Deze Quaestio is niet beschikbaar in Nederlandse vertaling
Prooemium
Deinde considerandum est de his quae pertinent ad conservationem speciei. Et primo,
de ipsa generatione; secundo, de conditione prolis genitae. Circa primum quaeruntur
duo. Primo, utrum in statu innocentiae fuisset generatio. Secundo, utrum fuisset generatio
per coitum. (Ia q. 98 pr.)
Articulus 1.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae non fuisset generatio.
Generationi enim corruptio est contraria, ut dicitur in V Physic. Contraria autem
sunt circa idem. In statu autem innocentiae non fuisset corruptio. Ergo neque generatio. (Ia q. 98 a. 1 arg. 1)
Praeterea, generatio ordinatur ad hoc quod conservetur in specie quod secundum individuum
conservari non potest, unde et in illis individuis quae in perpetuum durant, generatio
non invenitur. Sed in statu innocentiae homo in perpetuum absque morte vixisset. Ergo
in statu innocentiae generatio, non fuisset. (Ia q. 98 a. 1 arg. 2)
Praeterea, per generationem homines multiplicantur. Sed multiplicatis dominis, necesse
est fieri possessionum divisionem, ad evitandam confusionem dominii. Ergo, cum homo
sit institutus dominus animalium, facta multiplicatione humani generis per generationem,
secuta fuisset divisio dominii. Quod videtur esse contrarium iuri naturali, secundum
quod omnia sunt communia, ut Isidorus dicit. Non ergo fuisset generatio in statu innocentiae. (Ia q. 98 a. 1 arg. 3)
Sed contra est quod dicitur Gen. I, crescite et multiplicamini, et replete terram.
Huiusmodi autem multiplicatio absque nova generatione fieri non potuisset, cum duo
tantum fuerint primitus instituti. Ergo in primo statu generatio fuisset. (Ia q. 98 a. 1 s. c.)
Respondeo dicendum quod in statu innocentiae fuisset generatio ad multiplicationem
humani generis, alioquin peccatum hominis fuisset valde necessarium, ex quo tantum
bonum consecutum est. Est ergo considerandum quod homo, secundum suam naturam, est
constitutus quasi medium quoddam inter creaturas corruptibiles et incorruptibiles,
nam anima eius est naturaliter incorruptibilis, corpus vero naturaliter corruptibile.
Est autem considerandum quod alio modo intentio naturae fertur ad corruptibiles, et
incorruptibiles creaturas. Id enim per se videtur esse de intentione naturae, quod
est semper et perpetuum. Quod autem est solum secundum aliquod tempus, non videtur
esse principaliter de intentione naturae, sed quasi ad aliud ordinatum, alioquin,
eo corrupto, naturae intentio cassaretur. Quia igitur in rebus corruptibilibus nihil
est perpetuum et semper manens nisi species, bonum speciei est de principali intentione
naturae, ad cuius conservationem naturalis generatio ordinatur. Substantiae vero incorruptibiles
manent semper non solum secundum speciem, sed etiam secundum individua, et ideo etiam
ipsa individua sunt de principali intentione naturae. Sic igitur homini ex parte corporis,
quod corruptibile est secundum naturam suam, competit generatio. Ex parte vero animae,
quae incorruptibilis est, competit ei quod multitudo individuorum sit per se intenta
a natura, vel potius a naturae auctore, qui solus est humanarum animarum creator.
Et ideo, ad multiplicationem humani generis, generationem in humano genere statuit,
etiam in statu innocentiae. (Ia q. 98 a. 1 co.)
Ad primum ergo dicendum quod corpus hominis in statu innocentiae, quantum erat de
se, corruptibile erat, sed potuit praeservari a corruptione per animam. Et ideo non
fuit homini subtrahenda generatio, quae debetur corruptibilibus rebus. (Ia q. 98 a. 1 ad 1)
Ad secundum dicendum quod generatio in statu innocentiae, etsi non fuisset propter
conservationem speciei, fuisset tamen propter multiplicationem individuorum. (Ia q. 98 a. 1 ad 2)
Ad tertium dicendum quod in statu isto, multiplicatis dominis, necesse est fieri divisionem
possessionum, quia communitas possessionis est occasio discordiae, ut philosophus
dicit in II Politic. Sed in statu innocentiae fuissent voluntates hominum sic ordinatae,
quod absque omni periculo discordiae communiter usi fuissent, secundum quod unicuique
eorum competeret, rebus quae eorum dominio subdebantur, cum hoc etiam modo apud multos
bonos viros observetur. (Ia q. 98 a. 1 ad 3)
Articulus 2.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae non fuisset generatio
per coitum. Quia, ut Damascenus dicit, primus homo erat in Paradiso terrestri sicut
Angelus quidam. Sed in futuro resurrectionis statu, quando erunt homines Angelis similes,
neque nubent neque nubentur, ut dicitur Matth. XXII. Ergo neque in Paradiso fuisset
generatio per coitum. (Ia q. 98 a. 2 arg. 1)
Praeterea, primi homines in perfecta aetate conditi fuerunt. Si igitur in eis ante
peccatum generatio fuisset per coitum, fuissent etiam in Paradiso carnaliter coniuncti.
Quod patet esse falsum, secundum Scripturam. (Ia q. 98 a. 2 arg. 2)
Praeterea, in coniunctione carnali maxime efficitur homo similis bestiis, propter
vehementiam delectationis, unde etiam continentia laudatur, per quam homines ab huiusmodi
delectationibus abstinent. Sed bestiis homo comparatur propter peccatum, secundum
illud Psalmi XLVIII, homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis
insipientibus, et similis factus est illis. Ergo ante peccatum non fuisset maris et
feminae carnalis coniunctio. (Ia q. 98 a. 2 arg. 3)
Praeterea, in statu innocentiae nulla fuisset corruptio. Sed per coitum corrumpitur
integritas virginalis. Ergo coitus in statu innocentiae non fuisset. (Ia q. 98 a. 2 arg. 4)
Sed contra est quod Deus ante peccatum masculum et feminam fecit, ut dicitur Gen.
I et II. Nihil autem est frustra in operibus Dei. Ergo etiam si homo non peccasset,
fuisset coitus, ad quem distinctio sexuum ordinatur. (Ia q. 98 a. 2 s. c. 1)
Praeterea, Gen. II, dicitur mulier esse facta in adiutorium viri. Sed non ad aliud
nisi ad generationem quae fit per coitum, quia ad quodlibet aliud opus, convenientius
adiuvari posset vir per virum quam per feminam. Ergo etiam in statu innocentiae fuisset
generatio per coitum. (Ia q. 98 a. 2 s. c. 2)
Respondeo dicendum quod quidam antiquorum doctorum, considerantes concupiscentiae
foeditatem quae invenitur in coitu in isto statu, posuerunt quod in statu innocentiae
non fuisset generatio per coitum. Unde Gregorius Nyssenus dicit in libro quem fecit
de homine, quod in Paradiso aliter fuisset multiplicatum genus humanum, sicut multiplicati
sunt Angeli, absque concubitu, per operationem divinae virtutis. Et dicit quod Deus
ante peccatum fecit masculum et feminam, respiciens ad modum generationis qui futurus
erat post peccatum, cuius Deus praescius erat. Sed hoc non dicitur rationabiliter.
Ea enim quae sunt naturalia homini, neque subtrahuntur neque dantur homini per peccatum.
Manifestum est autem quod homini, secundum animalem vitam, quam etiam ante peccatum
habebat, ut supra dictum est, naturale est generare per coitum, sicut et ceteris animalibus
perfectis. Et hoc declarant naturalia membra ad hunc usum deputata. Et ideo non est
dicendum quod usus horum membrorum naturalium non fuisset ante peccatum, sicut et
ceterorum membrorum. Sunt igitur in coitu duo consideranda, secundum praesentem statum.
Unum quod naturae est, scilicet coniunctio maris et feminae ad generandum. In omni
enim generatione requiritur virtus activa et passiva. Unde, cum in omnibus in quibus
est distinctio sexuum, virtus activa sit in mare, virtus vero passiva in femina; naturae
ordo exigit ut ad generandum conveniant per coitum mas et femina. Aliud autem quod
considerari potest, est quaedam deformitas immoderatae concupiscentiae. Quae in statu
innocentiae non fuisset quando inferiores vires omnino rationi subdebantur. Unde Augustinus
dicit, in XIV de Civ. Dei, absit ut suspicemur non potuisse prolem seri sine libidinis
morbo. Sed eo voluntatis nutu moverentur illa membra quo cetera, et sine ardore et
illecebroso stimulo, cum tranquillitate animi et corporis. (Ia q. 98 a. 2 co.)
Ad primum ergo dicendum quod homo in Paradiso fuisset sicut Angelus per spiritualem
mentem, cum tamen haberet, vitam animalem quantum ad corpus. Sed post resurrectionem
erit homo similis Angelo, spiritualis effectus et secundum animam et secundum corpus.
Unde non est similis ratio. (Ia q. 98 a. 2 ad 1)
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit IX super Gen. ad Litt., ideo primi
parentes in Paradiso non coierunt, quia, formata muliere, post modicum propter peccatum
de Paradiso eiecti sunt, vel quia expectabatur divina auctoritas ad determinatum tempus
commixtionis, a qua acceperunt universale mandatum. (Ia q. 98 a. 2 ad 2)
Ad tertium dicendum quod bestiae carent ratione. Unde secundum hoc homo in coitu bestialis
efficitur, quod delectationem coitus et fervorem concupiscentiae ratione moderari
non potest. Sed in statu innocentiae nihil huiusmodi fuisset quod ratione non moderaretur,
non quia esset minor delectatio secundum sensum, ut quidam dicunt (fuisset enim tanto
maior delectatio sensibilis, quanto esset purior natura, et corpus magis sensibile);
sed quia vis concupiscibilis non ita inordinate se effudisset super huiusmodi delectatione,
regulata per rationem, ad quam non pertinet ut sit minor delectatio in sensu, sed
ut vis concupiscibilis non immoderate delectationi inhaereat; et dico immoderate,
praeter mensuram rationis. Sicut sobrius in cibo moderate assumpto non minorem habet
delectationem quam gulosus; sed minus eius concupiscibilis super huiusmodi delectatione
requiescit. Et hoc sonant verba Augustini, quae a statu innocentiae non excludunt
magnitudinem delectationis, sed ardorem libidinis et inquietudinem animi. Et ideo
continentia in statu innocentiae non fuisset laudabilis, quae in tempore isto laudatur
non propter defectum fecunditatis, sed propter remotionem inordinatae libidinis. Tunc
autem fuisset fecunditas absque libidine. (Ia q. 98 a. 2 ad 3)
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XIV de Civ. Dei, in illo statu nulla
corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris. Ita enim potuit utero
coniugis, salva integritate feminei genitalis, virile semen immitti, sicut nunc potest,
eadem integritate salva, ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Ut enim
ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus feminea viscera relaxaret;
sic ad concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque
coniungeret. (Ia q. 98 a. 2 ad 4)