutant,
ut supra dictum est; ita etiam in appetitu sensitivo est aliqua vis appetens aliquid
quod non est conveniens secundum delectationem sensus, sed secundum quod est utile
animali ad suam defensionem. Et haec est vis irascibilis. (Ia q. 81 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod odium simpliciter pertinet ad concupiscibilem; sed ratione
impugnationis quae ex odio causatur, potest ad irascibilem pertinere. (Ia q. 81 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod irascibilis et concupiscibilis non obediant
rationi. Irascibilis enim et concupiscibilis sunt partes sensualitatis. Sed sensualitas
non obedit rationi, unde per serpentem significatur, ut dicit Augustinus, XII de Trin.
Ergo irascibilis et concupiscibilis non obediunt rationi. (Ia q. 81 a. 3 arg. 1)
Praeterea, quod obedit alicui, non repugnat ei. Sed irascibilis et concupiscibilis
repugnant rationi; secundum illud apostoli, ad Rom. VII, video aliam legem in membris
meis, repugnantem legi mentis meae. Ergo irascibilis et concupiscibilis non obediunt
rationi. (Ia q. 81 a. 3 arg. 2)
Praeterea, sicut rationali parte animae inferior est vis appetitiva, ita etiam et
vis sensitiva. Sed sensitiva pars animae non obedit rationi, non enim audimus nec
videmus quando volumus. Ergo similiter neque vires sensitivi appetitus, scilicet irascibilis
et concupiscibilis, obediunt rationi. (Ia q. 81 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod obediens et persuasibile rationi dividitur
in concupiscentiam et iram. (Ia q. 81 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod irascibilis et concupiscibilis obediunt superiori parti, in
qua est intellectus sive ratio et voluntas, dupliciter, uno modo quidem, quantum ad
rationem; alio vero modo, quantum ad voluntatem. Rationi quidem obediunt quantum ad
ipsos suos actus. Cuius ratio est, quia appetitus sensitivus in aliis quidem animalibus
natus est moveri ab aestimativa virtute; sicut ovis aestimans lupum inimicum, timet.
Loco autem aestimativae virtutis est in homine, sicut supra dictum est, vis cogitativa;
quae dicitur a quibusdam ratio particularis, eo quod est collativa intentionum individualium.
Unde ab ea natus est moveri in homine appetitus sensitivus. Ipsa autem ratio particularis
nata est moveri et dirigi secundum rationem universalem, unde in syllogisticis ex
universalibus propositionibus concluduntur conclusiones singulares. Et ideo patet
quod ratio universalis imperat appetitui sensitivo, qui distinguitur per concupiscibilem
et irascibilem, et hic appetitus ei obedit. Et quia deducere universalia principia
in conclusiones singulares, non est opus simplicis intellectus, sed rationis; ideo
irascibilis et concupiscibilis magis dicuntur obedire rationi, quam intellectui. Hoc
etiam quilibet experiri potest in seipso, applicando enim aliquas universales considerationes,
mitigatur ira aut timor aut aliquid huiusmodi, vel etiam instigatur. Voluntati etiam
subiacet appetitus sensitivus, quantum ad executionem, quae fit per vim motivam. In
aliis enim animalibus statim ad appetitum concupiscibilis et irascibilis sequitur
motus sicut ovis, timens lupum statim fugit, quia non est in eis aliquis superior
appetitus qui repugnet. Sed homo non statim movetur secundum appetitum irascibilis
et concupiscibilis; sed expectatur imperium voluntatis, quod est appetitus superior.
In omnibus enim potentiis motivis ordinatis, secundum movens non movet nisi virtute
primi moventis, unde appetitus inferior non sufficit movere, nisi appetitus superior
consentiat. Et hoc est quod philosophus dicit, in III de anima, quod appetitus superior
movet appetitum inferiorem, sicut sphaera superior inferiorem. Hoc ergo modo irascibilis
et concupiscibilis rationi subduntur. (Ia q. 81 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod sensualitas significatur per serpentem, quantum ad id
quod est proprium sibi ex parte sensitivae partis. Irascibilis autem et concupiscibilis
magis nominant sensitivum appetitum ex parte actus, ad quem inducuntur ex ratione,
ut dictum est. (Ia q. 81 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit in I politicorum, est quidem in
animali contemplari et despoticum principatum, et politicum, anima quidem enim corpori
dominatur despotico principatu; intellectus autem appetitui, politico et regali. Dicitur
enim despoticus principatus, quo aliquis principatur servis, qui non habent facultatem
in aliquo resistendi imperio praecipientis, quia nihil sui habent. Principatus autem
politicus et regalis dicitur, quo aliquis principatur liberis, qui, etsi subdantur
regimini praesidentis, tamen habent aliquid proprium, ex quo possunt reniti praecipientis
imperio. Sic igitur anima dicitur dominari corpori despotico principatu, quia corporis
membra in nullo resistere possunt imperio animae, sed statim ad appetitum animae movetur
manus et pes, et quodlibet membrum quod natum est moveri voluntario motu. Intellectus
autem, seu ratio, dicitur principari irascibili et concupiscibili politico principatu,
quia appetitus sensibilis habet aliquid proprium, unde potest reniti imperio rationis.
Natus est enim moveri appetitus sensitivus, non solum ab aestimativa in aliis animalibus,
et cogitativa in homine, quam dirigit universalis ratio; sed etiam ab imaginativa
et sensu. Unde experimur irascibilem vel concupiscibilem rationi repugnare, per hoc
quod sentimus vel imaginamur aliquod delectabile quod ratio vetat, vel triste quod
ratio praecipit. Et sic per hoc quod irascibilis et concupiscibilis in aliquo rationi
repugnant, non excluditur quin ei obediant. (Ia q. 81 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod sensus exteriores indigent ad suos actus exterioribus sensibilibus,
quibus immutentur, quorum praesentia non est in potestate rationis. Sed vires interiores,
tam appetitivae quam apprehensivae, non indigent exterioribus rebus. Et ideo subduntur
imperio rationis, quae potest non solum instigare vel mitigare affectus appetitivae
virtutis, sed etiam formare imaginativae virtutis phantasmata. (Ia q. 81 a. 3 ad 3)