Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Post considerationem spiritualis creaturae, considerandum est de creatura corporali.
In cuius productione tria opera Scriptura commemorat, scilicet opus creationis, cum
dicitur, in principio creavit Deus caelum et terram, etc.; opus distinctionis, cum
dicitur, divisit lucem a tenebris, et aquas quae sunt supra firmamentum, ab aquis
quae sunt sub firmamento; et opus ornatus, cum dicitur, fiant luminaria in firmamento
et cetera. Primo ergo considerandum est de opere creationis; secundo, de opere distinctionis;
tertio, de opere ornatus. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum creatura corporalis
sit a Deo. Secundo, utrum sit facta propter bonitatem Dei. Tertio, utrum sit facta
a Deo mediantibus Angelis. Quarto, utrum formae corporum sint ab Angelis, an immediate
a Deo. (Ia q. 65 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non sit a Deo. Dicitur
enim Eccle. III, didici quod omnia quae fecit Deus, perseverant in aeternum. Sed corpora
visibilia non perseverant in aeternum, dicitur enim II Cor. IV, quae videntur temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ergo Deus non fecit corpora visibilia. (Ia q. 65 a. 1 arg. 1)
Praeterea, Gen. I, dicitur, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Sed
creaturae corporales sunt malae, experimur enim eas in multis noxias, ut patet in
multis serpentibus, in aestu solis, et huiusmodi; ideo autem aliquid dicitur malum,
quia nocet. Creaturae igitur corporales non sunt a Deo. (Ia q. 65 a. 1 arg. 2)
Praeterea, id quod est a Deo, non retrahit a Deo, sed ducit in ipsum. Sed creaturae
corporales retrahunt a Deo, unde apostolus dicit, II Cor. IV, non contemplantibus
nobis quae videntur. Ergo creaturae corporales non sunt a Deo. (Ia q. 65 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur in Psalmo CXLV, qui fecit caelum et terram, mare, et omnia
quae in eis sunt. (Ia q. 65 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod quorundam haereticorum positio est, quod visibilia ista non
sunt creata a bono Deo, sed a malo principio. Et ad argumentum sui erroris assumunt
quod apostolus dicit II, Cor. IV, Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium.
Haec autem positio est omnino impossibilis. Si enim diversa in aliquo uniantur, necesse
est huius unionis causam esse aliquam, non enim diversa secundum se uniuntur. Et inde
est quod, quandocumque in diversis invenitur aliquid unum, oportet quod illa diversa
illud unum ab aliqua una causa recipiant; sicut diversa corpora calida habent calorem
ab igne. Hoc autem quod est esse, communiter invenitur in omnibus rebus, quantumcumque
diversis. Necesse est ergo esse unum essendi principium, a quo esse habeant quaecumque
sunt quocumque modo, sive sint invisibilia et spiritualia, sive sint visibilia et
corporalia. Dicitur autem Diabolus esse Deus huius saeculi, non creatione, sed quia
saeculariter viventes ei serviunt; eo modo loquendi quo apostolus loquitur, ad Philipp.
III, quorum Deus venter est. (Ia q. 65 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod omnes creaturae Dei secundum aliquid in aeternum perseverant,
ad minus secundum materiam, quia creaturae nunquam in nihilum redigentur, etiam si
sint corruptibiles. Sed quanto creaturae magis appropinquant ad Deum, qui est omnino
immobilis, tanto magis sunt immobiles. Nam creaturae corruptibiles in perpetuum manent
secundum materiam, sed mutantur secundum formam substantialem. Creaturae vero incorruptibiles
permanent quidem secundum substantiam, sed sunt mutabiles secundum alia, puta secundum
locum, ut corpora caelestia; vel secundum affectiones, ut creaturae spirituales. Quod
autem apostolus dicit, quae videntur, temporalia sunt, etsi verum sit etiam quantum
ad ipsas res in se consideratas, secundum quod omnis creatura visibilis subiacet tempori,
vel secundum suum esse vel secundum suum motum; tamen apostolus intendit loqui de
visibilibus secundum quod sunt hominis praemia. Nam praemia hominis quae sunt in istis
rebus visibilibus, temporaliter transeunt, quae autem sunt in rebus invisibilibus,
permanent in aeternum. Unde et supra praemiserat, aeternum gloriae pondus operatur
in nobis. (Ia q. 65 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod creatura corporalis, secundum suam naturam, est bona, sed
non est bonum universale, sed est quoddam bonum particulare et contractum, secundum
quam particularitatem et contractionem sequitur in ea contrarietas, per quam unum
contrariatur alteri, licet utrumque in se sit bonum. Quidam autem, aestimantes res
non ex earum natura, sed ex suo proprio commodo, quaecumque sibi nociva sunt, simpliciter
mala arbitrantur non considerantes quod id quod est uni nocivum quantum ad aliquid,
vel alteri vel eidem quantum ad aliquid est proficuum. Quod nequaquam esset, si secundum
se corpora essent mala et noxia. (Ia q. 65 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod creaturae, quantum est de se, non retrahunt a Deo, sed in
ipsum ducunt, quia invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur,
ut dicitur Rom. I. Sed quod avertant a Deo, hoc est ex culpa eorum qui insipienter
eis utuntur. Unde dicitur Sap. XIV, quod creaturae factae sunt in muscipulam pedibus
insipientium. Et hoc ipsum quod sic a Deo abducunt, attestatur quod sunt a Deo. Non
enim abducunt insipientes a Deo, nisi alliciendo secundum aliquid boni in eis existens,
quod habent a Deo. (Ia q. 65 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis non sit facta propter
Dei bonitatem. Dicitur enim Sap. I, creavit Deus ut essent omnia. Ergo omnia sunt
creata propter suum proprium esse, et non propter Dei bonitatem. (Ia q. 65 a. 2 arg. 1)
Praeterea, bonum habet rationem finis. Ergo id quod est magis bonum in rebus, est
finis minus boni. Creatura autem spiritualis comparatur ad corporalem, sicut maius
bonum ad minus bonum. Ergo creatura corporalis est propter spiritualem, et non propter
Dei bonitatem. (Ia q. 65 a. 2 arg. 2)
Praeterea, iustitia non dat inaequalia nisi inaequalibus. Sed Deus est iustus. Ergo
ante omnem inaequalitatem a Deo creatam, est inaequalitas a Deo non creata. Sed inaequalitas
a Deo non creata, non potest esse nisi quae est ex libero arbitrio. Ergo omnis inaequalitas
sequitur ex diversis motibus liberi arbitrii. Creaturae autem corporales sunt inaequales
spiritualibus. Ergo creaturae corporales sunt factae propter aliquos motus liberi
arbitrii, et non propter Dei bonitatem. (Ia q. 65 a. 2 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Prov. XVI, universa propter semetipsum operatus est dominus. (Ia q. 65 a. 2 s. c.)
Respondeo dicendum quod Origenes posuit quod creatura corporalis non est facta ex
prima Dei intentione, sed ad poenam creaturae spiritualis peccantis. Posuit enim quod
Deus a principio creaturas spirituales solas fecit, et omnes aequales. Quarum, cum
essent liberi arbitrii, quaedam conversae sunt in Deum, et secundum quantitatem conversionis
sortitae sunt maiorem vel minorem gradum, in sua simplicitate remanentes. Quaedam
vero, aversae a Deo, alligatae sunt corporibus diversis, secundum modum aversionis
a Deo. Quae quidem positio erronea est. Primo quidem, quia contrariatur Scripturae,
quae, enarrata productione cuiuslibet speciei creaturae corporalis subiungit, vidit
Deus quia hoc esset bonum; quasi diceret quod unumquodque ideo factum est, quia bonum
est ipsum esse. Secundum autem opinionem Origenis, creatura corporalis facta est,
non quia bonum est eam esse, sed ut malum alterius puniretur. Secundo, quia sequeretur
quod mundi corporalis dispositio quae nunc est, esset a casu. Si enim ideo corpus
solis tale factum est, ut congrueret alicui peccato spiritualis creaturae puniendo;
si plures creaturae spirituales similiter peccassent sicut illa propter cuius peccatum
puniendum ponit solem creatum, sequeretur quod essent plures soles in mundo. Et idem
esset de aliis. Haec autem sunt omnino inconvenientia. Unde haec positione remota
tanquam erronea, considerandum est quod ex omnibus creaturis constituitur totum universum
sicut totum ex partibus. Si autem alicuius totius et partium eius velimus finem assignare,
inveniemus primo quidem, quod singulae partes sunt propter suos actus; sicut oculus
ad videndum. Secundo vero, quod pars ignobilior est propter nobiliorem; sicut sensus
propter intellectum, et pulmo propter cor. Tertio vero, omnes partes sunt propter
perfectionem totius, sicut et materia propter formam, partes enim sunt quasi materia
totius. Ulterius autem, totus homo est propter aliquem finem extrinsecum, puta ut
fruatur Deo. Sic igitur et in partibus universi, unaquaeque creatura est propter suum
proprium actum et perfectionem. Secundo autem, creaturae ignobiliores sunt propter
nobiliores sicut creaturae quae sunt infra hominem, sunt propter hominem. Ulterius
autem, singulae creaturae sunt propter perfectionem totius universi. Ulterius autem,
totum universum, cum singulis suis partibus, ordinatur in Deum sicut in finem, inquantum
in eis per quandam imitationem divina bonitas repraesentatur ad gloriam Dei, quamvis
creaturae rationales speciali quodam modo supra hoc habeant finem Deum, quem attingere
possunt sua operatione, cognoscendo et amando. Et sic patet quod divina bonitas est
finis omnium corporalium. (Ia q. 65 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in hoc ipso quod creatura aliqua habet esse, repraesentat
divinum esse et bonitatem eius. Et ideo per hoc quod Deus creavit omnia ut essent,
non excluditur quin creaverit omnia propter suam bonitatem. (Ia q. 65 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod finis proximus non excludit finem ultimum. Unde per hoc
quod creatura corporalis facta est quodammodo propter spiritualem, non removetur quin
sit facta propter Dei bonitatem. (Ia q. 65 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod aequalitas iustitiae locum habet in retribuendo, iustum enim
est quod aequalibus aequalia retribuantur. Non autem habet locum in prima rerum institutione.
Sicut enim artifex eiusdem generis lapides in diversis partibus aedificii ponit absque
iniustitia, non propter aliquam diversitatem in lapidibus praecedentem, sed attendens
ad perfectionem totius aedificii, quae non esset nisi lapides diversimode in aedificio
collocarentur; sic et Deus a principio, ut esset perfectio in universo, diversas et
inaequales creaturas instituit, secundum suam sapientiam, absque iniustitia, nulla
tamen praesupposita meritorum diversitate. (Ia q. 65 a. 2 ad 3)
Articulus 3.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod creatura corporalis sit producta a Deo mediantibus
Angelis. Sicut enim res gubernantur per divinam sapientiam, ita omnia sunt per Dei
sapientiam facta; secundum illud Psalmi CIII, omnia in sapientia fecisti. Sed ordinare
est sapientis, ut dicitur in principio Metaphys. Unde in gubernatione rerum, inferiora
per superiora reguntur quodam ordine, ut Augustinus dicit, III de Trin. Ergo et in
rerum productione talis ordo fuit, quod creatura corporalis, tanquam inferior, per
spiritualem, tanquam superiorem, est producta. (Ia q. 65 a. 3 arg. 1)
Praeterea, diversitas effectuum demonstrat diversitatem causarum, quia idem semper
facit idem. Si ergo omnes creaturae, tam spirituales quam corporales, sunt immediate
a Deo productae, nulla esset inter creaturas diversitas, nec una magis distaret a
Deo quam alia. Quod patet esse falsum, cum propter longe distare a Deo dicat philosophus
quaedam corruptibilia esse. (Ia q. 65 a. 3 arg. 2)
Praeterea, ad producendum effectum finitum, non requiritur virtus infinita. Sed omne
corpus finitum est. Ergo per finitam virtutem spiritualis creaturae produci potuit;
et productum fuit, quia in talibus non differt esse et posse; praesertim quia nulla
dignitas competens alicui secundum suam naturam, ei denegatur, nisi forte ob culpam. (Ia q. 65 a. 3 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram, per
quae creatura corporalis intelligitur. Ergo creatura corporalis est immediate a Deo
producta. (Ia q. 65 a. 3 s. c.)
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt gradatim res a Deo processisse, ita scilicet
quod ab eo immediate processit prima creatura, et illa produxit aliam; et sic inde
usque ad creaturam corpoream. Sed haec positio est impossibilis. Quia prima corporalis
creaturae productio est per creationem per quam etiam ipsa materia producitur, imperfectum
enim est prius quam perfectum in fieri impossibile est autem aliquid creari nisi a
solo Deo. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod quanto aliqua causa est superior,
tanto ad plura se extendit in causando. Semper autem id quod substernitur in rebus,
invenitur communius quam id quod informat et restringit ipsum, sicut esse quam vivere,
et vivere quam intelligere, et materia quam forma. Quanto ergo aliquid est magis substratum,
tanto a superiori causa directe procedit. Id ergo quod est primo substratum in omnibus,
proprie pertinet ad causalitatem supremae causae. Nulla igitur secunda causa potest
aliquid producere, non praesupposito in re producta aliquo quod causatur a superiori
causa. Creatio autem est productio alicuius rei secundum suam totam substantiam, nullo
praesupposito quod sit vel increatum vel ab aliquo creatum. Unde relinquitur quod
nihil potest aliquid creare nisi solus Deus, qui est prima causa. Et ideo ut Moyses
ostenderet corpora omnia immediate a Deo creata, dixit, in principio creavit Deus
caelum et terram. (Ia q. 65 a. 3 co.)
Ad primum ergo dicendum quod in productione rerum est aliquis ordo, non quidem ut
una creatura creetur ab alia (hoc enim impossibile est); sed ita quod ex divina sapientia
diversi gradus in creaturis, constituuntur. (Ia q. 65 a. 3 ad 1)
Ad secundum dicendum quod ipse Deus unus, absque suae simplicitatis detrimento, diversorum
cognoscitivus est, ut supra ostensum est. Et ideo etiam est, secundum diversa cognita,
diversorum productorum causa per suam sapientiam, sicut et artifex, apprehendendo
diversas formas, producit diversa artificiata. (Ia q. 65 a. 3 ad 2)
Ad tertium dicendum quod quantitas virtutis agentis non solum mensuratur secundum
rem factam, sed etiam secundum modum faciendi, quia unum et idem aliter fit et a maiori,
et a minori virtute. Producere autem aliquid finitum hoc modo ut nihil praesupponatur,
est virtutis infinitae. Unde nulli creaturae competere potest. (Ia q. 65 a. 3 ad 3)
Articulus 4.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod formae corporum sint ab Angelis. Dicit enim
Boetius, in libro de Trin., quod a formis quae sunt sine materia, veniunt formae quae
sunt in materia. Formae autem quae sunt sine materia, sunt substantiae spirituales,
formae autem quae sunt in materia, sunt formae corporum. Ergo formae corporum sunt
a spiritualibus substantiis. (Ia q. 65 a. 4 arg. 1)
Praeterea, omne quod est per participationem, reducitur ad id quod est per essentiam.
Sed spirituales substantiae per suam essentiam sunt formae, creaturae autem corporales
participant formas. Ergo formae corporalium rerum sunt a spiritualibus substantiis
derivatae. (Ia q. 65 a. 4 arg. 2)
Praeterea, spirituales substantiae magis habent virtutem causandi quam corpora caelestia.
Sed corpora caelestia causant formas in istis inferioribus, unde dicuntur esse generationis
et corruptionis causa. Ergo multo magis a spiritualibus substantiis formae quae sunt
in materia, derivantur. (Ia q. 65 a. 4 arg. 3)
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod non est putandum Angelis
ad nutum servire hanc corporalem materiam, sed potius Deo. Illi autem ad nutum dicitur
servire corporalis materia, a quo speciem recipit. Non ergo formae corporales sunt
ab Angelis, sed a Deo. (Ia q. 65 a. 4 s. c.)
Respondeo dicendum quod opinio fuit quorundam quod omnes formae corporales deriventur
a substantiis spiritualibus quas Angelos dicimus. Et hoc quidem dupliciter aliqui
posuerunt. Plato enim posuit formas quae sunt in materia corporali, derivari et formari
a formis sine materia subsistentibus, per modum participationis cuiusdam. Ponebat
enim hominem quendam immaterialiter subsistentem, et similiter equum, et sic de aliis,
ex quibus constituuntur haec singularia sensibilia, secundum quod in materia corporali
remanet quaedam impressio ab illis formis separatis, per modum assimilationis cuiusdam,
quam participationem vocabat. Et secundum ordinem formarum ponebant Platonici ordinem
substantiarum separatarum, puta quod una substantia separata est quae est equus, quae
est causa omnium equorum; supra quam est quaedam vita separata, quam dicebant per
se vitam et causam omnis vitae; et ulterius quandam quam nominabant ipsum esse, et
causam omnis esse. Avicenna vero et quidam alii non posuerunt formas rerum corporalium
in materia per se subsistere, sed solum in intellectu. A formis ergo in intellectu
creaturarum spiritualium existentibus (quas quidem ipsi intelligentias, nos autem
Angelos dicimus), dicebant procedere omnes formas quae sunt in materia corporali,
sicut a formis quae sunt in mente artificis, procedunt formae artificiatorum. Et in
idem videtur redire quod quidam moderni haeretici ponunt, dicentes quidem Deum creatorem
omnium, sed materiam corporalem a Diabolo formatam et per varias species distinctam.
Omnes autem hae opiniones ex una radice processisse videntur. Quaerebant enim causam
formarum, ac si ipsae formae fierent secundum seipsas. Sed sicut probat Aristoteles
in VII Metaphys., id quod proprie fit, est compositum, formae autem corruptibilium
rerum habent ut aliquando sint, aliquando non sint, absque hoc quod ipsae generentur
aut corrumpantur, sed compositis generatis aut corruptis, quia etiam formae non habent
esse, sed composita habent esse per eas, sic enim alicui competit fieri, sicut et
esse. Et ideo, cum simile fiat a suo simili, non est quaerenda causa formarum corporalium
aliqua forma immaterialis; sed aliquod compositum, secundum quod hic ignis generatur
ab hoc igne. Sic igitur formae corporales causantur, non quasi influxae ab aliqua
immateriali forma, sed quasi materia reducta de potentia in actum ab aliquo agente
composito. Sed quia agens compositum, quod est corpus, movetur a substantia spirituali
creata, ut Augustinus dicit III de Trin.; sequitur ulterius quod etiam formae corporales
a substantiis spiritualibus deriventur, non tanquam influentibus formas, sed tanquam
moventibus ad formas. Ulterius autem reducuntur in Deum, sicut in primam causam, etiam
species angelici intellectus, quae sunt quaedam seminales rationes corporalium formarum.
In prima autem corporalis creaturae productione non consideratur aliqua transmutatio
de potentia in actum. Et ideo formae corporales quas in prima productione corpora
habuerunt, sunt immediate a Deo productae, cui soli ad nutum obedit materia, tanquam
propriae causae. Unde ad hoc significandum, Moyses singulis operibus praemittit, dixit
Deus fiat hoc vel illud; in quo significatur formatio rerum per verbum Dei facta,
a quo, secundum Augustinum, est omnis forma et compago et concordia partium. (Ia q. 65 a. 4 co.)
Ad primum ergo dicendum quod Boetius intelligit per formas quae sunt sine materia,
rationes rerum quae sunt in mente divina, sicut etiam apostolus dicit, Heb. XI, fide
credimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Si
tamen per formas quae sunt sine materia, intelligit Angelos, dicendum est quod ab
eis veniunt formae quae sunt in materia, non per influxum, sed per motum. (Ia q. 65 a. 4 ad 1)
Ad secundum dicendum quod formae participatae in materia reducuntur, non ad formas
aliquas per se subsistentes rationis eiusdem, ut Platonici posuerunt; sed ad formas
intelligibiles vel intellectus angelici, a quibus per motum procedunt; vel ulterius
ad rationes intellectus divini, a quibus etiam formarum semina sunt rebus creatis
indita, ut per motum in actum educi possint. (Ia q. 65 a. 4 ad 2)
Ad tertium dicendum quod corpora caelestia causant formas in istis inferioribus, non
influendo, sed movendo. (Ia q. 65 a. 4 ad 3)